Pagina principale
Testi poetici con lettura metrica
Caricamento in corso...
Caricamento in corso...
Metro
Visualizza metrica
PresentazioneIstruzioni

E tenebris tantis tam clarum extollere lumen

qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,

te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc

ficta pedum pono pressis vestigia signis,

non ita certandi cupidus, quam propter amorem

quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo

cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi

consimile in cursu possint et fortis equi vis?

Tu pater es, rerum inventor, tu patria nobis

suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,

floriferis ut apes in saltibus omnia libant,

omnia nos itidem depascimur aurea dicta,

aurea, perpetua semper dignissima vita.

Nam simul ac ratio tua coepit vociferari

naturam rerum, divina mente coorta,

diffugiunt animi terrores, moenia mundi

discedunt, totum video per inane geri res.

Apparet divum numen sedesque quietae

quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis

aspergunt neque nix acri concreta pruina

cana cadens violat semperque innubilus aether

integit, et large diffuso lumine ridet.

Omnia suppeditat porro natura neque ulla

res animi pacem delibat tempore in ullo.

At contra nusquam apparent Acherusia templa

nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,

sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.

His ibi me rebus quaedam divina voluptas

percipit atque horror, quod sic natura tua vi

tam manifesta patens ex omni parte retecta est.