TIBULLI - ELEGIARUM LIBER III

1

LYGDAMI ELEGIAE

I

Martis Romani festae uenere kalendae

(exoriens nostris hic fuit annus auis),

et uaga nunc certa discurrunt undique pompa

perque uias urbis munera perque domos.

Dicite, Pierides, quonam donetur honore

seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.

"Carmine formosae, pretio capiuntur auarae:

gaudeat, ut digna est, uersibus illa nouis.

Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,

pumex et canas tondeat ante comas,

summaque praetexat tenuis fastigia chartae

indicet ut nomen littera facta tuum,

atque inter geminas pingantur cornua frontes:

sic etenim comptum mittere oportet opus."

Per uos, auctores huius mihi carminis, oro

Castaliamque umbram Pieriosque lacus,

ite domum cultumque illi donate libellum,

sicut erit: nullus defluat inde color.

Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,

an minor, an toto pectore deciderim.

Sed primum meritam larga donate salute

atque haec submisso dicite uerba sono:

"haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,

mittit et accipias munera parua rogat,

teque suis iurat caram magis esse medullis,

siue sibi coniunx siue futura soror:

sed potius coniunx: huius spem nominis illi

auferet extincto pallida Ditis aqua."

II

Qui primus caram iuueni carumque puellae

eripuit iuuenem, ferreus ille fuit.

Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,

uiuere et erepta coniuge qui potuit.

Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro

ingenio: frangit fortia corda dolor.

Nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri,

tot mala perpessae, taedia nata meae.

Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram

candidaque ossa supra nigra fauilla teget,

ante meum ueniat longos incompta capillos

et fleat ante meum maesta Neaera rogum.

Sed ueniat carae matris comitata dolore:

maereat haec genero, maereat illa uiro.

Praefatae ante meos manes animamque recentem

perfusaeque pias ante liquore manus,

pars quae sola mei superabit corporis, ossa

incinctae nigra candida ueste legent,

et primum annoso spargent collecta lyaeo,

mox etiam niueo fundere lacte parent,

post haec carbaseis umorem tollere uelis

atque in marmorea ponere sicca domo.

Illic quas mittit diues Panchaia merces

Eoique Arabes, diues et Assyria,

et nostri memores lacrimae fundantur eodem:

sic ego componi uersus in ossa uelim.

Sed tristem mortis demonstret littera causam

atque haec in celebri carmina fronte notet:

LYGDAMUS HIC SITUS EST: DOLOR HUIC ET CURA NEAERAE,

CONIUGIS EREPTAE, CAUSA PERIRE FUIT.

III

Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera,

blandaque cum multa tura dedisse prece,

non ut marmorei prodirem e limine tecti,

insignis clara conspicuusque domo,

aut ut multa mei renouarent iugera tauri

et magnas messes terra benigna daret,

sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae

inque tuo caderet nostra senecta sinu,

tunc cum permenso defunctus tempore lucis

nudus Lethaea cogerer ire rate?

Nam graue quid prodest pondus mihi diuitis auri,

aruaque si findant pinguia mille boues?

Quidue domus prodest Phrygiis innixa columnis,

Taenare siue tuis, siue Caryste tuis,

et nemora in domibus sacros imitantia lucos

aurataeque trabes marmoreumque solum?

Quidue in Erythraeo legitur quae litore concha

tinctaque Sidonio murice lana iuuat,

et quae praeterea populus miratur? In illis

inuidia est: falso plurima uulgus amat.

Non opibus mentes hominum curaeque leuantur:

nam Fortuna sua tempora lege regit.

Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera:

at sine te regum munera nulla uolo.

O niueam quae te poterit mihi reddere lucem!

O mihi felicem terque quaterque diem!

At si, pro dulci reditu quaecumque uouentur,

audiat auersa non meus aure deus,

nec me regna iuuant nec Lydius aurifer amnis

nec quas terrarum sustinet orbis opes.

Haec alii cupiant; liceat mihi paupere cultu

securo cara coniuge posse frui.

Adsis et timidis faueas, Saturnia, uotis,

et faueas concha, Cypria, uecta tua.

Aut si fata negant reditum tristesque sorores,

stamina quae ducunt quaeque futura canunt,

me uocet in uastos amnes nigramque paludem

diues in ignaua luridus Orcus aqua.

IV

Di meliora ferant, nec sint mihi somnia uera,

quae tulit hesterna pessima nocte quies.

Ite procul, uani, falsumque auertite uisum:

desinite in nobis quaerere uelle fidem.

Diui uera monent, uenturae nuntia sortis

uera monent Tuscis exta probata uiris:

somnia fallaci ludunt temeraria nocte

et pauidas mentes falsa timere iubent?

Et natum in curas hominum genus omina noctis

farre pio placant et saliente sale?

Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri,

mendaci somno credere siue solent,

efficiat uanos noctis Lucina timores

et frustra immeritum pertimuisse uelit,

si mea nec turpi mens est obnoxia facto

nec laesit magnos impia lingua deos.

Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis

mundum caeruleo lauerat amne rotas,

nec me sopierat menti deus utilis aegrae:

Somnus sollicitas deficit ante domos.

Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,

pressit languentis lumina sera quies.

Hic iuuenis casta redimitus tempora lauro

est uisus nostra ponere sede pedem.

Non illo quicquam formosius ulla priorum

aetas, humanum nec uidet ulla domus.

Intonsi crines longa ceruice fluebant,

stillabat Syrio myrrhea rore coma.

Candor erat qualem praefert Latonia Luna,

et color in niueo corpore purpureus,

ut iuueni primum uirgo deducta marito

inficitur teneras ore rubente genas,

et cum contexunt amarantis alba puellae

lilia et autumno candida mala rubent.

Ima uidebatur talis inludere palla:

namque haec in nitido corpore uestis erat.

Artis opus rarae, fulgens testudine et auro

pendebat laeua garrula parte lyra.

Hanc primum ueniens plectro modulatus eburno

felices cantus ore sonante dedit:

sed postquam fuerant digiti cum uoce locuti,

edidit haec dulci tristia uerba modo:

"salue, cura deum: casto nam rite poëtae

Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent:

sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores

dicere non norunt quid ferat hora sequens:

at mihi fatorum leges aeuique futuri

euentura pater posse uidere dedit.

Quare ego quae dico non fallax accipe uates

quamque deus uero Cynthius ore ferar.

Tantum cara tibi quantum nec filia matri,

quantum nec cupido bella puella uiro,

pro qua sollicitas caelestia numina uotis,

quae tibi securos non sinit ire dies

et, cum te fusco Somnus uelauit amictu,

uanum nocturnis fallit imaginibus,

carminibus celebrata tuis formosa Neaera

alterius mauult esse puella uiri,

diuersasque suas agitat mens impia curas,

nec gaudet casta nupta Neaera domo.

A crudele genus nec fidum femina nomen!

A pereat, didicit fallere si qua uirum.

Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis:

tu modo cum multa bracchia tende prece.

Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,

saeuus Amor docuit uerbera posse pati.

Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas

non est in uanum fabula ficta iocum:

tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora

nec similes chordis reddere uoce sonos,

sed perlucenti cantum meditabar auena

ille ego Latonae filius atque Iouis.

Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas

immitem dominam coniugiumque ferum.

Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:

uincuntur molli pectora dura prece.

Quod si uera canunt sacris oracula templis,

haec illi nostro nomine dicta refer:

hoc tibi coniugium promittit Delius ipse;

felix hoc alium desine uelle uirum."

Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.

A | ego ne possim tanta uidere mala.

Nec tibi crediderim uotis contraria uota

nec tantum crimen pectore inesse tuo.

Nam te nec uasti genuerunt aequora ponti

nec flammam uoluens ore Chimaera fero

nec canis anguinea redimitus terga caterua,

cui tres sunt linguae tergeminumque caput,

Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,

nec te conceptam saeua leaena tulit,

barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis;

sed culta et duris non habitanda domus

et longe ante alias omnes mitissima mater

isque pater quo non alter amabilior.

Haec deus in melius crudelia somnia uertat

et iubeat tepidos inrita ferre Notos.

V

Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,

unda sub aestiuum non adeunda Canem,

nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,

cum se purpureo uere remittit humus.

At mihi Persephone nigram denuntiat horam:

immerito iuueni parce nocere, dea.

Non ego temptaui nulli temeranda uirorum

audax laudandae sacra docere deae,

nec mea mortiferis infecit pocula sucis

dextera nec cuiquam trita uenena dedit,

nec nos sacrilegos templis admouimus ignes,

nec cor sollicitant facta nefanda meum,

nec nos insanae meditantes iurgia mentis

impia in aduersos soluimus ora deos.

Et nondum cani nigros laesere capillos,

nec uenit tardo curua senecta pede.

Natalem primo nostrum uidere parentes,

cum cecidit fato consul uterque pari.

Quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis

et modo nata mala uellere poma manu?

Parcite, pallentes undas quicumque tenetis

duraque sortiti tertia regna dei.

Elysios olim liceat cognoscere campos

Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,

cum mea rugosa pallebunt ora senecta

et referam pueris tempora prisca senex.

Atque utinam uano nequiquam terrear aestu!

Languent ter quinos sed mea membra dies.

At uobis Tuscae celebrantur numina lymphae

et facilis lenta pellitur unda manu.

Viuite felices, memores et uiuite nostri,

siue erimus seu nos fata fuisse uelint.

Interea nigras pecudes promittite Diti

et niuei lactis pocula mixta mero.

VI

Candide Liber ades: sic sit tibi mystica uitis

semper, sic hedera tempora uincta feras:

aufer et ipse meum patera medicante dolorem:

saepe tuo cecidit munere uictus Amor.

Care puer, madeant generoso pocula baccho,

et nobis prona funde Falerna manu.

Ite procul durum curae genus, ite labores:

fulserit hic niueis Delius alitibus.

Vos modo proposito dulces faueatis amici,

neue neget quisquam me duce se comitem:

aut si quis uini certamen mite recusat,

fallat eum tecto cara puella dolo.

Ille facit mites animos deus, ille ferocem

contudit et dominae misit in arbitrium;

Armenias tigres et fuluas ille leaenas

uicit et indomitis mollia corda dedit.

Haec Amor et maiora ualet. Sed poscite Bacchi

munera: quem uestrum pocula sicca iuuant?

Conuenit ex aequo nec toruus Liber in illis

qui se quique una uina iocosa colunt:

†non uenit iratus nimium nimiumque seuerus†:

qui timet irati numina magna, bibat.

Quales his poenas qualis quantusque minetur,

Cadmeae matris praeda cruenta docet.

Sed procul a nobis hic sit timor, illaque, si qua est,

quid ualeat laesi sentiat ira dei.

Quid precor a demens? Venti temeraria uota,

aëriae et nubes diripienda ferant.

Quamuis nulla mei superest tibi cura, Neaera,

sis felix et sint candida fata tua.

At nos securae reddamus tempora mensae:

uenit post multas una serena dies.

Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa,

difficile est tristi fingere mente iocum,

nec bene mendaci risus componitur ore,

nec bene sollicitis ebria uerba sonant.

Quid queror infelix? Turpes discedite curae:

odit Lenaeus tristia uerba pater.

Gnosia, Theseae quondam periuria linguae

fleuisti ignoto sola relicta mari:

sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus

ingrati referens impia facta uiri.

Vos ego nunc moneo: felix, quicumque dolore

alterius disces posse cauere tuom.

Nec uos aut capiant pendentia bracchia collo

aut fallat blanda sordida lingua prece.

Etsi perque suos fallax iurauit ocellos

Iunonemque suam perque suam Venerem,

nulla fides inerit: periuria ridet amantum

Iuppiter et uentos inrita ferre iubet.

Ergo quid totiens fallacis uerba puellae

conqueror? Ite a me, seria uerba, precor.

Quam uellem tecum longas requiescere noctes

et tecum longos peruigilare dies,

perfida nec merito nobis †inimica merenti†

perfida, sed, quamuis perfida, cara tamen!

Naida Bacchus amat: cessas, o lente minister?

Temperet annosum Marcia lympha merum.

Non ego, si fugit nostrae conuiuia mensae

ignotum cupiens uana puella torum,

sollicitus repetam tota suspiria nocte.

Tu, puer, i, liquidum fortius adde merum.

Iam dudum Syrio madefactus tempora nardo

debueram sertis implicuisse comas.

