VITRVVII POLLIONIS - DE ARCHITECTVRA - LIBER IV

PRAEFATIO - I

Cum animaduertissem, imperator, plures de architectura praecepta uoluminaque commentariorum non ordinata sed incepta, uti particulas errabundas, reliquisse, dignam et utilissimam rem putaui antea disciplinae corpus ad perfectam ordinationem perducere et praescriptas in singulis uoluminibus singulorum generum qualitates explicare. Itaque, Caesar, primo uolumine tibi de officio eius et quibus eruditum esse rebus architectum oporteat, exposui. Secundo de copiis materiae, e quibus aedificia constituuntur, disputaui; tertio autem de aedium sacrarum dispositionibus et de earum generum uarietate quasque et quot habeant species earumque quae sunt ii sinulis generibus distributiones.

PRAEFATIO - II

Ex tribus generibus, quae subtilissimas haberent proportionibus modulorum quantitates, Ionici generis mores docui; nunc hoc uolumine de Doricis Corinthiisque constitutis et omnibus dicam eorumque discrimina et proprietates explicabo.

I - I

columnae Corinthiae praeter capitula omnes symmetrias habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata excelsiores et graciliores, quid Ionici capituli altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, Corinthii tota crassitudo scapi. Igitur quod duae partes e crassitudine [columnarum] Corinthiarum adiciuntur, efficiunt excelsitate speciem earum graciliorem.

I - II

Cetera membra, quae supra columnas inponuntur, aut e Doricis symmetriis aut Ionicis moribus in Corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum Corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et epistyliis guttae Dorico more disponuntur, aut ex Ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur.

I - III

Ita e generibus duobus capitulo interposito tertium genus in operibus est procreatum. E columnarum enim formationibus trium generum factae sunt nominationes, Dorica, Ionica, Corinthia, e quibus prima et antiquitus Dorica est nata. Namque Achaia Peloponnesoque tota Dorus, Hellenos et Hydriados nymphae filius, regnauit isque Argis, uetusta ciuitate, Iunonis templum aedificauit, eius generis fortuito formae fanum, deinde isdem generibus in ceteris Achaiae ciuitatibus, cum etiamnum non esset symmetriarum ratio nata.

I - IV

Postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici, communi consilio totius Hellados, XIII colonias uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque singulis coloniis constituerunt et summam imperii potestatem Ioni, Xuthi et Creusae filio, dederunt, quem etiam Apollo Delphis suum filium in responsis est professus, isque eas colonias in Asiam deduxit et Cariae fines occupauit ibique ciuitates amplissimas constituit Ephesum, Miletum, Myunta (quae olim ab aqua est deuorata; cuius sacra et suffragium Milesiis Iones attribuerunt), Prienen, Samum, Teon, Colophona, Chium, Erythras, Phocaeam, Clazomenas, Lebedon, Meliten (haec Melite propter ciuium adrogantiam ab his ciuitatibus bello indicto communi consilio est sublata; cuius loco postea regis Attali et Arsinoes beneficio Zmyrnaeorum ciuitas inter Ionas est recepta).

I - V

Hae ciuitates, cum Caras et Lelegas eiecissent, eam terrae regionem a duce suo Ione appellauerunt Ioniam ibique deorum inmortalium templa constituentes coeperunt fana aedificare. Et primum Apollini Panionio aedem, uti uiderant in Achaia, constituerunt et eam Doricam appellauerunt, quod in Dorieon ciuitatibus primum factam eo genere uiderunt.

I - VI

In ea aede cum uoluissent columnas conlocare, non habentes symmetrias earum et quaerentes, quibus rationibus efficere possent, uti et ad onus ferendum essent idoneae et in aspectu probatam haberent uenustatem, dimensi sunt uirilis pedis uestigium et id retulerunt in altitudinem. Cum inuenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, item in columnam transtulerunt et, qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt. Ita Dorica columna uirilis corporis proportionem et firmitatem et uenustatem in aedibus praestare coepit.

I - VII

Item postea Dianae constituere aedem. Quaerentes noui generis speciem isdem uestigiis ad ‹columnam› muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum columnarum crassitudinem altitudinis octaua parte, ut haberet speciem excelsiorem. Basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo uolutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocauerunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornauerunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt. Ita duobus discriminibus columnarum inuentionem, unam uirili sine ornatu - nudam speciem -, alteram muliebri subtilitate et ornatu symmetriaque sunt mutuati.

I - VIII

Posteri uero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros in altitudinem columnae Doricae, Ionicae nouem constituerunt. Id autem [genus] quod Iones fecerunt primo, Ionicum est nominatum. Tertium uero, quod Corinthium dicitur, uirginalis habet gracilitatis imitationem, quod uirgines propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt in ornatu uenustiores.

I - IX

Eius autem capituli prima inuentio sic memoratur esse facta. Virgo ciuis Corinthia iam matura nuptiis inplicata morbo decessit. Post sepulturam eius, quibus ea uirgo uiua poculis delectabatur, nutrix collecta et conposita in calatho pertulit ad monumentum et in summo conlocauit, et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit. Is calatus fortuito supra acanthi radicem fuerat conlocatus. Interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum uernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes uolutarum facere sunt coacti.

I - X

Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus kataxitechnos fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum animaduertit eum calathum et circa foliorum ascentem teneritatem, delectatusque genere et formae nouitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit; ex eo in operis perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.

I - XI

Eius autem capituli symmetria sic est facienda, uti, quanta fuerit crassitudo imae columnae, tanta sit altitudo capituli cum abaco. Abaci latitudo ita habeat rationem, ut, quanta fuerit altitudo, tanta duo sint diagonia ab angulo ad angulum; spatia enim ita, iustas habebunt frontes quoquouersus latitudinis. Frontes simentur introrsus ab extremis angulis abaci suae frontis latitudinis nona. [Ad] imum capituli tantam habeat crassitudinem, quantam habet summa columna praeter apothesim et astragalum. Abaci crassitudo septima capituli altitudinis.

I - XII

Dempta abaci crassitudine diuidatur reliqua pars in partes tres, e quibus una imo folio detur; secundum folium mediam altitudinem teneat; coliculi eandem habeant altitudinem, e quibus folia nascuntur proiecta, uti excipiant quae ex coliculis natae procurrunt ad extremos angulos uolutae, minoresque helices. Intra sinum medium, qui est in abaco, flores subiecti scalpantur. Flores in quattuor partibus, quanta erit abaci crassitudo, tam magni formentur. Ita his symmetriis Corinthia capitula suas habebunt exactiones. Sunt autem, quae isdem columnis inponuntur, capitulorum genera uariis uocabulis nominata, quorum nec proprietates symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare possumus, sed ipsorum uocabula traducta et commutata ex Corinthiis et puluinatis et Doricis uidemus, quorum symmetriae sunt in nouarum scalpturarum translatae subtilitatem.

II - I

Quoniam autem de generibus columnarum origines et inuentiones supra sunt scriptae, non alienum mihi uidetur isdem rationibus de ornamentis eorum, quemadmodum sunt prognata et quibus principiis et originibus inuenta, dicere. In aedificiis omnibus insuper conlocatur materiatio uariis uocabulis nominata. Ea autem uti in nominationibus cita in res uarias habet utilitates. Trabes enim supra columnas et parastaticas et antas ponuntur; in contignationibus tigna et axes; sub tectis, si maiora spatia sunt, et transtra et capreoli, si commoda, columen, et cantherii prominentes ad extremam suggrundationem; supra cantherios templa; deinde insuper sub tegulas asseres ita prominentes, uti parietes protecturis eorum tegantur.

II - II

Ita unaquaeque res et locum et genus et ordinem proprium tuetur. E quibus rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium sacrarum aedificationibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt imitati et eas inuentiones persequendas putauerunt. Ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna ‹axes› struxerunt supraque coronas et fastigia uenustiore specie fabrilibus operibus ornauerunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum inuenusta is uisa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent uisum; ita diuisiones tignorum tectae triglyphorum dispositionem et intertignium ‹met›oparum in habere Doricis operibus coeperunt.

