[M. TERENTII VARRONIS] - SENTENTIAE

[SENTENTIAE]

1. Dii essemus ni moreremur.

2. Expedit uulgo timor mortis.

3. Non est peius nasci quam mori: sed demus uerba nostro seculo.

4. Cum natura litigat qui mori graue fert.

5. Duplex est malum, quam quod necesse est moleste ferimus.

6. Mors nullius noua, sed credita: uitam utrinque complectitur.

7. Mors, si prima, non est peior ultima.

8. Loquaris ut omnes: sentias ut pauci.

9. Ratio est uitae in multam concedere turbam.

10. In multis contra omnes sapere desipere est.

11. Sic flet heres, ut puella uiro nupta: utriusque fletus non apparens est risus.

12. (In moralibus). Ficte referas gratiam inuite danti.

13. Vix datum ne putes beneficium sed praedam.

14. Semel dedit qui rogatus, bis qui non.

15. Extorquere est plus quam semel rogare.

16. Turpissimum est in datis foenus sperare, pulcherrimum est cum foenore data reddi.

17. (in moralibus) Ex animus dantis censeatur munu magnum.

18. Nec sequi nec fugere fortunam decet, si modo non magis obsit quam non noceat.

19. Potentius imperare fortunae quam regibus: uir ergo bonus regum est maximus.

20. (In moralibus). Amici diuitum paleae sunt circa grana.

21. (In libro morali). Vis experiri amicum? Calamitosus fiat.

22. Non refert quis sed quid dicat.

23. Captiosus de uerbis disputator canis est aerem captans pro praeda.

24. Qui audit ut auditorum narrator sit numquam fiet par docenti.

25. Precarium habet fundamentum qui ex alienis pendet.

26. Ad profectum scientiae nil aeque impedit ut diffidentia.

27. Mediocriter nosse aliqua non nosse est.

28. Eo hodie philosophia perducitur ut praeclare nobiscum agatur, si in his aetatem consumimus exponendis quibus antiqui suae portionem commodabant contexendis.

29. Apum mella comedimus, non ipsi facimus.

30. O heredes magnifici qui relictis nil uel falsa addimus! Nulla quam talis, melior esset additio. Quae optima accepimus ad posteros ex nobis corruptissima peruenient.

31. Imperfectum est quidquid ad emendationem uenit.

32. Puerilis est amicitia quam non praecessit iudicium.

33. Alit concordiam, mores ad cohabitantium animos formare.

34. Nemo suum putet quod extra ipsum est.

35. Nullius est quod multorum esse potest.

36. Vir bonus, quocumque it, patriam suam secum fert, omnia sua animus eius custodit.

37. (In moralibus). Eo uultu dimittendae sunt diuitiae quo accipiendae.

38. Vulgus, quidquid cum gaudio accipit, cum fletu amittit.

39. Philosophiae non accomodari tempus sed dari oportet; ipsa enim praecipuus est Dei cultus.

40. Ex negotio semper otium sumendum eo tamen ne ex continua assiduitate, necesse sit desideri.

41. Hic perfecte methodum habet, qui idem est repentius qui praeparatus.

42. Praeparatis fauor, repentinis gratia adhibenda est.

43. Ex auditis memoriae referas laudem; ex inuentis ingenio.

44. Non tam laudabile est meminisse quam inuenisse: illud enim alienum, hoc proprii muueris est. Neutrum sine altero scientem facit.

45. (In moralibus). Non in disciplinis fidem sed scientiam habe: fides est media opinionis et scientiae, neutrum attingens.

46. Elucentissimum est docendi genus exemplorum subditio.

47. Corrixandi materiam saepius dant definitiones.

48. Nil illi certum cui nulla cui nulla diu placet sententia.

49. Quod uerum est per se lucet: sed non nisi pertinacier disquirenti apparet.

50. (In moralibus). Facilitas intelligentiae ueri parit negligentiam.

51. Quod intricauit alieniloquium imperitis est grauissimum: id recolunt, id amant, id magnifaciunt: nituntur ut intelligant, gaudent, cum scinat, gloriantur cum doceant.

52. Amator ueri non tam spectat qualiter dicatur, quam quid: intelligentiam uero sequitur iudicium dictorum: ultimum est dicendi qualitas.

53. (In libro antiquitatum). Illum elige eruditorem, quem magis mireris in suis quam in alienis.

54. Aut diligendi sunt doctores aut non audiendi.

55. Inimicorum dicta negliguntur non minus ipsis.

56. Omnia nosse impossibile: pauca non laudabile.

57. Sunt quaedam quae eradenda essent ab animo scientis: inserendi ueri locum occupant.

58. Incorruptum adolescentem docere unus labor est: corruptum, uel duplex, uel nil proficiens. Sapiunt uasa quidquid primum acceperunt.