PANEGYRICVS MESSALLAE

Te, Messalla, canam, quamquam tua cognita uirtus

terret: ut infirmae nequeant subsistere uires,

incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes

deficiant, humilis tantis sim conditor actis,

nec tua praeter te chartis intexere quisquam

facta queat, dictis ut non maiora supersint,

est nobis uoluisse satis. Nec munera parua

respueris. Etiam Phoebo gratissima dona

Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes

Icarus, ut puro testantur sidera caelo

Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas.

Quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,

laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,

paruaque caelestis placauit mica, nec illis

semper inaurato taurus cadit hostia cornu.

Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim

inde alios aliosque memor componere uersus.

Alter dicat opus magni mirabile mundi,

qualis in immenso desederit aëre tellus,

qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,

et uagus, e terris qua surgere nititur, aër,

huic et contextus passim fluat igneus aether,

pendentique super claudantur ut omnia caelo:

at quodcumque meae poterunt audere camenae,

seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra

siue minus (certeque canent minus), omne uouemus

hoc tibi, nec tanto careat mihi nomine charta.

Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,

non tua maiorum contenta est gloria fama,

nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,

sed generis priscos contendis uincere honores,

quam tibi maiores maius decus ipse futuris:

at tua non titulus capiet sub nomine facta,

aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,

conuenientque tuas cupidi componere laudes

undique quique canent uincto pede quique soluto.

Quis potior, certamen erit: sim uictor in illis,

ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.

Nam quis te maiora gerit castrisue foroue?

Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,

iusta pari premitur ueluti cum pondere libra,

qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,

instabilis natat alterno depressior orbe,

prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa.

Nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi,

non alius sedare queat; seu iudicis ira

sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.

Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur

Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem,

uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem

saecula fertilibus Titan decurreret horis,

ille per ignotas audax errauerit urbes,

qua maris extremis tellus includitur undis.

Nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis,

nec ualuit lotos coeptos auertere cursus,

cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis

uicta Maroneo foedatus lumina baccho:

uexit et Aeolios placidum per Nerea uentos:

incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,

nobilis Artacie gelida quos inrigat unda:

solum nec doctae uerterunt pocula Circes,

quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis

†aptaque† uel cantu ueteres mutare figuras:

Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,

quis numquam candente dies apparuit ortu,

seu supra terras Phoebus seu curreret infra:

uidit ut inferno Plutonis subdita regno

magna deum proles leuibus ius diceret umbris,

praeteriitque cita Sirenum litora puppi.

Illum inter geminae nantem confinia mortis

nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore,

cum canibus rabidas inter fera serperet undas,

nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis,

uel si sublimis fluctu consurgeret imo,

uel si interrupto nudaret gurgite pontum.

Non uiolata uagi sileantur pascua Solis,

non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus,

finis et erroris miseri Phaeacia tellus.

Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,

fabula siue nouum dedit his erroribus orbem,

sit labor illius, tua dum facundia, maior.

Nam te non alius belli tenet aptius artes,

qua deceat tutam castris praeducere fossam,

qualiter aduersos hosti defigere ceruos,

quemue locum ducto melius sit claudere uallo,

fontis ubi dulces erumpat terra liquores,

ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti,

laudis ut adsiduo uigeat certamine miles

quis tardamue sudem melius celeremue sagittam

iecerit aut lento perfregerit obuia pilo,

aut quis equum celeremque arto compescere freno

possit et effusas tardo permittere habenas

inque uicem modo derecto contendere passu,

seu libeat, curuo breuius conuertere gyro,

quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri,

siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae,

aptior, aut signata cita loca tangere funda.

Iam simul audacis ueniant certamina Martis

aduersisque parent acies concurrere signis,

tum tibi non desit faciem componere pugnae,

seu sit opus quadratum acies consistat in agmen,

rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo,

seu libeat duplicem seiunctim cernere martem,

dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister

miles sitque duplex gemini uictoria casus.

At non per dubias errant mea carmina laudes:

nam bellis experta cano. Testis mihi uictae

fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax

Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes,

testis Arupinis et pauper natus in aruis,

quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas,

terna minus Pyliae miretur saecula famae.

Namque senex longae peragit dum tempora uitae,

centum fecundos Titan renouauerit annos,

ipse tamen uelox celerem super edere corpus

audet equum ualidisque sedet moderator habenis.

Te duce non alias conuersus terga Domator

libera Romanae subiecit colla catenae.

Nec tamen his contentus eris: maiora peractis

instant, compertum est ueracibus ut mihi signis,

quis Amythaonius nequeat certare Melampus.

Nam modo fulgentem Tyrio subtemine uestem

indueras oriente die duce fertilis anni,

splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis

et fera discordes tenuerunt flamina uenti,

curua nec adsuetos egerunt flumina cursus,

quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,

ulla nec aërias uolucris perlabitur auras

nec quadrupes densas depascitur aspera siluas,

quin largita tuis sit multa silentia uotis.

Iuppiter ipse leui uectus per inania curru

adfuit et caelo uicinum liquit Olympum

intentaque tuis precibus se praebuit aure

cunctaque ueraci capite adnuit: additus aris

laetior eluxit structos super ignis aceruos.

Quin hortante deo magnis insistere rebus

incipe: non idem tibi sint aliisque triumphi.

Non te uicino remorabitur obuia marte

Gallia nec latis audax Hispania terris

nec fera Theraeo tellus obsessa colono,

nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes

profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes,

aret Araccaeis aut unda †caristia† campis.

Nec qua regna uago Thamyris finiuit Araxe,

impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis

ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus,

quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.

Quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem,

nulla tibi aduersis regio sese offeret armis.

Te manet inuictus Romano marte Britannus

teque interiecto mundi pars altera sole.

Nam circumfuso consistit in aëre tellus

et quinque in partes toto disponitur orbe.

Atque duae gelido uastantur frigore semper:

illic et densa tellus absconditur umbra,

et nulla incepto perlabitur unda liquore,

sed durata riget densam in glaciemque niuemque,

quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.

At media est Phoebi semper subiecta calori,

seu propior terris aestiuum fertur in orbem

seu celer hibernas properat decurrere luces:

non igitur presso tellus exsurgit aratro,

nec frugem segetes praebent neque pabula terrae:

non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue,

ulla nec exustas habitant animalia partes.

Fertilis hanc inter posita est interque rigentes

nostraque et huic aduersa solo pars altera nostro,

quas similis utrimque tenens uicinia caeli

temperat, alter et alterius uires necat aër:

hinc placidus nobis per tempora uertitur annus:

hinc et colla iugo didicit submittere taurus

et lenta excelsos uitis conscendere ramos,

tondeturque seges maturos annua partus,

et ferro tellus, pontus confunditur aere,

quin etiam structis exsurgunt oppida muris.

Ergo ubi praeclaros poscent tua facta triumphos,

solus utroque idem diceris magnus in orbe.

Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,

ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.

Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,

Valgius: aeterno propior non alter Homero.

Languida non noster peragit labor otia, quamuis

Fortuna, ut mos est illi, me aduersa fatiget.

Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,

cui fuerant flaui ditantes ordine sulci

horrea fecundas ad deficientia messis,

cuique pecus denso pascebant agmine colles,

et domino satis et nimium furique lupoque,

nunc desiderium superest: nam cura nouatur,

cum memor ante actos semper dolor admonet annos.

Sed licet asperiora cadant spolierque relictis,

non te deficient nostrae memorare camenae.

Nec solum tibi Pierii tribuentur honores:

pro te uel rapidas ausim maris ire per undas,

aduersis hiberna licet tumeant freta uentis,

pro te uel densis solus subsistere turmis

uel paruum Aetnaeae corpus committere flammae.

Sum quodcumque, tuum est. Nostri si paruula cura

sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna

Lydia, non magni potior sit fama Gylippi,

posse Meleteas nec mallem uincere chartas.

Quod tibi si uersus noster, totusue minusue,

uel bene sit notus, summo uel inerret in ore,

nulla mihi statuent finem te fata canendi.

Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa,

seu matura dies celerem properat mihi mortem,

longa manet seu uita, tamen, mutata figura

seu me finget equum rigidos percurrere campos

doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus

siue ego per liquidum uolucris uehar aëra pennis,

quandocumque hominem me longa receperit aetas,

inceptis de te subtexam carmina chartis.

DE SULPICIA INCERTI AUCTORIS ELEGIAE

I

Sulpicia est tibi culta tuis, Mars magne, kalendis:

spectatum e caelo, si sapis, ipse ueni.

Hoc Venus ignoscet: at tu, uiolente, caueto

ne tibi miranti turpiter arma cadant.

Illius ex oculis, cum uult exurere diuos,

accendit geminas lampadas acer Amor.

Illam, quidquid agit, quoquo uestigia mouit,

componit furtim subsequiturque Decor.

Seu soluit crines, fusis decet esse capillis:

seu compsit, comptis est ueneranda comis.

Vrit, seu Tyria uoluit procedere palla:

urit, seu niuea candida ueste uenit.

Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo

mille habet ornatus, mille decenter habet.

Sola puellarum digna est cui mollia caris

uellera det sucis bis madefacta Tyros,

possideatque, metit quidquid bene olentibus aruis

cultor odoratae diues Arabs segetis,

et quascumque niger Rubro de litore gemmas

proximus Eois colligit Indus aquis.

Hanc uos, Pierides, festis cantate kalendis,

et testudinea Phoebe superbe lyra.

Hoc sollemne sacrum multos haec sumet in annos:

dignior est uestro nulla puella choro.

II

Parce meo iuueni, seu quis bona pascua campi

seu colis umbrosi deuia montis aper,

nec tibi sit duros acuisse in proelia dentes;

incolumem custos hunc mihi seruet Amor.

Sed procul abducit uenandi Delia cura:

o pereant siluae deficiantque canes!

Quis furor est, quae mens densos indagine colles

claudentem teneras laedere uelle manus?

Quidue iuuat furtim latebras intrare ferarum

candidaque hamatis crura notare rubis?

Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, uagari,

ipsa ego per montes retia torta feram,

ipsa ego uelocis quaeram uestigia cerui

et demam celeri ferrea uincla cani.

Tunc mihi, tunc placeant siluae, si, lux mea, tecum

arguar ante ipsas concubuisse plagas:

tunc ueniat licet ad casses, inlaesus abibit,

ne Veneris cupidae gaudia turbet, aper.

Nunc sine me sit nulla uenus, sed lege Dianae,

caste puer, casta retia tange manu:

et quaecumque meo furtim subrepit amori,

incidat in saeuas diripienda feras.

At tu uenandi studium concede parenti,

et celer in nostros ipse recurre sinus.

III

Huc ades et tenerae morbos expelle puellae,

hunc ades, intonsa Phoebe superbe coma.

Crede mihi, propere: nec te iam, Phoebe, pigebit

formosae medicas applicuisse manus.

Effice ne macies pallentes occupet artus,

neu notet informis candida membra color,

et quodcumque mali est et quidquid triste timemus,

in pelagus rapidis euehat amnis aquis.

Sancte, ueni, tecumque feras, quicumque sapores,

quicumque et cantus corpora fessa leuant:

neu iuuenem torque, metuit qui fata puellae

uotaque pro domina uix numeranda facit.

Interdum uouet, interdum, quod langueat illa,

dicit in aeternos aspera uerba deos.

Pone metum, Cerinthe; deus non laedit amantes.

Tu modo semper ama: salua puella tibi est.

Nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti,

si quando fuerit tristior illa tibi.

At nunc tota tua est, te solum candida secum

cogitat, et frustra credula turba sedet.

Phoebe, faue: laus magna tibi tribuetur in uno

corpore seruato restituisse duos.

Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet

certatim sanctis laetus uterque focis.

Tunc te felicem dicet pia turba deorum,

optabunt artes et sibi quisque tuas.

IV

Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus

atque inter festos semper habendus erit.

Te nascente nouum Parcae cecinere puellis

seruitium et dederunt regna superba tibi.

Vror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror,

si tibi de nobis mutuus ignis adest.

Mutuus adsit amor, per te dulcissima furta

perque tuos oculos per Geniumque rogo.

Magne Geni, cape tura libens uotisque faueto,

si modo, cum de me cogitat, ille calet.

Quod si forte alios iam nunc suspirat amores,

tum precor infidos, sancte, relinque focos.

Nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque

uinctus uterque tibi uel mea uincla leua.

Sed potius ualida teneamur uterque catena,

nulla queat posthac quam soluisse dies.

Optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat:

nam pudet haec illum dicere uerba palam.

