M. TERENTII VARRONIS - DE LINGVA LATINA - LIBER VI

I

Origines uerborum quae sunt locorum et ea quae in his in priore libro scripsi. In hoc dicam de uocabulis temporum et earum rerum quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut sedetur, ambulatur, loquontur; atque si qua erunt ex diuerso genere adiuncta, potius cognationi uerborum quam auditori calumnianti geremus morem. Huius rei auctor satis mihi Chrysippus et Antipater et illi in quibus, si non tantum acuminis, at plus litterarum, in quo est Aristophanes et Apollodorus, qui omnes uerba ex uerbis ita declinari scribunt, ut uerba litteras alia assumant, alia mittant, alia commutent, ut fit in turdo, in turdario et turdelice. Sic declinantes Graeci nostra nomina dicunt Lucienum Leukienon et Quinctium Kointion, et nostri illorum Aristarchon Aristarchum et Diona Dionem; sic, inquam, consuetudo nostra multa declinauit a uetere, ut ab solu solum, ab Loebeso Liberum, ab Lasibus Lares: quae obruta uetustate ut potero eruere conabor.

II

Dicemus primo de temporibus, tum quae per ea fiunt, sed ita ut ante de natura eorum: ea enim dux fuit ad uocabula imponenda homini. Tempus esse dicunt interuallum mundi motus. Id diuisum in partes aliquot maxime ab solis et lunae cursu. Itaque ab eorum tenore temperato tempus dictum, unde tempestiua; et a motu eorum qui toto caelo coniunctus mundus. Duo motus solis: alter cum caelo, quod mouetur ab Ioue rectore, qui Graece Dia appellatur, cum ab oriente ad occasum uenit, quo tempus id ab hoc deo dies appellatur. Meridies ab eo quod medius dies. D antiqui, non R in hoc dicebant, ut Praeneste incisum in solario uidi. Solarium dictum id, in quo horae in sole inspiciebantur, uel horologium ex aqua, quod Cornelius in Basilica Aemilia et Fuluia inumbrauit. Diei principium mane, quod tum manat dies ab oriente, nisi potius quod bonum antiqui dicebant manum, ad cuiusmodi religionem Graeci quoque cum lumen affertur, solent dicere phos agathon. Suprema summum diei, id ab superrimo. Hoc tempus XII Tabulae dicunt occasum esse solis; sed postea lex Plaetoria id quoque tempus esse iubet supremum quo praetor in Comitio supremam pronuntiauit populo. Secundum hoc dicitur crepusculum a crepero: id uocabulum sumpserunt a Sabinis, unde ueniunt Crepusci nominati Amiterno, qui eo tempore erant nati, ut Lucii prima luce in Reatino; crepusculum significat dubium; ab eo res dictae dubiae creperae, quod crepusculum dies etiam nunc sit an iam nox multis dubium. Nox, quod, ut Pacuius ait, Omnia nisi interueniat so pruina obriguerint, quod nocet, nox, nisi quod Graece nux nox. Cum stella prima exorta (eum Graeci uocant hesperon, nostri Vesperuginem ut Plautus: Neque Vesperugo neque Vergiliae occidunt), id tempus dictum a Graecis hespera, Latine uesper; ut ante solem ortum quod eadem stella uocatur iubar, quod iubata, Pacui dicit pastor: Exorto iubare, noctis decurso itinere; Enni Aiax: Lumen - iubarne? - in caelo cerno. Inter uesperuginem et iubar dicta nox intempesta, ut in Bruto Cassii quod dicit Lucretia: Nocte intempesta nostram deuenit domum. Intempestam Aelius dicebat cum tempus agendi est nullum, quod alii concubium appellarunt, quod omnes fere tunc cubarent; alii ab eo quod sileretur silentium noctis, quod idem Plautus tempus conticinium: scribit enim: Videbimus: factum uolo. Redito conticinio. Alter motus solis est, aliter ac caeli, quod mouetur a bruma ad solstitium. Dicta bruma, quod breuissimus tunc dies est; solstitium, quod sol eo die sistere uidebatur, quo ad nos uersum proximus est. Sol cum uenit in medium spatium inter brumam et solstitium, quod dies aequus fit ac nox, aequinoctium dictum. Tempus a bruma ad brumam dum sol redit, uocatur annus, quod ut parui circuli anuli, sic magni dicebantur circites ani, unde annus. Huius temporis pars prima hiems, quod tum multi imbres; hinc hibernacula, hibernum; uel, quod tum anima quae flatur omnium apparet, ab hiatu hiems. Tempus secundum uer, quod tum uirere, incipunt uirgulta ac uertere se tempus anni; nisi quod Iones dicunt er uer. Tertium ab aestu aestas; hinc haestiuum; nisi forte a Graeco aiesthai. Quartum autumnus, ab augendis hominum opibus dictus frugibusque coactis, quasi auctumnus. Vt annus ab sole, sic mensis a lunae motu dictus, dum ab sole profecta rursus redit ad eum. Luna quod Graece olim dicta mene, unde illorum menes, ab eo nostri. A mensibus intermestris dictum, quod putabant inter prioris mensis senescentis extremum diem et nouam lunam esse diem, quem diligentius Attici henen kai nean appellarunt, ab eo quod eo die potest uideri extrema et prima luna. Lustrum nominatum tempus quinquennale a luendo, id est soluendo, quod quinto quoque anno uectigalia et ultro tributa per censores persoluebantur. Seclum spatium annorum centum uocarunt, dictum a sene, quod longissimum spatium senescendorum hominum id putarunt. Aeuum ab aetate omnium annorum (hinc aeuiternum, quod factum est aeternum): quod Graeci aiona, id ait Chrysippus esse aei on. Ab eo Plautus: Non omnis aetas ad perdiscendum est satis, hinc poetae: Aeterna templa caeli.