II - III

Postea alii in aliis operibus ad perpendiculum triglyphorum cantherios prominentes proiecerunt eorumque proiecturas simauerunt. Ex eo, uti tignorum dispositionibus triglyphi, ita e cantheriorum proiecturis mutulorum sub coronis ratio est inuenta. Ita fere in operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis scalpturis deformantur, quod imitatio est cantheriorum; etenim necessario propter stillicidia proclinati conlocantur. Ergo et triglyphorum et mutulorum in Doricis operibus ratio ex ea imitatione inuenta est.

II - IV

Non enim, quemadmodum nonnulli errantes dixerunt fenestrarum imagines esse triglyphos, ita potest esse, quod in angulis contraque tetrantes columnarum triglyphi constituuntur, quibus in locis omnino non patitur res fenestras fieri. Dissoluuntur enim angulorum in aedificiis iuncturae, si in is fenestrarum fuerint lumina relicta. etiamque ubi nunc triglyphi constituuntur, si ibi luminum spatia fuisse iudicabuntur, isdem rationibus denticuli in ionicis fenestrarum occupauisse loca uidebuntur. Vtraque enim, et inter denticulos et inter triglyphos quae sunt interualla, metopae nominantur. Opas enim Graeci tignorum cubicula et asserum appellant, uti nostri ea caua columbaria. Ita quod inter duas opas est intertignium, id metope est apud eos nominata.

II - V

Ita I uti autem in Doricis triglyphorum et mutulorum est inuenta ratio, item in Ionicis denticulorum constitutio propriam in operibus habet rationem, et quemadmodum mutuli cantheriorum proiecturae ferunt imaginem, sic in Ionicis denticuli ex proiecturis asserum habent imitationem. Itaque in graecis operibus nemo sub mutulo denticulos constituit; non enim possunt subtus cantherios asseres esse. Quod ergo supra cantherios et templa in ueritate debet esse conlocatum, id in imaginibus si infra constitutum fuerit, mendosam habebit operis rationem. Etiam quod antiqui non probauerunt, neque instituerant in fastigiis Çmutulos autÇ denticulos fieri sed puras coronas, ideo quod nec cantherii nec asseres contra fastigiorum frontes distribuuntur nec possunt prominere, sed ad stillicidia proclinati conlocantur. Ita quod non potest in ueritate fieri, id non putauerunt in imaginibus factum posse certam rationem habere.

II - VI

Omnia enim certa proprietate et a ueris naturae deducta moribus transduxerunt in operum perfectiones, et ea probauerunt, quorum explicationes in disputationibus rationem possunt habere ueritatis. Itaque ex eis originibus symmetrias et proportiones uniuscuiusque generis constitutas reliquerunt. Quorum ingressus persecutus de Ionicis et Corinthiis institutionibus supra dixi; nunc uero Doricam rationem summamque eius speciem breuiter exponam.

III - I

Nonnulli antiqui architecti negauerunt Dorico genere aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et disconuenientes in his symmetriae conficiebantur. Itaque negauit Arcesius,item Pytheos, non minus Hermogenes. Nam is cum paratam habuisset marmoris copiam in Doricae aedis perfectionem, commutauit eam et ex eadem copia ionicam Libero Patri fecit. Sed tamen non quod inuenusta est species aut genus aut formae dignitas, sed quod inpedita est distributio et incommoda in opere triglyphorum et lacunariorum distributione.

III - II

Namque necesse est triglyphos constitui contra medios tetrantes columnarum, metopasque, quae inter triglyphos fient, aeque longas esse quam altas. Contraque in angulares columnas triglyphi in extremis partibus constituuntur et non contra medios tetrantes. Ita metopae, quae proximae ad angulares triglyphos fiunt, non exeunt quadratae sed oblongiores triglyphi dimidia latitudine. At qui metopas aequales uolunt facere, intercolumnia extrema contrahunt triglyphi dimidia latitudine. Hoc autem, siue in metoparum longitudinibus siue intercolumnorum, contractionibus efficietur, est mendosum. Quapropter antiqui uitare uisi sunt in aedibus sacris Doricae symmetriae rationem.

III - III

Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmodum a praeceptoribus accepimus, uti, si qui uoluerit his rationibus adtendens ita ingredi, habeat proportiones explicatas, quibus emendatas et sine uitiis efficere possit aedium sacrarum Dorico more perfectiones. Frons aedis Doricae in loco, quo columnae constituuntur, diuidatur, si tetrastylos erit, in partes XXVII, si hexastylos, XXXXII. Ex his pars una erit modulus, qui Graece embater dicitur, cuius moduli constitutione ratiocinationibus efficiuntur omnis operis distributiones.

III - IV

Crassitudo columnarum erit duorum modulorum, altitudo cum capitulo XIIII. Capituli crassitudo unius moduli, latitudo duorum et moduli sextae partis. Crassitudo capituli diuidatur in partes tres, e quibus una plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, tertia hypotrachelion. Contrahatur columna ita, uti in tertio libro de Ionicis est scriptum. Epistylii altitudo unius moduli cum taenia et guttis; taenia moduli septima; guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum regula parte sexta moduli praependeat. Item epistylii latitudo ima respondeat hypotrachelio summae columnae. Supra epistylium conlocandi sunt triglyphi cum suis metopis, alti unius ‹et› dimidiati moduli, lati in fronte unius moduli, ita diuisi, ut in angularibus columnis et in mediis contra tetrantes medios sint conlocati, et intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni. Ita relaxatis mediis interuallis sine inpeditionibus aditus accedentibus erit ad deorum simulacra.

III - V

Triglyphorum latitudo diuidatur in partes sex, ex quibus partibus quinque in medio, duae dimidiae dextra ac sinistra designentur regula. Vna in medio deformetur femur, quod graece meros dicitur; secundum eam canaliculi ad normae cacumen inprimantur; ex ordine eorum dextra ac sinistra altera femina constituantur; in extremis partibus semicanaliculi interuertantur. Triglyphis ita conlocatis, metopae, quae sunt inter triglyphos, aeque altae sint quam longae; item in extremis angulis semimetopia sint impressa dimidia moduli latitudine. Ita enim erit, ut omnia uitia et metoparum et intercolumniorum et lacunariorum, quod aequales diuisiones factae erunt, emendentur.

III - VI

Triglyphi capitula sexta parte moduli sunt faciunda. Supra triglyphorum capitula corona est conlocanda in proiectura dimidiae et sextae partis habens cymatium Doricum in imo, alterum in summo. Item cum cymatiis corona crassa ex dimidia moduli. Diuidendae autem sunt in corona ima ad perpendiculum triglyphorum et medias metopas uiarum directiones et guttarum distributiones, ita uti guttae sex in longitudinem, tres in latitudinem pateant. Reliqua spatia, quod latiores sunt metopae quam triglyphi, pura relinquantur aut femina scalpantur, ad ipsumque mentum coronae incidatur linea quae scotia dicitur. Reliqua omnia, tympana, simae, coronae, quemadmodum supra scriptum est in Ionicis, ita perficiantur.

III - VII

Haec ratio in operibus diastylis erit constituta. Si uero systylon et monotriglyphon opus erit faciundum, frons aedis, si tetrastylos erit, diuidatur in partes XVIIII s, si hexastylos erit, diuidatur in partes XXVIIII s. Ex his pars una erit modulus, ad quem, uti supra scriptum est, diuidantur.

III - VIII

Ita supra singula epistylia et metopae et triglyphi bini erunt conlocandi; in angularibus hoc amplius, quantum dimidiatum est spatium hemitriglyphi, id accedit. In mediano contra fastigium trium triglyphorum et trium metoparum spatium distabit, quod latius medium intercolumnium accedentibus ad aedem habeat laxamentum et aduersus simulacra deorum aspectus dignitatem.

III - IX

Columnas autem striari XX striis oportet. Quae si planae erunt, angulos habeant XX designatos. Sin autem excauabuntur, sic est forma facienda, ita uti quam magnum est interuallum striae, tam magnis [striaturae] paribus lateribus quadratum describatur; in medio autem quadrato circini centrum conlocetur et agatur linea rotundationis, quae quadrationis angulos tangat, et quantum erit curuaturae inter rotundationem et quadratam descriptionem, tantum ad formam excauentur. Ita Dorica columna sui generis striaturae habebit perfectionem.

