Pagina principale
Testi poetici con lettura metrica
Caricamento in corso...
Caricamento in corso...
Metro
Visualizza metrica
PresentazioneIstruzioni

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis,

e terra magnum alterius spectare laborem;

non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,

sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.

Suave etiam belli certamina magna tueri

per campos instructa tua sine parte pericli.

Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere

edita doctrina sapientum templa serena,

despicere unde queas alios passimque videre

errare atque viam palantis quaerere vitae,

certare ingenio, contendere nobilitate,

noctes atque dies niti praestante labore

ad summas emergere opes rerumque potiri.

O miseras hominum mentis, o pectora caeca!

qualibus in tenebris vitae quantisque periclis

degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre

nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui

corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur

iucundo sensu cura semota metuque?

Ergo corpoream ad naturam pauca videmus

esse opus omnino, quae demant cumque dolorem,

delicias quoque uti multas substernere possint.

Gratius interdum neque natura ipsa requirit,

si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes

lampadas igniferas manibus retinentia dextris,

lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,

nec domus argento fulget auroque renidet

nec citharae reboant laqueata aurataque templa,

cum tamen inter se prostrati in gramine molli

propter aquae rivum sub ramis arboris altae

non magnis opibus iucunde corpora curant,

praesertim cum tempestas arridet et anni

tempora conspergunt viridantis floribus herbas.

Nec calidae citius decedunt corpore febres,

textilibus si in picturis ostroque rubenti

iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.

Quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae

proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

quod superest, animo quoque nil prodesse putandum;

si non forte tuas legiones per loca campi

fervere cum videas belli simulacra cientis,

subsidiis magnis et ecum vi constabilitas,

ornatas armis statuas pariterque animatas,

fervere cum videas classem lateque vagari,

his tibi tum rebus timefactae religiones

effugiunt animo pavidae; mortisque timores

tum vacuum pectus linquunt curaque solutum.

Quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,

re veraque metus hominum curaeque sequaces

nec metuunt sonitus armorum nec fera tela

audacterque inter reges rerumque potentis

versantur neque fulgorem reverentur ab auro

nec clarum vestis splendorem purpureai,

quid dubitas quin omni' sit haec rationi' potestas?

omnis cum in tenebris praesertim vita laboret.

Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis

in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus

interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam

quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.

Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

non radii solis neque lucida tela diei

discutiant, sed naturae species ratioque.