M. TERENTII VARRONIS - OPERVM DE GRAMMATICA FRAGMENTA

De antiquitate litterarum.

[Varro docet] lingua Chaldaerorum singularum nomina litterarum ad earum formas esse facta et ex hoc certum fieri eos esse primos auctores litterarum, siue quod simplicia haec et stabilia esse debent quasi fundamentum omnis doctrinae immobile siue quod nec aliter apud Latinos poterant esse, cum a suis uocibus uocales nominentur, semiuocales uero in se desinant, mutae a se incipientes uocali terminentur, quas si flectas, significatio quoque nominum una euanescit. [Varro docet] litteras XVII fuisse, postea tamen creuisse et factas esse XXIII ... illic commemoratur qui illam litteram fecit, qui illam ... et cur tot sint et quare eo ordine positae et quare isdem nominibus uocentur. Palamedes [...] et tabulam ipse inuenit ad comprimendas otiosi seditiones exercitus [...] secundum quosdam ipse repperit litteras. Quae res forte sit dubia, tamen certum est [...] X ab hoc inuentas cum H aspiratione. Varro dicit consonantes ab E debere incipere, quae semiuocales sunt, et in E debere desinere, quae mutae sunt. Ideo illae quae non ab E incipiunt neque in E desinunt possunt pati calumniam, ut nec litterae uideantur aut non sint necessariae, ut sunt in semiuocalibus X et Z. Non enim sunt necessariae: nam duplices sunt, quia ex aliis litteris fieri possunt. ex mutis remouentur propter illam quam diximus rationem H K Q : H, quod adspiratio sit non littera, K et Q ideo, quod C littera harum locum possit implere. Nomen unius cuiusque litterae omnes artis latores, praecipueque Varro, neutro genere appellari iudicauerunt et aptote declinari iusserunt.

De origine linguae Latinae.

Vt Ion scribit, quinta uicesima est littera, quam uocant agma, cuius forma nulla est et uox communis est Graecis et Latinis, ut his uerbis: "aggulus aggens agguilla iggerunt". In eius modi Graeci et Accius noster bina G scribunt, alii N et G, quod in hoc ueritatem uidere facile non est. similiter "agceps agcora".

Peri charakteron.

Propius proxime. in his extra consuetudinem communem frequenter perfectis uti solet Plautus, ut in Aulularia: Ea subleuit os mihi penissime et in Mostellaria: Ita mea consilia perturbat paenissime; et in Cistellaria: Quid faciam? in latebras condas pectori penitissimo; et in Curculione: Salue oculissime homo".

Quaestionum Plautinarum libri V.

Satura est uua passa et polenta et nuclei pini mulso consparsi. Ad haec alii addunt et de malo Punico grana. Amussis est aequamen, leuamentum, id est apud fabros tabula quaedam, qua utuntur ad saxa coagmentata. Plautus ***

De comoediis Plautinis.

Verum esse comperior, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis, quae dicuntur ambiguae, crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius. Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum uidemus. Nam praeter illas unam et uiginti, quae Varronianae uocantur, quas idcirco a ceteris segregauit, quoniam dubiosae non erant, set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probauit adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto uindicauit, sicuti istam quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia. Nam cum in illis una et uiginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitauit, quin Plauti foret. M. Varro in libro de comoediis Plautinis primo Accii uerba haec ponit: "nam nec Geminei lenones nec Condalium, nec Plauti Anus nec Bis compressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi". in eodem libro Varronis id quoque scriptum et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae eae Plauti inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae. Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta; sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et uiginti eius esse solas existimauit. Neque tamen dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non uidentur et nomini eius addicuntur, ueterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita inops Romam redisset et ob quaerendum uictum ad circumagendas molas, quae trusatiles appellantur, operam pistori locasset. Sicuti de Naeuio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes ciuitatis de Graecorum poetarum more dicta in uincula Romae a triumuiris coniectus esset. Vnde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum, quibus multos ante laeserat, diluisset.

De similitudine uerborum libri.

Pix singulariter dicitur. Glossemata ut toreumata enthymemata noemata schemata poemata et his similia omnia [...] datiuo et ablatiuo plurali in BVS derigit (scil. Varronis regula), quia singularis abaliuus E littera finiatur.

De utilitate sermonis libri IV.

Aenigmatis Varro [...] quamquam ab hoc poemate his poematibus facere debeat, tamen consuetudini et suauitati aurium censet summam esse tribuendam [...] et quia Graeca nomina non debent Latinis regulis alligari.

De sermone Latino ad Marcellum

"Cretum" Cicero Tusculanarum libro II "Cretum legis", "Cretenses" Ennius [...] scribit. Aeditumum dici oportere censet magis quam aedituum, quod alterum sit recenti nouitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. Quae Graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris ueteribus scirpos appellauerunt. quale est: "semel minusne an bis minus sit, non sat scio, an utrumque eorum: ut quondam audiui dicier, ipsi Ioui regi noluit concedere". Faenerator [...] a faenore est nominatus; faenus autem dictum ... a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis. Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine A littera pronuntiasse tradit [Varro], sicuti fetus ipse et fecunditas appellata. Vtrumque mulieres et epicrorum uiri quoque habitarunt. Clausulas quoque primum appellatas dicunt, quod clauderent sententiam, ut apud Accium: an haec iam obliti sunt Phryges? nonnumquam ab his initium fit, ut apud Caecilium: dei boni, quid hoc? apud Terentium: discrucior animi. Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi probabilia sunt tria, quae Graeci charakteras uocant nominaque eis fecerunt adron ischnon meson. Nos quoque quem primum posuimus uberem uocamus, secundum gracilem, tertium mediocrem. Vberi dignitas atque amplitudo est, gracili uenustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps. His singulis orationis uirtutibus uitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. Sic plerumque sufflati atque tur i fallunt pro uberibus, squalentes et ieiuni dici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus. Vera autem et propria huiusce modi formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuuium, gracilitaqtis Lucilium, mediocritatis Terentium. Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Vlixe et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore. Animaduersa eadem tripertita uarietas est in tribus philosophis, quos Athenienses Romam ad senatum populi R. legauerunt inpetratum, erant isti philosophi Carneades ex academia, Diogenes stoicus, Critolaus peripateticus. Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore: sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conuentu hominum dissertauerunt. Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuisque generi facundiam. Violenta, inquiunt et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria. Ethe ... nullis aliis seruare conuenit ... quam Titinio Terentio Attae; pathe uero Trabea ... Atilius Caecilius facile mouerunt: Egone illam? quae illum? quae me? quae non? sine modo, mori me malim: sentiet qui uir siem. Praecise ...: generat animi passionem quod noui generis cum non sit interiectio sed ademptio, tamen interiecti animi causa uocitamus. Tu me homo adigis ad insaniam: irascentis et haec oratio est, licet nulla sit interiecta particula. Tun consulis quicquam? et haec irascentis oratio est. Tremo horreoque, postquam aspexi hanc: adfectus ob amorem. Heus, heus pater, heus Hector: a dolore mentis adfectae. Mane, mane, porro ut audias: cupiditatis adfectus est. Later lutum iugmenta. Domi suae. Mutuo. Trochaicus idem septenarius et quadratus. Hic si uerus est, omnes septem trochaeos habet et semipedem [id est unam syllabam]: cuius exemplum tale est: immerens anus uirente secta pinus in Crago. Hic fit, cum ad iambici ueri principium additur pes trisyllabus amphimacrus. At in extremum senarium totidem semipedibus adiectis fiet comicus quadratus, ut est hic: heri aliquot adulescentuli coimus in Piraeo. Quare in huiusce modi locis poni oportet notam I transuersam inter syllabas, frequentius ad extremum uersum senarium et similes, si pro longa breuem habebunt extremam, ut in hoc: amicus summus meus et popularis Geta. Litterae Latinae, cum XXIII sint, Varro XVII dicit esse, ceteras superfluas putat. Lacrumae an lacrimae, maxumus an maximus et si qua similia sunt quomodo scribi debeant quaesitum est. Terentius Varro tradidit Caesarem per I eius modi uerba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam. Lucilius ubi I exile est per se iubet scribi, at ubi plenum est praeponendum esse E credit his uersibus: meille hominum, duo meilia, item huc E utroque opus, meiles, meilitiam. Tenues I: pilam, in qua lusimus; pilum, quo piso, tenues; si plura haec feceris pila, quae iacimus, addes E, peila ut plenius fiat. Quam inconstantiam Varro arguens ... (dicit) in plurali quidem numero debere E litterae I praeponi, in singulari uero minime ... singularis numerus per unam I litteram scribitur, ut docilis facilis, pluralis autem per E et I, ut facileis docileis, ut ex hoc appareat, singularisne sit appellatio an pluralis. Aureis quas modo aetheris scribimus modo quibus audimus: nec minus a nobis I singularis in fraudem produci potest, si EI, ut uidi, scribitur. Si autem cum eadem littera aliud breue aliud longum est, ut illa pila, apices ibi poni debent, ubi isdem litteris alia atque alia res designatur, ut uenit aret et aret, legit et legit ceteraque his similia; super I tamen litteram apex non ponitur: melius enim I in pila in longum producetur. Ceterae uocales quom eodem ordine positae diuersa significant, apice distinguuntur, ne legens dubitatione impediatur, hoc est ne +in os hos aedes pronuntietur. Mium et commircium quoque per I antiquis relinquamus, apud quos aeque et Mircurius per I dicebatur, quod mirandarum rerum esset inuentor ... item miis per I, non meis per E, ut Terentius: At enim istoc nihil est magis, Syre, miis nuptiis aduersum. Est quaedam littera in f litterae speciem figurata, quae digamma nominatur, quia duos apices ex gamma littera habere uideatur. Ad huius similitudinem soni nostri coniunctas uocales digammon appellare uoluerunt, ut est uotum uirgo. Itaque in prima syllaba digamma et uocalem oportuit poni fotum firgo: quod et Aeolis fecerunt et antiqui nostri, sicut scriptura in quibusdam libellis declarat. Hanc litteram Terentius Varro dum uult demonstrare, ita perscribit: VAV. Non carent quaestione etiam plebs et urbs et Pelops, quae Varro ita distinguit, ut per B et S ea nominatiuo casu putet esse scribenda, quae eandem litteram genetiuo singulari reddant, ut plebs plebis, ubs urbis, ea uero per P et S, quae similiter genetiuo eiusdem numeri in PIS excurrant, ut Pelops Pelopis. Delirus placet Varroni, non delerus: non enim, ut quidam existimant, a Graeco tracta uox est para to lerein, sed est latine denominata a lira, id est a sulco. Ita sicuti boues, cum se a recto actu operis detorserint, delirare dicuntur, sic qui a recta uia uitae ad prauam declinant per similitudinem translationis item delirare existimantur. Placet etiam ut Delmatiam quoque, non Dalmatiam pronuntiemus, quoniam a Delmino maxima ciuitate tractum nomen existimatur. Feris etiam, non fereas, quoniam apud antiquos fesiae, non feseae dictae sunt. Item arispex ab ariga quae esset hostia, non aruspex. Interuallum duas L habet: uallum enim ipsum non aliter scribitur, a quo interuallum. Varro dicit interualla esse spatia quae sunt inter capita uallorum, id est stipitum, quibus uallum fit: unde cetera quoque spatia dicuntur interualla. Narare per unum R scribitur, ut Varroni placet: secutus est enim etymologiam nominis eiusdem stirpis ex qua gnarus dicitur qui scit et accipit quod loqui debeat. Denique compositio uerbi ita scribitur: ignorare, quod non per duo R, sed per unum scribitur. Ideo et naratio unum R habere debet. Scire oportet uocem sicut omne corpus tris habere distantias: altitudinem crassitudinem longitudinem. Longitudinem tempore ac syllabis metimur: nam et quantum morae enuntiandis uerbis teratur et quanto numero modoque syllabarum unum quodque sit uerbum, plurimum refert. Ab altitudine discernit accentus, cum pars uerbi aut in graue deprimitur aut sublimatur in acutum. Crassitudo autem in spiritu est, unde etiam Graeci aspirationem appellant daseian et psilen: nam omnes uoces aut aspirando facimus pinguiores aut sine aspiratu pronuntiando tenuiores. H sicut in quaestione est littera sit necne, sic numquam dubitatum est secundo loco a quacumque consonante poni debere, quod solus Varro dubitat: uult enim auctoritate sua efficere, ut H prius ponatur ea littera, cui adspirationem confert, et tanto magis hoc temptat persuadere, quod uocalibus quoque dicit anteponi, ut heres hircus. de H littera quaeritur, quae se multis aut inseruit uocibus aut praeposuit: inseruit, ut in his: "uehemens reprehendit" (cum elegantiores et uementer dicant et reprendit secundum primam positionem: prendo enim dicimus, non prehendo); praeposuit, ut cum dicas [hostis harena harenae . ha .] halicam et halic[am et alic]ulam, cum ab alendo possit alica dici et aliculam existiment dictam, quod alas nobis iniecta contineat. Hortus quoque non desiderabat aspirationem, quod ibi herbae oriantur, id est nascantur ... et cohortes aeque a cooriendo ex eodem loco dictae sunt: et tamen differentiam quidam esse maluerunt, ut cohortes militum cum aspiratione a mutua hortatione dicantur. Item non nulli harenam cum aspiratione, siue quoniam haereat siue quod aquam hauriat, dicendam existimauerunt: aliis sine aspiratione uidetur enuntianda. Nos non tam per illas causas quas supra proposuimus harenam dicimus quam propter originem uocis, siquidem, ut testis est Varro, a Sabinis fasena dicitur et, sicut S familiariter in R transit, ita F in uicinam asprirationem mutatur. Similiter ergo et haedos dicimus cum aspiratione, quoniam faedi dicebantur apud antiquos. Item hircos, quoniam eosdem aeque fircos uocabant. Nam et e contrario quam antiqui habam dicebant nos fabam dicimus. Harena ... aspirationem ... si ab ariditate dicitur, non habet, si ab haerendo, ut in fabricis uidemus, habet. Cilonem quoque et cocleam et cocleare sine aspiratione scribemus et quicquid per consuetudinem aurium ita licuerit enuntiare. Graccus et ortus sine aspiratione dici debere Varro ait; et ortum quidem, quod in eo omnia oriantur, Graccum autem a gerendo, quod mater eius duodecim mensibus utero eum gestauerit, uel a gracilitate corporis, ut quidam uolunt. Pulchrum Varro aspirari debere negat, ne duabus consonantibus media intercedat aspiratio. Varroni ... placet R litteram, si primo loco ponatur, non adspirari: lector enim ipse, inquit, intellegere debet Rodum, tamen etsi H non habet, Rhodum esse, retorem rhetorem. In accentu materia locus et natura prosodiae breuissime conprehensa sunt. Nam materia esse ostenditur uox, et ea quidem qua uerba possunt sonare, id est scriptilis; locus autem syllaba, quoniam proprie haec uerbi pars est quae recipit accentum. Natura uero prosodiae in eo est, quod aut sursum est aut deorsum: nam in uocis altitudine omnino spectatur, adeo ut, si omnes syllabae pari fastigio uocis enuntientur, prosodia sit nulla. Quot [...] sint prosodiae dicendum est [...] Athenodorus duas esse prosodia putauit, unam inferiorem, alteram superiorem; flexam autem - nam ita nostra lingua perispomenen uocauimus - nihil aliud esse quam has duas in una syllaba. Dionysius autem, Aristarchi discipulus, cognomento Thrax, domo Alexandrius, qui Rhodi docuit, lyricorum poetarum longe studiosissimus, tres tradidit quibus nunc omnes utuntur: bareian oxeian perispomenen. Tyrannio uero Amisenus, quem Lucullus Mithridatico bello captum Lucio Murenae concessit, a quo ille libertate simul et ciuitate donatus est, quattuor scribit esse prosodias: bareian mesen oxeian perispomenen. Atqui memoriae proditum est hunc ante alios fuisse pronuntiatione potiorem, quod nequaquam assequi potuisset nisi tenore singularum uocum dligentissime perquisito. In eadem opinione et Varro fuit ... dicendo ipsam naturam nihil facere totum, ubi non sit medium: ut enim inter rudem et eruditum, inter calidum et frigidum, amarum et dulce, longum et breue est quiddam medium quod neutrum est, sic inter imam summamque uocem esse mediam ibique quam quaerimus prosodiam. Neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit, nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut tibiarum assaue uoce cantantium mesen esse, se non in omni uocis natura esset medium, minimeque mirum, ut in hanc multorum sensus non animaduertat, cum in illa quae in cithara aut tibia aliquanto uberior est, saepe tantum non sentiant meatum. Praeterea minus reliquis notam, primum quod ea sit principium aliarum, ut mese in musica initium cantionis, et omnium rerum initia semper obscura sint; dein quod omne medium in angustis non uideatur, ut punctum in quamuis magno orbe quod uocant kentron; nullum esse corpus ubi non sit medium et omnem uocem corpus esse: omnem igitur uocem medium habere. Quod enim fuit deorsum, prius in medium succedere quam euolet sursum, et quod sursum est ante eodem uenire quam deorsum: quare utriusque compitum medium esse. Et multa praeterea latius in eam rem disputata profert, quae nunc nobis longum est iterare. Scire enim oportet rationis huius recens non esse commentum, sed omnium qui ante Varronem et Tyrannionem de prododia aliquid reliquerunt plurimos et clarissimos quosque mediae huius fecisse mentionem, quos omnes sibi fuisse auctores Varro commemorat: grammaticos Glaucum Samium et Hermocraten Iasium, item philosophum Theophrastum peripateticum, cui diuina facundia nomen adsciuit, nec non eiusdem sectae Athenodorum, summi acuminis uirum, qui quandam prosodiam monotonon appellat, quae uidetur non alia esse quam media licet diuerso uocabulo. Nec desunt qui prosodias plures esse quam quattuor putauerint, ut Glaucus Samius, a quo sex prosodiae propositae sunt sub hisce nominibus: aneimene mese epitetamene keklasmene anaklomene antanaklomene. Sed hic quoque non dissentit a nobis: nam cuiuis ex ipsis nominibus intellectu procliue est tres primas esse simplices et non alias quam bareian mesen oxeian, postremas autem tres duplices et quasi species unius flexae, quae est genere una. Hanc enim flecti non uno modo omnes putauerunt: Eratosthenes ex parte priore acuta in grauem posteriorem, Theodorus autem aliquando etiam ex graui in acutiorem escendere. Ceterum Varro in utramque partem moueri arbitratur neque hoc facile fieri sine media eamque acutam plerumque esse potius quam grauem [quod ea propius utramque est quam illa superior et inferior inter se] [...] prosodiam ib esse dicimus ubi aut sursum est aut deorsum. Quae demissior est, quae ** a pluribus bareia appellatur graece, latine uero grauis, ideo quod deorsum est, in sede scilicet ponderum grauiorum. At eam quae sursum est Glaucus epitetamenen, item alius aliter, sed nemo adhuc leuem uocauit, quamuis id erat graui contrarium; uerum ea nomen obtinet oxeian, latine acuta, ideo quod tenuis et omne acutum tenue. Inter has est mese, latine media, quia limes est per quem duae supra dictae ultro citroque commeant. Quartae illi [coniungit li], quia ceteris perplexior est, plura sunt uocabula. Ammonius Alexandrius, qui Aristarchi scholae successit, oxybaryn uocat, Ephorus autem Cymaeus perispasin, Dionysius Olympius ditonon, Hermocrates Iasius sympleKton, Epicharmus Syracusius Keklasmenen; uerum ea nunc ab omnibus perispomene graece uocatur, apud nos flexa, quoniam primo erecta rursus in grauem flectitur. Acuta exilior et breuior et omni modo minor est quam grauis, ut est facile ex musica cognoscere, cuius imago prosodia. Nam et in cithara omnique psalterio quo quaeque chorda acutior eo exilior et tibia tanto est uoce acutiore quanto cauo angustiore, adeo ut corniculo aut bamborio addito grauior reddatur, quod crassior exit in aera. Breuitatem quoque acutae uocis in isdem organis animaduertere licebit, siquidem pulsu chordarum citius acuta transuolat, grauis autem diutius auribus inmoratur. Etiam ipsae chordae quae crassius sonant longiores uidentur, quia laxius tenduntur; item in fistula duo calami breuissimi qui acutissimae uocis. Tibiae quoque acutiores quae breuiores et his foramina quam sunt ori proxima et breuioris aeris motum persentiscunt tam uocem reddunt acutam. Sic in loquentium legentiumque uoce ubi sunt prosodiae uelut quaedam stamina, acuta tenuior est quam grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam, quin immo per unum tempus protrahatur; cum grauis quo uberior et tardior est diutius in uerbo moretur et iunctim quamuis in multis syllabis residat. Quocirca graues numero sunt plures, pauciores acutae, flexae rarissimae. Acutae nota est uirgula a sinistra parte dextrorsum sublime fastigata /; grauis autem notatur simili uirgula in eandem partem depressa fastigio \: quae notae demonstrant omnem acutam uocem sursum esse et grauem deorsum. Id ipsum etiam musicorum docetur diagrammate, in quo tropi pro acumine uocum superiores scribuntur, denique summus hyperlydius, quia acutissimus, infimus hypodorius, quo nullus est grauior. Flexa autem prosodia, quod duplex est et ex acuta grauique ficta, notam habet nomini potestatique respondentem: nam a sinistro cum surgens arduo fastigio et sursum molli curuatura dextrouersum flexa praecipiti cliuo deprimitur et speciem pronae litterae C efficit, priorem acutam et posteriorem grauem sibi inesse significat [...] ordo in accentibus non adtenditur, uerum uarie nunc grauem nunc acutum, non numquam flexum primo loco poni dubium non recipit. Non tamen setius est aliquis prior natura quam alius, non secus atque in litteris euenit ... Longitudo uerborum duabus in rebus est, tempore et syllabis. Tempus ad rhythmicos pertinet, syllabae ad metricos. Inter rhythmicos et metricos dissensio non nulla est, quod rhythmici in uersu longitudine uocis tempora metiuntur et huius mensurae modulum faciunt tempus breuissimum, in quo cum quae syllaba enuntiata sit, breuem uocari. Metrici autem uersuum mensuram syllabis comprehendunt et huius modulum syllabam breuem arbitrantur; tempus autem breuissimum intellegi quod enuntiationem breuissimae syllabae cohaerens adaequauerit. Itaque rhythmici temporibus syllabas, metrici tempora syllabis finiunt. Tibia Phrygia dextra unum foramen habet, sinstra duo, quorum unum acutum sonum habet, alterum grauem. Varro ait [...] quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos: nam et se ipsum ait in Marsyae templo uidisse tibias quattuor foraminum. In priore uerbo graues prosodiae quae fuerunt manent, reliquae mutant. Mutant accentus adiunctis uocibus quae ue ne [...] ut Latiumque augescere uultis et stimuloue meum cor apud Accium in Pelopidis. Rhythmus est pedum temporumque iunctura uelox diuisa in arsin et thesin uel tempus quo syllabas metimur; latine numerus dicitur. Metrum est compositio pedum ad certum finem deducta [...] uel rhythmus modis finitus. Alienum pedem metra nisi recipiant modus non facile finitur et magis rhithmus est quam metron. Et Varro dicit inter rhythmum qui latine numerus uocatur et metrum hoc interesse quod inter materiam et regulam. Consideranda praterea in metris cola, quae latine membra, item comma, quod caesum a nobis proprie dicitur, [...] quorum differentia talis est: colon est membrum quod finitis constat pedibus, comma autem in quo uel pars pedis est. [...] ergo uersus cum ea qua coniunctus erat parte dissoluitur, cola efficit, cum uero ea qua coniunctus erat parte absciditur, particula quae diuolsa ex eo est comma dicetur, ut in illis uersus soluatur, in his caedatur. nam periodus, quae Latina interpretatione circuitus uel ambitus uocatur, est compositio pedum trium uel quattuor uel complurium similium atque dissimilium ad id rediens unde exordium sumpsit, sicut temporis lustrum uel sacrorum trieterici uel ** in poematis, quando non uno uersus omnes metri genere panguntur, sed ex uariis uersibus carmen omne compositum per circuitum quendam ad ordinem suum decurrit. Versus est, ut Varroni placet, uerborum iunctura, quae per articulos et commata ac rythmos modulatur in pedes. Incipit autem a dimetro et procedit usque ad hexametrum, in his dumtaxat uersibus, qui per singulos pedes dirimuntur; in illis autem qui dipodiam, usque ad tetrametrum uel pentametrum, nonnunquam hexametrum procedit. Quibus de diuisione ac scansione suum cuique nomen est. Quos latine taxatione simplicium pedum appellauerunt, cum senarios trimetros, octonarios uero tetrametros uocauerunt. *** abusiua uel haec appellatio habebitur, cum sincera et propria significatione Graecorum uersus herous hexameter epos dicatur. Apud nos autem uersus dictus est a uersuris, id est a repetita scriptura ex ea parte inquam desinit. Primis enim temporibus, sicut quidam adserunt, sic solit erant scribere, ut cum a sinistra parte initium facere coepissent et duxissent ad dextram, sequentem uersum a dextra parte inchoantes ad sinistram perducerent, quem morem ferunt custodire adhuc in suius liris rusticos. Hoc autem genus scripturae dicebant boustooedon a boum uersatione, unde adhuc in arando ubi desinit sulcus et unde alter inchoatur uersura proprio uocabulo nuncupatur. Omnis autem uersus ab integra parte orationis incipit et in integram desinit exceptis his quae in comoediis ioculariter dicta corrupta aut semiplena efferuntur aut quae raro apud epicos metri necessitate diuiduntur ... Pari ratione in uersu et apocope praecepta est, id est subtractio syllabae syllabarumue cuiuslibet partis orationis metro cogente facta, quae siue in uerbo siue in nomine acciderit pro integra parte orationis accipietur, ut "endo sua do", id est in sua domo; item "ac famul infimus esset" pro famulo; similiter "proras detundete et despoliate guberna", id est gubernacula [...] uersus autem distat a metro, quod in uersu statim auditur et metrum, in metro autem non statim uersus. Qui uersus facit para to poiein dictus est poietes, Latina lingua uate, quod uerba modulatione conectat: uiere enim conectere est, unde uimen dictum uirgulti species et uiti in rotis. Poetice est ars ipsa. Nam poesis et poema distant eo quod poema uno tantum modo clauditur carmine, ut tragoedia uel rhapsodia, poesis autem ex pluribus, id est corpus operis confecti, ut Ilias Homeri. Mensuram esse in fabulis [hoc est metron] Terentii et Plauti et ceterorum comicorum et tragicorum dicunt hi: [...] Varro [...]. Trimeter herous ex superiore parte hexametri [...] sed hoc Varro ab Archilocho auctum dicit adiuncta syllaba et factum tale: "omnipotente parente meo". huic si auferas ultimam syllabam, erunt tales pedes quos prior pars hexametri recipere consueuit. Septenarium uersum Varro fieri dicit hoc modo, cum ad iambicum trisyllabus pes additur et fit tale: "quid inmerentibus noces, quid inuides amicis?" similis in Terentio uersus est: nam si remittent quippiam Philumenae dolores et in Plauto saepius tales reperiuntur. Octonarius est, ut Varro dicit, cum duo iambi pedes iambico metro praeponuntur et fit uersus talis: pater meus dicens docendo qui docet dicit docens. Ex iambico nouum carmen refert Varro, cuius exemplum est tale: "pedem rhythmumque finit". Si addas hic quae detracta sunt ex iambico, eundem iambicum supplebis sic: "pedem rhythmumque finit alta nauium". Potest hoc comma tale esse quale illud: "Philumenae dolores", quod est ex iambico septenario. Archilochium Varro illud dicit quod est tale: "ex litoribus properantes nauibus recedunt". Scripserunt ... latine de numeris hi ... Varro ... Structurae qualitates uariis uocabulis traduntur. Statuendum quoque est quo quamque earum nomine appellemus. Si paenultimus fuerit pyrrichius, optime succedit paeon primus et erit structura quadrata. Si paenultimus fuerit spondeus et successerit tribrachys uel pyrrichius, erit structura incisa. Si paenultimus fuerit tribrachys uel pyrrichius et paeones successerint primus et nouissimus, erit antiqua structura quae dicitur confragosa, qua unus est Cato. Si in paenultimo tribrachus fuerit uel dactylus uel pyrrichius et successerit uel tribrachys uel molossus uel pyrrichius uel anapaestus, erit structura quae uel delumbis uel fluxa uel mollis dicitur, qua usus dicitur Antonius maior. Quando particulam pro cum ponere Formianos et Fundanos ait Varro. Per C cum aduerbium erit temporis, ut "cum uenerit loquemur" "cum uoles ibimus" "cum petieris feres" [...] Varro aduerbia localia quae alibi praeuerbia uocat quattuor esse dicit: ex in ad ab. Ex locum significat unde egredimur, ut ex area; in locum in quem inimus, ut in aream; ad locum ad quem adimus, ut ad parietem; ab locum a quo discedimus, ut ab pariete. Horum duorum aduerbiorum ex et ab posteriores litterae solent demi, alias recte alias perperam. Quando ergo ex, quando e dici oporteat, ex consequentibus uocabulis animaduertitur. Nam si id quod sequitur litteram habet primam semiuocalem aut mutam, e dictum leuius uidebitur, ut e Gallia et e Tuscis. Quotiens uero uocales sequuntur in eo quod sequitur, A E O simplicem et eandem habent rationem quod ex praeponitur, ut in his: ex arce, ex Eryco, ex Olyumpo: aliter enim fiunt hiulca, ut e arce, Eryco, e Olympo. Si uero in uocabulo quod sequitur princeps littera uel V uel I fuerit, duas habet rationes: nam si aliqua uocalis proxima coniuncta est in syllaba eadem, tunc sicut cum est semiuocalis aut muta obseruari dixi oportere, ita in his debet fieri, ut est e Vaticano, e Iudaea; sin uocabulum duas uocales proxiams non habuerit coniunctas quarum sit littera princeps V aut I, proinde atque A E O sit obseruandum, quod potius dici oportet ex Irpinis quam e Irpinis, ex Vmbria quam e Vmbria. Similiter in H littera obseruari debet, ut in A E O litteris, ne dicamus e Hymetto, sed ex Hymetto. Similiter et in ab a quibusdam diligentioribus leuitatis causa solet demi B, cum praepositum est uocabulis aut nominibus locorum, in quibus principes sunt litterae semiuocales aut mutae, ut eam repudiant a Bais, a Capua, a Dertona. Contra non demitur B, cum in uocabulis aut nominibus est primum A E O, ut ab Aricia, ab Eli, ab **. Sin V aut I, duplicem habent rationem: si enim sunt solae, dicuntur ut reliquae uocales ab + als, ab Illyrico sin proximas litteras uocales secum habent coniunctas, proinde obseruandum est ac sint semiuocales aut mutae, ut a Venusia, a Ianiculo. Item ad et apud locum significant, ut "accede ad me", "qui domi nati apud me sunt", "apud illum est". De quoque non numquam perperam ponitur pro ex et non numquam pro a, ut cum de prouincia uenire quis se dicit: nam perperam est: imus enim in prouinciam, ut in nauem et in circum; eximus, ut e naue, e circo sic e prouincia. De prouincia existimamus, cum de ea bene aut male praedicamus; de naue dicimus, cum longa an oneraria sit rogamus; de circo, cum Flaminius an maximus. Item uitiose dicitur "senatum habere apud aedem Apollinis", quod "in aede" dici oportet. Et "de senatus sententia" uitiose: nam debent dicere ut "ex mea sententia", "ex tua sententia" sic "ex senatus sententia". Item qui dicunt "de senatu redii" potius quam "e senatu", quod eo cum inimus dicimus in, inde cum redimus ex. "Ex senatu eiectus" potius quam "de senatu". Male imperant qui dicunt "de tabulis quid dicere": de tabulis enim is dicit qui eas laudat aut culpat; e tabulis is dicit qui quod est in his scriptum recitat scriptumque pronuntiatur, si eas uidet et potius dici oportet "legi" quam "dici", contra, eas si litteras non spectat. "A capite dempta", qui uocant male appellant, quod sunt "de capite dempta", non "a capite". "Ad caput additum" recte dicitur, si est extra caput quod additur. Qui transscribunt tabulas, non describunt, sed exscribunt; qui quales sint scribunt, ii describunt. "A scaena" uenit spectator, "e scena" uenit qui egit; contra spectator "e theatro", "a theato" actor; "de scena" loquitur qui de ea bene an male ornata sit loquitur; "in scena" pronuntiat qui agit; qui hoc idem subtilius uult dicere, non "in scena", sed "pro scena" dicit pronuntiare actorem: nam scena significat graece domus; "e scena" actor exit, uenit in pulpitum ac uestibulum: "pro scena" itaque actor est; cum eo uenit dicimus prodire, qui domo excedit procedere, qui ex ea quid ducit producere. "Pro rostris" dici oportet, cum is qui contionatur iis dicit qui ante rostra sunt: pro enim et ante idem sunt; "in rostra" ascendit, "e rostris" descendit; "de rostris" dicit qui ea cuiusmodi sint dicit. "In contione" stat, "e contione" uenit, "de contione" dicit. Inscribunt quidam "litterae datae e Gallia", item "Roma", uitiose: nam dici oportet "in Gallia" et "Romae": dantur enim in loco, afferuntur e loco, sequitur ut dentur in Gallia et Romae. "Coram" de praesentibus nobis, "palam" etiam de absentibus. Is demum latine caper dicitur qui excastratus est. Iterum ex gallo gallinaceo castrato fit capus. Poscere est quotiens aliquid pro merito nostro deposcimus, petere uero est cum aliquid humiliter et cum precibus postulamus.

Fragmenta incertae sedis

Scire debemus [...] utilitatis alicuius causa omnium artium extitisse principia. Ars uero dicta est, quod nos suis regulis artet atque constringat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse uocabulum, apo tes areaes id est a uirtute doctrinae, quam diserti uiri unius cuiusque bonae rei scientiam uocant. Finit neutra: caput sinciput lact. Lac non debemus dicere, sed lact. Lucius et Aemilius et cetera nomisa quae ante V habent I duplici I genetiuo singulari finiri debent, ne necesse sit aduersus obseruationem nominum nominatiuo minorem fieri genetiuum: idque Varro tradens adicit uocatiuum singularem quoque talium nominum per duplex I scribi debere, sed propter differentiam casuum corrumpi. Lucilius tamen et per unum I genetiuum scribi posse existimat: ait enim "seruandi numeri et uersus faciendi nos Caeli Numeri numerum ut seruemus modumque". Numquam enim hoc intulisset, nisi et Caelii et Numerii per II, huius Numerii, faciendum crederet. Denique et in libro VIII sic ait: "porro hoc si filius Luci fecerit, I solum ut Corneli Cornificique" et paulo post: "pupilli pueri Lucili, hoc unius fiet. Plinius sermonis dubii VI de Varrone: quam maxime uicina Graeco graece dicit, uti ne schematis quidem dicat, sed schemasin. Pronomen quia fungitur officio nominis praemisso nomine: ideo haec pars a Varrone succedanea dicitur, quia his nomen non potest in eadem elocutione esse, hoc est quia [bis nomen] repeti non potest. Ordo tamen hic custodiendus est, ut nomen in praecedenti sit loco, pronomen in subiecto. Sunt pronomina finita tria [ego tu ille], infinita septem, minus quam finita sex, possessiua quinque: et haec sunt pronomina omnia: in rerum natura plus non inuenies. Omnia pronomina quae sunt inuenta in Latina lingua ista sunt: finita sunt tria: ego tu ille; infinita septem: quis qualis talis quantus tantus quotus totus; minus quam finita sunt sex: ipse iste is hic idem sui; possessiua sunt quinque: meus tuus suus noster uester: alia pronomina non inuenies. Sed dicere mihi habes: dixisti mihi alia pronomina non inueniri, sed inueni alia; dico tibi: ego dixi, quia non sunt primigenia quae dicit Varro, sed deductiua: multum interest utrum sit aliquid naturale an [aliquid] deriuatiuum. Ex his pronominibus sedecim tantum Varro aduerbia eius modi secundum sonorum rationem fieri demonstrauit; ille illic illinc illuc illo, iste istic istinc istuc, hic hic hinc huc, idem ibidem, qui quo, quique quoque, quicumque quocumque, quidam quondam, quispiam, uspiam, aliquis aliquo alicubi, qualis qualiter, meus meatim et significat more meo, tuus tuatim et significat more tuo, suus suatim et significat more suo, noster nostratim et significat more nostro, uester uestratim et significat more uestro. Ex quibus pronominibus tantum quem ad modum aduerbia fiant, sicuti Varro docuit, demonstrauimus. Ego insolens atque infrequens uerbum proferre uelut spinam calcare deuito. Curculio. Varro ait hoc nomen per antistoechum dictum quasi gurgulio, quoniam paene nihil est nisi guttur. Varro asinos rudere, canes gannire, pullos pipare dixit. Prosa est producta oratio a lege metri soluta: prosum enim antiqui productum dicebant et rectum: unde ait Varro apud Plautum "prosis lectis" significare rectis. Vnde etiam quae non est perflexa numero, sed recta prosa oratio dicitur in rectum producendo [...] praeterea tam apud Graecos quam apud Latinos longe antiquiorem curam fuisse carminum quam prosae: omnia enim prius uersibus condebantur, prosae autem studium sero uiguit. Primus apud Graecos Pherecydes Syrius soluta oratione scripsit, apud Romanos autem Appius Caecus aduersus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit: iam exhinc et ceteri prosae eloquentia contenderunt. Axillae mikra ptera, hos Barron. Varro simplicia in Italia nomina fuisse ait existimationisque suae argumentum refert, quod Romulus et Remus et Faustulus neque praenomen ullum neque cognomen habuerint. - Romanos autem arbitrandum est maxime ab Albanis et Sabinis multiplicandorum nominum consuetudinem traxisse, quoniam ab illis orti sunt. Omnia autem quae ad unum quemque nostrum definiendum excogitata sunt, eandem uim significandi hominis obtinent. quod proprie tale dicitur, hoc distat, quia eo gens cognoscitur, ideoque dicitur gentilicium. Cetera ordine uariantur; nam quod praeponitur praenomen, quod post fertur cognomen, quod ad ultimum, dicitur agnomen. - Gentilicia nomina Varro putat fuisse numero J, praenomina circa XXX. Pueris non prius quam togam uirilem sumerent, puellis non ante quam nuberent praenomina imponi moris fuisse Q. Scaeuola auctor est. Quae olim praenomina fuerunt, nunc cognomina sunt, ut Postumus Agrippa Proculus Caesar. Ancum praenomen Varro e Sabinis translatum putat, Valerius Antias scribit, quod cubitum uitiosum habuerit, qui graece uocatur ankon. Appius ab Atto eiusdem regionis [Sabinae] praenomine. Auli, quod iis [parentibus] auentibus nascuntur. Caesones adpellati sunt quod mortuis matribus exsecti erant. Faustus a fauore. Gai iudicantur dicti a gaudio parentum. Gnaeus ob insigne naeui adpellatus est. Quod unum praenomen uaria scriptura notatur; alii enim Naeum, alii Gnaeum, alii Cnaeum scribunt. Qui G littera in hoc praenomine utuntur, antiquitatem sequi uidentur, quae multum ea usa littera est. Olim enim dicebatur frugmentum, nunc frumentum effertur, et forgtis, non fortis, et gnatura, non natura. Ergo etiam qui in corporibus gigni solet gnaeuus adpellabatur. Qui Cn. ponunt, correptione syllabae delectari uidentur, qui Naeus, leuitate. Hostus praenomen fuit in eo, qui peregre apud hospitem natus erat, idque habuit Lucretius Tricipitinus, collega L. Sergii. Lartis praenomen sumptum est a Laribus, Tuscum autem esse creditum, fuitque consul Lars Herminius cum T. Verginio Tricosto. Lucii coeperunt adpellari qui ipso initio lucis orti erant, aut, ut quidam arbitrantur, a Lucumonibus Etruscis. Manii qui mane editi erant, uel ominis causa quasi boni; manum enim antiqui bonum dicebant. Marci Martio mense geniti. Numeriis sola tantum modo patricia familia usa est Fabia, idcirco quod trecentis sex apud Cremeram flumen caesis, qui unus ex ea stirpe extiterat, ducta in matrimonium uxore filia Numerii Otacilii Maleuentani sub eo pacto, ut quem primum filium sustulisset, ei materni aui praenomen inponeret, obtemperauit. Opiter qui patre mortuo, auo uiuo gignebatur. Publi [iudicantur dicti] qui prius pupilli facti erant quam praenomina haberent, + alii ominis causa e pube. Sertor qui per sationem natus erat adpellatus est. Seuius quo mortua matre in utero seruatus est. Spurii patre incerto geniti quasi sporaden. Statius a stabilitate. Tiberii uocitari coeperunt qui ad Tiberim nascebantur. Titus e Sabino nomine Tito fluxit. Tullus praenominatus est ominis gratia quasi tollendus o littera in u conuersa. Volero in praenomen abiit, quod uolentibus nasci liberi parentibus uidebantur, quo usus est Publilius Philo. Vopiscus qui in utero matris geminus conceptus altero abortu eiecto incolumis editus erat. Antiquarum mulierum frequenti in usu praenomina fuerunt, Rutila Caesellia Rodacilla Murrula Burra, a colore ducta. Illa praenomina a uirilibus tracta sunt, Gaia Lucia Publia Numeria. Ceterum Gaia usu super omnes celebrata est; ferunt enim Gaiam Caeciliam Tarquinii Prisci regis uxorem optimam lanificam fuisse, et ideo institutum, ut nouae nuptae ante ianuam mariti interrogatae quaenam uocarentur, Gaias esse se dicerent. In pedes procidere nascentem contra naturam est, quo argumento eos appellauere Agrippas ut aegre partos. Iuniorum in familia Bubulcum nominarunt, qui bubus optime utebatur. Scipio Africanus prior natus primusque Caesarum a caeso matris utero dictus. Calpurni a Calpo Numeae regis filio sunt oriundi. Chilo dicitur cognomento a magnitudine labrorum, Cilo sine aspiratione cui frons est eminentior ac dextra sinistraque ueluti recisa uidetur. Ab iisdem [Quiritibus] qui altero lumine orbi nascerentur Coclites uocabantur, qui paruis utrisque Ocellae, Luscini iniuriae cognomen habuerunt. Cognomina etiam prima inde: iam Fabiorum Lentulorum Ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. In nullo genere neque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas uocabant ceu semiferos, ad homines quoque ut C. Antonium Ciceronis in consulatu collegam appellatione tralata. Cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui pilum pistrinis inuenerat, Pisonis a pisendo. Apud Romanos quoque honos mature huic arti [picturae] contigit, si quidem cognomina ex ea Pictorum traxerunt Fabii clarissimae gentis, princepsque eius cognominis ipse aedem Salutis pinxit anno urbis conditae CCCCL. Vola homini tantum exceptis quibusdam. Namque et hinc cognomina inuenta, Planci Plauti Pansae Scauri, sicut a cruribus Vari Vatiae Vatini. Postumus cognominatur post patris mortem natus. Plautus in Aulularia: post mediam aetatem qui mediam ducit uxorem domum, si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit, quid dubitas quin sit paratum his nomen pueris Postumi?. Vulgo purpura latiore tunicae usos inuenimus etiam praecones, sicut patrem L. Aelii Stilonis Praeconini ob id cognominati. Proculum inter cognomina eum dicunt, qui natus est patre peregrinante a patria procul. Proculos sunt qui credant ideo dictos, quia patribus senibus quasi procul progressis aetate nati sunt. Laeua sinistra, quam Graeci skaian; unde tractum cognomen Scaeuola. Pampinatio inuenta primo Stoloni dedit nomen. Vni animalium homini deprauantur [oculi], unde cognomina Strabonum et Paetorum. Varro cum de suo cognomine disputaret, ait eum qui primus Varro sit appellatus, in Illyrico hostem Varronem nomine quod rapuerat et ad suos portauerat, ex insigni facto uocabulum meruisse. Quam Varro [Feroniam] Libertatem deam dicit, Feroniam quasi Fidoniam. Imporcitor, qui porcas in agro facit arando; porca autem est inter duos sulcos terra eminens. Quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca dea est auctore appellata Varrone. Praestana est dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praestiterit uiribus; et quod Tito Tatio, Capitolinum ut capiat collem, uiam pandere atque aperire permissum est, dea Panda est appellata uel Pantica. Varro haesitans nunc esse illos [Lares] Manes et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum, nunc aerios rursus deos et heroas pronuntiat appellari, nunc antiquorum sententias sequens Laruas esse dicit Lares, quasi quosdam genios et functorum animas. Nouensiles, nouenarium numerum tradit Varro, quod in mouendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus. Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur [Penates], nec eorum numerum nec nomina sciri. Hos Consentes et Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis et miserationis parcissimae; sed eos summi Iouis consiliarios ac participes existimari. Varro Pilumnum et Pitumnum infantium deos esse ait eisque pro puerpera lectum in atrio sterni, dum exploretur an uitalis sit qui natus est; Piso Pilumnum dictum, quia pellat mala infantiae. Sed Pilumnus idem Stercutius, ut quidam dicunt, qui propter pilum inuentum, quo fruges confici solent, ita appellatus est. Portunus, ut Varro ait, deus portuum portarumque praeses, quare huius dies festus Portunalia. Aegaeum mare appellatur, quod crebrae in eo sint insulae, ut procul aspicientibus species caprarum uideantur. Nouem insulae, quae sunt post fretum Siciliae, appellantur Aeoliae ab Aeolo rege Hippotae filio, licet habeant et propria nomina. Poetae quidem fingunt hunc regem esse uentorum, sed, ut Varro dicit, rex fuit insularum, ex quarum nebulis et fumo Vulcaniae insulae praedicens futura flabra uentorum inperitis uisus est uentos sua potestate retinere. Sane omnes altitudines montium licet a Gallis Alpes uocentur, proprie tamen iuga montium Gallicorum sunt. Quas quinque uiis Varro dicit transiri posse: una, quae est iuxta mare per Ligures; altera, qua Hannibal transiit; tertia, qua Pompeius ad Hispaniense bellum profectus est; quarta, qua Hasdrubal de Gallia in Italiam uenit; quinta, quae quondam a Graecis possessa est, quae exinde Alpes Graiae appellantur. Amineum uinum quasi sine minio dictum id est sine rubore, nam album est. Vel Amineos Pelasgos fuisse Varro ait. Hinc ab agro Amineo hanc uitem translatam dicunt. Hic lacus (Auernus)ante siluarum densitate sic ambiebatur, ut exhalans inde per angustias aquae sulpureae odor grauissimus superuolantes aues necaret; unde et Auernus dictus est quasi aornos. Postumius de aduentu Aeneae et Lutatius communium historiarum Boiam Euximi comitis Aeneae nutricem et ab eius nomine Boias uocatas dicunt; ueteres tamen portum Baias dixisse. Varro a Baio Vlixis comite, qui illic sepultus est, Baias dictas tradit. Varro putat Caere oppidum Etruriae a Pelasgis, cum sitientes inuentum flumen proximum [...] salutassent chaire atque ea causa id uocabulum oppido datum. Varro: filiam Campi Campam dictam, unde prouinciae nomen; post uero, sicut dictum est, Chaoniam ab Heleno appellatam, qui fratrem suum Chaonem, uel ut alii dicunt comitem, dum uenaretur, occiderat. Varro dicit propter caeli temperiem et caespitis fecunditatem campum eundem Capuanum cratera dictum, quasi sinum salutis et fructuum. Qui nunc Circeius mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum siccatis paludibus quae eam diuidebant a continenti. Vltra Pelusiacum ostium Arabia est ab Rubrum pertinens mare, quod Erythraeum ab Erythra rege Persei et Andromedae filio, non solum a colore appellatum Varro dicit. Erythrea dicta est, quoniam Tyri aborigenes earum orti ab Erythro mari ferebantur. Hi inmutato h in f Falisci dicti sunt, sicut Formiae quae Hormiae fuerunt apo tes hormes; nam posteritas in multis nominibus f pro h posuit. Dicti sunt ipsi populi Hirpi Sorani; nam lupi Sabinorum lingua uocantur hirpi. Interamnae et Antemnae dictae sunt, quod inter amnes sint positae uel ante se habeant amnes. Vult Varro Icarum Creten ibi interisse naufragio et de exitu hominis inpositum nomen loco. Varro Latium dici putat, quod latet Italia inter praecipitia Alpium et Apennini. Dicta Libya, ut Varro ait, quasi Lipiuia id est egens pluuiae. In uniuersam Hispaniam M. Varro peruenisse Hiberos et Persas et Phoenicas Celtasque et Poenos tradit; lusum enim Liberi patris aut lyssam cum eo bacchantium nomen dedisse Lusitaniae et Pana praefectum eius uniuersae. Oenotria dicta est, ut Varro dicit, ab Oenotro rege Sabinorum. Palatinus, secundum Varronem et alios a filia Euandri Pallantia ab Hercule uitiata et postea illic sepulta, uel certe a Pallante eius filio illic sepulto; alii a balatu ouium Balanteum uolunt dictum et exinde per antistoichon Pallanteum dictum. Insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit ibique etiam Ioui nupserit. Philochorus ait ideo nominatos Pelasgos, quod uelis et uerno tempore aduenire uisi sunt, ut aues. Hyginus dicit Pelasgos esse qui Tyrrheni sunt. hoc etiam Varro commemorat. Puteolos dictos putant ab aquae caldae putore, quidam a multitudine puteorum earundem aquarum gratia factorum. Romam antea Romulam appellatam Terentius quidem Varro censet ab Romulo, deinde detortam uocabuli formam in Romam existimat credibile. Rosea in agro Reatino campus appellatur, quod in eo arua rore umida semper serunt. Sabini dicti, ut ait Varro ..., quod ea gens praecipue colat deos, id est sebesthai. Tusci a frequentia sacrificii dicti sunt, hoc est apo tou thyein. Varro dicit Romulum dimicantem contra Titum Tatium a Lucumonibus, hoc est Tuscis, auxilia postulasse; unde quidam uenit cum exercitu, cui recepto iam Tatio pars urbis est data; a quo in urbe Tuscus dictus est uicus. Varro Feralium diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici. Nomina decem mensibus antiquis Romulum fecisse Fuluius et Iunius auctores sunt; et quidem duos primos a parentibus suis nominasse, Martium a Marte patre, Aprilem ab Aphrodite id est Venere, unde maiores eius oriundi dicebantur; proximos duos a populo, Maium a maioribus natu, Iunium a iunioribus; ceteros ab ordine quo singuli erant, Quintilem usque Decembrem perinde a numero. Varro autem Romanos a Latinis nomina mensum accepisse arbitratus auctores eorum antiquiores quam urbem fuisse satis argute docet. Itaque Martium mensem a Marte quidem nominatum credit, non quia Romuli fuerit pater, sed quod gens Latina bellicosa; Aprilem autem non ab Aphrodite, sed ab aperiendo, quod tunc fere cuncta gignantur et nascendi claustra aperiat natura; Maium uero non a maioribus sed a Maia nomen accepisse, quod eo mense tam Romae quam antea in Latio res diuina Maiae fit et Mercurio; Iunium quoque a Iunone potius quam iunioribus, quod illo mense maxime Iunoni honores habentur; Quintilem quod loco iam apud Latinos fuerit quinto, item Sextilem ac deinceps ad Decembrem a numeris appellatos. Ceterum Ianuarium et Februarium postea quidem additos, sed nominibus iam ex Latio sumptis; et Ianuarium ab Iano, cui adtributus est, nomen traxisse, Februarium a februo. Est februum quidquid piat purgatque et februamenta purgamenta, item februare purgare et purum facere. Februum autem non idem usquequaque dicitur; nam aliter in aliis sacris februatur, hoc est purgatur. In hoc autem mense Lupercalibus, cum Roma lustratur, salem calidum ferunt, quod februum appellant, unde dies Lupercalium proprie februatus et ab eo porro mensis Februarius uocitatur. Cincio etiam Varro consentit adfirmans nomen Veneris ne sub regibus quidem apud Romanos uel Latinum uel Graecum fuisse et ideo non potuisse mensem a Venere nominari. Sed cum fere ante aequinoctium uernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare nauigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut niuibus contegantur, eaque omnia uerno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera, quae continet terra, aperire se in germen incipiant, ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum est quasi Aperilem, sicut apud Athenienses anthesterion idem mensis uocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant. Taurios ludos Varro ait uocari, quod eis ludis discipulus pendens a doctore in crudo corio tauri solitus sit inpelli, atque usque eo inibi cogi docere, quoad consisteret atque uirtute talorum constaret pedum firmitas. Ager arcifinius, sicut ait Varro, ab arcendis hostibus est appellatus. Varro diis superis altaria, terrestribus aras, inferis focos dicari adfirmat. Amoena - quasi amunia, hoc est sine fructu, ut Varro et Carminius docent. Arundo dicta, quod cito arescat. Hanc ueteres cannam uocauerunt, arundinem uero postea: dixit Varro. Auruginem Varro appellari ait a colore auri. Baxeas calciamenta feminarum, ut Varro dicit. Caelum quidem aut dubie caelati argumento diximus, ut interpretatur M. Varro. Carceres quasi arceres secundum Varronem. Curculio. Varro ait hoc nomen per antistoechum dictum quasi gurgulio, quoniam paene nihil est nisi guttur. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audiui" uel quid aliud huiusce modi male ac uitiose dici existumat Varro. Oportet enim inquit dicere "dimidiatum librum", non "dimidium", et "dimidiatam fabulam", non "dimidiam". Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non "dimidiatum sextarium fusum" dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non dimidiatum recepisse dicemus, sed dimidium. At si scyphus inquit argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit, dimidiatum eum esse dicere scyphum debeo, non dimidium, argentum autem, quod in eo scypho inest, dimidium meum esse, non dimidiatum, disseritque ac diuidit subtilissime quid dimidium dimidiato intersit, et Q. Ennium scienter hoc in annalibus dixisse ait: "sicuti ei quis ferat uas uini dimidiatum". Sicuti pars quae deest ei uaso, non dimidiata dicenda est, sed dimidia. Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscure explicat, summa haec est: dimidiatum est quasi dismediatum et in partis duas pares diuisum, dimidiatum ergo nisi ipsum, quod diuisum est, dici haut conuenit; dimidium uero est, non quod ipsum dimidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est. Cum igitur partem dimidiam libri legisse uolumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si "dimidiam fabulam" aut "dimidium librum" dicimus, peccamus; totum enim ipsum quod dimidiatum atque diuisum est, dimidium dicis. Itaque Lucilius eadem secutus: "uno oculo" inquit "pedibusque duobus dimidiatus / ut porcus"; et alio loco: "quidni? et scruta quidem ut uendat scrutarius laudat, / praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam". Iam in uicesimo manifestius "dimidiam horam" dicere studiose fugit, sed pro dimidia dimidium ponit in hisce uersibus: "tempestate sua atque eodem uno tempore et horae / dimidio et tribus confectis dum taxat eandem / ad quartam". Nam cum obuium proximumque esset dicere "dimidia et tribus confectis", uigilate atque attente uerbum non probum uitauit. Per quod satis apparet ne "horam" quidem "dimidiam" recte dici, sed uel "dimidiatam horam" uel "dimidiam parte horae". Propterea Plautus quoque in Bacchidibus "dimidium auri" dicit, non "dimidiatum aurum"; item in Aulularia "dimidium obsoni", non "dimidiatum obsonium", in hoc uersu: "ei adeo obsoni hic iussit dimidium dari"; in Menaechmis autem "dimidiatum diem", non "dimidium" in hoc uersu: "dies quidem iam ad umbilicum dimidiatus mortuust". M. etiam Cato in libro, quem de agri cultura conscripsit: "semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato". "dimidiatum" inquit "digitum", non "dimidium". Nam "digiti" quidem "dimidium", digitum autem ipsum dimidiatum dici oportet. Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: "homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt". Neque quisquam omnium, qui probe locuti sunt, his uerbis sequius quam dixi usus est. Diuos perpetuos, deos qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii manes. Dolo est, secundum Varronem, ingens contus cum ferro breuissimo. Dolones autem a fallendo dicti sunt, quod decipiant ferro cum speciem praeferant ligni. Frendere significat dentibus frangere, unde nefrendes infantes, quia nondum habent dentes. Et Varro frenos hinc putat dictos. Oculorum orbes concauis foraminibus [deus] conclusit, a quo foratu frontem nominatam Varro existimat. Facem de fune, ut Varro dicit, unde et funus dictum est. Hilum Varro ait significare medullam eius ferulae, quam Graeci asphodelon uocant, et sic apud nos nihilum, quomodo apud Graecos oude gry. Ex senatus consulto et Maenia lege ad propitiandum Iouem additus est illis circensibus dies, isque instauraticius dictus est non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine apo tou staurou, sed a redintegratione, ut Varroni placet, qui instaurare ait esse instar nouare. Idem Varro spargendarum nucum hanc dicit esse rationem, ut Iouis omine matrimonium celebretur, ut nupta matrona sit, sicut Iuno; nam nuces in tutela sunt Iouis, unde et iuglandes uocantur quasi Iouis glandes. Cur triumphantes lauro coronentur haec ratio est, quoniam apud ueteres a laude habuit nomen, nam laudum dicebant. Varro a ligando cibo putat linguae nomen inpositum. Hinc et locupletes dicebant loci, hoc est agri, plenos. Pecunia ipsa a pecore appellabatur. Etiam nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum uectigal fuerat. Multatio quoque non nisi ouium boumque inpendio dicebatur, nec omittenda priscarum legum beneuolentia. Cautum quippe est, ne bouem prius quam ouem nominaret qui indiceret multam. Ludos boum causa celebrantes Bubetios uocabant. Varro ludios a ludo id est alusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant. Omnes candido tantum marmore usi sunt e Paro insula, quem lapidem coepere lychnitem appellare, quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur, ut auctor est Varro. Vt oculi munitiores essent ab iniuria, eos ciliorum tegminibus occuluit [deus], unde oculos esse dictos Varroni placet. Oualis corona est murtea, quam habebant qui ouantes introibant, cum bella non erant indicta aut sine sanguine confecta. Ostentum, quod aliquid hominibus ostendit; portentum, quod aliquid futurum portendit; prodigium, quod porro dirigit; miraculum, quod mirum est; monstrum, quod monet. Secundum Varronem palla dicta est ab inrugatione et mobilitate, quae est et circa finem huius modi uestium, apo tou pallein. Varro refert Pilumnum quendam in Italia fuisse, qui pinsendis praefuit aruis; unde et pilumni et pistores. ab hoc igitur pilum et pilam inuenta, quibus far pinsitur, et ex eius nomine ita appellata. Procum patricium in discriptione classium, quam fecit Ser. Tullius, significat procerum; i enim sunt principes. Varro pronubam dicit quae ante nupsit et quae uni tantum nupta est. Varro quinque gradus aetatis aequabiliter putat esse diuisos, unum quemque scilicet praeter extremum in annos XV. Itaque primo gradu usque annum XV pueros dictos, quod sint puri id est inpubes; secundo ad tricensimum annum adulescentes ab alescendo sic nominatos; in tertio gradu qui erant usque quinque et quadraginta annos iuuenis appellatos, eo quod rem publicam in re militari possent iuuare; in quarto autem adusque sexagensimum annum seniores uocitatos, quod tunc primum senescere corpus inciperet; inde usque finem uitae unius cuiusque quintum factum, in quo qui essent senes appellatos, quod ea aetate corpus iam senio laboraret. Quos [rienes] ait Varro ita dictos, quod riui ab his obsceni umoris oriantur. Varro regium cognominatum arquatorum morbum tradit, quoniam mulso curetur. Robigo est - uitium obscenae libidinis, quod ulcus uocatur. Ruminalem ficum appellatam ait Varro prope curiam sub ueteribus, quod sub ea arbore lupa a monte decurrens Remo et Romulo mammam dederit. Mamma autem rumis dicebatur, unde rustici lactenses haedos subrumos uocant, quia adhuc sub mammis habentur. Sacellum - sacra cella est. Saltatores nominatos Varro dicit ab Arcade Salio, quem Aeneas in Italiam secum adduxit quique primo docuit Romanos adulescentes nobiles saltare. Varro ait sparum telum missile, a piscibus ducta similitudine, qui spari uocantur. Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus, quae Graeci charoneia appellant uel Acherontea. Etiam Varro spiraculum dicit huiusce modi locum, et spiracula ex eo dicuntur loca, qua terra spiritum edit. Talassionem in nuptiis Varro ait signum esse lanifici, talaron id est quasillum, inde enim solitum appellari talassionem. Valuae sunt - quae reuoluuntur et se uelant. Plautus in Faeneratrice: "heus tu, in barbaria quod dixisse dicitur - libertus suae patronae, id ego dico tibi: / "Libertas salue, uapula Papiria". In barbaria est in Italia. Aelius hoc loco uapula positum esse ait pro dole, Varro pro peri teste Terentio in Phormione: "non manes? / uapula. Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis uerbero". Et Plautus in Curculione: "reddin an non mulierem / prius, quam te huic meae machaerae obicio, mastigia? / uapulare ego te uehementer iubeo, ne me territes". Vestibulum, ut Varro dicit, etymologiae non habet proprietatem, sed fit pro capitu ingenii; nam uestibulum - dictum ab eo, quod ianuam uestiat. Vir nuncupatus est, quod maior in eo uis est quam in femina, et hinc uirtus nomen accepit; item mulier, ut Varro interpretatur, a mollitie inmutata et detracta littera uelut mollier. Nebulones - Varro obscuros, ignoto loco natos.