III - X

De adiectione eius, qua media adaugetur, uti in tertio uolumine de Ionicis est perscripta, ita et in his transferatur. Quoniam exterior species symmetriarum et Corinthiorum et Doricorum et ionicorum est perscripta, necesse est etiam interiores cellarum pronaique distributiones explicare.

IV - I

Distribuitur autem longitudo aedis, uti latitudo sit longitudinis dimidiae partis, ipsaque cella parte quarta longior sit, quam est latitudo, cum pariete, qui paries ualuarum habuerit conlocationem. Reliquae tres partes pronai ad antas parietum procurrant, quae antae columnarum crassitudinem habere debent. Et si aedes erit latitudine maior quam pedes XX, duae columnae inter duas antas interponantur, quae disiungant pteromatos et pronai spatium. Item intercolumnia tria, quae erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis siue ex intestino opere factis intercludantur, ita uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant.

IV - II

Item si maior erit latitudo quam pedes XL, columnae contra regiones columnarum, quae inter antas sunt, introrsus conlocentur. Et hae altitudinem habeant aeque quam quae sunt in fronte, crassitudines autem earum extenuentur his rationibus, uti, si octaua parte erunt quae sunt in fronte, hae fiant X parte, sin autem VIIII aut decima, pro rata parte. In concluso enim aere si quae extenuatae erunt, non discernentur. Sin autem uidebuntur graciliores, cum exterioribus fuerint striae ‹XX aut› XXIIII, in his faciendae erunt XXVIII aut XXXII. Ita quod de trahitur de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione, quo minus uideatur, et ita exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo.

IV - III

Hoc autem efficit ea ratio, quod oculus plura et crebriora signa tangendo maiore uisus circuitione peruagatur. Namque si duae columnae aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit non striata altera striata, et circa striglium caua et angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint, lineae, quae circumdatae erunt, ‹non erunt›, aequales, quod striarum et striglium circuitus maiorem efficit lineae longitudinem. Sin autem hoc ita uidebitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.

IV - IV

Ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte magnitudinis fieri oportet, dum antae eorum crassitudinibus columnarum sint aequales. Et si exstructi futuri sunt, quam minutissimis caementis struantur, sin autem quadrato saxo aut marmore, maxime modicis paribusque uidetur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem. Item circum coagmenta et cubilia eminentes expressiones graphicoteran efficient in aspectu delectationem.

V - I

Regiones autem, quas debent spectare aedes sacrae deorum inmortalium, sic erunt constituendae, uti, si nulla ratio inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis signumque, quod erit in cella conlocatum, spectet ad uespertinam caeli regionem, uti, qui adierint ad aram immolantes aut sacrificia facientes, spectent ad partem caeli orientis et simulacrum, quod erit in aede, et ita uota suscipientes contueantur eadem et orientem caelum ipsaque simulacra, ‹quae› uideantur ex oriente contueri supplicantes et sacrificantes, quod aras omnes deorum necesse esse uideatur ad orientem spectare,

V - II

Sin autem loci natura interpellauerit, tunc conuertendae sum earum regionum constitutiones, uti quam plurima pars moenium e templis deorum conspiciatur. Item si secundum flumina aedis sacra fiet ita uti Aegypto circa Nilum, ad fluminis ripas uideantur spectare debere. Similiter si circum uias publicas erunt aedificia deorum, ita constituantur, uti praetereuntes possint respicere et in conspectu salutationes facere.

VI - I

Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus hac sunt rationes, uti primum constituantur, quo genere sint futurae. Genera sunt enim thyromaton haec: Doricum, Ionicum, atticurges. Horum [Dorici generis] symmetriae conspiciuntur his rationibus, uti corona summa, quae supra antepagmentum superius inponetur, aeque librata sit capitulis summis columnarum, quae in pronao fuerint. Lumen autem hypaethri constituatur sic, uti quae altitudo aedis a pauimento ad lacunaria fuerit, diuidatur in partes tres semis et ex eis duae partes ÇsemisÇ lumini ualuarum altitudine constituantur. Haec autem diuidatur in partes XII et ex eis quinque et dimidia latitudo luminis fiat in imo. Et in summo contrahatur, si erit lumen ab imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte; XVI pedum ad XXV superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII; si ab pedibus XXV ad XXX summa pars contrahatur antepagmenti parte VIII. Reliqua, quo altiora erunt, ad perpendiculum uidentur oportere conlocari.