At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,

adnue: quid refert, clamne palamne roget?

V

Natalis Iuno, sanctos cape turis aceruos,

quos tibi dat tenera docta puella manu.

Tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit,

staret ut ante tuos conspicienda focos.

Illa quidem ornandi causas tibi, diua, relegat:

est tamen, occulte cui placuisse uelit.

At tu, sancta, faue, neu quis diuellat amantes,

sed iuueni quaeso mutua uincla para.

Sic bene compones: ullae non ille puellae

seruire aut cuiquam dignior illa uiro.

Nec possit cupidos uigilans deprendere custos

fallendique uias mille ministret Amor.

Adnue purpureaque ueni perlucida palla:

ter tibi fit libo, ter, dea casta, mero,

praecipit et natae mater studiosa quod optet:

illa aliud tacita iam sua mente rogat.

Vritur ut celeres urunt altaria flammae,

nec, liceat quamuis, sana fuisse uelit.

†Sis iuueni grata, ueniet cum proximus annus†,

hic idem uotis iam uetus adsit amor.

SVLPICIAE ELEGIDIA

I

Tandem uenit amor, qualem texisse pudori

quam nudasse alicui sit mihi fama magis.

Exorata meis illum Cytherea Camenis

attulit in nostrum deposuitque sinum.

Exsoluit promissa Venus: mea gaudia narret,

dicetur si quis non habuisse sua.

Non ego signatis quicquam mandare tabellis,

me legat ut nemo quam meus ante, uelim,

sed peccasse iuuat, uultus componere famae

taedet: cum digno digna fuisse ferar.

II

Inuisus natalis adest, qui rure molesto

et sine Cerintho tristis agendus erit.

Dulcius urbe quid est? An uilla sit apta puellae

atque Arretino frigidus amnis agro?

Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas;

non tempestiuae saepe, propinque, uiae.

Hic animum sensusque meos abducta relinquo,

arbitrio quam uis non sinit esse meo.

III

Scis iter ex animo sublatum triste puellae?

Natali Romae iam licet esse tuo.

Omnibus ille dies nobis natalis agatur,

qui nec opinanti nunc tibi forte uenit.

IV

Gratum est, securus multum quod iam tibi de me

permittis, subito ne male inepta cadam.

Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo

scortum quam Serui filia Sulpicia:

solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est

ne cedam ignoto maxima causa toro.

V

Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,

quod mea nunc uexat corpora fessa calor?

A | ego non aliter tristes euincere morbos

optarim, quam te si quoque uelle putem.

At mihi quid prosit morbos euincere, si tu

nostra potes lento pectore ferre mala?

VI

Ne tibi sim, mea lux, aeque iam feruida cura

ac uideor paucos ante fuisse dies,

si quicquam tota commisi stulta iuuenta

cuius me fatear paenituisse magis,

hesterna quam te solum quod nocte reliqui,

ardorem cupiens dissimulare meum.

INCERTI AUCTORIS ELEGIA

Nulla tuum nobis subducet femina lectum:

hoc primum iuncta est foedere nostra uenus.

Tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe

formosa est oculis ulla puella meis.

Atque utinam posses uni mihi bella uideri!

Displiceas aliis: sic ego tutus ero.

Nil opus inuidia est, procul absit gloria uulgi:

qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.

Sic ego secretis possum bene uiuere siluis,

qua nulla humano sit uia trita pede.

Tu mihi curarum requies, tu nocte uel atra

lumen, et in solis tu mihi turba locis.

Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo,

mittetur frustra deficietque uenus.

Hoc tibi sancta tuae Iunonis numina iuro,

quae sola ante alios est mihi magna deos.

Quid facio demens? Heu | heu mea pignora cedo.

Iuraui stulte: proderat iste timor.

Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:

hoc peperit misero garrula lingua malum.

Iam faciam quodcumque uoles, tuus usque manebo,

nec fugiam notae seruitium dominae,

sed Veneris sanctae considam uinctus ad aras:

haec notat iniustos supplicibusque fauet.

INCERTI AUCTORIS EPIGRAMMA

Rumor ait crebro nostram peccare puellam:

nunc ego me surdis auribus esse uelim.

Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:

quid miserum torques, rumor acerbe? Tace.

FRAGMENTVM A CHARISIO TIBVLLO ATTRIBVTVM

Hoc femur, huius femoris, sed frequenter huius feminis huic femini dictum est et pluraliter tam femina quam femora, ideoque et Tibullus hoc ipsum erudite custodit cum dicit

implicuitque femur femini

id. p. 130 femini Tibullus

implicuitque femur femini

non femori quasi sit hoc femur huius femoris.

FRAGMENTVM

Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,

Mors iuuenem campos misit ad Elysios,

ne foret aut elegis molles qui fleret amores

aut caneret forti regia bella pede.

ANONYMI VITA TIBVLLI

Albius Tibullus, eques R.(egalis), insignis forma cultuque corporis obseruabilis, ante alios Coruinum Messalam Or.(iginem) dilexit cuius et contubernalis Aquitanico bello militaribus donis donatus est. Hic multorum iudico principem inter elegiographos optinet locum. Epistolae quoque eius amatoriae quamquam breues omnino utiles sunt. Obiit adolescens ut indicat epigramma supra scriptum.

LYGDAMI ELEGIAE

I

Mārtīs Rōmānī fēstaē vēnērĕ kălēndaē

(ēxŏrĭēns nōstrīs ‖ hīc fŭĭt ānnŭs ăvīs),

ēt văgă nūnc cērtā dīscūrrūnt ūndĭquĕ pōmpā

pērquĕ vĭās ūrbīs ‖ mūnĕră pērquĕ dŏmōs.

Dīcĭtĕ, Pīĕrĭdēs, quōnām dōnētŭr hŏnōrĕ

seū mĕă, seū fāllōr, ‖ cāră Nĕaēră tămēn.

"Cārmĭnĕ fōrmōsaē, prĕtĭō căpĭūntŭr ăvāraē:

gaūdĕăt, ūt dīgna ēst, ‖ vērsĭbŭs īllă nŏvīs.

Lūtĕă sēd nĭveŭm īnvōlvāt mēmbrānă lĭbēllūm,

pūmēx ēt cānās ‖ tōndĕăt āntĕ cŏmās,

sūmmăquĕ praētēxāt tĕnŭīs fāstīgĭă chārtaē

īndĭcĕt ūt nōmēn ‖ līttĕră fāctă tŭūm,

ātque īntēr gĕmĭnās pīngāntūr cōrnŭă frōntēs:

sīc ĕtĕnīm cōmptūm ‖ mīttĕre ŏpōrtĕt ŏpūs."

Pēr vōs, aūctōrēs hūiūs mĭhĭ cārmĭnĭs, ōrō

Cāstălĭāmque ūmbrām ‖ Pīĕrĭōsquĕ lăcūs,

ītĕ dŏmūm cūltūmque īllī dōnātĕ lĭbēllūm,

sīcŭt ĕrīt: nūllūs ‖ dēflŭăt īndĕ cŏlōr.

Īllă mĭhī rĕfĕrēt, sī nōstrī mūtŭă cūra ēst,

ān mĭnŏr, ān tōtō ‖ pēctŏrĕ dēcĭdĕrīm.

Sēd prīmūm mĕrĭtām lārgā dōnātĕ sălūtĕ

ātque haēc sūbmīssō ‖ dīcĭtĕ vērbă sŏnō:

"haēc tĭbĭ vīr quōndām, nūnc frātēr, cāstă Nĕaēră,

mīttĭt ĕt āccĭpĭās ‖ mūnĕră pārvă rŏgāt,

tēquĕ sŭīs iūrāt cārām măgĭs ēssĕ mĕdūllīs,

sīvĕ sĭbī cōniūnx ‖ sīvĕ fŭtūră sŏrōr:

sēd pŏtĭūs cōniūnx: hūiūs spēm nōmĭnĭs īllī

aūfĕrĕt ēxtīnctō ‖ pāllĭdă Dītĭs ăquă."

II

Quī prīmūs cārām iŭvĕnī cārūmquĕ pŭēllaē

ērĭpŭīt iŭvĕnēm, ‖ fērrĕŭs īllĕ fŭīt.

Dūrŭs ĕt īllĕ fŭīt, quī tāntūm fērrĕ dŏlōrēm,

vīvĕre ĕt ērēptā ‖ cōniŭgĕ quī pŏtŭīt.

Nōn ĕgŏ fīrmŭs ĭn hōc, nōn haēc pătĭēntĭă nōstrō

īngĕnĭō: frāngīt ‖ fōrtĭă cōrdă dŏlōr.

Nēc mĭhĭ vēră lŏquī pŭdŏr ēst vītaēquĕ fătērī,

tōt mălă pērpēssaē, ‖ taēdĭă nātă mĕaē.

Ērgō cūm tĕnŭēm fŭĕrō mūtātŭs ĭn ūmbrām

cāndĭdăque ōssă sŭprā ‖ nīgră făvīllă tĕgēt,

āntĕ mĕūm vĕnĭāt lōngōs īncōmptă căpīllōs

ēt flĕăt āntĕ mĕūm ‖ maēstă Nĕaēră rŏgūm.

Sēd vĕnĭāt cāraē mātrīs cŏmĭtātă dŏlōrĕ:

maērĕăt haēc gĕnĕrō, ‖ maērĕăt īllă vĭrō.

Praēfātae āntĕ mĕōs mānēs ănĭmāmquĕ rĕcēntēm

pērfūsaēquĕ pĭās ‖ āntĕ lĭquōrĕ mănūs,

pārs quaē sōlă mĕī sŭpĕrābīt cōrpŏrĭs, ōssă

īncīnctaē nīgrā ‖ cāndĭdă vēstĕ lĕgēnt,

ēt prīmum ānnōsō spārgēnt cōllēctă lўaēō,

mōx ĕtĭām nĭvĕō ‖ fūndĕrĕ lāctĕ părēnt,

pōst haēc cārbăsĕīs ūmōrēm tōllĕrĕ vēlīs

ātque īn mārmŏrĕā ‖ pōnĕrĕ sīccă dŏmō.

Īllīc quās mīttīt dīvēs Pānchāĭă mērcēs

Ēōīque Ărăbēs, ‖ dīvĕs ĕt Āssўrĭă,

ēt nōstrī mĕmŏrēs lăcrĭmaē fūndāntŭr ĕōdēm:

sīc ĕgŏ cōmpōnī ‖ vērsŭs ĭn ōssă vĕlīm.

Sēd trīstēm mōrtīs dēmōnstrēt līttĕră caūsām

ātque haēc īn cĕlĕbrī ‖ cārmĭnă frōntĕ nŏtēt:

LŶGDĂMŬS HĪC SĬTŬS ĒST: DŎLŎR HUĪC ĒT CŪRĂ NĔAĒRAĒ,

CŌNIŬGĬS ĒRĒPTAĒ, ‖ CAŪSĂ PĔRĪRĔ FŬĪT.

III

Quīd prōdēst caēlūm vōtīs īmplēssĕ, Nĕaēră,

blāndăquĕ cūm mūltā ‖ tūră dĕdīssĕ prĕcĕ,

nōn ūt mārmŏrĕī prōdīrem ē līmĭnĕ tēctī,

īnsīgnīs clārā ‖ cōnspĭcŭūsquĕ dŏmō,

aūt ūt mūltă mĕī rĕnŏvārēnt iūgĕră taūrī

ēt māgnās mēssēs ‖ tērră bĕnīgnă dărēt,

sēd tēcum ūt lōngaē sŏcĭārēm gaūdĭă vītaē

īnquĕ tŭō cădĕrēt ‖ nōstră sĕnēctă sĭnū,

tūnc cūm pērmēnsō dēfūnctūs tēmpŏrĕ lūcīs

nūdūs Lēthaēā ‖ cōgĕrĕr īrĕ rătĕ?

Nām grăvĕ quīd prōdēst pōndūs mĭhĭ dīvĭtĭs aūrī,

ārvăquĕ sī fīndānt ‖ pīnguĭă mīllĕ bŏvēs?

Quīdvĕ dŏmūs prōdēst Phrўgĭīs īnnīxă cŏlūmnīs,

Taēnărĕ sīvĕ tŭīs, ‖ sīvĕ Cărŷstĕ tŭīs,

ēt nĕmŏra īn dŏmĭbūs sācrōs ĭmĭtāntĭă lūcōs

aūrātaēquĕ trăbēs ‖ mārmŏrĕūmquĕ sŏlūm?