FRAGMENTA OPERVM DE GRAMMATICA etc. DISCIPLINARVM LIBRI

DE GRAMMATICA

Ars grammatica quae a nobis litteratura dicitur scientia est eorum quae a poetis historicis oratoribusque dicuntur e parte maiore. Eius praecipua offica sunt quattuor ...: scribere legere intellegere probare. Audiri absentium uerba non poterant. Ergo illa ratio peperit litteras notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis. Nihil autem horum facere poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinite patere uideretur. Ergo utilitas numerandi magna necessitate animaduersa est. Quibus duobus repertis nata est illa librariorum et calculonum professio uelut quaedam grammaticae infantia quam Varro litterationem uocat. [...] poterat iam perfecta esse grammatica, sed quia ipso nomine profiteri se litteras clamat, unde etiam latine litteratura dicitur, factum est ut quicquid dignum memoria litteris mandaretur ad eam necessario pertineret. Artis grammaticae officia [...] constant partibus quattuor: lectione enarratione emendatione iudicio. Lecti est [...] uaria cuiusque scripti pronuntiatio seruiens dignitati personarum exprimensque animi habitum cuiusque. Enarratio est obscurorum sensuum quaestionumue explanatio [...] emendatio est [...] recorrectio errorum qui per scripturam dictionemue fiunt. Iudicium est [...] aestimatio qua poemata ceteraque scripta perpendimus. Artis grammaticae initia ab elementis surgunt, elementa figurantur in litteras, litterae in syllabas coguntur, syllabis conprehenditur dictio, dictiones coguntur in partes orationis, partibus orationis consummatur oratio, oratione uirtus ornatur, uirtus ad euitanda uita exercetur. Vox est, ut Stoicis uidetur, spiritus tenuis auditu sensibilis, quantum in ipso est. Fit autem uel exilis aurae pulsu uel uerberati aeris ictu. Omnis uox aut articulata est aut confusa: articulata est rationalis hominum loquellis explanata; eadem et litteralis uel scriptilis appellatur, quia litteris conprehendi potest; confusa est inrationalis uel inscriptilis, simplici uocis sono animalium effecta, quae scribi non potest, ut est equi hinnitus, tauri mugitus. Litterarum partim sunt et dicuntur, ut A et B; partim dicuntur neque sunt, ut H et X; quaedam neque sunt neque dicuntur, ut PH et PS. Syllabae [...] aliae sunt asperae aliae leues, aliae procerae aliae retorridae, aliae barbarae aliae Graeculae, aliae durae aliae molles: asperae sunt, ut trux crux trans; leues, ut lana luna; procerae sunt quae uocalem longam extremam habent aut paenultimam, ut facilitas; retorridae sunt quae mutam habent extremam, ut hic hoc; barbarae sunt, ut gaza; Greculae, ut hymnos Zenon; durae, ut ignotus; molles, ut aedes. Cum ceteris de partibus orationis Probus et Varro alternantur: unus in duas partes discribit et reliquas subiectas facit, alter in quattuor. Latinitas est incorrupte loquendi obseruatio secundum Romanam linguam. Constat autem [...] his quattuor: natura analogia consuetudine auctoritate. Natura uerborum nominumque inmutabilis est nec quicquam aut minus aut plus tradidit nobis quam quod accepit: nam si quid dicat scrimbo pro eo quod est scribo, non analogiae uirtute, sed naturae ipsius constitutione conuincitur. Analogia sermonis a natura proditi ordinatio est neque aliter barbaram lingam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat. Consuetudo non ratione analogiae, sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum consensione conualuit, ita tamen ut illi artis ratio non accedat, sed indulgeat: nam ea e medio loquendi usu placita adsumere consueuit. Auctoritas in regula loquendi nouissima est: namque ubi omnia defecerint, sic ad illam quem ad modum ad aram sacram decurritur: non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet, cum tantum opinione secundum ueterum lectionem recepta sit nec ipsorum tamen, si interrogentur, cur id secuti sint, scientium. Varro in libris disciplinarum scripsit obseruasse sese in uersu hexametro, quod omnimodo quintus semipes uerbum finiret et quod priores quinque semipedes aeque magnam uim haberent in efficiendo uersu atque alii posteriores septem: idque ipsum ratione quadam geometrica fieri disserit. Aliud est quarto praetorem fieri et aliud quartum, quod quarto locum adsignificat ac tres ante factos, quartum tempus adsignificat et ter ante factum: igitur Ennius recte, quod scripsit Quintus pater quartum fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet "consul tertium" aut "tertio", extremas litteras non scripsit. Stellam a stando dictam. M. Varro alios profata, alias proloquia appellat.