59. Contrarie opinare pluribus, nec in omnibus conueniens nec in aliquibus incontingens.

60. Multum interest utrum rem ipsam an libros inspicias. Meus est, clamat philosophia, quem res ipsae docuerunt.

61. Libri non nisi scientiarum paupercula monumenta sunt: principia inquirendorum continet, ut ab his negotiandi principia sumat animus, nil aliud agens nisi forte propter idipsum intemittit, ne omittat.

62. Eo tantum studia intermittantur ne omittantur.

63. Iniucunda sunt studia, quae non otium exhilarant.

64. Pauca scientibus eodem ipsis taedio fiunt.

65. Nil illi taedio cui inquirendorum amplae et multae patent uiae.

66. Pulcherrimus locus semper assidenti odibilis est: gaudet natura uarietate.

67. (In moralibus). Nil magnificum docebit qui a se nil didicit.

68. (In libro moralium). Falso magistri nuncupantur auditorum narratores: sic audiendi sunt ut qui rumores recensere magis ducunt.

69. Non deprehenditur mentiens in his quae nemo nouit.

70. Virtutes ex tempore mutant genus.

71. Simplex improbabilium assertio, dementia est, laus infinita, probatio.

72. Excedere communem omnium uel plurium cognitionem pulcherrimum est, si modo non insanis.

73. Aetates cumm earum moribus mutari non minus laudabile quam honestum.

74. Tam ridenda in sene puerilitas quam obstupescenda in puero optimorum morum constantia.

75. Erit quod omni planum omne nulli aperiendum.

76. Nunquam prudentia docuit: res ipsas consule: in his negotiari oportet si uerum uis eluceat.

77. Hae res non sunt quas uerborum fecit uenustas.

78. In scriptis, quod uerum est, ex proximo sumendum, quum id ea non explicant. 79. Odere multi philosophiam, quia, cum sciri multa necesse sit, non est res tanta nisi amplis contenta spatiis: cum libet euagari quocumque quid dubium est uiam inuenit.

80. Spectaculum sapienti pulcherrimum philosophiam inutilem mentientes, quoniam non pollicetur diuitias, studiorum finem; est autem e contrario pollicitans contemptum imperiosum.

81. Diadema sapientis philosophia quoniam in mente sita est, praemium et menti inserendum promittit; fortuna corpori, ipsa enim in corpore: hanc imperitum uulgus uidet, quia solo utitur oculo corporeo, corpore sitam, quae corporis sunt pollicitantem: illam autem intuentur quos mens altior erexit, studium prouexit, oblectamentum attraxit.

82. Imperabis regibus, si imperes fortunae. Qui scies? Contemne ipsam.

83. Non quae uel quot legeris, sed quae uel quot scieris attendendum.

84. Nil nouit qui aeque omnia.

85. Cito trascursa citius labuntur.

86. Sic multi libros degustant, ut conuiuae delicias.

87. Renuit philosophia fastidientem stomachum: ad simplicem coenam hilarem inuitat conuiuam, sed mutat pro tempore deliciarum uarietatem.

88. Nescit quo tendat qui multas sequitur semitas.

89. Tantum uasa retinent, quanto capacia sunt; addita emanant.

90. Non quaecumque auris suscipit et memoria.

91. Canale fissum auris, quae accepta memoriae non commendat.

92. Nusquam deueniet qui, quot uidet sequitur calles.

93. Omnia Omnibus, uel pene adimas; pauperculum ex non ademptis diuitem appellabis; est igitur pauperies minoribus ampliores aliorum diuitiae. Si nemo plus minusue alio possideat, iam haec nihil sunt; ex inuidia igitur paupertatis nomen profectum.

94. Non essemus pauperes, si nesciremus quid esset paupertas.

95. Nescire quid sit paupertas, optimus est ad summas diuitias progressus.

96. Non est miser, nisi qui se credit esse.

97. Vis fieri diues? Nil cogitando tibi addas, sed aliis demas.

98. Ex minimis morum sumere signa licet.

99. Dum uulgus colat iustitiam nil interest utrum uera praedices.

100. Timorem mortis uulgo non demi sed augeri, uti expedientius, oportet.

101. Multa scit sapiens quae cum nemine contulit.

102. Ex meditato non duceris in causam.

103. Lingua mente unque nocentius est.

104. Non miraberis uiscera ad uidendum quid senseris.

105. Ad mores et opiniones audientium prudens uocem formabit.

106. In singulis excellere et nullum profitere tam laudabile quam difficillimum est.

107. Innatum est cuique suis bonis gloriair; differt autem quod sapiens apud se, imperiti in publico.

108. Dignus est decipi qui cuius rei auctor, eius et laudator est.

109. Non tam modeste quiuis sua miratur quam aliena; hoc autem fit quoniam nemo sibi inuidet.

110. Vtilissima est propriae inuidiae mordacitas scribenti publicanda. Quibus fuerit facile ignoscendum, id mordacius lima coaequet.

111. Imperitiae signum est, quod difficillimum est exigere cito fieri.

112. Numquam illi ars proderit, cui non primum profuit exercitatio.

113. Nulla iactura grauior scienti, quam temporis.

114. Se utitur qui tempore.

115. Non uiuit qui cum bene agitur si uiuat: (in libro antiquitatum) uita non sui causa fit: sed ut ea praeclarum aliquid fiat. Viatores non eunt ut eant.

116. Ad quod niti socordia non patitur, id otiosi uotis sibi attribuunt.

117. Ex illoborato maxima attingere desiderat omnis otiosus.

118. Inertes ad quae niti nolunt uotis inhiant.

119. Sic diligendi sicut amici, ut nos nobis odio haberi putemus, si amicos.

120. Ex assiduitate commorandi languet amicitiae desiderium.

121. Ne bonus sit quaerit qui otii causas sectatur.

122. Qui in magnis excellit inuitus etiam laudabitur.

123. Numquam ad summa tendentem laus frustrata est.

124. Hereditarium putes quidquid audisti, lucrum autem quae inueneris.

125. Inuentores laudat, qui alienis gloriatur.

126. Non strenuum appellabis negotiatiorem qui in nullo rem auxit, nec ergo hunc philosophorum, qui nil inuenit.

127. Sic audita meminisse magni ducimus, ut si, nos magnis ortos atauis, praeclarum putemus.

128. Nil laudabile quod cuique est possibile.

129. Non est felicitas quae secum recipit miseriam [non ergo felicem faciunt diuitiae].

130. [In libro Antiquitatum]. Adulationis est specimen cum laus postulationem praecessit.

131. A peritis non obseruandarum plurima imperitiae debentur.

132. In his excellere quae nemo nouit, pulcherrimum est, in sciente miraculum.

133. Gloria est scientis stupor ignorantium.

134. Quod experimentum docuit scripto recognoscitur: quod usu non est compertum ex scripto non est facile.

135. Quod fieri facile est dictum intelligi facillimum.

136. Non quaecumque possit sed quae debeat, demonstrator ad expositionem annectat.

137. Non tam quae prosunt, quam quae attineant, considerentur.

138. Citra perfectionem omne est principium.

139. Vltra ueritatem est qui in planis quaerit offendiculum.

140. Cum uero subdolae excedunt disquisitiones et interminatae, inefficaces, contentiosae et nil proficientes sunt sapientibus, tum pulcherrima sunt spectacula.

141. Contemnendi sunt ineruditorum contemptus, si ad summa uis progredi.

142. (In libro Moralium). Multi laudem amittunt, quoniam ipsi eam da se praedicant.

143. Hoc uno modo sapiens se laudat, quae in ipso apparent bona, in aliis admirando.

144. Praeclare cum illo agitur qui non mentiens dicit quod ab Aristotele responsum est sciscitanti Alexandro quo docente profiteretur se scientem: rebus, inquit, ipsis quae non norunt mentiri.

145. Prudenti disquisitio ignotorum tanto incundior quanto subtilior est.

146. Desiderata non habita magni fiunt, habita uilescunt.

147. Nil disquirenti nil perfecte notum.

148. Auditis non disquisitis gloriari in nullo laudabilius, quam si, ceruo a uenatore tibi dato, egregie a te aliquid factum putes.

149. Vtile, sed inglorium est, ex illabo rato in alienos succedere labores.

150. Alienum est quod auditur.

151. Sic studendum, ut propter id te putes natum.

152. Sui dominus est qui se philosophiae mancipauit.

153. [Pro amico saepe mori expedit]. [Ex "libro Moralitatum" Mathei farinatoris]:

154. [Iniquissimum est, bono publico derelicto, amare solum se].

155. [Varro in sententiis libro septimo: ualde autem tristantur anima et corpus, ad sui separationem, et hoc propter naturalem et intimam quam ad se habent unionem].

156. [Varro in sententiis libro sexto: In nullo auarus bonus, sed in se semper pessimus].

157. Marius Victor., Expos. ad Rhel. Cic. L.: Omnis ars duplex est ... secundum praeceptum sententiamque Varronis qui ait: "Ars est extrinsecus una, alia intrinsecus."