VI - II

Ipsa autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis XIIII parte. Supercilii crassitudo, quanta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo. Cymatium faciundum est antepagmenti parte sexta; proiectura autem, quanta est eius crassitudo. Sculpendum est cymatium Lesbium cum astragalo. Supra cymatium, quod erit in supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est cymatium Doricum, astragalum lesbium sima scalptura. Corona plana cum cymatio; proiectura autem eius erit quanta altitudo. Supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae sic sunt faciundae, uti crepidines excurrant et in ungue ipso cymatio coniungantur.

VI - III

Sin autem Ionico genere futura erunt, lumen altum ad eundem modum quemadmodum in Doricis fieri uidetur. Latitudo constituatur, ut altitudo diuidatur in partes duas et dimidiam, eiusque partis unius ima luminis fiat latitudo. Contracturae ita uti in Doricis. Crassitudo antepagmentorum ÇexÇ altitudine luminis in fronte XIIII parte, cymatium huius crassitudinis sexta. Reliqua pars praeter cymatium diuiditur in partes XII. Harum trium prima corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia quinque, et eae aeque corsae cum astragalis circumcurrant.

VI - IV

Hyperthyra autem ad eundem modum componantur quemadmodum in Doricis + protis pedibus. Ancones, siue parotides uocantur, exscalpta dextra ac sinistra praependeant ad imi supercilii libramentum, praeter folium. Eae habeant in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus, in imo quarta parte graciliore quam superiora. Fores ita compingantur, uti scapi cardinales sint ex latitudine luminis totius XII parte. Inter duos scapos tympana ex XII partibus habeant ternas partes.

I - V

Inpagibus distributiones ita fient, uti diuisis altitudinibus in partes V duae superiori, tres inferiori designentur. Super medium medii inpages conlocentur, ex reliquis alii in summo, alii in imo compingantur. Altitudo inpagis fiat tympani tertia parte, cymatium sexta parte inpagis. Scaporum latitudines inpagis dimidia parte, item replum de inpage dimidia et sexta parte. Scapi, qui sunt secundum antepagmentum, dimidium inpagis constituantur. Sin autem ualuatae erunt, altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius foris latitudo. Si quadriforis futura est, altitudo adiciatur.

VI - VI

Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur, quibus Dorica. Praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis circumdantur, quae ita distribui debent, uti antepagmenti praeter cymatium ex partibus VII habeant duas partes. Ipsaque non fiunt clathrata neque bifora sed ualuata, et aperturas habent in exteriores partes. Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri ‹Doricis›, Ionicis Corinthiisque operibus, quoad potui attingere, ueluti legitimis moribus exposui. Nunc de tuscanicis dispositionibus, quemadmodum institui oporteat, dicam.

VII - I

Locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit in longitudine sex partes, una dempta reliquum quod erit, latitudini detur. Longitudo autem diuidatur bipertito, et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur, quae erit proxima fronti, columnarum dispositioni relinquatur. Item latitudo diuidatur in partes X

VII - II

Ex his ternae partes dextra ac sinistra cellis minoribus, siue ibi aliae futurae sunt, dentur; reliquae quattuor mediae aedi attribuantur. Spatium, quod erit ante cellas in pronao, ita columnis designetur, ut angulares contra antas, parietum extremorum ÇeÇ regione, conlocentur; duae mediae e regione parietum, qui inter antas et mediam aedem fuerint, ita distribuantur; et inter antas et columnas priores per medium isdem regionibus alterae disponantur. Eaeque sint ima crassitudine altitudinis parte VII; altitudo tertia parte latitudinis templi; summaque columna quarta parte crassitudinis imae contrahatur.

VII - III

Spirae earum altae dimidia parte crassitudinis fiant. Habeant spirae earum plinthum ad circinum, altam suae crassitudinis dimidia parte, torum insuper cum apophysi crassum quantum plinthus. Capituli altitudo dimidia crassitudinis. Abaci latitudo quanta ima crassitudo columnae. Capitulique crassitudo diuidatur in partes tres, e quibus una plintho, quae est in abaco, detur, altera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi.