DE DIALECTICA

Dialectica et rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et palma distensa: illa uerba contrahens, illa distendens.

DE RHETORICA

Varro [...] adolui protulit in l. III rh.: postquam adoluerunt iuuentus.

DE GEOMETRIA

Pars quaedam geometricae optike appelatur quae ad oculos pertinet: pars altera quae ad auris kanonike uocatur, qua musici ut fundamento artis suae utuntur: utraque harum spatiis et interuallis linearum et ratione numerorum constat. Optike facit multa admiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures appareant: item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat imgines: item si rectum speculum spectes, imago tua fiat huiusmodi, ut caput deorsum uideatur pedes sursum. Reddit etiam caussas ea disciplina cur istae quoque uisiones fallunt, ut quae in aqua cospiciuntur maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis sint minora. Kanonike autem longitudines et altitudines uocis emetitur: longior mensura uocis rythmos dicitur, altior melos. Est et alia species quae appellatur metrike, per quam syllabarum longarum et breuium et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura examinatur. Sed haec, inquit, M. Varro, aut omnino non discimus, aut prius desistimus quam intellegamus cur discenda sint. Valuptas autem, inquit, uel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis existit, cum perfectae absolutaeque sunt: in prinpiis uero ipsis, ineptae et insuauis uiduntur. Marcus etiam Varro in libris disciplinarum scripsit obseruasse sese in uersu hexametro, quod omnimodo quintus semipes uerbum finiret et quod priores quinque semipedes aeque magnam uim haberent in efficiendo uersu atque alii posteriores septem: idque ipsum ratione quadam geometrica fieri disserit. Figurarum quae schemata geometrae appellant, genera sunt duo, planum et solidum. Haec ipsi uocant epipedon et stereon. Planum est quod in duas partes solum lineas habet qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata quae in area fiunt sine altitudine. Solidum est, quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines: quales sunt ferme metae triangulae quas pyramidas appellant, uel qualia sunt quadrata undique quae kybous illi nos quadrantalia dicimus. Kybos enim est figura ex omni latere quadrata, quales sunt, inquit M. Varro, tesserae quibus in alueolo luditur ex quo ipsae quoque appellatae Kyboi. In numeris etiam similiter kybos dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese uoluitur sicuti fit cum ter terna ducuntur atque idem ipse numerus triplicatur. Huius numeri cubum Pythagoras uim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et uiginti diebus, qui numerus ternio qui graece dicitur trias tantundem efficiat in cubo. Linea autem a nostris dicitur quam grammen Graeci nominant: eam M. Varro ita definit: linea est, inquit, longitudo quaedam sine latitudine et altitudine. Euclides autem etc. [...]. Sed Varro peritissimus latinorum huius nominis (sc. geometriae) caussam sic extitisse commemorat, dicens: prius quidem dimensiores terrarum terminis positis, uagantibus ac discordantibus populis pacis utilia praestitisse: deinde totius anni circulum menstruali numero fuisse partitum, unde et ipsi menses, quod annum metiantur dicti sunt. Vrum postquam ista reperta sunt, prouocati studiosi ad illa inuisibilia cognoscenda coeperunt quaerere, quanto spatio a terra luna, a luna sol ipse distaret, et usque ad uerticem coeli quanta se mensura distenderet: quod peritissimos geometras assecutos esse commemorat. Tunc et dimensionem orbis terrae probabili refert ratione collectam: ideoque factum est ut disciplina ipsa geometriae nomen acciperet, quod per saecula longa custodit. Nam ager arcifinius, sicut ait Varro, ab arcendis hostibus est appellatus. Limitum prima origo, sicut Varro descripsit, ad disciplinam aruspicinam noscitur pertinere, quod aruspices orbem terrarum in duas partes diuiserunt. Omnis terra, ut etiam Varro docet, quadrifariam diuiditur. Aut enim aruus est ager i. e. sationalis, aut consitus i. e. aptus arboribus: aut pascuus qui herbis tantum et animalibus uacat: aut floridus in quo sunt horti apibus congruentes et floribus. Varro autem cum de parte orbis quae Europa dicitur, disserit in tribus primis eius terrae fluminibus Rhodanum esse ponit. In uniuersam Hispaniam M. Varro peruenisse Iberos et Persas et Phoenicas Celtasque et Poenos tradit: Lusum enim (etiam?) Liberi patris aut lyssan cum eo bacchantium nomen dedisse Lusitaniae, et Pana praefectum eius uniuersae. Abest (Italia) a circumdatis terris Istria ac Liburnia quibusdam lucis centena M. pass., ab Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa minus CC, ut auctor est M. Varro, ab Sardinia CXX M., ab Sicilia minus pass. M. CCCCC, a Corsica minus M. LXXX, ab Issa quinquaginta. Patet (Magna Graecia) octoginta sex M. passuum, ut auctor est Varro; plerique LXXV M. fecere. Mundi quoque figuram curiosissimus Varro longae rotunditati in geometriae uolumine comparauit, formam ipsius ad oui similitudinem trahens, quod latitudine quidem rotundum, sed in longitudine probatur oblongum.

DE ARITHMETICA

Verba M. Varronis ex libro disciplinarum quinto haec sunt: aliud est quarto praetorem fieri et quartum, quod quarto locum adsignificat, ac tres ante esse factos, quartum tempus adsignificat et ter ante factos. Igitur Ennius recte quod scripsit Quintus pater quartum fit consul et Pompeius timide quod in theatro ne adscriberet consul tertium aut tertio extremas litteras non scripsit. Duo asses, dussis, dupondius, tressis, quadrassis, decussis, uicessis, tricessis, quadragessis, quinquagessis, sexagessis, septuagessis, octogessis, nonagessis, centussis, post quem numerum, teste Varrone, non componuntur cum asse numeri.

DE ASTROLOGIA

Status stellarum est quod Graeci sterigmon uocant: quia dum stella semper moueatur, attamen in aliquibus locis stare uidetur. Nam et Varro libro quem De astrologia conscripsit, stellam commemorat ab stando dicta.

DE MVSICA

Quoniam hyperlydius tonus omnium acutissimus septem tonis praecedit hyperdorium omnium grauissimum. In quibus, ut Varro meminit, tantae utilitatis uirtus ostensa est, ut excitatos animos sedaret, ipsas quoque bestias nec non et serpentes, uolucres atque delphinas ad auditum suas modulationis attraheret. Varro ait in tertio Disciplinarum et ad Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos et se ipsum ait in templo Marsyae uidisse tibias quattuor foraminum. Vt enim Varro ait, tibia Phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet, alterum grauem.

DE MEDICINA

Luscitiosi, qui ad lucernam non uident et myopes uocantur a Graecis. Varro disciplinarum libro VIII, uesperi non uidere quos appellant luscitiosos. Varro, disciplinarum libro VIII, manducata portulaca cito tollit ... Auruginem uero Varro appellari ait a colore auri. Varro regium cognominatum arquatorum morbum tradit quoniam mulso curetur. Est ... pila uas concauum et medicorum aptum usui, in qua proprie ptisanae fieri et pigmenta concidi solent. Varro autem refert Pilumnum quendam in Italia fuisse qui pinsendi praebuti artem unde et Pilumni cultores pistores. Ab hoc ergo pilum et pila inuenta quibus far pinsitur et ex eius nomine ita appellata. Pilum autem est, unde contunditur, quidquid in pilam mittitur. Is [Hippocrates] cum fuisset mos liberatos morbis scribere in templo eius dei [Aesculapii] quid auxiliatum esset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur utque, ut Varro apud nos credit, templo cremato instituisse medicinam hanc quae clinice uocatur. Varro, quae sale et aceto pista est arefactaque (caepa), uermiculis non infestari auctor est. ... Dignior e puleggio corona Varroni quam e rosis cubisculis nostris pronuntiata est: nam et capitis dolorem imposita dicitur leuare. Varro coriandro subtrito cum aceto carnem incorruptam aestate seruari putat. Voci eam [fabam] prodesse auctor est M. Varro. ... Traditque M. Varro Seruium Clodium equitem romanum magnitudine doloris in podagra coactum ueneno crura perunxisse et postea caruisse sensu omni aeque quam dolore in ea parte corporis. Cato prodidit luxatis membris carnem auxiliare, M. Varro podagris. Ob hoc Varro suadet palmam alterna manu scalpere (contra sternutamenta). Capita autem aperire aspectu magistratuum non uenerationis caussa iussere sed, ut Varro auctor est, ualetudinis quoniam firmiora consuetudine ea fierent. Cunctarer in proferendo ex his remedio, nisi M. Varronem scirem LXXXVIII uitae anno prodidisset aspidum ictus efficacissime sanari hausta a percussis ipsorum urina. Auro uerrucas curari, M. Varro auctor est. [Ipsis ignibus medica uis] ad conuulsa uiscera aut contusa, ut M. Varro [demonstrat]: ipsis enim uerbis eius utar: lix cinis est, inquit, foci; inde enim cinis lixiuius potus medetur, ut licet uidere gladiatores, cum deluserunt, hac iuuari potione. Varro auctor est Titium quendam praetura functum marmorei signi faciem habuisse propter id uitium (uitiliginis). Nam proprie robigo est, ut Varro dicit, uitium obscenae libidinis quod ulcus uocatur. In Cilicia apud oppidum Cescum riuus fluit Nus, ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit, at in Ceo insula fontem esse quo hebetes fiant, Zamae in Africa quo canorae uoces. Caelius apud nos in Auerno at etiam folia subsidere, Varro, aues quae aduolauerint emori. Varro (scribit) ad Soracten in fonte cuius sit latitudo quattuor pedum, sole exoriente eum exundare feruenti similem; aues quae degustauerint, iuxta mortuas iacere. Item (sc. aquam calculosis mederi) in Syriae fonte iuxta Taurum montem auctor est Varro. Varro perhibet fontem in Arcadia esse cuius interimat haustus. Varro opinatur duo in Boeotia esse flumina natura licet dispari miraculo tamen non discrepante, quorum alterum si ouillum pecus debibat pullum fieri colorem quem habuerit, alterius haustu quaecumque uellerum fusca sunt, in candidum uerti: addit uideri ibi puteum pestilentem cuius liquor mora est haurientibus.

DE ARCHITECTVRA

Varro nigros (lapides) ex Africa firmiores esse tradit quam in Italia: e diuerso albas tornis duriores quam Parios: idem Lunensem silicem serra sicari, at Tusculanum dissilire igni, Sabinum tuscum addito oleo etiam lucere. ... Quem lapidem (Parium) coepere lychnitem appellare, quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur, ut auctor est Varro. Vestibulum, ut Varro dicit, etymologiae non habet proprietatem, sed fit pro captu ingenii.

FRAGMENTA OPERVM DE GRAMMATICA - Ex Augustini libro de dialectica.

