Pagina principale
Testi poetici con lettura metrica
Caricamento in corso...
Caricamento in corso...
Metro
Lettura metrica di Silvia Gomba
Visualizza metrica
PresentazioneIstruzioni

"Sicine me patriis auectam, perfide, ab aris,

perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?

Sicine discedens neglecto numine diuum,

immemor a! deuota domum periuria portas?

Nullane res potuit crudelis flectere mentis

consilium? Tibi nulla fuit clementia praesto,

immite ut nostri uellet miserescere pectus?

At non haec quondam blanda promissa dedisti

uoce mihi, non haec miserae sperare iubebas,

sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos,

quae cuncta aërii discerpunt irrita uenti.

Nunc iam nulla uiro iuranti femina credat,

nulla uiri speret sermones esse fideles;

quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,

nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:

sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,

dicta nihil metuere, nihil periuria curant.

Certe ego te in medio uersantem turbine leti

eripui, et potius germanum amittere creui,

quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.

Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque

praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra.

Quaenam te genuit sola sub rupe leaena,

quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,

quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae uasta Carybdis,

talia qui reddis pro dulci praemia uita?

Si tibi non cordi fuerant conubia nostra,

saeua quod horrebas prisci praecepta parentis,

attamen in uestras potuisti ducere sedes,

quae tibi iucundo famularer serua labore,

candida permulcens liquidis uestigia lymphis,

purpureaue tuum consternens ueste cubile.

Sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris,

externata malo, quae nullis sensibus auctae

nec missas audire queunt nec reddere uoces?

Ille autem prope iam mediis uersatur in undis,

nec quisquam apparet uacua mortalis in alga.

Sic nimis insultans extremo tempore saeua

fors etiam nostris inuidit questibus auris.

Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo

Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,

indomito nec dira ferens stipendia tauro

perfidus in Cretam religasset nauita funem,

nec malus hic dulci celans crudelia forma

consilia in nostris requiesset sedibus hospes!

Nam quo me referam? Quali spe perdita nitor?

Idaeosne petam montes? At gurgite lato

discernens ponti truculentum diuidit aequor.

An patris auxilium sperem? Quemne ipsa reliqui

respersum iuuenem fraterna caede secuta?

Coniugis an fido consoler memet amore?

Quine fugit lentos incuruans gurgite remos?

Praeterea nullo colitur sola insula tecto,

nec patet egressus pelagi cingentibus undis.

Nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,

omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.

Non tamen ante mihi languescent lumina morte,

nec prius a fesso secedent corpore sensus,

quam iustam a diuis exposcam prodita multam

caelestumque fidem postrema comprecer hora.

Quare facta uirum multantes uindice poena

Eumenides, quibus anguino redimita capillo

frons exspirantis praeportat pectoris iras,

huc huc aduentate, meas audite querellas,

quas ego, uae misera, extremis proferre medullis

cogor inops, ardens, amenti caeca furore.

Quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo,

uos nolite pati nostrum uanescere luctum,

sed quali solam Theseus me mente reliquit,

tali mente, deae, funestet seque suosque."