Quīdve ĭn Ĕrŷthraēō lĕgĭtūr quaē lītŏrĕ cōnchă

tīnctăquĕ Sīdŏnĭō ‖ mūrĭcĕ lānă iŭvāt,

ēt quaē praētĕrĕā pŏpŭlūs mīrātŭr? Ĭn īllīs

īnvĭdĭa ēst: fālsō ‖ plūrĭmă vūlgŭs ămāt.

Nōn ŏpĭbūs mēntēs hŏmĭnūm cūraēquĕ lĕvāntūr:

nām Fōrtūnă sŭā ‖ tēmpŏră lēgĕ rĕgīt.

Sīt mĭhĭ paūpērtās tēcūm iūcūndă, Nĕaēră:

āt sĭnĕ tē rēgūm ‖ mūnĕră nūllă vŏlō.

Ō nĭvĕām quaē tē pŏtĕrīt mĭhĭ rēddĕrĕ lūcēm!

Ō mĭhĭ fēlīcēm ‖ tērquĕ quătērquĕ dĭēm!

Āt sī, prō dūlcī rĕdĭtū quaēcūmquĕ vŏvēntūr,

aūdĭăt āvērsā ‖ nōn mĕŭs aūrĕ dĕūs,

nēc mē rēgnă iŭvānt nēc Lŷdĭŭs aūrĭfĕr āmnīs

nēc quās tērrārūm ‖ sūstĭnĕt ōrbĭs ŏpēs.

Haēc ălĭī cŭpĭānt; lĭcĕāt mĭhĭ paūpĕrĕ cūltū

sēcūrō cārā ‖ cōniŭgĕ pōssĕ frŭī.

Ādsīs ēt tĭmĭdīs făvĕās, Sātūrnĭă, vōtīs,

ēt făvĕās cōnchā, ‖ Cŷprĭă, vēctă tŭā.

Aūt sī fātă nĕgānt rĕdĭtūm trīstēsquĕ sŏrōrēs,

stāmĭnă quaē dūcūnt ‖ quaēquĕ fŭtūră cănūnt,

mē vŏcĕt īn vāstōs āmnēs nīgrāmquĕ pălūdēm

dīvĕs ĭn īgnāvā ‖ lūrĭdŭs Ōrcŭs ăquā.

IV

Dī mĕlĭōră fĕrānt, nēc sīnt mĭhĭ sōmnĭă vēră,

quaē tŭlĭt hēstērnā ‖ pēssĭmă nōctĕ quĭēs.

Ītĕ prŏcūl, vānī, fālsūmque āvērtĭtĕ vīsūm:

dēsĭnĭte īn nōbīs ‖ quaērĕrĕ vēllĕ fĭdēm.

Dīvī vēră mŏnēnt, vēntūraē nūntĭă sōrtīs

vēră mŏnēnt Tūscīs ‖ ēxtă prŏbātă vĭrīs:

sōmnĭă fāllācī lūdūnt tĕmĕrārĭă nōctĕ

ēt păvĭdās mēntēs ‖ fālsă tĭmērĕ iŭbēnt?

Ēt nātum īn cūrās hŏmĭnūm gĕnŭs ōmĭnă nōctīs

fārrĕ pĭō plācānt ‖ ēt sălĭēntĕ sălĕ?

Ēt tămĕn, ūtcūmque ēst, sīve īllī vēră mŏnērī,

mēndācī sōmnō ‖ crēdĕrĕ sīvĕ sŏlēnt,

ēffĭcĭāt vānōs nōctīs Lūcīnă tĭmōrēs

ēt frūstra īmmĕrĭtūm ‖ pērtĭmŭīssĕ vĕlīt,

sī mĕă nēc tūrpī mēns ēst ōbnōxĭă fāctō

nēc laēsīt māgnōs ‖ īmpĭă līnguă dĕōs.

Iām Nōx aēthĕrĭūm nīgrīs ēmēnsă quădrīgīs

mūndūm caērŭlĕō ‖ lāvĕrăt āmnĕ rŏtās,

nēc mē sōpĭĕrāt mēntī dĕŭs ūtĭlĭs aēgraē:

Sōmnūs sōllĭcĭtās ‖ dēfĭcĭt āntĕ dŏmōs.

Tāndēm, cūm sūmmō Phoēbūs prōspēxĭt ăb ōrtū,

prēssīt lānguēntīs ‖ lūmĭnă sēră quĭēs.

Hīc iŭvĕnīs cāstā rĕdĭmītūs tēmpŏră laūrō

ēst vīsūs nōstrā ‖ pōnĕrĕ sēdĕ pĕdēm.

Nōn īllō quīcquām fōrmōsĭŭs ūllă prĭōrūm

aētās, hūmānūm ‖ nēc vĭdĕt ūllă dŏmūs.

Īntōnsī crīnēs lōngā cērvīcĕ flŭēbānt,

stīllābāt Sўrĭō ‖ mŷrrhĕă rōrĕ cŏmă.

Cāndŏr ĕrāt quālēm praēfērt Lātōnĭă Lūnă,

ēt cŏlŏr īn nĭvĕō ‖ cōrpŏrĕ pūrpŭrĕūs,

ūt iŭvĕnī prīmūm vīrgō dēdūctă mărītō

īnfĭcĭtūr tĕnĕrās ‖ ōrĕ rŭbēntĕ gĕnās,

ēt cūm cōntēxūnt ămărāntīs ālbă pŭēllaē

līlĭa ĕt aūtūmnō ‖ cāndĭdă mālă rŭbēnt.

Īmă vĭdēbātūr tālīs īnlūdĕrĕ pāllă:

nāmque haēc īn nĭtĭdō ‖ cōrpŏrĕ vēstĭs ĕrāt.

Ārtĭs ŏpūs rāraē, fūlgēns tēstūdĭne ĕt aūrō

pēndēbāt laēvā ‖ gārrŭlă pārtĕ lўră.

Hānc prīmūm vĕnĭēns plēctrō mŏdŭlātŭs ĕbūrnō

fēlīcēs cāntūs ‖ ōrĕ sŏnāntĕ dĕdīt:

sēd pōstquām fŭĕrānt dĭgĭtī cūm vōcĕ lŏcūtī,

ēdĭdĭt haēc dūlcī ‖ trīstĭă vērbă mŏdō:

"sālvē, cūră dĕūm: cāstō nām rītĕ pŏētaē

Phoēbūsque ēt Bācchūs ‖ Pīĕrĭdēsquĕ făvēnt:

sēd prōlēs Sĕmĕlaē Bācchūs dōctaēquĕ sŏrōrēs

dīcĕrĕ nōn nōrūnt ‖ quīd fĕrăt hōră sĕquēns:

āt mĭhĭ fātōrūm lēgēs aēvīquĕ fŭtūrī

ēvēntūră pătēr ‖ pōssĕ vĭdērĕ dĕdīt.

Quāre ĕgŏ quaē dīcō nōn fāllāx āccĭpĕ vātēs

quāmquĕ dĕūs vērō ‖ Cŷnthĭŭs ōrĕ fĕrār.

Tāntūm cāră tĭbī quāntūm nēc fīlĭă mātrī,

quāntūm nēc cŭpĭdō ‖ bēllă pŭēllă vĭrō,

prō quā sōllĭcĭtās caēlēstĭă nūmĭnă vōtīs,

quaē tĭbĭ sēcūrōs ‖ nōn sĭnĭt īrĕ dĭēs

ēt, cūm tē fūscō Sōmnūs vēlāvĭt ămīctū,

vānūm nōctūrnīs ‖ fāllĭt ĭmāgĭnĭbūs,

cārmĭnĭbūs cĕlĕbrātă tŭīs fōrmōsă Nĕaēră

āltĕrĭūs māvūlt ‖ ēssĕ pŭēllă vĭrī,

dīvērsāsquĕ sŭās ăgĭtāt mēns īmpĭă cūrās,

nēc gaūdēt cāstā ‖ nūptă Nĕaēră dŏmō.

Ā crūdēlĕ gĕnūs nēc fīdūm fēmĭnă nōmēn!

Ā pĕrĕāt, dĭdĭcīt ‖ fāllĕrĕ sī quă vĭrūm.

Sēd flēctī pŏtĕrīt: mēns ēst mūtābĭlĭs īllīs:

tū mŏdŏ cūm mūltā ‖ brācchĭă tēndĕ prĕcĕ.

Saēvŭs Ămōr dŏcŭīt vălĭdōs tēmptārĕ lăbōrēs,

saēvŭs Ămōr dŏcŭīt ‖ vērbĕră pōssĕ pătī.

Mē quōndam Ādmētī nĭvĕās pāvīssĕ iŭvēncās

nōn ēst īn vānūm ‖ fābŭlă fīctă iŏcūm:

tūnc ĕgŏ nēc cĭthărā pŏtĕrām gaūdērĕ sŏnōrā

nēc sĭmĭlēs chōrdīs ‖ rēddĕrĕ vōcĕ sŏnōs,

sēd pērlūcēntī cāntūm mĕdĭtābăr ăvēnā

īlle ĕgŏ Lātōnaē ‖ fīlĭŭs ātquĕ Iŏvīs.

Nēscīs quīd sĭt ămōr, iŭvĕnīs, sī fērrĕ rĕcūsās

īmmītēm dŏmĭnām ‖ cōniŭgĭūmquĕ fĕrūm.

Ērgō nē dŭbĭtā blāndās ădhĭbērĕ quĕrēllās:

vīncūntūr mōllī ‖ pēctŏră dūră prĕcĕ.

Quōd sī vēră cănūnt sācrīs ōrācŭlă tēmplīs,

haēc īllī nōstrō ‖ nōmĭnĕ dīctă rĕfēr:

hōc tĭbĭ cōniŭgĭūm prōmīttīt Dēlĭŭs īpsĕ;

fēlīx hōc ălĭūm ‖ dēsĭnĕ vēllĕ vĭrūm."

Dīxĭt, ĕt īgnāvūs dēflūxīt cōrpŏrĕ sōmnūs.

Ā | ĕgŏ nē pōssīm ‖ tāntă vĭdērĕ mălă.

Nēc tĭbĭ crēdĭdĕrīm vōtīs cōntrārĭă vōtă

nēc tāntūm crīmēn ‖ pēctŏre ĭnēssĕ tŭō.

Nām tē nēc vāstī gĕnŭērūnt aēquŏră pōntī

nēc flāmmām vōlvēns ‖ ōrĕ Chĭmaēră fĕrō

nēc cănĭs ānguĭnĕā rĕdĭmītūs tērgă cătērvā,

cuī trēs sūnt līnguaē ‖ tērgĕmĭnūmquĕ căpūt,

Scŷllăquĕ vīrgĭnĕām cănĭbūs sūccīnctă fĭgūrām,

nēc tē cōncēptām ‖ saēvă lĕaēnă tŭlīt,

bārbără nēc Scўthĭaē tēllūs hōrrēndăvĕ Sŷrtīs;

sēd cūlta ēt dūrīs ‖ nōn hăbĭtāndă dŏmūs

ēt lōnge ānte ălĭās ōmnēs mītīssĭmă mātēr

īsquĕ pătēr quō nōn ‖ āltĕr ămābĭlĭōr.

Haēc dĕŭs īn mĕlĭūs crūdēlĭă sōmnĭă vērtāt

ēt iŭbĕāt tĕpĭdōs ‖ īnrĭtă fērrĕ Nŏtōs.

V

Vōs tĕnĕt, Ētrūscīs mānāt quaē fōntĭbŭs ūndă,

ūndă sŭb aēstīvūm ‖ nōn ădĕūndă Cănēm,

nūnc aūtēm sācrīs Bāiārūm prōxĭmă lŷmphīs,

cūm sē pūrpŭrĕō ‖ vērĕ rĕmīttĭt hŭmūs.

Āt mĭhĭ Pērsĕphŏnē nīgrām dēnūntĭăt hōrām:

īmmĕrĭtō iŭvĕnī ‖ pārcĕ nŏcērĕ, dĕă.

Nōn ĕgŏ tēmptāvī nūllī tĕmĕrāndă vĭrōrūm

aūdāx laūdāndaē ‖ sācră dŏcērĕ dĕaē,

nēc mĕă mōrtĭfĕrīs īnfēcīt pōcŭlă sūcīs

dēxtĕră nēc cuīquām ‖ trītă vĕnēnă dĕdīt,

nēc nōs sācrĭlĕgōs tēmplīs ādmōvĭmŭs īgnēs,

nēc cōr sōllĭcĭtānt ‖ fāctă nĕfāndă mĕūm,

nēc nōs īnsānaē mĕdĭtāntēs iūrgĭă mēntīs

īmpĭa ĭn ādvērsōs ‖ sōlvĭmŭs ōră dĕōs.

Ēt nōndūm cānī nīgrōs laēsērĕ căpīllōs,

nēc vēnīt tārdō ‖ cūrvă sĕnēctă pĕdĕ.

Nātālēm prīmō nōstrūm vīdērĕ părēntēs,

cūm cĕcĭdīt fātō ‖ cōnsŭl ŭtērquĕ părī.

Quīd fraūdārĕ iŭvāt vītēm crēscēntĭbŭs ūvīs

ēt mŏdŏ nātă mălā ‖ vēllĕrĕ pōmă mănū?

Pārcĭtĕ, pāllēntēs ūndās quīcūmquĕ tĕnētīs

dūrăquĕ sōrtītī ‖ tērtĭă rēgnă dĕī.

Ēlўsĭōs ōlīm lĭcĕāt cōgnōscĕrĕ cāmpōs

Lēthaēāmquĕ rătēm ‖ Cīmmĕrĭōsquĕ lăcūs,

cūm mĕă rūgōsā pāllēbūnt ōră sĕnēctā

ēt rĕfĕrām pŭĕrīs ‖ tēmpŏră prīscă sĕnēx.

Ātque ŭtĭnām vānō nēquīquām tērrĕăr aēstū!

Lānguēnt tēr quīnōs ‖ sēd mĕă mēmbră dĭēs.

Āt vōbīs Tūscaē cĕlĕbrāntūr nūmĭnă lŷmphaē

ēt făcĭlīs lēntā ‖ pēllĭtŭr ūndă mănū.

Vīvĭtĕ fēlīcēs, mĕmŏrēs ēt vīvĭtĕ nōstrī,

sīve ĕrĭmūs seū nōs ‖ fātă fŭīssĕ vĕlīnt.

Īntĕrĕā nīgrās pĕcŭdēs prōmīttĭtĕ Dītī

ēt nĭvĕī lāctīs ‖ pōcŭlă mīxtă mĕrō.

VI

Cāndĭdĕ Lībĕr ădēs: sīc sīt tĭbĭ mŷstĭcă vītīs

sēmpēr, sīc hĕdĕrā ‖ tēmpŏră vīnctă fĕrās:

aūfĕr ĕt īpsĕ mĕūm pătĕrā mĕdĭcāntĕ dŏlōrēm:

saēpĕ tŭō cĕcĭdīt ‖ mūnĕrĕ vīctŭs Ămōr.

Cārĕ pŭēr, mădĕānt gĕnĕrōsō pōcŭlă bācchō,

ēt nōbīs prōnā ‖ fūndĕ Fălērnă mănū.

Ītĕ prŏcūl dūrūm cūraē gĕnŭs, ītĕ lăbōrēs:

fūlsĕrĭt hīc nĭvĕīs ‖ Dēlĭŭs ālĭtĭbūs.

Vōs mŏdŏ prōpŏsĭtō dūlcēs făvĕātĭs ămīcī,

nēvĕ nĕgēt quīsquām ‖ mē dŭcĕ sē cŏmĭtēm:

aūt sī quīs vīnī cērtāmēn mītĕ rĕcūsāt,

fāllăt ĕūm tēctō ‖ cāră pŭēllă dŏlō.

Īllĕ făcīt mītēs ănĭmōs dĕŭs, īllĕ fĕrōcēm

cōntŭdĭt ēt dŏmĭnaē ‖ mīsĭt ĭn ārbĭtrĭūm;

Ārmĕnĭās tīgrēs ēt fūlvās īllĕ lĕaēnās

vīcĭt ĕt īndŏmĭtīs ‖ mōllĭă cōrdă dĕdīt.

Haēc Ămŏr ēt māiōră vălēt. Sēd pōscĭtĕ Bācchī

mūnĕră: quēm vēstrūm ‖ pōcŭlă sīccă iŭvānt?

Cōnvĕnĭt ēx aēquō nēc tōrvūs Lībĕr ĭn īllīs

quī sē quīque ūnā ‖ vīnă iŏcōsă cŏlūnt:

†nōn vĕnĭt īrātūs nĭmĭūm nĭmĭūmquĕ sĕvērūs†:

quī tĭmĕt īrātī ‖ nūmĭnă māgnă, bĭbāt.

Quālēs hīs poēnās quālīs quāntūsquĕ mĭnētūr,

Cādmēaē mātrīs ‖ praēdă crŭēntă dŏcēt.

Sēd prŏcŭl ā nōbīs hīc sīt tĭmŏr, īllăquĕ, sī qua ēst,

quīd vălĕāt laēsī ‖ sēntĭăt īră dĕī.

Quīd prĕcŏr ā dēmēns? Vēntī tĕmĕrārĭă vōtă,

āĕrĭae ēt nūbēs ‖ dīrĭpĭēndă fĕrānt.

Quāmvīs nūllă mĕī sŭpĕrēst tĭbĭ cūră, Nĕaēră,

sīs fēlīx ēt sīnt ‖ cāndĭdă fātă tŭă.

Āt nōs sēcūraē rēddāmūs tēmpŏră mēnsaē:

vēnīt pōst mūltās ‖ ūnă sĕrēnă dĭēs.

Eī mĭhĭ, dīffĭcĭle ēst ĭmĭtārī gaūdĭă fālsă,

dīffĭcĭle ēst trīstī ‖ fīngĕrĕ mēntĕ iŏcūm,

nēc bĕnĕ mēndācī rīsūs cōmpōnĭtŭr ōrĕ,

nēc bĕnĕ sōllĭcĭtīs ‖ ēbrĭă vērbă sŏnānt.

Quīd quĕrŏr īnfēlīx? Tūrpēs dīscēdĭtĕ cūraē:

ōdīt Lēnaēūs ‖ trīstĭă vērbă pătēr.

Gnōsĭă, Thēsēaē quōndām pēriūrĭă līnguaē

flēvīsti īgnōtō ‖ sōlă rĕlīctă mărī:

sīc cĕcĭnīt prō tē dōctūs, Mīnōĭ, Cătūllūs

īngrātī rĕfĕrēns ‖ īmpĭă fāctă vĭrī.

Vōs ĕgŏ nūnc mŏnĕō: fēlīx, quīcūmquĕ dŏlōrĕ

āltĕrĭūs dīscēs ‖ pōssĕ căvērĕ tŭōm.

Nēc vōs aūt căpĭānt pēndēntĭă brācchĭă cōllō

aūt fāllāt blāndā ‖ sōrdĭdă līnguă prĕcĕ.

Ētsī pērquĕ sŭōs fāllāx iūrāvĭt ŏcēllōs

Iūnōnēmquĕ sŭām ‖ pērquĕ sŭām Vĕnĕrēm,

nūllă fĭdēs ĭnĕrīt: pēriūrĭă rīdĕt ămāntūm

Iūppĭtĕr ēt vēntōs ‖ īnrĭtă fērrĕ iŭbēt.

Ērgō quīd tŏtĭēns fāllācīs vērbă pŭēllaē

cōnquĕrŏr? Īte ā mē, ‖ sērĭă vērbă, prĕcōr.

Quām vēllēm tēcūm lōngās rĕquĭēscĕrĕ nōctēs

ēt tēcūm lōngōs ‖ pērvĭgĭlārĕ dĭēs,

pērfĭdă nēc mĕrĭtō nōbīs †ĭnĭmīcă mĕrēntī†

pērfĭdă, sēd, quāmvīs ‖ pērfĭdă, cāră tămēn!

Nāĭdă Bācchŭs ămāt: cēssās, ō lēntĕ mĭnīstēr?

Tēmpĕrĕt ānnōsūm ‖ Mārcĭă lŷmphă mĕrūm.

Nōn ĕgŏ, sī fūgīt nōstraē cōnvīvĭă mēnsaē

īgnōtūm cŭpĭēns ‖ vānă pŭēllă tŏrūm,

sōllĭcĭtūs rĕpĕtām tōtā sūspīrĭă nōctĕ.

Tū, pŭĕr, ī, lĭquĭdūm ‖ fōrtĭŭs āddĕ mĕrūm.

Iām dūdūm Sўrĭō mădĕfāctūs tēmpŏră nārdō

dēbŭĕrām sērtīs ‖ īmplĭcŭīssĕ cŏmās.

PANEGYRICVS MESSALLAE

Tē, Mēssāllă, cănām, quāmquām tŭă cōgnĭtă vīrtūs

tērrĕt: ŭt īnfīrmaē nĕquĕānt sūbsīstĕrĕ vīrēs,

īncĭpĭām tămĕn, āc mĕrĭtās sī cārmĭnă laūdēs

dēfĭcĭānt, hŭmĭlīs tāntīs sīm cōndĭtŏr āctīs,

nēc tŭă praētēr tē chārtīs īntēxĕrĕ quīsquām

fāctă quĕāt, dīctīs ūt nōn māiōră sŭpērsīnt,

ēst nōbīs vŏlŭīssĕ sătīs. Nēc mūnĕră pārvă

rēspŭĕrīs. Ĕtĭām Phoēbō grātīssĭmă dōnă

Crēs tŭlĭt, ēt cūnctīs Bācchō iūcūndĭŏr hōspēs

Īcărŭs, ūt pūrō tēstāntūr sīdĕră caēlō

Ērĭgŏnēquĕ Cănīsquĕ, nĕgēt nē lōngĭŏr aētās.

Quīn ĕtĭam Ālcīdēs, dĕŭs āscēnsūrŭs Ŏlŷmpūm,

laētă Mŏlōrchēīs pŏsŭīt vēstīgĭă tēctīs,

pārvăquĕ caēlēstīs plācāvīt mīcă, nĕc īllīs

sēmpĕr ĭnaūrātō taūrūs cădĭt hōstĭă cōrnū.

Hīc quŏquĕ sīt grātūs pārvūs lăbŏr, ūt tĭbĭ pōssīm

īnde ălĭōs ălĭōsquĕ mĕmōr cōmpōnĕrĕ vērsūs.

Āltēr dīcăt ŏpūs māgnī mīrābĭlĕ mūndī,

quālĭs ĭn īmmēnsō dēsēdĕrĭt āĕrĕ tēllūs,

quālĭs ĕt īn cūrvūm pōntūs cōnflūxĕrĭt ōrbēm,

ēt văgŭs, ē tērrīs quā sūrgĕrĕ nītĭtŭr, āēr,

huīc ēt cōntēxtūs pāssīm flŭăt īgnĕŭs aēthēr,

pēndēntīquĕ sŭpēr claūdāntŭr ŭt ōmnĭă caēlō:

āt quōdcūmquĕ mĕaē pŏtĕrūnt aūdērĕ cămēnaē,

seū tĭbĭ pār pŏtĕrūnt seū, quōd spēs ābnŭĭt, ūltrā

sīvĕ mĭnūs (cērtēquĕ cănēnt mĭnŭs), ōmnĕ vŏvēmūs

hōc tĭbĭ, nēc tāntō cărĕāt mĭhĭ nōmĭnĕ chārtă.

Nām quāmquam āntīquaē gēntīs sŭpĕrānt tĭbĭ laūdēs,

nōn tŭă māiōrūm cōntēnta ēst glōrĭă fāmā,

nēc quaērīs quīd quāque īndēx sŭb ĭmāgĭnĕ dīcāt,

sēd gĕnĕrīs prīscōs cōntēndīs vīncĕre hŏnōrēs,

quām tĭbĭ māiōrēs māiūs dĕcŭs īpsĕ fŭtūrīs:

āt tŭă nōn tĭtŭlūs căpĭēt sūb nōmĭnĕ fāctă,

aētērnō sĕd ĕrūnt tĭbĭ māgnă vŏlūmĭnă vērsū,

cōnvĕnĭēntquĕ tŭās cŭpĭdī cōmpōnĕrĕ laūdēs

ūndĭquĕ quīquĕ cănēnt vīnctō pĕdĕ quīquĕ sŏlūtō.

Quīs pŏtĭōr, cērtāmĕn ĕrīt: sīm vīctŏr ĭn īllīs,

ūt nōstrūm tāntīs īnscrībām nōmĕn ĭn āctīs.

Nām quīs tē māiōră gĕrīt cāstrīsvĕ fŏrōvĕ?

Nēc tămĕn hīc aūt hīc tĭbĭ laūs māiōrvĕ mĭnōrvĕ,

iūstă părī prĕmĭtūr vĕlŭtī cūm pōndĕrĕ lībră,

quālĭs, ĭnaēquātūm sī quāndo ŏnŭs ūrgĕt ŭtrīmquĕ,

īnstăbĭlīs nătăt āltērnō dēprēssĭŏr ōrbĕ,

prōnă nĕc hāc plūs pārtĕ sĕdēt nēc sūrgĭt ăb īllā.

Nām seū dīvērsī frĕmăt īncōnstāntĭă vūlgī,

nōn ălĭūs sēdārĕ quĕāt; seū iūdĭcĭs īră

sīt plācāndă, tŭīs pŏtĕrīt mītēscĕrĕ vērbīs.

Nōn Pўlŏs aūt Ĭthăcē tāntōs gĕnŭīssĕ fĕrūntūr

Nēstŏră vēl pārvaē māgnūm dĕcŭs ūrbĭs Ŭlīxēm,

vīxĕrĭt īllĕ sĕnēx quāmvīs, dūm tērnă pĕr ōrbēm

saēcŭlă fērtĭlĭbūs Tītān dēcūrrĕrĕt hōrīs,

īllĕ pĕr īgnōtās aūdāx ērrāvĕrĭt ūrbēs,

quā mărĭs ēxtrēmīs tēllūs īnclūdĭtŭr ūndīs.

Nām Cĭcŏnūmquĕ mănūs ādvērsīs rēppŭlĭt ārmīs,

nēc vălŭīt lōtōs coēptōs āvērtĕrĕ cūrsūs,

cēssĭt ĕt Aētnaēaē Nēptūnĭŭs īncŏlă rūpīs

vīctă Mărōnēō foēdātūs lūmĭnă bācchō:

vēxĭt ĕt Aēŏlĭōs plăcĭdūm pēr Nērĕă vēntōs:

īncūltōs ădĭīt Laēstrŷgŏnăs Āntĭphătēnquĕ,

nōbĭlĭs Ārtăcĭē gĕlĭdā quōs īnrĭgăt ūndā:

sōlūm nēc dōctaē vērtērūnt pōcŭlă Cīrcēs,

quāmvīs īllă fŏrēt Sōlīs gĕnŭs, āptă vĕl hērbīs

†āptăquĕ† vēl cāntū vĕtĕrēs mūtārĕ fĭgūrās:

Cīmmēriōn ĕtĭam ōbscūrās āccēssĭt ăd ārcēs,

quīs nūmquām cāndēntĕ dĭēs āppārŭĭt ōrtū,

seū sūprā tērrās Phoēbūs seū cūrrĕrĕt īnfrā:

vīdĭt ŭt īnfērnō Plūtōnīs sūbdĭtă rēgnō

māgnă dĕūm prōlēs lĕvĭbūs iūs dīcĕrĕt ūmbrīs,

praētĕrĭītquĕ cĭtā Sīrēnūm lītŏră pūppī.

Īllum īntēr gĕmĭnaē nāntēm cōnfīnĭă mōrtīs

nēc Scŷllaē saēvō cōntērrŭĭt īmpĕtŭs ōrĕ,

cūm cănĭbūs răbĭdās īntēr fĕră sērpĕrĕt ūndās,

nēc vĭŏlēntă sŭō cōnsūmpsīt mōrĕ Chărŷbdīs,

vēl sī sūblīmīs flūctū cōnsūrgĕrĕt īmō,

vēl si īntērrūptō nūdārēt gūrgĭtĕ pōntūm.

Nōn vĭŏlātă văgī sĭlĕāntūr pāscŭă Sōlīs,

nōn ămŏr ēt fēcūnda Ātlāntĭdŏs ārvă Călŷpsūs,

fīnĭs ĕt ērrōrīs mĭsĕrī Phaēācĭă tēllūs.

Ātque haēc seū nōstrās īntēr sūnt cōgnĭtă tērrās,

fābŭlă sīvĕ nŏvūm dĕdĭt hīs ērrōrĭbŭs ōrbēm,

sīt lăbŏr īllīūs, tŭă dūm fācūndĭă, māiōr.

Nām tē nōn ălĭūs bēllī tĕnĕt āptĭŭs ārtēs,

quā dĕcĕāt tūtām cāstrīs praēdūcĕrĕ fōssām,

quālĭtĕr ādvērsōs hōstī dēfīgĕrĕ cērvōs,

quēmvĕ lŏcūm dūctō mĕlĭūs sīt claūdĕrĕ vāllō,

fōntĭs ŭbī dūlcēs ērūmpāt tērră lĭquōrēs,

ūt făcĭlīsquĕ tŭīs ădĭtūs sĭt ĕt ārdŭŭs hōstī,

laūdĭs ŭt ādsĭdŭō vĭgĕāt cērtāmĭnĕ mīlēs

quīs tārdāmvĕ sŭdēm mĕlĭūs cĕlĕrēmvĕ săgīttām

iēcĕrĭt aūt lēntō pērfrēgĕrĭt ōbvĭă pīlō,

aūt quĭs ĕquūm cĕlĕrēmque ārtō cōmpēscĕrĕ frēnō

pōssĭt ĕt ēffūsās tārdō pērmīttĕre hăbēnās

īnquĕ vĭcēm mŏdŏ dērēctō cōntēndĕrĕ pāssū,

seū lĭbĕāt, cūrvō brĕvĭūs cōnvērtĕrĕ gŷrō,

quīs pārmā, seū dēxtră vĕlīt seū laēvă, tŭērī,

sīve hāc sīve īllāc vĕnĭāt grăvĭs īmpĕtŭs hāstaē,

āptĭŏr, aūt sīgnātă cĭtā lŏcă tāngĕrĕ fūndā.

Iām sĭmŭl aūdācīs vĕnĭānt cērtāmĭnă Mārtīs

ādvērsīsquĕ părēnt ăcĭēs cōncūrrĕrĕ sīgnīs,

tūm tĭbĭ nōn dēsīt făcĭēm cōmpōnĕrĕ pūgnaē,

seū sĭt ŏpūs quādrātum ăcĭēs cōnsīstăt ĭn āgmēn,

rēctŭs ŭt aēquātīs dēcūrrāt frōntĭbŭs ōrdŏ,

seū lĭbĕāt dŭplĭcēm sēiūnctīm cērnĕrĕ mārtēm,

dēxtĕr ŭtī laēvūm tĕnĕāt dēxtrūmquĕ sĭnīstēr

mīlēs sītquĕ dŭplēx gĕmĭnī vīctōrĭă cāsūs.

Āt nōn pēr dŭbĭās ērrānt mĕă cārmĭnă laūdēs:

nām bēllīs ēxpērtă cănō. Tēstīs mĭhĭ vīctaē

fōrtĭs Ĭāpўdĭaē mīlēs, tēstīs quŏquĕ fāllāx

Pānnŏnĭūs, gĕlĭdās pāssīm dīsiēctŭs ĭn Ālpēs,

tēstĭs Ărūpīnīs ēt paūpēr nātŭs ĭn ārvīs,

quēm sī quīs vĭdĕāt vĕtŭs ūt nōn frēgĕrĭt aētās,

tērnă mĭnūs Pўlĭaē mīrētūr saēcŭlă fāmaē.

Nāmquĕ sĕnēx lōngaē pĕrăgīt dūm tēmpŏră vītaē,

cēntūm fēcūndōs Tītān rĕnŏvāvĕrĭt ānnōs,

īpsĕ tămēn vēlōx cĕlĕrēm sŭpĕr ēdĕrĕ cōrpūs

aūdĕt ĕquūm vălĭdīsquĕ sĕdēt mŏdĕrātŏr hăbēnīs.

Tē dŭcĕ nōn ălĭās cōnvērsūs tērgă Dŏmātōr

lībĕră Rōmānaē sūbiēcīt cōllă cătēnaē.

Nēc tămĕn hīs cōntēntŭs ĕrīs: māiōră pĕrāctīs

īnstānt, cōmpērtum ēst vērācĭbŭs ūt mĭhĭ sīgnīs,

quīs Ămўthāŏnĭūs nĕquĕāt cērtārĕ Mĕlāmpūs.

Nām mŏdŏ fūlgēntēm Tўrĭō sūbtēmĭnĕ vēstēm

īndŭĕrās ŏrĭēntĕ dĭē dŭcĕ fērtĭlĭs ānnī,

splēndĭdĭōr lĭquĭdīs cūm Sōl căpŭt ēxtŭlĭt ūndīs

ēt fĕră dīscōrdēs tĕnŭērūnt flāmĭnă vēntī,

cūrvă nĕc ādsuētōs ēgērūnt flūmĭnă cūrsūs,

quīn răpĭdūm plăcĭdīs ĕtĭām mărĕ cōnstĭtĭt ūndīs,

ūllă nĕc āĕrīās vŏlŭcrīs pērlābĭtŭr aūrās

nēc quădrŭpēs dēnsās dēpāscĭtŭr āspĕră sīlvās,

quīn lārgītă tŭīs sīt mūltă sĭlēntĭă vōtīs.

Iūppĭtĕr īpsĕ lĕvī vēctūs pĕr ĭnānĭă cūrrū

ādfŭĭt ēt caēlō vīcīnūm līquĭt Ŏlŷmpūm

īntēntāquĕ tŭīs prĕcĭbūs sē praēbŭĭt aūrĕ

cūnctăquĕ vērācī căpĭte ādnŭĭt: āddĭtŭs ārīs

laētĭŏr ēlūxīt strūctōs sŭpĕr īgnĭs ăcērvōs.

Quīn hōrtāntĕ dĕō māgnīs īnsīstĕrĕ rēbūs

īncĭpĕ: nōn īdēm tĭbĭ sīnt ălĭīsquĕ trĭūmphī.

Nōn tē vīcīnō rĕmŏrābĭtŭr ōbvĭă mārtĕ

Gāllĭă nēc lātīs aūdāx Hīspānĭă tērrīs

nēc fĕră Thēraēō tēllūs ōbsēssă cŏlōnō,

nēc quā vēl Nīlūs vēl rēgĭă lŷmphă Chŏāspēs

prōflŭĭt aūt răpĭdūs, Cŷrī dēmēntĭă, Gŷndēs,

ārĕt Ărāccaēīs aūt ūndă †cărīstĭㆠcāmpīs.

Nēc quā rēgnă văgō Thămўrīs fīnīvĭt Ărāxĕ,

īmpĭă nēc saēvīs cĕlĕbrāns cōnvīvĭă mēnsīs

ūltĭmă vīcīnūs Phoēbō tĕnĕt ārvă Pădaēūs,

quāque Hēbrūs Tănăīsquĕ Gĕtās rĭgăt ātquĕ Măgŷnōs.

Quīd mŏrŏr? Ōcĕănūs pōntō quā cōntĭnĕt ōrbēm,

nūllă tĭbi ādvērsīs rĕgĭō sēse ōffĕrĕt ārmīs.

Tē mănĕt īnvīctūs Rōmānō mārtĕ Brĭtānnūs

tēque īntēriēctō mūndī pārs āltĕră sōlĕ.

Nām cīrcūmfūsō cōnsīstĭt ĭn āĕrĕ tēllūs

ēt quīnque īn pārtēs tōtō dīspōnĭtŭr ōrbĕ.

Ātquĕ dŭaē gĕlĭdō vāstāntūr frīgŏrĕ sēmpēr:

īllīc ēt dēnsā tēllūs ābscōndĭtŭr ūmbrā,

ēt nūlla īncēptō pērlābĭtŭr ūndă lĭquōrĕ,

sēd dūrātă rĭgēt dēnsam īn glăcĭēmquĕ nĭvēmquĕ,

quīppe ŭbĭ nōn ūmquām Tītān sŭpĕr ēgĕrĭt ōrtūs.

Āt mĕdĭa ēst Phoēbī sēmpēr sūbiēctă călōrī,

seū prŏpĭōr tērrīs aēstīvūm fērtŭr ĭn ōrbēm

seū cĕlĕr hībērnās prŏpĕrāt dēcūrrĕrĕ lūcēs:

nōn ĭgĭtūr prēssō tēllūs ēxsūrgĭt ărātrō,

nēc frūgēm sĕgĕtēs praēbēnt nĕquĕ pābŭlă tērraē:

nōn īllīc cŏlĭt ārvă dĕūs, Bācchūsvĕ Cĕrēsvĕ,

ūllă nĕc ēxūstās hăbĭtānt ănĭmālĭă pārtēs.

Fērtĭlĭs hānc īntēr pŏsĭta ēst īntērquĕ rĭgēntēs

nōstrăque ĕt huīc ādvērsă sŏlō pārs āltĕră nōstrō,

quās sĭmĭlīs ūtrīmquĕ tĕnēns vīcīnĭă caēlī

tēmpĕrăt, āltĕr ĕt āltĕrĭūs vīrēs nĕcăt āēr:

hīnc plăcĭdūs nōbīs pēr tēmpŏră vērtĭtŭr ānnūs:

hīnc ēt cōllă iŭgō dĭdĭcīt sūbmīttĕrĕ taūrūs

ēt lēnta ēxcēlsōs vītīs cōnscēndĕrĕ rāmōs,

tōndētūrquĕ sĕgēs mātūrōs ānnŭă pārtūs,

ēt fērrō tēllūs, pōntūs cōnfūndĭtŭr aērĕ,

quīn ĕtĭām strūctīs ēxsūrgūnt ōppĭdă mūrīs.

Ērgo ŭbĭ praēclārōs pōscēnt tŭă fāctă trĭūmphōs,

sōlŭs ŭtrōque īdēm dīcērīs māgnŭs ĭn ōrbĕ.

Nōn ĕgŏ sūm sătĭs ād tāntaē praēcōnĭă laūdīs,

īpsĕ mĭhī nōn sī praēscrībāt cārmĭnă Phoēbūs.

Ēst tĭbĭ, quī pōssīt māgnīs se āccīngĕrĕ rēbūs,

Vālgĭŭs: aētērnō prŏpĭōr nōn āltĕr Hŏmērō.

Lānguĭdă nōn nōstēr pĕrăgīt lăbŏr ōtĭă, quāmvīs

Fōrtūna, ūt mōs ēst īllī, me ādvērsă fătīgēt.

Nām mĭhĭ, cūm māgnīs ŏpĭbūs dŏmŭs āltă nĭtērēt,

cuī fŭĕrānt flāvī dītāntēs ōrdĭnĕ sūlcī

hōrrĕă fēcūndās ād dēfĭcĭēntĭă mēssīs,

cuīquĕ pĕcūs dēnsō pāscēbānt āgmĭnĕ cōllēs,

ēt dŏmĭnō sătĭs ēt nĭmĭūm fūrīquĕ lŭpōquĕ,

nūnc dēsīdĕrĭūm sŭpĕrēst: nām cūră nŏvātūr,

cūm mĕmŏr ānte āctōs sēmpēr dŏlŏr ādmŏnĕt ānnōs.

Sēd lĭcĕt āspĕrĭōră cădānt spŏlĭērquĕ rĕlīctīs,

nōn tē dēfĭcĭēnt nōstraē mĕmŏrārĕ cămēnaē.

Nēc sōlūm tĭbĭ Pīĕrĭī trĭbŭēntŭr hŏnōrēs:

prō tē vēl răpĭdās aūsīm mărĭs īrĕ pĕr ūndās,

ādvērsīs hībērnă lĭcēt tŭmĕānt frĕtă vēntīs,

prō tē vēl dēnsīs sōlūs sūbsīstĕrĕ tūrmīs

vēl pārvum Aētnaēaē cōrpūs cōmmīttĕrĕ flāmmaē.

Sūm quōdcūmquĕ, tŭum ēst. Nōstrī sī pārvŭlă cūră

sīt tĭbĭ, quāntă lĭbēt, sī sīt mŏdŏ, nōn mĭhĭ rēgnă

Lŷdĭă, nōn māgnī pŏtĭōr sīt fāmă Gўlīppī,

pōssĕ Mĕlētēās nēc māllēm vīncĕrĕ chārtās.

Quōd tĭbĭ sī vērsūs nōstēr, tōtūsvĕ mĭnūsvĕ,

vēl bĕnĕ sīt nōtūs, sūmmō vĕl ĭnērrĕt ĭn ōrĕ,

nūllă mĭhī stătŭēnt fīnēm tē fātă cănēndī.

Quīn ĕtĭām mĕă tūnc tŭmŭlūs cūm tēxĕrĭt ōssă,

seū mātūră dĭēs cĕlĕrēm prŏpĕrāt mĭhĭ mōrtēm,

lōngă mănēt seū vītă, tămēn, mūtātă fĭgūrā

seū mē fīngĕt ĕquūm rĭgĭdōs pērcūrrĕrĕ cāmpōs

dōctūm seū tārdī pĕcŏrīs sīm glōrĭă taūrūs

sīve ĕgŏ pēr lĭquĭdūm vŏlŭcrīs vĕhăr āĕră pēnnīs,

quāndōcūmque hŏmĭnēm mē lōngă rĕcēpĕrĭt aētās,

īncēptīs dē tē sūbtēxām cārmĭnă chārtīs.

DE SULPICIA INCERTI AUCTORIS ELEGIAE

I

Sūlpĭcĭa ēst tĭbĭ cūltă tŭīs, Mārs māgnĕ, kălēndīs:

spēctātum ē caēlō, ‖ sī săpĭs, īpsĕ vĕnī.

Hōc Vĕnŭs īgnōscēt: āt tū, vĭŏlēntĕ, căvētō

nē tĭbĭ mīrāntī ‖ tūrpĭtĕr ārmă cădānt.

Īllĭŭs ēx ŏcŭlīs, cūm vūlt ēxūrĕrĕ dīvōs,

āccēndīt gĕmĭnās ‖ lāmpădăs ācĕr Ămōr.

Īllām, quīdquĭd ăgīt, quōquō vēstīgĭă mōvīt,

cōmpōnīt fūrtīm ‖ sūbsĕquĭtūrquĕ Dĕcōr.

Seū sōlvīt crīnēs, fūsīs dĕcĕt ēssĕ căpīllīs:

seū cōmpsīt, cōmptīs ‖ ēst vĕnĕrāndă cŏmīs.

Ūrīt, seū Tўrĭā vŏlŭīt prōcēdĕrĕ pāllā:

ūrīt, seū nĭvĕā ‖ cāndĭdă vēstĕ vĕnīt.

Tālĭs ĭn aētērnō fēlīx Vērtūmnŭs Ŏlŷmpō

mīlle hăbĕt ōrnātūs, ‖ mīllĕ dĕcēntĕr hăbēt.

Sōlă pŭēllārūm dīgna ēst cuī mōllĭă cārīs

vēllĕră dēt sūcīs ‖ bīs mădĕfāctă Tўrōs,

pōssĭdĕātquĕ, mĕtīt quīdquīd bĕne ŏlēntĭbŭs ārvīs

cūltŏr ŏdōrātaē ‖ dīvĕs Ărābs sĕgĕtīs,

ēt quāscūmquĕ nĭgēr Rūbrō dē lītŏrĕ gēmmās

prōxĭmŭs Ēōīs ‖ cōllĭgĭt Īndŭs ăquīs.

Hānc vōs, Pīĕrĭdēs, fēstīs cāntātĕ kălēndīs,

ēt tēstūdĭnĕā ‖ Phoēbĕ sŭpērbĕ lўrā.

Hōc sōllēmnĕ săcrūm mūltōs haēc sūmĕt ĭn ānnōs:

dīgnĭŏr ēst vēstrō ‖ nūllă pŭēllă chŏrō.

II

Pārcĕ mĕō iŭvĕnī, seū quīs bŏnă pāscŭă cāmpī

seū cŏlĭs ūmbrōsī ‖ dēvĭă mōntĭs ăpēr,

nēc tĭbĭ sīt dūrōs ăcŭīsse īn proēlĭă dēntēs;

īncŏlŭmēm cūstōs ‖ hūnc mĭhĭ sērvĕt Ămōr.

Sēd prŏcŭl ābdūcīt vēnāndī Dēlĭă cūrā:

ō pĕrĕānt sīlvaē ‖ dēfĭcĭāntquĕ cănēs!

Quīs fŭrŏr ēst, quaē mēns dēnsōs īndāgĭnĕ cōllēs

claūdēntēm tĕnĕrās ‖ laēdĕrĕ vēllĕ mănūs?

Quīdvĕ iŭvāt fūrtīm lătĕbrās īntrārĕ fĕrārūm

cāndĭdăque hāmātīs ‖ crūră nŏtārĕ rŭbīs?

Sēd tămĕn, ūt tēcūm lĭcĕāt, Cērīnthĕ, văgārī,

īpsa ĕgŏ pēr mōntēs ‖ rētĭă tōrtă fĕrām,

īpsa ĕgŏ vēlōcīs quaērām vēstīgĭă cērvī

ēt dēmām cĕlĕrī ‖ fērrĕă vīnclă cănī.

Tūnc mĭhĭ, tūnc plăcĕānt sīlvaē, sī, lūx mĕă, tēcūm

ārgŭăr ānte īpsās ‖ cōncŭbŭīssĕ plăgās:

tūnc vĕnĭāt lĭcĕt ād cāssēs, īnlaēsŭs ăbībīt,

nē Vĕnĕrīs cŭpĭdaē ‖ gaūdĭă tūrbĕt, ăpēr.

Nūnc sĭnĕ mē sīt nūllă vĕnūs, sēd lēgĕ Dĭānaē,

cāstĕ pŭēr, cāstā ‖ rētĭă tāngĕ mănū:

ēt quaēcūmquĕ mĕō fūrtīm sūbrēpĭt ămōrī,

īncĭdăt īn saēvās ‖ dīrĭpĭēndă fĕrās.

Āt tū vēnāndī stŭdĭūm cōncēdĕ părēntī,

ēt cĕlĕr īn nōstrōs ‖ īpsĕ rĕcūrrĕ sĭnūs.

III

Hūc ădĕs ēt tĕnĕraē mōrbōs ēxpēllĕ pŭēllaē,

hūnc ădĕs, īntōnsā ‖ Phoēbĕ sŭpērbĕ cŏmā.

Crēdĕ mĭhī, prŏpĕrē: nēc tē iām, Phoēbĕ, pĭgēbīt

fōrmōsaē mĕdĭcās ‖ āpplĭcŭīssĕ mănūs.

Ēffĭcĕ nē măcĭēs pāllēntēs ōccŭpĕt ārtūs,

neū nŏtĕt īnfōrmīs ‖ cāndĭdă mēmbră cŏlōr,

ēt quōdcūmquĕ măli ēst ēt quīdquīd trīstĕ tĭmēmūs,

īn pĕlăgūs răpĭdīs ‖ ēvĕhăt āmnĭs ăquīs.

Sānctĕ, vĕnī, tēcūmquĕ fĕrās, quīcūmquĕ săpōrēs,

quīcūmque ēt cāntūs ‖ cōrpŏră fēssă lĕvānt:

neū iŭvĕnēm tōrquē, mĕtŭīt quī fātă pŭēllaē

vōtăquĕ prō dŏmĭnā ‖ vīx nŭmĕrāndă făcīt.

Īntērdūm vŏvĕt, īntērdūm, quōd lānguĕăt īllă,

dīcĭt ĭn aētērnōs ‖ āspĕră vērbă dĕōs.

Pōnĕ mĕtūm, Cērīnthĕ; dĕūs nōn laēdĭt ămāntēs.

Tū mŏdŏ sēmpĕr ămā: ‖ sālvă pŭēllă tĭbi ēst.

Nīl ŏpŭs ēst flētū: lăcrĭmīs ĕrĭt āptĭŭs ūtī,

sī quāndō fŭĕrīt ‖ trīstĭŏr īllă tĭbĭ.

Āt nūnc tōtă tŭa ēst, tē sōlūm cāndĭdă sēcūm

cōgĭtăt, ēt frūstrā ‖ crēdŭlă tūrbă sĕdēt.

Phoēbĕ, făvē: laūs māgnă tĭbī trĭbŭētŭr ĭn ūnō

cōrpŏrĕ sērvātō ‖ rēstĭtŭīssĕ dŭōs.

Iām cĕlĕbēr, iām laētŭs ĕrīs, cūm dēbĭtă rēddēt

cērtātīm sānctīs ‖ laētŭs ŭtērquĕ fŏcīs.

Tūnc tē fēlīcēm dīcēt pĭă tūrbă dĕōrūm,

ōptābūnt ārtēs ‖ ēt sĭbĭ quīsquĕ tŭās.