VII - IV

Supra columnas trabes compactiles inponantur ut altitudinis modulis is, qua magnitudine operis postulabuntur. Eaeque trabes compactiles [ponantur ut] eam habeant crassitudinem, quanta summae columnae erit hypotrachelium, et ita sint compactae subscudibus et securiculis, ut conpactura duorum digitorum habeant laxationem. Cum enim inter se tangunt et non spiramentum et perflatum uenti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.

VII - V

Supra trabes et supra parietes traiecturae mutulorum parte IIII altitudinis columnae proiciantur; item in eorum frontibus antepagmenta figantur. Supraque id tympanum fastigii structura seu de materia conlocetur. Supraque eum fastigium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda, ut stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat.

VIII - I

Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae monopteroe sine cella columnatae constituuntur, aliae peripteroe dicuntur. Quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascensum ex sua diametro tertiae partis. Insuper stylobatam columnae constituuntur tam altae, quanta abi extremis parietibus est diametros stylobatarum, crassae altitudinis suae cum capitulis et spiris decumae partis. Epistylium altum columnae crassitudinis dimidia parte. Zophorum et reliqua, quae insuper inponuntur, ita uti in III uolumine de symmetriis scripsi.

VIII - II

Sin autem peripteros ea aedes constituetur, duo gradus et stylobata ab imo constituantur. Deinde cellae paries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis quintam, medioque ualuarum locus ad aditus relinquatur; eaque cella tantam habeat diametrum praeter parietes et circumitionem, quantam altitudinem columna. Supra stylobatam columnae circum cellam isdem ‹proportionibus› symmetriisque disponantur.

VIII - III

In medio tecti ratio ita habeatur, uti, quanta diametros totius operis erit futura, dimidia altitudo fiat tholi praeter florem; flos autem tantam habet magnitudinem, quantam habuerit columnae capitulum, praeter pyramidem. reliqua, uti supra scripta sunt ea, proportionibus atque symmetriis facienda uidentur.

VIII - IV

Item generibus aliis constituuntur aedes ex symmetriis ordinatae et alio genere dispositiones habentes, uti est Castoris in circo Flaminio et inter duos lucos Veiouis, item argutius Nemori Dianae columnis adiectis dextra ac sinistra ad umeros pronai. Hoc autem genere primo facta est, uti est Castoris in circo, Athenis in arce et in Attica Sunio Palladis Mineruae. Earum non aliae sed eadem sunt proportiones. Cellae enim longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti reliquae; exisona, quae solent esse in frontibus, ad latera sunt translata.

VIII - V

Nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes columnarum dispositiones transferunt in Corinthiorum et Ionicorum operum ordinationes, et quibus in locis in pronao procurrunt antae, in isdem e regione cellae parietum columnas binas conlocantes efficiunt tuscanicorum et graecorum operum communem ratiocinationem.

VIII - VI

Alii uero remouentes parietes aedis et adplicantes ad intercolumnia pteromatos spatiis sublati efficiunt amplum laxamentum cellae; reliqua autem proportionibus et symmetriis isdem conseruantes aliud genus figurae nominisque uidentur pseudoperipterum procreauisse. Haec autem genera propter usum sacrificiorum conuertuntur. Non enim omnibus diis isdem rationibus aedes sunt faciundae, quod alius alia uarietate sacrorum religionum habet effectus.

VIII - VII

Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, exposui. Nunc de aris deorum immortalium, uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum rationem, dicam.

IX - I

Arae spectent ad orientem et semper inferiores sint conlocatae quam simulacra, quae fuerint in aede, uti suspicientes diuinitatem, qui supplicant et sacrificant, disparibus altitudinibus ad sui cuiusque dei decorem componantur. Altitudines autem earum sic sunt explicandae, uti Ioui omnibusque caelestibus quam excelsissimae constituantur, Vestae, Terrae Marique humiles conlocentur. Ita idoneae his institutionibus explicabuntur in meditationibus ararum deformationes. Explicatis aedium sacrarum compositionibus in hoc libro, insequenti de communium operum reddemus distributionibus explicationes.