III

Ad naturale discrimen ciuilia uocabula dierum accesserunt. Dicam prius qui deorum causa, tum qui hominum sunt instituti. Dies Agonales per quos rex in Regia arietem immolat, dicti ab "agon," eo quod interrogat minister sacrificii "agone?": nisi si a Graeca lingua, ubi agon princeps, ab eo quod immolatur a principe ciuitatis et princeps gregis immolatur. Carmentalia nominantur quod sacra tum et feriae Carmentis. Lupercalia dicta, quod in Lupercali Luperci sacra faciunt. Rex cum ferias menstruas Nonis Februariis edicit, hunc diem februatum appellat; februm Sabini purgamentum, et id in sacris nostris uerbum non ignotum: nam pellem capri, cuius de loro caeduntur puellae Lupercalibus, ueteres februm uocabant, et Lupercalia Februatio, ut in Antiquitatum libris demonstraui. Quirinalia a Quirino, quod ei deo feriae et eorum hominum, qui Furnacalibus suis non fuerunt feriati. Feralia ab inferis et ferendo, quod ferunt tum epulas ad sepulcrum quibus ius ibi parentare. Terminalia, quod is dies anni extremus constitutus: duodecimus enim mensis fuit Februarius et cum intercalatur inferiores quinque dies duodecimo demuntur mense. Ecurria ab equorum cursu: eo die enim ludis currunt in Martio Campo. Liberalia dicta, quod per totum oppidum eo die sedent ut sacerdotes Liberi anus hedera coronatae cum libis et foculo pro emptore sacrificantes. In libris Saliorum quorum cognomen Agonensium, forsitan hic dies ideo appelletur potius Agonia. Quinquatrus: hic dies unus ab nominis errore obseruatur proinde ut sint quinque; dictus, ut ab Tusculanis post diem sextum Idus similiter uocatur Sexatrus et post diem septimum Septimatrus, sic hic, quod erat post diem quintum Idus, Quinquatrus. Dies Tubulustrium appellatur, quod eo die in Atrio Sutorio sacrorum tubae lustrantur. Megalesia dicta a Graecis, quod ex Libris Sibyllinis arcessita ab Attalo rege Pergama; ibi prope murum Megalesion, id est templum eius deae, unde aduecta Romam. Fordicidia a fordis bubus; bos forda quae fert in uentre; quod eo die publice immolantur boues praegnantes in curiis complures, a fordis caedendis Fordicidia dicta. Palilia dicta a Pale, quod ei feriae, ut Cerialia a Cerere. Vinalia a uino; hic dies Iouis, non Veneris. Huius rei cura non leuis in Latio: nam aliquot locis uindemiae primum ab sacerdotibus publice fiebant, ut Romae etiam nunc: nam flamen Dialis auspicatur uindemiam et ut iussit uinum legere, agna Ioui facit, inter cuius exta caesa et porrecta flamen primus uinum legit. In Tusculanis portis est scriptum: Vinum nouum ne uehatur in urbem ante quam Vinalia kalentur. Robigalia dicta ab Robigo; secundum segetes huic deo sacrificatur, ne robigo occupet segetes. Dies Vestalia ut uirgines Vestales a Vesta. Quinquatrus minusculae dictae Iuniae Idus ab similitudine maiorum, quod tibicines tum feriati uagantur per urbem et conueniunt ad Aedem Mineruae. Dies Fortis Fortunae appellatus ab Seruio Tullio rege, quod is fanum Fortis Fortunae secundum Tiberim extra urbem Romam dedicauit Iunio mense. Dies Poplifugia uidetur nominatus, quod eo die tumultu repente fugerit populus: non multo enim post hic dies quam decessus Gallorum ex Vrbe, et qui tum sub Vrbe populi, ut Ficuleates ac Fidenates et finitimi alii, contra nos coniurarunt. Aliquot huius diei uestigia fugae in sacris apparent, de quibus rebus Antiquitatum Libri plura referunt. Nonae Caprotinae, quod eo die in Latio Iunoni Caprotinae mulieres sacrificant et sub caprifico faciunt; e caprifico adhibent uirgam. Cur hoc, toga praetexta data eis Apollinaribus Ludis docuit populum. Neptunalia a Neptuno: eius enim dei feriae. Furrinalia a Furrina, quod ei deae feriae publicae, dies is; cuius deae honos apud antiquos: nam ei sacra instituta annua et flamen attributus; nunc uix nomen notum paucis. Portunalia dicta a Portuno, cui eo die aedes in portu Tiberino facta et feriae institutae. Vinalia rustica dicuntur ante diem XIIII Kalendas Septembres, quod tum Veneri dedicata aedes et horti ei deae dicantur ac tum sunt feriati holitores. Consualia dicta a Conso, quod tum feriae publicae ei deo et in Circo ad aram eius ab sacerdotibus ludi illi, quibus uirgines Sabinae raptae. Volcanalia a Volcano, quod ei tum feriae et quod eo die populus pro se in ignem animalia mittit. Opeconsiua dies ab dea Ope Consiua, cuius in Regia sacrarium quod adeo artum, eo praeter uirgines Vestales et sacerdotem publicum introeat nemo. "Is cum eat, suffibulum ut habeat," scriptum: id dicitur ab suffigendo i subfigabulum. Volturnalia a deo Volturno, cuius feriae tum. Octobri mense Meditrinalia dies dictus a medendo, quod Flaccus flamen Martialis dicebat hoc die solitum uinum nouum et uetus libari et degustari medicamenti causa; quod facere solent etiam nunc multi cum dicunt: Nouum uetus uinum bibo: nouo ueteri morbo medeor. Fontanalia a Fonte, quod is dies feriae eius; ab eo tum et in fontes coronas iaciunt et puteos coronant. Armilustrium ab eo quod in Armilustrio armati sacra faciunt, nisi locus potius dictus ab his; sed quod de his prius, id ab ludendo aut lustro, id est quod circumibant ludentes ancilibus armati. Saturnalia dicta ab Saturno, quod eo die feriae eius, ut post diem tertium Opalia Opis. Angeronalia ab Angerona, cui sacrificium fit in Curia Acculeia et cuius feriae publicae is dies. Larentinae, quem diem quidam in scribendo Larentalia appellant, ab Acca Larentia nominatus, cui sacerdotes nostri publice parentant e sexto die, qui ab ea dicitur dies Parentalium Accas Larentinas. Hoc sacrificium fit in Velabro, qua in Nouam Viam exitur, ut aiunt quidam ad sepulcrum Accae, ut quod ibi prope faciunt diis Manibus seruilibus sacerdotes; qui uterque locus extra urbem antiquam fuit non longe a Porta Romanula, de qua in priore libro dixi. Dies Septimontium nominatus ab his septem montibus, in quis sita Vrbs est; feriae non populi, sed montanorum modo, ut Paganalibus, qui sunt alicuius pagi. De statutis diebus dixi; de annalibus nec die statutis dicam. Compitalia dies attributus Laribus uialibus: ideo ubi uiae competunt tum in competis sacrificatur. Quotannis is dies concipitur. Similiter Latinae Feriae dies conceptiuus dictus a Latinis populis, quibus ex Albano Monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis, a quibus Latinis Latinae dictae. Sementiuae Feriae dies is, qui a pontificibus dictus, appellatus a semente, quod sationis causa susceptae. Paganicae eiusdem agriculturae causa susceptae, ut haberent in agris omnis pagus, unde Paganicae dictae. Sunt praeterea feriae conceptiuae quae non sunt annales, ut hae quae dicuntur sine proprio uocabulo aut cum perspicuo, ut Nouendiales sunt.

IV

De his diebus satis; nunc iam, qui hominum causa constituti, uideamus. Primi dies mensium nominati Kalendae, quod his diebus calantur eius mensis Nonae a pontificibus, quintanae an septimanae sint futurae, in Capitolio in Curia Calabra sic: "Die te quinti kalo Iuno Couella" aut "Septimi die te kalo Iuno Couella." Nonae appellatae aut quod ante diem nonum Idus semper, aut quod, ut nouus annus Kalendae Ianuariae ab nouo sole appellatae, nouus mensis ab noua luna Nonae; eodem dic in Vrbem qui in agris ad regem conueniebat populus. Harum rerum uestigia apparent in sacris Nonalibus in Arce, quod tunc ferias primas menstruas, quae futurae sint eo mense, rex edicit populo. Idus ab eo quod Tusci Itus, uel potius quod Sabini Idus dicunt. Dies postridie Kalendas, Nonas, Idus appellati atri, quod per eos dies nihil noui inciperent. Dies fasti, per quos praetoribus omnia uerba sine piaculo licet fari; comitiales dicti, quod tum ut in Comitio esset populus constitutum est ad suffragium ferundum, nisi si quae feriae conceptae essent, propter quas non liceret, ut Compitalia et Latinae. Contrarii horum uocantur dies nefasti, per quos dies nefas fari praetorem "do," "dico," "addico"; itaque non potest agi: necesse est aliquo eorum uti uerbo, cum lege quid peragitur. Quod si tum imprudens id uerbum emisit ac quem manumisit, ille nihilo minus est liber, sed uitio, ut magistratus uitio creatus nihilo setius magistratus. Praetor qui tum fatus est, si imprudens fecit, piaculari hosti facta piatur; si prudens dixit, Quintus Mucius aiebat eum expiari ut impium non posse. Intercisi dies sunt per quos mane et uesperi est nefas, medio tempore inter hostiam caesam et exta porrecta fas; a quo quod fas tum intercedit aut eo intercisum nefas, intercisi. Dies qui uocatur si "Quando rex comitiauit fas," is dictus ab eo quod eo die rex sacrificio ius dicat ad Comitium, ad quod tempus est nefas, ab eo fas: itaque post id tempus lege actum saepe. Dies qui uocatur "Quando stercum delatum fas," ab eo appellatus, quod eo die ex Aede Vestae stercus euerritur et per Capitolinum Cliuum in locum defertur certum. Dies Alliensis ab Allia fluuio dictus: nam ibi exercitu nostro fugato Galli obsederunt Romam. Quod ad singulorum dierum uocabula pertinet dixi. Mensium nomina fere sunt aperta, si a Martio, ut antiqui constituerunt, numeres: nam primus a Marte. Secundus, ut Fuluius scribit et Iunius, a Venere, quod ea sit Aphrodite; cuius nomen ego antiquis litteris quod nusquam inueni, magis puto dictum, quod uer omnia aperit, Aprilem. Tertius a maioribus Maius, quartus a iunioribus dictus Iunius. Dehinc quintus Quintilis et sic deinceps usque ad Decembrem a numero. Ad hos qui additi, prior a principe deo Ianuarius appellatus; posterior, ut idem dicunt scriptores, ab diis inferis Februarius appellatus, quod tum his parentetur; ego magis arbitror Februarium a die februato, quod tum februatur populus, id est Lupercis nudis lustratur antiquum oppidum Palatinum gregibus humanis cinctum.

V

Quod ad temporum uocabula Latina attinet, hactenus sit satis dictum; nunc quod ad eas res attinet quae in tempore aliquo fieri animaduerterentur, dicam, ut haec sunt: legisti, cursus, ludens; de quis duo praedicere uolo, quanta sit multitudo eorum et quae sint obscuriora quam alia. Cum uerborum declinatuum genera sint quattuor, unum quod tempora adsignificat neque habet casus, ut ab lego leges, lege; alterum quod casus habet neque tempora adsignificat, ut ab lego lectio et lector; tertium quod habet utrunque et tempora et casus, ut ab lego legens, lecturus; quartum quod neutrum habet, ut ab lego lecte ac lectissime: horum uerborum si primigenia sunt ad mille, ut Cosconius scribit, ex eorum declinationibus uerborum discrimina quingenta milia esse possunt ideo, quod a singulis uerbis primigeniis circiter quingentae species declinationibus fiunt. Primigenia dicuntur uerba ut lego, scribo, sto, sedeo et cetera, quae non sunt ab alio quo uerbo, sed suas habent radices. Contra uerba declinata sunt, quae ab alio quo oriuntur, ut ab lego legis, legit, legam et sic indidem hinc permulta. Quare si quis primigeniorum uerborum origines ostenderit, si ea mille sunt, quingentum milium simplicium uerborum causas aperuerit una; sin nullius, tamen qui ab his reliqua orta ostenderit, satis dixerit de originibus uerborum, cum unde nata sint, principia erunt pauca, quae inde nata sint, innumerabilia. A quibus iisdem principiis antepositis praeuerbiis paucis immanis uerborum accedit numerus, quod praeuerbiis inmutatis additis atque commutatis aliud atque aliud fit: ut enim et processit, et recessit, sic accessit et abscessit; item incessit et excessit, sic successit et decessit, discessit et concessit. Quod si haec decem sola praeuerbia essent, quoniam ab uno uerbo declinationum quingenta discrimina fierent, his decemplicatis coniuncto praeuerbio ex uno quinque milia numero efficerentur, ex mille ad quinquagies centum milia discrimina fieri possunt. Democritus, Epicurus, item alii qui infinita principia dixerunt, quae unde sint non dicunt, sed cuiusmodi sint, tamen faciunt magnum: quae ex his constant in mundo, ostendunt. Quare si etymologus principia uerborum postulet mille, de quibus ratio ab se non poscatur, et reliqua ostendat, quod non postulat, tamen immanem uerborum expediat numerum. De multitudine quoniam quod satis esset admonui, de obscuritate pauca dicam. Verborum quae tempora adsignificant ideo locus, difficillimus etyma, quod neque his fere societas cum Graeca lingua, neque uernacula ea quorum in partum memoria adfuerit nostra; e quibus, ut dixi, quae poterimus.

VI

Incipiam hinc primum quod dicitur ago. Actio ab agitatu facta. Hinc dicimus "agit gestum tragoedus," et "agitantur quadrigae"; hinc "agitur pecus pastum." Qua uix agi potest, hinc angiportum; qua nil potest agi, hinc angulus, uel quod in eo locus angustissimus, cuius loci is angulus. Actionum trium primus agitatus mentis, quod primum ea quae sumus acturi cogitare debemus, deinde tum dicere et facere. De his tribus minime putat uolgus esse actionem cogitationem; tertium, in quo quid facimus, id maximum. Sed et cum cogitamus quid et eam rem agitamus in mente, agimus, et cum pronuntiamus, agimus. Itaque ab eo orator agere dicitur causam et augures augurium agere dicuntur, quom in eo plura dicant quam faciant. Cogitare a cogendo dictum: mens plura in unum cogit, unde eligere possit. Sic e lacte coacto caseus nominatus; sic ex hominibus contio dicta, sic coemptio, sic compitum nominatum. A cogitatione concilium, inde consilium; quod ut uestimentum apud fullonem cum cogitur, conciliari dictum. Sic reminisci, cum ea quae tenuit mens ac memoria, cogitando repetuntur. Hinc etiam comminisci dictum, a con et mente, cum finguntur in mente quae non sunt; et ab hoc illud quod dicitur eminisci, cum commentum pronuntiatur. Ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui a mente sua discedit. Hinc etiam metus a mente quodam modo mota, ut metuisti te amouisti; sic, quod frigidus timor, tremuisti timuisti. Tremo dictum a similitudine uocis, quae tunc cum ualde tremunt apparet, cum etiam in corpore pili, ut arista in spica hordei, horrent. Curare a cura dictum. Cura, quod cor urat; curiosus, quod hac praeter modum utitur. Recordari, rursus in cor reuocare. Curiae, ubi senatus rempublicam curat, et illa ubi cura sacrorum publica; ab his curiones. Volo a uoluntate dictum et a uolatu, quod animus ita est, ut puncto temporis peruolet quo uolt. Lubere ab labendo dictum, quod lubrica mens ac prolabitur, ut dicebant olim. Ab lubendo libido, libidinosus ac Venus Libentina et Libitina, sic alia. Metuere a quodam motu animi, cum id quod malum casurum putat refugit mens. Cum uehementius in mouendo ut ab se abeat foras fertur, formido; cum parum mouetur pauet, et ab eo pauor. Meminisse a memoria, cum in id quod remansit in mente rursus mouetur; quae a manendo ut manimoria potest esse dicta. Itaque Salii quod cantant: Mamuri Veturi, significant memoriam ueterem. Ab eo dem monere, quod is qui monet, proinde sit ac memoria; sic monimenta quae in sepulcris, et ideo secundum uiam, quo praetereuntis admoneant et se fuisse et illos esse mortalis. Ab eo cetera quae scripta ac facta memoriae causa monimenta dicta. Maerere a marcere, quod etiam corpus marcesceret; hinc etiam macri dicti. Laetari ab eo quod latius gaudium propter magni boni opinionem diffusum. Itaque Iuuentius ait: Gaudia Sua si omnes homines conferant unum in locum, Tamen mea exsuperet laetitia. Sic cum se habent, laeta.