Verba aut simplicia sunt aut coniuncta: simplicia sunt, quae unum quiddam significant, ut cum dicimus homo equus, disputat currit [...] itaque hoc includitur hac definitione, qua non includitur cum dicimus loquor: quamuis enim unum uerbum sit, non habet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam personam quae loquitur. Ideo iam obnoxium est ueritati aut falsitati: nam et negari et affirmari potest. Omnis itque prima et secunda persona uerbi quamuis singillatim enuntietur, tamen inter coniuncta uerba numerabitur, quia simplicem non habet significationem ... tertia persona uerbi semper inter simplicia numeratur et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi cum talia uerba sunt quibus necessario cohaeret personae significatio consuetuine loquendi, ut cum dicimus "pluit" uel "ninguit", etiam si non addatur quis pluat aut ninguat, tamen quia intellegitur non potest inter simplicia numerari. Coniuncta uerba sunt quae sibi conexa res plures significant, ut cum dicimus "homo ambulat" aut "homo festinans in montem ambulat" et si quid tale. Sed coniunctorum uerborum alia sunt quae sententiam comprehendunt, ut ea quae dicta sunt, alia quae expectant aliquid ad conpletionem sententiae, ut eadem ipsa quae nunc diximus, si subtrahas uerbum quod positum est "ambulat": quamuis enim uerba coniuncta sint "homo festinans in montem", tamen adhuc pendet oratio: separatis igitur his coniunctis uerbis quae non implent sententiam restant ea uerba coniuncta quae sententiam comprehendunt. Horum item duae species sunt: aut enim sic sententia comprehenditur, ut uero aut falso teneatur obnoxia, ut est "omnis homo ambulat" aut "omnis homo non ambulat" et si quid huius modi est; aut ita impletur sententia, ut licet perficiat propositum animi, affirmari tamen negariue non possit, ut cum imperamus cum optamus cum exsecramur et similia. Nam quisquis dicit "perge ad uillam" uel "utinam pergat ad uillam" uel "di illum perduint", non potest argui quod mentiatur aut credi quod uerum dicat: nihil enim affirmauit aut negauit; ergo nec tales sententiae in quaestionem ueniunt, ut disputatorem requirant. Sed illae quae requirunt aut simplices sunt aut coninctae: simplices sunt quae sine ulla copulatione sententiae alterius enuntiantur, ut est illud quod dicimus "omnis homo ambulat"; coniunctae sunt de quarum copulatione iudicatur, ut est "si ambulat mouetur". Sed cum de coniunctione sententiarum iudicium fit, tamdiu est, donec perueniatur ad summam: summa est autem quae conficitur ex concessis. Quod dico tale est: qui dicit "si ambulat, mouetur" probare uult aliquid, ut cum hoc concessero uerum esse restet illi docere quod ambulet et summa consequatur, quae iam negari non potest, id est quod mouetur, aut restet illi docere quod non mouetur, ut consequatur summa, quae item non potest non concedi, id est quod non ambulet. Rursus si hoc modo uelit dicere "homo iste ambulat", simplex sententia est, quam si concessero et [alia quae aliquid expectant ad conpletionem sententiae sententiam conprehendunt] adiunxerit aliam "quisquis autem ambulat mouetur" et hanc etiam concessero, ex hac coniunctione sententiarum quamuis singillatim enuntiatarum et concessarum illa summa sequitur quae iam necessario concedatur, id est: "homo iste igitur mouetur". His breuiter constitutis singulas partes consideremus: nam sunt primae duae, una de his quae simpliciter dicuntur, ubi est quasi materia dialectiae, altera de his quae coniuncta dicuntur, ubi iam quasi opus apparet. Quae de simplicibus est, uocatur de loquendo. Illa uero quae de coniunctis est, in tres partes diuiditur: separata enim coniunctione uerborum que non implet sententiam, ut nondum faciat quaestionem uel disputatorem requirat, uocatur de eloquendo; illa quae sic implet sententiam, ut de sententiis simplicibus iudicetur, uocatur de proloquendo; illa que sic comprehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione iudicetur, donec perueniatur ad summam, uocatur de proloquiorum summa. Verbum est unius cuiusque rei signum quod ab audiente possit intellegi a loquente prolatum. Res est quicquid uel sentitur uel intellegitur uel latet. Signum est quod et se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. Loqui est articulata uoce signum dare: articulatam autem dico quae comprehendi litteris potest [...] omen uerbum sonat: cum enim est in scripto, non uerbum, sed uerbi signum est [...] sed quod sonat, nihil ad dialecticam: de sono enim uerbi agitur, cum quaeritur uel animaduetitur qualiter uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat, item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium tractantur negotia. Et tamen cum de his disputatur, praeter dialecticam non est: haec enim scientia disputandi est. Sed cum uerba sint rerum, quande de ipsis obtinent, uerborum autem illa quibus de his disputatur (nam cum de uerbis loqui nisi uerbis nequeamus et cum loquimur non nisi de aliquibus rebus loquimur) occurrit animo ita esse uerba signa rerum, ut res esse non desinant. Cum ergo uerbum ore procedit, si propter se procedit, id est ut de ipso uerbo aliquid quaeratur aut disputetur, res est utique disputationi quaestionique subiecta, sed ipsa res uerbum uocatur. Quicquid autem ex uerbo non auris, sed animus sentit et ipso animo tentur inclusum, dicibile uocatur. Cum uero uerbum procedit non propter se, sed propter aliud aliquid significandum, dictio uocatur; res autem ipsa quae iam uerbum non est neque uerbi in mente conceptio, siue habeat uerbum quo significari possit siue non habeat, nihil aliud quam res uocatur proprio iam nomine. Haec ergo quattuor distincta teneantur: uerbum dicibile dictio res. Quod dixi uerbum, et uerbum est et uerbum significat; quod dixi dicibile, uerbum est nec tamen uerbum, sed quod in uerbo intellegitur et animo continetur significat; quod dixi dictionem, uerbum est, sed quod iam illa duo simul, id est et ipsum uerbum et quod fit in animo per uerbum significat; quo dixi rem, uerbum est, quod praeter illa tria quae dicta sunt quicquid restat significat ... Verba ipsa quispiam ex eo putat dicta quod aurem quasi uerberent: immo, inquit alius, quod aerem. Sed quid nostra? Non magna lis est: nam uterque a uerberando huius uocabuli originem trahit. Sed de transuerso tertius uide quam rixam inferat: quod enim uerum nos, ait, loqui oportet odiosumque fit natura ipsa iudicante mendacium, uerbum a uero cognominatum est. Nec ingenium quartum defuit: nam sunt qui uerbum a uero quidem dictum putant, sed prima syllaba satis animaduersa secundam neglegi non oportere: uerbum enim cum dicimus, inquiunt, prima eius syllaba uerum significat, secunda sonum: hoc enim uolunt esse bum. Vnde Ennius sonum pedum bombum pedum dixit et boesai Graeci clamare [...] ergo uerbum dictum est quasi a uerum boando, hoc est uerum sonando. Stoici autumant [...] nullum esse uerbum cuius non certa explicari origo possit. Et quia hoc modo eos urguere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse, quibus uerbis alicuius uerbi originem interpretaris, eorum rursus a te origo * * * dum ese, donec perueniatur eo ut res cum sono uerbi aliqua similitudine concinat, ut cum dicimus aeris tinnitum, equorum hinnitum, ouium balatum, tubarum clangorem, stridorem catenarum. Perspicis enim haec uerba ita sonare, ut ipsae res quae his uerbis significantur. Sed quia sunt res quae non sonant, in his similitudinem tactus ualere, ut si leniter uel aspere sensum tangunt, lenitas uel asperitas litterarum ut tangit auditum, sic eis nomina pepererit, ut ipsum lene cum dicimus leniter sonat; quis item asperitatem non et ipso nomine asperam iudicet? lene est auribus cum dicimus uoluptas, asperum cum dicimus crux. Ita res ipsae afficiunt ut uerba sentiuntur: mel quam suauiter gustum res ipsa tam leniter nomine tangit auditum; acre in utroque asperum est; lana et uepres ut audiuntur uerba sic illa tanguntur. Haec quasi cunabula uerborum esse crediderunt, ubi sensus rerum cum sonorum sensu concordaret. Hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi, ut cum uerbi causa crux propterea dicta sit, quod ipsius uerbi asperitas cum doloris quem crux efficit asperitate concordet, crura tamen non propter asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritie inter membra cetera sint ligno crucis similiora sic appellata sunt. Inde ad abusionem uentum, ut usurpetur nomen non rei similis, sed quasi uicinae. Quid enim simile habet significatio parui et minuti, cum possit paruum esse quod non modo nihil minutum sit, sed aliquid etiam creuerit? dicimus tamen propter quandam uicinitatem minutum pro paruo. Sed haec abusio uocabuli in potestate loquentis est: habet enim paruum, ut minutum non dicat. Illud magis pertinet ad id quod nunc uolumus ostendere, quod cum piscina dicitur in balneis in qua piscium nihil sit nihilque simile piscibus habeat, uidetur tamen a piscibus dicta propter aquam ubi piscibus uita est. Ita uocabulum usurpatum est: quodsi quis dicat homines piscibus similes natando fieri et inde piscinae nomen esse natum, stultum est repugnare, cum ab re neutrum abhorreat et utrumque lateat. Illud tamen bene accidit, quod hoc uno exemplo diiudicare iam possumus, quid distet origo uerbi quae de uicinitate arripitur ab ea quae de similitudine ducitur. Hinc facta progressio usque ad contrarium: nam lucus eo dictus putatur, quod minime luceat, et bellum, quod res bella non sit, et foederis nomen, quod res foeda non sit: quodsi a foeditate porci dictum est, ut non nulli uolunt, redit origo ad illam uicinitatem, cum id quod fit ab eo per quod fit nominatur. Nam ista omnino uicinitas late patet et per multas partes secatur: aut per efficientiam, ut hoc ipsum a foeditate porci per quem foedus efficitur, aut per effecta, ut puteus, quod eius effectum potatio est, creditur dictus, aut per id quo continetur, ut urbem ab orbe appellatam uolunt, quod auspicato locus aratro circumduci solet, [...] aut per id quod continet, ut si quis horreum mutata littera affirmet ab hordeo nominatum, [...] uel a parte totum, ut mucronis nomine quae summa pars gladii est gladium uocamus, uel a toto pars, ut capillus quasi capitis pilus... Innumerabilia sunt enim uerba quorum origo de qua ratio reddi possit aut non est, ut ego arbitror, aut latet, ut Stoici contendunt. Vide tamen paululum quomodo perueniri putant ad illa uerborum cunabula uel stirpem potius atque adeo sementum, ultra quod quaeri originem uetant nec si quisquam uelit potest quicquam inuenire. Nemo abnuit syllabas in quibus V littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his uerbis primae: uafer uelum uinum uomis uulnus, crassum et quasi ualidum sonum edere. Quod approbat etiam loquendi consuetudo, cum de quibusdam uerbis eas subtrhimus ne onerent aurem. Nam unde est quod amasti dicimus libentius quam amauisti et nosti quam nouisti et abiit non abiuit et in hunc modum innumerabilia? ergo cum dicimus uim, sonus uerbi ut dictum est qusi ualidus congruit rei quam significat. Iam ex illa uicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia uiolenta sunt, dicta uincula possunt uideri et uimen quo aliquid uinciatur. Inde uites, quod adminicula quibus innituntur nexibus prendunt. Hinc iam propter similitudinem incuruum senem uictum Terentius appellauit. Hinc terra quae pedibus itinerantium flexuosa et trita est uia dicitur: si autem uia, quod ui pedum trita est, magis creditur dicta, redit origo ad ilam uicinitatem. Sed faciamus a similitudine uitis uel uiminis, hoc est a flexu, esse dictam: quaerit ergo a me quispiam, qure uia dicta sit; respondeo a flexu, quod flexum uelut incuruum uietum ueteres dixerunt, unde uitos etiam quae cantho ambiantur rotarum ligna uocant. Persequitur quaerere, unde uietum flexum dicatur: et hic respondeo a similitudine uitis. Instat atque exigit, unde ita sit uitis nomen: dico quod uinciat ea quae comprehenderit. Scrutatur, ipsum uincire unde dictum sit: dicemus a ui. Vis quare sic appellatur, requiret: reddetur ratio, quod robusto et quasi ualido sono uerbum rei quam significat congruit. Vltra quod requirat non habet. Quot modis autem origo uerborum corruptione uocum uarietur, ineptum est persequi.

De bibliothecis Vectigaliorum.

Glutine et citro reficit.

De poetis

His consulibus [Cethego et Tuditano], ut in ueteribus commentariis scriptum est, Naeuius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissimus inuestigator antiquitatis putat in hoc erratum uitamque Naeuii producit longius. Menander a Philemone nequaquam pari scriptore in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepe numero uincebatur. Eum cum forte habuisset obuiam: "quaeso" inquit "Philemo, bona uenia dic mihi, cum me uincis, non erubescis?" Euripidem quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis uicisse, cum eum saepe uincerent aliquot poetae ignauissimi. Menandrum autem alii centum octo, partim centum nouem reliquisse comoedias ferunt. Sed Apollodori scriptoris celebratissimi hos de Menandro uersus legimus in libro, qui chronica inscriptus est. Ex istis tamen centum et quinque omnibus solis eum octo uicisse idem Apollodorus eodem in libro scribit. Q. Ennius T. Caecilium Teucrum fratremque eius praecipue miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem.

De poematis libri III. Lentim.

Nunc uides in conuiuiis ita poni sal et mel. Poematorum et in II et in III idem Varro adsidue dicit et his poematis. Olympiam non accessit. Apud Romanos id carmen, quod cum lamentatione extremum atque ultimum mortuo accinitur, nenia dicitur, para to neiaton id est eschaton (unde et in chordis extremus neruus appellatus est nete); nam et elegia extrema mortuo accinebatur sicuti nenia, ideoque ab eadem elogium uidetur tractum cognominari, quod mortuis uel morituris ascribitur nouissimum. Tragoedia, ut quidam, a tragoi et oidei dicta est, quoniam olim actoribus tragicis tragos id est hircus praemium cantus proponebatur, qui Liberalibus die festo Libero patri ob hoc ipsum immolabatur, quia, ut Varro ait, depascunt uitem. Comoedia dicta apo ton komon, komai enim appellantur pagi id est conuenticula rusticorum; itaque iuuentus Attica, ut ait Varro, circum uicos ire solita fuerat et quaestus sui causa hoc genus carminis pronuntiabat; aut certe a ludis uicinalibus; nam postea quam ex agris Athenas commigratum est et hi ludi instituti sunt, sicut Romae conpitalicii, ad canendum prodibant et ab urbana Komei kai oidei comoedia dicta est; uel quod in ea uiculorum id est humilium domuum fortunae conprehendebantur, non ut in tragoedia publicarum regiarumque; uel ako tou Komou id est comisatione, quia olim in eius modi fabulis amantium iuuenum Komoi canebantur. Togatae fabulae dicuntur quae scriptae sunt secundum ritus et habitum hominum togatorum id est Romnorum (toga namque Romana est), sicut Graecas fabulas ab habitu aeque palliatas Varro ait nominari. Comoedia maxime claudicamus, licet Varro Musas Aelii Stilonis sententia Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si latine loqui uellent.

Hebdomades.

Imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt Atticus ille Ciceronis edito de iis uolumine, M. autem Varro benignissimo inuento insertis uoluminum suorum fecunditati septingentorum illustrium aliquo modo hominum imaginibus, non passus intercidere figuras aut uetustatem aeui contra homines ualere; inuentor muneris etiam dis inuidiosi, quando immortalium non solum dedit, uerum etiam in omnis terras misit, ut praesentes esse ubique ceu di possent. Varro in primo de imaginibus, uter [Homerusne an Hesiodus] prior sit natus, parum constare dicit, sed non esse dubium, quin aliquo tempore eodem uixerint, idque ex epigrammate ostendi, quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.

De compositione saturarum.

Varro "de compositione saturarum": parentactae adsunt, mulier quae mulier, Venus. [caput].

De scaenicis originibus.

Cum multa portenta fierent et murus ac turris, quae sunt inter portam Collinam et Esquilinam, de caelo tacta essent et ideo libros Sibyllinos XV uiri adissent, renuntiarunt uti Diti patri et Proserpinae ludi Tarentini in campo Martio fierent tribus noctibus et hostiae furuae immolarentur, utique ludi centesimo quoque anno fierent. Matres familiae. Sub Ruminali ficu. A Claudio Pulchro aedile. Vbi compitus erat aliquis. Hunc calamistrum. Triptolemum.

De actionibus scaenicis

Haec galearia. Inberbi iuuenes. Vetere uino. Multifariam in patellis coquere caepe. Scabillum. Docet Varro neque in hac fabula [Hecyra] neque in aliis esse mirandum, quod actus impares scaenarum paginarumque sint numero, cum haec distributio in rerum discriptione, non in numero uersuum constituta sit, non apud Latinos modo, uerum etiam apud Graecos ipsos. Antias et Varro et Liuius relatos esse [quartos ludos saeculares] prodiderunt L. Marcio Censorino M. Manilio coss. Post Romam conditam anno DCV.

De gradibus libri

Germanus est, secundum Varronem in libris de gradibus, de eadem genitrice manans.

Quaestionum epistolicarum libri

Multam M. Varro ait poenam esse, sed pecuniariam, de qua subtiliter in libro I quaestionum epistolicarum refert. Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, uocabulum seorsum fit. A deorum sede cum in meridiem spectes, ad sinistram sunt partes mundi exorientes, ad dexteram occidentes; eo factum arbitror, ut sinistra meliora auspicia quam dextera esse existimentur. Quo loco per o et quo loci per i Varro posse dici in epistolicarum VI scribit, sed ita ut, si de pluribus locis quaeras, uelut in Italia quid puta sit an in Graecia, quo loco dicas, respondetur hoc loco; si autem de unius loci parte quaeras, tunc quo loci per i; sicut "quis is est homo?" in multitudine dicitur, cum autem "quid hoc est hominis?" quaeritur, inquit, de alicuius quaero hominis qualitate. Quintum tricensimum annum dici sine coniunctione uult Varro epistolicarum VII et similia, nec interponendam coniunctionem ipsa re cohaerente; uelut si dixero "ad quintum et tricensimum praedium habeo", iam duo significabuntur, alterum ad quintum, alterum ad tricensimum. Varro rescripsit in memoria sibi esse, quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset uoluisse se aedem Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam fauisae impedissent. Id esse cellas quasdam et cisternas, quae in area sub terra essent, ubi reponi solerent singa uetera, quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris inuenisse, cur fauisae dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait. Quos thesauros Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos flauisas dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur. Coniectare igitur se detractam esse ex eo uerbo secundam litteram et fauisas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res ueteres religiosas. Interea prope iam occidente solem inhorrescit mare. Conuocat Ptolomaeum cinaedologon, Nicona petauristen, Diona aulopoion. Quem simulac Romam uenisse mi attigit aures nuntius. Extemplo meos, in curriculum contuli propere pedes. Quod facie Satyrorum(?) similes sunt, quod maximi fiunt iidemque imberbi. Si hodie nenum uenis, cras quidem si ueneris meridie, natali fortis fortunae, Quintiporis Clodiani forias ac poemata gargaridians dices: O Fortuna! O fors Fortuna! Quantis commoditatibus hunc diem. Vtrum meridie an uesperi lubentius ad obbam accedas, locus, actus aduentus declarabit. Nam si tuam rhedam non habuissem, haberem uarices. A lare familiare. In uotum amicorum domus fumat; hilaresco. Tuum opus nemo imitari potest. Capillum pluraliter dici non debere. Margaritum, margarita plura. Corona nauali. Varro in litteris quas ad Oppianum dedit, quae sunt in libro epistolicarum questionum quarto ... primum ponit qui fuerint per quos more maiorum senatus haberi soleret, eosque nominat: dictatorem, consulem, praetores, tribunos plebi, interregem, praefectum urbi: neque alii, praeter hos, ius fuisse dixit facere senatusconsultum; quotiensque usu uenisset, ut omnes isti magistratus eodem tempore Romae essent, tum qui supra ordine scripti essent, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum senatus consulendi ius fuisse. Addit deinde extraordinario iure tribunos quoque militares qui pro consulibus fuissent, item decemuiros quibus imperium consulare tum esset, item triumuiros reipublicae constituendae causa creatos ius consulendi senatum habuisse. Postea scripsit de intercessionibus: dixitque intercedendi ne senatusconsultum fieret, ius fuisse iis solis qui eadem potestate, qua ii qui senatusconsultum facere uellent, maiore ressent. Tum adscripsit de locis, in quibus senatusconsultum fieri iure posset; docuitque confirmauitque nisi in loco per augures constituto quod templum appellaretur, senatusconsultum factum esse, iustum id non fuisse: propterea et in Curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent. Inter quae id quoque scriptum reliquit non omnis aedes sacras templa esse, ac ne aedem quidem Vestae templum esse. Post haec deinceps dicit senatusconsultum ante exortum aut post occasum solem factum, ratum non fuisse: opus etiam censorium fuisse existimatos per quos eo tempore senatusconsultum factum esset. Docet deinde inibi multa, quibus diebus habere senatum ius non sit, immolareque hostium prius auspicarique debere, qui senatum habiturus esset: de rebusque diuinis priusquam humanis ad senatum referendum esse: tum porro referri oportere, aut infinite de republica aut de singulis rebus finite: senatusque consultum fieri duobus modis: aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententias exquisitas: singulas autem deberi consuli gradatim incipique a consulari gradu. Ex quo gradu semper quidem antea primum rogari solitum qui princeps in senatum lectus esset, tum autem cum haec scriberet, nouum morm institutum refert, per ambitionem gratiamque ut is primus rogaretur, quem rogare uellet, qui haberet senatum, dum is tamen ex gradu consulari esset. Praeter hoc de pignore quoque capiendo disserit, deque multa dicenda senatori qui cum in senatum uenire deberet, non adesset. Haec et alia quaedam id genus in libro quo supra dixi M. Varro epistola ad Oppianum scripta exsecutus est. M. autem Varro in quarto epistolicarum quaestionum et Ateius Capitoni coniectaneorum CCLVIIII ius esse praefecto senatus habendi dicunt. Ad mortem me perducere non siit. Demoliuit tectum.

