Pagina principale
Testi poetici con lettura metrica
Caricamento in corso...
Caricamento in corso...
Metro
Visualizza metrica
PresentazioneIstruzioni

Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum

qualia sint et quam variis distantia formis

sponte sua volitent aeterno percita motu

quove modo possint res ex his quaeque creari,

hasce secundum res animi natura videtur

atque animae claranda meis iam versibus esse

et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,

funditus humanam qui vitam turbat ab imo

omnia suffundens mortis nigrore neque ullam

esse voluptatem liquidam puramque relinquit.

Nam quod saepe homines morbos magis esse timendos

infamemque ferunt vitam quam Tartara leti

et se scire animi naturam sanguinis esse

aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,

nec prorsum quicquam nostrae rationis egere,

hinc licet advertas animum magis omnia laudis

iactari causa quam quod res ipsa probetur.

Extorres idem patria longeque fugati

conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,

omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,

et quocumque tamen miseri venere parentant

et nigras mactant pecudes et manibu' divis

inferias mittunt multoque in rebus acerbis

acrius advertunt animos ad religionem.

Quo magis in dubiis hominem spectare periclis

convenit adversisque in rebus noscere qui sit;

nam verae voces tum demum pectore ab imo

eliciuntur ‹et› eripitur persona, manet res.

Denique avarities et honorum caeca cupido

quae miseros homines cogunt transcendere finis

iuris et interdum socios scelerum atque ministros

noctes atque dies niti praestante labore

ad summas emergere opes, haec vulnera vitae

non minimam partem mortis formidine aluntur.

Turpis enim ferme contemptus et acris egestas

semota ab dulci vita stabilique videtur

et quasi iam leti portas cunctarier ante;

unde homines dum se falso terrore coacti

effugisse volunt longe longeque remosse,

sanguine civili res conflant divitiasque

conduplicant avidi, caedem caede accumulantes;

crudeles gaudent in tristi funere fratris

et consanguineum mensas odere timentque.

Consimili ratione ab eodem saepe timore

macerat invidia ante oculos illum esse potentem,

illum aspectari, claro qui incedit honore,

ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.

Intereunt partim statuarum et nominis ergo.

Et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae

percipit humanos odium lucisque videndae,

ut sibi consciscant maerenti pectore letum

obliti fontem curarum hunc esse timorem,

hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai

rumpere et e summa pietatem evertere sede.

Nam iam saepe homines patriam carosque parentis

prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes.