NEMESIANI - VERSUS DE AUCUPIO

0

I

...

et tetracem, Romae quem nunc uocitare taracem

coeperunt. Auium est multo stultissima; namque

cum pedicas necti sibi contemplauerit adstans,

immemor ipse sui tamen in dispendia currit.

Tu uero adductos laquei cum senseris orbes

appropera et praedam pennis crepitantibus aufer.

Nam celer oppressi fallacia uincula colli

excutit et rauca subsannat uoce magistri

consilium et laeta fruitur iam pace solutus.

Hic prope Peltinum ad radices Apennini

nidificat, patulis qua se sol obicit agris,

persimilis cineri collum, maculosaque terga

inficiunt pullae cacabantis imagine guttae.

Tarpeiae est custos arcis non corpore maior

nec qui te uolucres docuit, Palamede, figuras.

Saepe ego nutantem sub iniquo pondere uidi

mazonomi puerum, portat cum prandia, circo

quae consul praetorue nouus construxit ouanti.

II

Cum nemus omne suo uiridi spoliatur honore,

fultus equi niueis siluas pete protinus altas

exuuiis: praeda est facilis et amoena scolopax.

Corpore non Paphiis auibus maiore uidebis.

Illa sub aggeribus primis, qua proluit umor,

pascitur, exiguos sectans obsonia uermes.

At non illa oculis, quibus est obtusior, etsi

sint nimium grandes, sed acutis naribus instat:

impresso in terram rostri mucrone sequaces

uermiculos trahit et uili dat praemia gulae.

I

...

ēt tĕtrăcēm, Rōmaē quēm nūnc vŏcĭtārĕ tărācēm

coēpērūnt. Ăvĭum ēst mūltō stūltīssĭmă; nāmquĕ

cūm pĕdĭcās nēctī sĭbĭ cōntēmplāvĕrĭt ādstāns,

īmmĕmŏr īpsĕ sŭī tămĕn īn dīspēndĭă cūrrīt.

Tū vēro āddūctōs lăquĕī cūm sēnsĕrĭs ōrbēs

āpprŏpĕra ēt praēdām pēnnīs crĕpĭtāntĭbŭs aūfēr.

Nām cĕlĕr ōpprēssī fāllācĭă vīncŭlă cōllī

ēxcŭtĭt ēt raūcā sūbsānnāt vōcĕ măgīstrī

cōnsĭlĭum ēt laētā frŭĭtūr iām pācĕ sŏlūtūs.

Hīc prŏpĕ Pēltīnum ād rādīcēs Āpēnnīnī

nīdĭfĭcāt, pătŭlīs quā sē sōl ōbĭcĭt āgrīs,

pērsĭmĭlīs cĭnĕrī cōllūm, măcŭlōsăquĕ tērgă

īnfĭcĭūnt pūllaē căcăbāntĭs ĭmāgĭnĕ gūttaē.

Tārpēiae ēst cūstōs ārcīs nōn cōrpŏrĕ māiōr

nēc quī tē vŏlŭcrēs dŏcŭīt, Pălămēdĕ, fĭgūrās.

Saēpe ĕgŏ nūtāntēm sŭb ĭnīquō pōndĕrĕ vīdī

māzŏnŏmī pŭĕrūm, pōrtāt cūm prāndĭă, cīrcō

quaē cōnsūl praētōrvĕ nŏvūs cōnstrūxĭt ŏvāntī.

II

Cūm nĕmŭs ōmnĕ sŭō vĭrĭdī spŏlĭātŭr hŏnōrĕ,

fūltŭs ĕquī nĭvĕīs sīlvās pĕtĕ prōtĭnŭs āltās

ēxŭvĭīs: praēda ēst făcĭlīs ĕt ămoēnă scŏlōpāx.

Cōrpŏrĕ nōn Păphĭīs ăvĭbūs māiōrĕ vĭdēbīs.

Īllă sŭb āggĕrĭbūs prīmīs, quā prōlŭĭt ūmōr,

pāscĭtŭr, ēxĭgŭōs sēctāns ōbsōnĭă vērmēs.

Āt nōn īlla ŏcŭlīs, quĭbŭs ēst ōbtūsĭŏr, ētsī

sīnt nĭmĭūm grāndēs, sĕd ăcūtīs nārĭbŭs īnstāt:

īmprēsso īn tērrām rōstrī mūcrōnĕ sĕquācēs

vērmĭcŭlōs trăhĭt ēt vīlī dāt praēmĭă gūlaē.