IV

Quī mĭhĭ tē, Cērīnthĕ, dĭēs dĕdĭt, hīc mĭhĭ sānctūs

ātque īntēr fēstōs ‖ sēmpĕr hăbēndŭs ĕrīt.

Tē nāscēntĕ nŏvūm Pārcaē cĕcĭnērĕ pŭēllīs

sērvĭtĭum ēt dĕdĕrūnt ‖ rēgnă sŭpērbă tĭbī.

Ūrŏr ĕgo ānte ălĭās: iŭvăt hōc, Cērīnthĕ, quŏd ūrōr,

sī tĭbĭ dē nōbīs ‖ mūtŭŭs īgnĭs ădēst.

Mūtŭŭs ādsĭt ămōr, pēr tē dūlcīssĭmă fūrtă

pērquĕ tŭōs ŏcŭlōs ‖ pēr Gĕnĭūmquĕ rŏgō.

Māgnĕ Gĕnī, căpĕ tūră lĭbēns vōtīsquĕ făvētŏ,

sī mŏdŏ, cūm dē mē ‖ cōgĭtăt, īllĕ călēt.

Quōd sī fōrte ălĭōs iām nūnc sūspīrăt ămōrēs,

tūm prĕcŏr īnfīdōs, ‖ sānctĕ, rĕlīnquĕ fŏcōs.

Nēc tū sīs īniūstă, Vĕnūs: vēl sērvĭăt aēquē

vīnctŭs ŭtērquĕ tĭbī ‖ vēl mĕă vīnclă lĕvā.

Sēd pŏtĭūs vălĭdā tĕnĕāmŭr ŭtērquĕ cătēnā,

nūllă quĕāt pōsthāc ‖ quām sŏlŭīssĕ dĭēs.

Ōptăt ĭdēm iŭvĕnīs quōd nōs, sēd tēctĭŭs ōptāt:

nām pŭdĕt haēc īllūm ‖ dīcĕrĕ vērbă pălām.

Āt tū, Nātālīs, quŏnĭām dĕŭs ōmnĭă sēntīs,

ādnŭĕ: quīd rēfērt, ‖ clāmnĕ pălāmnĕ rŏgēt?

V

Nātālīs Iūnō, sānctōs căpĕ tūrĭs ăcērvōs,

quōs tĭbĭ dāt tĕnĕrā ‖ dōctă pŭēllă mănū.

Tōtă tĭbi ēst hŏdĭē, tĭbĭ sē laētīssĭmă cōmpsīt,

stārĕt ŭt āntĕ tŭōs ‖ cōnspĭcĭēndă fŏcōs.

Īllă quĭdem ōrnāndī caūsās tĭbĭ, dīvă, rĕlēgāt:

ēst tămĕn, ōccūltē ‖ cuī plăcŭīssĕ vĕlīt.

Āt tū, sānctă, făvē, neū quīs dīvēllăt ămāntēs,

sēd iŭvĕnī quaēsō ‖ mūtŭă vīnclă părā.

Sīc bĕnĕ cōmpōnēs: ūllaē nōn īllĕ pŭēllaē

sērvīre aūt cuīquām ‖ dīgnĭŏr īllă vĭrō.

Nēc pōssīt cŭpĭdōs vĭgĭlāns dēprēndĕrĕ cūstōs

fāllēndīquĕ vĭās ‖ mīllĕ mĭnīstrĕt Ămōr.

Ādnŭĕ pūrpŭrĕāquĕ vĕnī pērlūcĭdă pāllā:

tēr tĭbĭ fīt lībō, ‖ tēr, dĕă cāstă, mĕrō,

praēcĭpĭt ēt nātaē mātēr stŭdĭōsă quŏd ōptēt:

īlla ălĭūd tăcĭtā ‖ iām sŭă mēntĕ rŏgāt.

Ūrĭtŭr ūt cĕlĕrēs ūrūnt āltārĭă flāmmaē,

nēc, lĭcĕāt quāmvīs, ‖ sānă fŭīssĕ vĕlīt.

†Sīs iŭvĕnī grātā, vĕnĭēt cūm prōxĭmŭs ānnūs†,

hīc īdēm vōtīs ‖ iām vĕtŭs ādsĭt ămōr.

SVLPICIAE ELEGIDIA

I

Tāndēm vēnĭt ămōr, quālēm tēxīssĕ pŭdōrī

quām nūdāsse ălĭcuī ‖ sīt mĭhĭ fāmă măgīs.

Ēxōrātă mĕīs īllūm Cўthĕrēă Cămēnīs

āttŭlĭt īn nōstrūm ‖ dēpŏsŭītquĕ sĭnūm.

Ēxsōlvīt prōmīssă Vĕnūs: mĕă gaūdĭă nārrēt,

dīcētūr sī quīs ‖ nōn hăbŭīssĕ sŭă.

Nōn ĕgŏ sīgnātīs quīcquām māndārĕ tăbēllīs,

mē lĕgăt ūt nēmō ‖ quām mĕŭs āntĕ, vĕlīm,

sēd pēccāssĕ iŭvāt, vūltūs cōmpōnĕrĕ fāmaē

taēdēt: cūm dīgnō ‖ dīgnă fŭīssĕ fĕrār.

II

Īnvīsūs nātālĭs ădēst, quī rūrĕ mŏlēstō

ēt sĭnĕ Cērīnthō ‖ trīstĭs ăgēndŭs ĕrīt.

Dūlcĭŭs ūrbĕ quĭd ēst? Ān vīllă sĭt āptă pŭēllaē

ātque Ārrētīnō ‖ frīgĭdŭs āmnĭs ăgrō?

Iām, nĭmĭūm Mēssāllă mĕī stŭdĭōsĕ, quĭēscās;

nōn tēmpēstīvaē ‖ saēpĕ, prŏpīnquĕ, vĭaē.

Hīc ănĭmūm sēnsūsquĕ mĕōs ābdūctă rĕlīnquō,

ārbĭtrĭō quām vīs ‖ nōn sĭnĭt ēssĕ mĕō.

III

Scīs ĭtĕr ēx ănĭmō sūblātūm trīstĕ pŭēllaē?

Nātālī Rōmaē ‖ iām lĭcĕt ēssĕ tŭō.

Ōmnĭbŭs īllĕ dĭēs nōbīs nātālĭs ăgātūr,

quī nĕc ŏpīnāntī ‖ nūnc tĭbĭ fōrtĕ vĕnīt.

IV

Grātum ēst, sēcūrūs mūltūm quōd iām tĭbĭ dē mē

pērmīttīs, sŭbĭtō ‖ nē măle ĭnēptă cădām.

Sīt tĭbĭ cūră tŏgaē pŏtĭōr prēssūmquĕ quăsīllō

scōrtūm quām Sērvī ‖ fīlĭă Sūlpĭcĭă:

sōllĭcĭtī sūnt prō nōbīs, quĭbŭs īllă dŏlōri ēst

nē cēdam īgnōtō ‖ māxĭmă caūsă tŏrō.

V

Ēstnĕ tĭbī, Cērīnthĕ, tŭaē pĭă cūră pŭēllaē,

quōd mĕă nūnc vēxāt ‖ cōrpŏră fēssă călōr?

Ā | ĕgŏ nōn ălĭtēr trīstēs ēvīncĕrĕ mōrbōs

ōptārīm, quām tē ‖ sī quŏquĕ vēllĕ pŭtēm.

Āt mĭhĭ quīd prōsīt mōrbōs ēvīncĕrĕ, sī tū

nōstră pŏtēs lēntō ‖ pēctŏrĕ fērrĕ mălă?

VI

Nē tĭbĭ sīm, mĕă lūx, aēquē iām fērvĭdă cūră

āc vĭdĕōr paūcōs ‖ āntĕ fŭīssĕ dĭēs,

sī quīcquām tōtā cōmmīsī stūltă iŭvēntā

cūiūs mē fătĕār ‖ paēnĭtŭīssĕ măgīs,

hēstērnā quām tē sōlūm quōd nōctĕ rĕlīquī,

ārdōrēm cŭpĭēns ‖ dīssĭmŭlārĕ mĕūm.

INCERTI AUCTORIS ELEGIA

Nūllă tŭūm nōbīs sūbdūcēt fēmĭnă lēctūm:

hōc prīmūm iūncta ēst ‖ foēdĕrĕ nōstră vĕnūs.

Tū mĭhĭ sōlă plăcēs, nēc iām tē praētĕr ĭn ūrbĕ

fōrmōsa ēst ŏcŭlīs ‖ ūllă pŭēllă mĕīs.

Ātque ŭtĭnām pōssēs ūnī mĭhĭ bēllă vĭdērī!

Dīsplĭcĕās ălĭīs: ‖ sīc ĕgŏ tūtŭs ĕrō.

Nīl ŏpŭs īnvĭdĭa ēst, prŏcŭl ābsīt glōrĭă vūlgī:

quī săpĭt, īn tăcĭtō ‖ gaūdĕăt īllĕ sĭnū.

Sīc ĕgŏ sēcrētīs pōssūm bĕnĕ vīvĕrĕ sīlvīs,

quā nūlla hūmānō ‖ sīt vĭă trītă pĕdĕ.

Tū mĭhĭ cūrārūm rĕquĭēs, tū nōctĕ vĕl ātrā

lūmĕn, ĕt īn sōlīs ‖ tū mĭhĭ tūrbă lŏcīs.

Nūnc lĭcĕt ē caēlō mīttātŭr ămīcă Tĭbūllō,

mīttētūr frūstrā ‖ dēfĭcĭētquĕ vĕnūs.

Hōc tĭbĭ sānctă tŭaē Iūnōnīs nūmĭnă iūrō,

quaē sōla ānte ălĭōs ‖ ēst mĭhĭ māgnă dĕōs.

Quīd făcĭō dēmēns? Heū | heū mĕă pīgnŏră cēdō.

Iūrāvī stūltē: ‖ prōdĕrăt īstĕ tĭmōr.

Nūnc tū fōrtĭs ĕrīs, nūnc tū me aūdācĭŭs ūrēs:

hōc pĕpĕrīt mĭsĕrō ‖ gārrŭlă līnguă mălūm.

Iām făcĭām quōdcūmquĕ vŏlēs, tŭŭs ūsquĕ mănēbō,

nēc fŭgĭām nōtaē ‖ sērvĭtĭūm dŏmĭnaē,

sēd Vĕnĕrīs sānctaē cōnsīdām vīnctŭs ăd ārās:

haēc nŏtăt īniūstōs ‖ sūpplĭcĭbūsquĕ făvēt.

INCERTI AUCTORIS EPIGRAMMA

Rūmŏr ăīt crēbrō nōstrām pēccārĕ pŭēllām:

nūnc ĕgŏ mē sūrdīs ‖ aūrĭbŭs ēssĕ vĕlīm.

Crīmĭnă nōn haēc sūnt nōstrō sĭnĕ fāctă dŏlōrĕ:

quīd mĭsĕrūm tōrquēs, ‖ rūmŏr ăcērbĕ? Tăcē.

FRAGMENTVM A CHARISIO TIBVLLO ATTRIBVTVM

Hoc femur, huius femoris, sed frequenter huius feminis huic femini dictum est et pluraliter tam femina quam femora, ideoque et Tibullus hoc ipsum erudite custodit cum dicit

īmplĭcŭītquĕ fĕmūr fĕmĭnī

id. p. 130 femini Tibullus

īmplĭcŭītquĕ fĕmūr fĕmĭnī

non femori quasi sit hoc femur huius femoris.

FRAGMENTVM

Tē quŏquĕ Vērgĭlĭō cŏmĭtēm nōn aēquă, Tĭbūllĕ,

Mōrs iŭvĕnēm cāmpōs ‖ mīsĭt ăd Ēlўsĭōs,

nē fŏrĕt aūt ĕlĕgīs mōllēs quī flērĕt ămōrēs

aūt cănĕrēt fōrtī ‖ rēgĭă bēllă pĕdĕ.

ANONYMI VITA TIBVLLI

Albius Tibullus, eques R.(egalis), insignis forma cultuque corporis obseruabilis, ante alios Coruinum Messalam Or.(iginem) dilexit cuius et contubernalis Aquitanico bello militaribus donis donatus est. Hic multorum iudico principem inter elegiographos optinet locum. Epistolae quoque eius amatoriae quamquam breues omnino utiles sunt. Obiit adolescens ut indicat epigramma supra scriptum.