Epistularum libri

Capillum Varro epistularum III negabat pluraliter dici debere. Item quod quidam Tarentinas oues uel nuces dicunt, quae sunt terentinae a tereno, quod est Sabinorum lingua molle, unde Terentios quoque dictos putat Varro ad Libonem primo.

LOGISTORICON LIBRI - I. Atticus. [de numeris(?)]

1. Censorinus, 2, 2: Scilicet ut Varro testatur in eo libro cui titulus est Atticus et est de numeris, id moris institutique maiores nostri tenuerunt, ut cum die natali munus annale genio soluerent, manum a caede et sanguine abstinerent, ne die qua ipsi lucem accepissent, aliis demerent. Denique Deli ad Apollinis genitoris aram, ut Timaeus auctor est, nemo hostiam caedit. Illud etiam in hoc die obseruandum, quod genio factum neminem oportet ante gustare quam eum qui fecerit.

LOGISTORICON LIBRI - II. Calenus.

2. Seruius, ad Verg. Aen. IX, 53: Duces cum primum hostilem agrum introitum ierant, ominis causa prius hastam in eum agrum mittebant, ut castris locum caperent.

LOGISTORICON LIBRI - III. Catus. [de liberis educandis].

3. Nonius, 77: Quod petisti, ut eius educationis fierem tibi socius, quoad potui adminiculaui tuam uoluntatem scribendo.

4. Nonius, 141: Ex quo perspicuum est maiorem curam habere nos marsupii quam uitae nostrae.

5. Nonius, 131: Mala enim consuetudo diu inroborata est inextinguibilis.

6. Nonius, 494: Velim, mehercule, inquit, ipse usu magno puerilitatis formulam audire.

7. Nonius, 447: Educit enim obstetrix, educat nutrix, instituit paedagogus, docet magister.

8. Nonius, 352: Vt qui contra celeriter erant nati, fere Numerios praenominabant, quod qui cito facturum quid se ostendere uolebat, dicebat, numero id fore: quod etiam in partu precabantur Numeriam, quam solent indigetare etiam pontifices.

9. Nonius, 167, 24: Hisce manibus lacte fit non uino: Cuninae propter cunas, Ruminae propter rumam, id est prisco uocabulo mammam, a quo subrumi etiam nunc dicuntur agni.

10. Nonius, 494: Eam nutricem oportet esse adulescentem: anuis enim ut sanguis deterior, sic lac. Lac enim, ut quidam dicunt physici, sanguinis spuma.

11. Nonius, 308: Magnum est enim, ut Ariston scribit, in primordio pueruli, quemadmodum incipiat fingi; ad id quasi euadet.

12. Nonius, 108: Cum primo cibo et potione initiarent pueros, sacrificabantur ab edulibus Educae, a potione Potinae nutrici.

13. Macrobius, Sat. III, 6, 5: Nutrix haec omnia faciebat in uerbenis ac tubis sine hostia, ut Deli ad Apollinis Genitoris aram.

14. Nonius, 552: Alii adferunt libum ac turundam.

15. Nonius, 532: Statilinum et Statanum et Fabulinum praesidis Deos Varro Cato uel liberis educandis puerilitatis affirmat: Vti Statano et Statilino quorum nomina habent scripta pontifices, sic cum primo fari incipiebant, sacrificabant diuo Fabulino.

16. Nonius, 81: Cum cibum ac potionem buas ac pappas uocent et matrem mammam, patrem tatam.

17. Nonius, 494: Vt faciunt pleraeque, ut adhibeant praecantrices nec medico ostendant.

18. Nonius, 201: Vt cibo utatur modico et idoneo, ut uitet acria, ut est sinapi, cepa, alium.

19. Gellius, IV, 19: Pueros impubes compertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad ueterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum improcera fieri minusque adolescere. Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in logistorico scripsit, qui inscriptus est Catus aut de liberis educandis.

20. Nonius, 108: Fortuna se illos non natura praestare, si quid his datum sit esculentum.

21. Nonius, 108: Mihi puero modica una fuit tunica et toga, sine fasceis calceamenta, ecus sine ephippio, balneum non cotidianum, alueus rarus.

22. Nonius, 179: Alii ita sunt circumtonsi et terti atque unctuli, ut mangonis esse uideantur serui.

23. Nonius, 94: Itaque Ambraciae primum capillum puerilem demptum, item cirros ad Apollinem ponere solent. 24. Nonius, 363: Remotissimum ad discendum formido ac nimius timor et omnis perturbatio animi; contra delectatio protelat ad discendum.

25. Nonius, 502: Non solum qui primus in alterutra re praestet alios, sed etiam qui sit secundus et tertius.

26. Nonius, 520: Omnia, inquam, in docendis pueris, quae dempta non prohibent uerum bonum fieri, mediocria sunt.

27. Nonius, 213: Omnes enim qui locuntur habere debent quosdam melos.

28. Nonius, 77: Melos alterum in cantibus est bipertitum, unum quod est in assa uoce, alterum quod uocant organicom.

29. Nonius, 395: Persae propter exercitationes pueriles modicas eo sunt consecuti corporis siccitatem, ut neque spuerent neque emungerentur sufflatoue corpore essent.

30. Nonius, 88: Vel maxime illic didici et sitienti uideri aquam mulsum, esurienti panem cibarium siligineum et exercitato, somnum suauem.

31. Nonius, 168: Et ut in grege opilio oues minus idoneas remouere solet, quas reiculas appellant; saepe enim unus puer petulans atque impurus inquinat gregem puerorum ...

32. Nonius, 133: Ab huiuscemodi lusionibus radices crudelitas agere solet.

33. Nonius, 94: Quare meliusculae consuetudinis puerilis illorum, qui suis catellis ministrant quod edant.

34. Nonius, 542: Vt puellae habent potius in uestitu chlamydas, encombomata ac parnacidas quam togas.

35. Nonius, 162: Etenim nulla quae non didicit pingere potest bene indicare, quid sit bene pictum a plumario aut textore in puluinaribus plagis.

36. Nonius, 483: Non inserunt manus opificio, qui bysso uel lino quid faciunt aut palma; nam liberi quaestuis causa diribunt suas res pueris.

37. Nonius, 494: Itaque domi rituis nostri qui per deum Fidium iurare uult prodire solet in compluuium.

38. Nonius, 367: Id quod postea uirum esse ...

39. Gellius, XX, 11, 4: "Sculnam scriptum esse in logistorico M. Varronis qui inscriptur Catus ... Lauinius ... admonet".

LOGISTORICON LIBRI - IV. Curio. [de deorum cultu].

40. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 9: Iouem [...] non alium possunt existimare quam mundum [...] In hanc sententiam etiam quosdam uersus Valerii Sorani exponit idem Varro in eo libro quem seorsum ab istis de cultu deorum scripsit, qui uersus hi sunt: Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque Progenitor genitrixque, deum deus, unus et omnes. Exponuntur autem in eodem libro ita ut eum marem existimarent qui semen emitteret, feminam quae acciperet; Iouemque esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere; qua causa, inquit, scripsit Soranus: "Iuppiter progenitor genitrixque" nec minus cum causa unum et omnia idem esse. Mundus enim unus et in eo uno omnia sunt.

41. Probus, in Verg. ecl. VI, 31: Tres arae sunt in circo medio ad columnas, in quibus stant signa: in una inscriptum "dis magnis", in altera "dis potentibus", in tertia "dis Terrae et Caelo". In haec duo diuisus mundus.

42. Augustinus, de ciu. Dei., VII, 34: Terentius quidam cum haberet ad Ianiculum fundum et bubulcus eius iuxta sepulcrum Numae Pompilii traiciens aratrum eruisset ex terra libros eius, ubi sacrorum institutorum scriptae erant causae, in urbem pertulit ad praetorem. At ille cum inspexisset principia, rem tantam rettulit ad senatum. Vbi cum primores quasdam causas legissent, cur quidque in sacris fuerit institutum, Numae mortuo senatus adsensus est eosque libros tamquam religiosi patres conscripti praetor ut combureret censuerunt.

43. Augustinus, ib., VII, 35: Nam et ipse Numa ... hydromantiam facere compulsus est, ut in aqua uideret imagines deorum ... a quibus audiret quid in sacris constituere atque obseruare deberet. Quod genus diuinationis idem Varro a Persis dicit allatum, quo et ipsum Numam et postea Pythagoram philosophum usum fuisse commemorat; ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibet sciscitari et nekrmanteian Graece dicit uocari ... Varro illorum sacrorum alias nescio quas causas uelut physicas interpretatur ... Quod ergo aquam egesserit id est esportauerit Numa Pompilius, unde hydromantiam faceret, ideo nympham Egeriam coniugem dicitur habuisse, quemadmodum in supradicto Varronis exponitur.

43. a). Augustinus, ib., IV, 27: Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaeuolam disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de diis fingantur indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse ... (prolata in multitudinem nocent) Haec: ... non esse deos Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim ab doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint ... quod eorum qui sint dii non habeant ciuitates uera simulacra, quod uerus deus nec sexum habeat nec aetatem nec definita corporis membra. (Poeticum ... genus ... respuit): quia sic uidelicet deos deformant, ut nec bonis hominibus comparentur, cum alium faciant furari, alium adulterare, sic item aliquid aliter turpiter atque inepte dicere ac facere; tres inter se deas certasse de praemio pulchritudinis, uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat; deam homini nubere, Saturnum liberos deuorare: nihil denique posse confingi miraculorum atque uitiorum, quod non ibi reperiatur atque ab deorum natura longe absit.

LOGISTORICON LIBRI - V. Gallus Fundanius. [de admirandis]

44. Seruius, ad Georg., III, 113: De hoc Varro in libro qui Mirabilium inscribitur: Erichtonium primum quattuor iunxisse equos ludis qui Panathenaica appellentur. Eadem refert. Philargirius ibid.: Varro in libro qui Admirabilium inscribitur Ericthonium ait primum equos quattuor iunxisse ludis qui Panathenaica appellantur.

45. Arnobius, adu. nat., VI, 3: Templorum si quaeris audire quis prior fuerit fabricator, aut Phoroneus Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, aut ut tradit in "Admirandis" Varro, Iouis progenies Aeacus.

46. Nonius, 217: Secundo de statiuis aquis, ut sunt lacus et stagna et putea et maria.

47. Charisius, G.L.K., I, 61, 9; Priscianus, G.L.K., 331, 19: In mare aquam frigidam oriri.

48. Nonius, 205: Inter Italiam et Siciliam qui est fretus inter Rhegium et Messanam.

49. Macrobius, Sat. III, 15, 8: In Siciliam quoque manu capi murenas flutas, quod eae in summa aqua prae pinguedine flutentur.

50. Nonius, 71: Vinum quod ibi natum sit in quodam loco si praegnans biberit, fieri ut aboriatur.

51. Charisius, G.L.K., I, 131: In silua mea est glis nullus.

52. Charisius, G.L.K., I, 72: Magnum mendum.

53. Nonius, 220: Infriasse papauerem. 54. Nonius, 218: Perdicas Boeotios.

LOGISTORICON LIBRI - VI. Laterensis.

55. Diomedes, G.L.K., I, 368, 10; Priscianus, G.L.K., 512, 1: Parsurus pecuniis bene partis.

LOGISTORICON LIBRI - VII. Marius. [de Fortuna]

56. Schol. Veron. ad Verg. Aen. VII, 681: Hic [Caeculus] collecticiis pastoribus Praeneste fundauit. Hunc Varro a Depidiis pastoribus educatum ipsique Depidio nomen fuisse et cognomentum Caeculo tradit libro qui inscribitur Marius aut de fortuna.

57. Macrobius, Sat. III, 18, 5: Est autem natio hominum iuxta agrum Praenestinum, qui Carsitani uocantur apo ton karyon, cuius rei meminit Varro in Logistorico qui inscribitur Marius de fortuna.

LOGISTORICON LIBRI - VIII. Messala. [de ualetudine]

58. Probus, ad Verg. ecl. VI, 314: Varro etiam in logistorico quem inscripsit Messala de ualetudine, ait, antiquos agrestes uenandi peritos, cum plurimum in siluis agerent, quod ueluti Diana duce ad inuestigandas feras solas et deuias siluas peterent, Deuianam appellasse Deam, mox Dianam quod intelligerent eandem esse quae diem nascentibus daret.

LOGISTORICON LIBRI - IX. Nepos.

59. Charisius, G.L.K., I, 59: Varro in Nepote haec praesepes dixit.

LOGISTORICON LIBRI - X. Orestes. [de insania]

60. Gellius, XIII, 4: In libro M. Varronis, qui inscriptus est Orestes uel de insania, Olympiadem Philippi uxorem festiuissime rescripsisse legimus Alexandro filio. Nam cum is ad ad matrem ita scripsisset: - rex Alexander Iouis Hammonis filius Olympiadi matri salutem dicit: - Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: Amabo, - inquit, - mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere aduersum Iunonem; malum mihi prorsus magnum dabit, cum tu me litteris tuis pelicem esse illi confiteris.

LOGISTORICON LIBRI - XI. Pius. [de pace]

61. Gellius, XVII, 18: M. Varro ... in libro quem scripsit Pius aut de pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et seuerae orationis [...] in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesum dicit; et cum dedisset pecuniam, dimissum.

LOGISTORICON LIBRI - XII. Scaeuola.

62. Macrobius, de diff. et soc. Lat uerb., 9, 32: Et ut matrem audiui dicere.

LOGISTORICON LIBRI - XIII. Scarurus.

63. Seruius, auctus, ad Georg., I, 19: Cererique sacra primus [Triptolemus] instituit quae thesmophoria Graece dicunt, ut (ait) Varro de scenicis originibus II et in Scauro.

64. Charisius, G.L.K., I, 77, 5: Varro in Scauro baltea dixit et tuscum uocabulum ait esse.

65. Charisius, G.L.K., I, 88, 2: Glutinum ferunt Daedalum inuenisse. 66. Charisius, G.L.K., I, 106, 24: Varro in Scauro palumbi dicit.

LOGISTORICON LIBRI - XIV. Sisenna. [de historia]

67. Gellius, XVI, 9, 5: Quod si non horum omnium similia esset principia ac postprincipia, susque deque esset.

LOGISTORICON LIBRI - XV. Tubero. [de origine humana]

68. Probus, ad Verg. ecl. VI, 31: Caelum ut testa, item ut uitellum terra; inter illa duo quasi ikgas inclusus aer in quo calor.

69. Id., ibidem: In eodem etiam libro Varro interpretatur uitellum appellatum, quia generet uitalia.

70. Censorinus, 9: Hac Caldeorum sententia explicata, transeo ad opinionem Pyuthagoricam Varroni tractatam in libro qui uocatur Tubero, et intus subscribitur: De origine humana [...]. Alii enim plerique, cum omnes partus non uno tempore fiant maturi, una tamen eademque tempora omnibus conformandis dederunt, ut Diogenes Apolloniates, qui masculis corpus, ait, quattuor mensibus formari, et feminis quinque, uel Hippon, qui diebus LX infantem scribit formari, et quarto mense carnem fieri concretam, quinto, ungues capillumque nasci, septimo iam hominem esse perfectum: Pythagoras autem quod erat credibilius dixit, partus esse genera duo, alterum septem mensum, alterum decem, sed priorem aliis dierum numeris confermari, aliis posteriorem. Eos uero numeros, qui in unoquoque partu aliquid adferunt mutationis, dum aut semen in sanguinem, aut sanguis in carnem, aut caro in hominis figura conuertitur, inter se conlatas rationem habere eam, quam uoces habent quae in musicis symphonoi uocantur.

LOGISTORICON LIBRI - XVI. De moribus.

71. Macrobius, Sat. III, 8, 8: Varro de Moribus, morem dicit esse in iudicio animi, quem sequi debent consuetudo.

LOGISTORICON LIBRI - XVII. Tanaquil. [de pudicitia]

72. Nonius, 166: Non modo absens quicquam de te sequius cogitabit, sed etiam ruminabitur humanitatem.

73. Seruius, ad Verg. Aen. VIII, 256: Varro De pudicitia ait, auspices in nuptis appellatos ab auspiciis, quae ab marito et noua nupta per hos auspices captabantur in nuptiis.

LOGISTORICON LIBRI - XVIII. De saeculis.

74. Seruius, ad Verg. Aen. VIII, 526: Varro De saeculis auditum sonum tubae de caelo dicit.

LOGISTORICON LIBRI - XIX. Ex incerto logistorico.

75. Seruius, ad Verg. Aen. V, 10: Salue et uale secundum Varronem in logistoricis synonima sunt. 76. Id., XI, 97: Varro in libris Logistoricis dicit ideo mortuis salue et uale dici, non quod ualere aut salui esse possint, sed quod ab his recedimus, eos unquam uisuri.

DE FORMA PHILOSOPHIAE

Charisius, G.L.K., I, 103, 11: capparim.

DE PHILOSOPHIA LIBER.

Augustinus, de ciu. Dei, XIX, 1: Quattor esse quedam, quae homines sine magistro, sine ullo doctrinae adminiculo, sine industria uel arte uiuendi, quae uirtus dicitur, et procul dubio discitur, uelut naturaliter appetunt: aut uoluptatem, qua delectabiliter mouetur corporis sensus; aut quietem, qua fit, ut nullam molestiam quisque corporis patiatur; aut utramque, quam tamen unico nomine uoluptatis Epicurus appellat; aut uniuersaliter prima naturae, in quibus et haec sunt, et alia, uel in corpore, ut membrorum integritas, et salus atque incolumitas eius; uel in animo, ut sunt ea, quae uel parua, uel magna in hominum reperiuntur ingeniis. Haec igitur quattuor, id est, uoluptas, quies, utrumque, prima naturae, ita sunt in nobis, ut uel uirtus, quam postea doctrina inserit, propter haec appetenda sit, aut ista propter uirtutem, aut utraque propter se ipsa: ac per hoc fiunt hinc duodecim sectae: per hanc enim rationem singulae triplicantur; quod cum in una demonstrauero, difficile non erit, id caeteris inuenire. Cum ergo uoluptas, omni uirtuti aut subditur, aut praefertur, aut iungitur, tripartita uariatur diuersitate sectarum. Subditur autem uirtuti, quando in usum uirtutis assumitur. Pertinet quippe ad uirtutis officium et uiuere patriae, et propter patriam filios procreare: quorum neutrum fieri potest sine corporis uoluptate. Nam sine illa nec cibus potusque sumitur, ut uiuatur; nec concumbitur, ut generatio propagetur. Cum uero praefertur uirtuti, ipsa appetitur propter se ipsam, uirtus autem assumenda creditur propter illam, id est, ut niHil uirtus agat, nisi ad consequendam uel conseruandam corporis uoluptatem: quae uita deformis est quidem (quippe ubi uirtus seruit dominae uoluptati, quamuis nullo modo haec dicenda sit uirtus), sed tamen ista horribilis turpitudo quosdam philosophos patronos et defensores suos habuit. Virtuti porro uoluptas iungitur, quando neutra earum propter alteram, sed propter se ipsas ambae appetuntur. Quapropter sicut uoluptas uel subdita, uel praelata, uel iuncta uirtuti, tres sectas facit; ita quies, ita utrumque, ita prima naturae, alias ternas inueniuntur efficere. Pro uarietate quippe humanarum opinionum uirtuti aliquando subduntur, aliquando praeferuntur, aliquando iungantur, ac sic ad duodenarium sectarum numerum peruenitur. Sed iste quoque numerus duplicatur, adhibita una differentia, socialis uidelicet uitae: quoniam quisquis sectatur aliquam istarum duodecim sectarum, profecto aut propter se tantum id agit, aut etiam propter socium, cui debet hoc uelle, quod sibi. Quocirca sunt duodecim eorum, qui propter se tantummodo unamquamque tenendam putant, et aliae duodecim eorum, qui non solum propter se sic uel sic philosophandum esse decernunt, sed etiam propter alios, quorum bonum appetunt, sicut suum. Hae autem sectae uiginti quattuor iterum geminantur, addita differentia ex Academicis nouis, et fiunt quadraginta octo. Illarum quippe uiginti quatuor unamquamque sectarum potest quisque sic tenere ac defendere, ut certam, quemadmodum defenderunt stoici, quod hominis bonum, quo beatus esset, in animi tantum uirtute consisteret: potest alius ut incertam, sicut defenderunt Academici noui, quod eis, etsi non certum, tamen ueri simile uidebatur. Viginti quatuor ergo fiunt per eos, qui eas uelut certas propter ueritatem, et aliae uiginti quatuor per eos, qui easdem quamuis incertas propter ueri similitudinem sequendas putant. Rursus, quia unamquamque istarum quadraginta octo sectarum potest quisque sequi habitu caeterorum philosophorum, itemque potest alius habitu cynicorum, ex hac etiam differentia duplicantur, et nonaginta sex fiunt. Deinde quia earum singulas quasque ita tueri homines possunt atque sectari, ut aut otiosam diligant itam, sicut hi, qui tantummodo studiis doctrinae uacare uoluerunt, atque ualuerunt; aut negotiosam, sicut hi, qui cum philosopharentur, tamen administratione reipublicae regendisque rebus humanis occupatissimi fuerunt; aut ex utroque genere temperatam, sicut Hi, qui partim erudito otio, partim necessario negotio, alternantia uitae suae tempora tribuerunt. Propter has differentias potest etiam triplicari numerus iste sectarum, et ad ducentas octoginta octo perduci [...]. Remouet ergo prius omnes illas differentias, quae numerum multiplicauere sectarum: quas ideo remouendas putat, quia non in eis est finis boni. Neque enim existimat ullam philosophiae sectam esse dicendam, quae non eo distet a ceteris, quod diuersos habeat fines bonorum et malorum. Quando quidem nulla est homini causa pholosophandi, nisi ut beatus sit: quod autem beatum faciat, ipse est finis boni: nulla est igitur causa pholosphandi, nisi finis boni: quamobrem, quae nullum boni finem sectatur, nulla philosophiae secta dicenda est. Cum ergo quaeritur de sociali uita, utrum sit tenenda sapienti ut summum bonum, quo fit homo beatus, ita uelit et curet amici sui, quemadmodum suum, an suae tantummodo beatitudinis causa faciat, quidquid faciat; non de ipso summo bono quaestio est, sed de assumendo uel non assumendo socio ad huius participationem boni, non propter se ipsum; sed propter eundem socium, ut eius bono ita gaudeat, sicut gaudet suo. Item cum quaeritur de academicis nouis, quibus incerta sunt omnia, utrum ita sint res habendae, in quibus philosophandum est, an sicut aliis philosophis placuit, certas eas habere debeamus, non quaeritur quid in boni fine sectandum sit, sed de ipsius boni ueritate, quod sectandum uidetur, utrum sit, nec ne, dubitandum: hoc est, ut ita planius eloquar, utrum ita sectandum sit, ut, qui sectatur, dicat esse uerum; an ita, ut qui sectatur, dicat uerum sibi uideri, etiamsi forte sit falsum; tamen uterque sectetur unum atque idem bonum. In illa etiam differentia, quae adhibetur e habitu et consuetudine cynicorum, non quaeritur, quisnam sit finis boni, sed utrum in illo habitu et consuetudine sit uiuendum ei, qui uerum sectatur bonum, quodlibet ei uerum esse uideatur atque sectandum. Denique fuerunt, qui, cum diuersa sequerentur bona finalia, alii uirtutem, alii uoluptatem, eumdem tamen habitum et consuetudinem tenebant, ex quo cynici appellabantur. Ita illud, quidquid est, unde philosophi cynici discernuntur a caeteris, ad eligendum ac tenendum bonum, quo beati fierent, utique nihil ualebat. Nam si aliquid ad hoc interesset, profecto idem habitus eundem finem sequi cogeret, et diuersus habitus eundem sequi finem non sineret [...]. Marcus Varro quattuor adhibens differentias, id est, ex uita sociali, ex academicis nouis, ex cynicis, ex isto uitae genere tripartito, ad sectas CCLXXXVIII peruenit, et si quae aliae possunt similiter adiici; remotis iis omnibus, quoniam de sectando summo bono nullam inferunt quaestionem, et ideo sectae nec sunt, nec uocandae sunt, ad illas duodecim, in quibus quaeritur, quid sit bonum hominis, quo assecuto fit beatus, ut ex eis unam ueram caetera falsas esse ostendat, reuertitur. Nam remoto illo tripartito genere uitae, duae partes huius numeri detrahuntur, et sectae nonaginta sex remanent. Remota uero differentia ex cynicis addita, ad dimidium rediguntur, et quadraginta octo fiunt. Auferamus etiam, quod ex academicis nouis adhibitum est, rursus dimidia pars remanet, id est, uiginti quattuor. De sociali quoque uita, quod accesserat, similiter auferatur, et duodecim sunt reliquae, quas ist differentia, ut uiginti quattuor fierent, duplicauerat. De his ergo duodecim nihil dici potest, cui sectae non sint habendae. Nihil quippe aliud in eis quaeritur, quam finis bonorum et malorum. Inuentis autem bonorum finibus, profecto e contrario sunt malorum. Hae autem ut fiant duodecim sectae, illa quattuor triplicantur, uoluptas, quies, utrumque, et prima naturae, quae primigenia Varro creat. Haec quippe quattuor dum singillatim uirguti aliquando subduntur, ut non propter se ipsa, sed propter officium uirtutis appetenda uideantur, aliquando praeferuntur, ut non propter se ipsa, sed propter haec adipiscenda uel conseruanda, necessaria uirtus putetur, aliquando iunguntur, ut propter se ipsa et uirtus, et ista appetenda credantur; quaternarium numerum triplum reddunt, et ad duodecim sectas perueniunt. Ex illis autem quatuor rebus Varro tres tollit, uoluptatem scilicet, et quietem, et utrumque: non quod eas improbet, sed quod primigenia illa naturae et uoluptatem in se habeant, et quietem. Quid ergo opus est, ex his duatus, tria quaedam facere, duo scilicet cum singillatim appetuntur, uoluptas aut quies, et tertium, cum ambae simul: quandoquidem prima naturae, et ipsas, et praeter ipsas, alia multa contineant? De tribus ergo sectis, ei placet, diligenter esse tractandum, quaenam sit potius eligenda [...]. Quia summum bonum in philosophia, non arboris, non pecoris, non Dei, sed hominis quaeritur, quid sit ipse homo, quaerendum putat. Sentit quippe in eius natura duo esse quaedam, corpus et animam: et horum quidem duorum melius esse animam, longeque omnino praestabilius, non dubitat; sed utrum anima sola sit homo, ut ita sit ei corpus tamquam equus equiti, quaerendum putat. Eques enim non homo et equus, sed solus homo est: ideo tamen eques dicitur, quod aliquo modo se habeat ad equum. An corpus solum sit homo, aliquo modo se habens ad animam, sicut poculum ad potionem: non enim calix et potio, quam continet calix, simul dicitur poculum, sed calix solus; ideo tamen, quod potioni continendae sit accommodatus. An uero nec anima sola, nec solum corpus, sed simul utrumque sit homo, cuius pars sit una, siue anima, siue corpus, ille autem totus ex utroque constet, ut sit homo: sicut duos equos iunctos bigas uocamus, quorum siue dexter, siue sinister, pars est bigarum, unum uero eorum, quoque modo se habeat ad alterum, bigas non dicimus, sed ambos simul. Horum autem trium hoc eligit tertium, hominemque nec animam solam, nec solum corpus esse, sed animam simul et corpus arbitratur. Proinde summum bonum hominis, quo fit beatus, ex utriusque rei bonis constare dicit, et animae scilicet et corporis. Ac per hoc prima illa naturae propter se ipsa existimat esse expetenda, ipsamque uirtutem, quam doctrina inserit uelut artem uiuendi, quae in animae bonis est excellentissimum bonum. Quapropter eadem uirtus, id est, ars agendae uitae, cum acceperit prima naturae, quae sine illa erant, sed tamen erant etiam, quando eius doctrina adhuc deerat, omnia propter se ipsam appetit, simulque etiam se ipsam: omnibusque simul, et se ipsa utitur, eo fine, ut omnibus delectetur, atque perfruatur, magis minusque, ut quaeque inter se maiora atque minora sunt, tamen omnibus gaudens, et quaedam minora, si necessitas postulat, propter maiora uel adipiscenda, uel tenenda contemnet. Omnium autem bonorum, uel animi, uel corporis, nihil sibi uirtus omnino praeponit. Haec enim bene utitur et se ipsa, et caeteris, quae hominem faciunt beatum, bonis. Vbi uero ipsa non est, quamlibet multa sint bona, non bono eius sunt cuius sunt; ac per hoc iam nec eius bona dicenda sunt, cui male utenti utilia esse non possunt. Haec ergo uita hominis, quae uirtute et aliis animi et corporis bonis, sine quibus uirtus esse non potest, fruitur, beata esse dicitur: si uero et aliis sine quibus esse uirtus potest, uel ullis, uel pluribus, beatior: si autem prorsus omnibus, ut nullum omnino bonum desit, uel animi, uel corporis, beatissima. Non enim hoc est uita, quod uirtus; quoniam non omnis uita, sed sapiens uita uirtus est: et tamen qualiscumque uita sine ulla uirtute potest esse; uirtus uero sine ulla uita esse non potest. Hoc et de memoria dixerim atque ratione, et si quid aliud tale est in homine. Sunt enim haec et ante doctrinam, sine his autem non potest esse ulla doctrina: ac per hoc nec uirtus, quae utique discitur. Bene autem currere, pulchrum esse corpore, uiribus ingentibus praeualere, et cetera huiusmodi, talia sunt, ut et uirtus sine his esse possit, et ipsa sine uirtute; bona sunt tamen; et secundum istos, etiam ipsa propter se ipsam siligitur uirtus, utiturque illis et fruitur, sicut uirtutem decet. Hanc uitam beatam, etiam socialem perhibent esse, quae amicorum bona, propter se ipsa diligat, sicut sua; eisque propter ipsos hoc uelit, quod sibi, siue in domo sint, sicut coniux et liberi et quicumue domestici; siue in loco, ubi domus eius est, sicuti est urbs, ut sunt hi, qui ciues uocantur; siue in toto orbe, ut sunt gentes, quas et societas humana coniungit; siue in ipso mundo, qui censetur nomine coeli et terrae, sicut esse dicunt deos, quos uolunt amicos esse hominis sapientis. De bonorum autem, et e contrario malorum finibus negant ullo modo esse dubitandum, et hanc inter se et nouos academicos affirmant esse distantiam, nec eorum interest quidquam, siue cinico, siue alio quolibet habitu et uictu in his finibus, quos ueros putant, quisque philosophetur. Ex tribus porro illis uitae generibus, otioso, actuoso, et quod ex utroque compositum est, hoc tertium sibi placere affirmat. Haec sensisse ac docuisse academicos ueteres, Varro asserit, auctore Antiocho, magistro Ciceronis et suo, quem sane Cicero in pluribus fuisse stoicum quam ueterem academicum uult uideri.