VII

Narro, cum alterum facio narum, a quo narratio, per quam cognoscimus rem gestam. Quae pars agendi est ab dicendo ac sunt aut coniuncta cum temporibus aut ab his: eorum hoc genus uidentur etyma. Fatur is qui primum homo significabilem ore mittit uocem. Ab eo, ante quam ita faciant, pueri dicuntur infantes; cum id faciunt, iam fari; cum hoc uocabulum, tum a similitudine uocis pueri fariolus ac fatuus dictum. Ab hoc tempora quod tum pueris constituant Parcae fando, dictum fatum et res fatales. Ab hac eadem uoce qui facile fantur facundi dicti, et qui futura praediuinando soleant fari fatidici; dicti idem uaticinari, quod uesana mente faciunt: sed de hoc post erit usurpandum, cum de poetis dicemus. Hinc fasti dies, quibus uerba certa legitima sine piaculo praetoribus licet fari; ab hoc nefasti, quibus diebus ea fari ius non est et, si fati sunt, piaculum faciunt. Hinc effata dicuntur, qui augures finem auspiciorum caelestum extra urbem agris sunt effati ut esset; hinc effari templa dicuntur: ab auguribus effantur qui in his fines sunt. Hinc fana nominata, quod pontifices in sacrando fati sint finem; hinc profanum, quod est ante fanum coniunctum fano; hinc profanatum quid in sacrificio atque Herculi decuma appellata ab eo est quod sacrificio quodam fanatur, id est ut fani lege fit. Id dicitur polluctum, quod a porriciendo est fictum: cum enim ex mercibus libamenta porrecta sunt Herculi in aram, tum polluctum est, ut cum profanatum dicitur, id est proinde ut sit fani factum: itaque ibi olim in fano consumebatur omne quod profanatum erat, ut etiam nunc fit quod praetor urbanus quotannis facit, cum Herculi immolat publice iuuencam. Ab eodem uerbo fari fabulae, ut tragoediae et comoediae, dictae. Hinc fassi ac confessi, qui fati id quod ab is quaesitum. Hinc professi; hinc fama et famosi. Ab eodem falli, sed et falsum et fallacia, quae propterea, quod fando quem decipit ac contra quam dixit facit. Itaque si quis re fallit, in hoc non proprio nomine fallacia, sed tralaticio, ut a pede nostro pes lecti ac betae. Hinc etiam famigerabile et sic compositicia alia item ut declinata multa, in quo et Fatuus et Fatuae. Loqui ab loco dictum. Quod qui primo dicitur iam fari uocabula et reliqua uerba dicit ante quam suo quique loco ea dicere potest, hunc Chrysippus negat loqui: quare ut imago hominis non sit homo sic in coruis, cornicibus, pueris primitus incipientibus fari uerba non esse uerba, quod non loquantur. Igitur is loquitur, qui suo loco quodque uerbum sciens ponit, et is tum prolocutus, quom in animo quod habuit extulit loquendo. Hinc dicuntur eloqui ac reloqui in fanis Sabinis, e cella dei qui loquuntur. Hinc dictus loquax, qui nimium loqueretur; hinc eloquens, qui copiose loquitur; hinc colloquium, cum ueniunt in unum locum loquendi causa; hinc adlocutum mulieres ire aiunt, cum eunt ad aliquam locutum consolandi causa; hinc quidam loquelam dixerunt uerbum quod in loquendo efferimus. Concinne loqui dictum a concinere, ubi inter se conueniunt partes ita ut inter se concinant aliud alii. Pronuntiare dictum a pro et nuntiare; pro idem ualet quod ante, ut in hoc: proludit. Ideo actores pronuntiare dicuntur, quod in proscaenio enuntiant poetae cogitata, quod maxime tum dicitur proprie, nouam fabulam cum agunt. Nuntius enim est a nouis rebus nominatus, quod a uerbo Graeco potest declinatum; ab eo itaque Neapolis illorum Nouapolis ab antiquis uocitata nostris. A quo etiam extremum nouissimum quoque dici coeptum uolgo, quod mea memoria ut Aelius sic senes aliquot, nimium nouum uerbum quod esset, uitabant; cuius origo, ut a uetere uetustius ac ueterrimum, sic ab nouo declinatum nouius et nouissimum, quod extremum. Sic ab eadem origine nouitas et nouicius et noualis in agro et "sub Nouis" dicta pars in Foro aedificiorum, quod uocabulum ei peruetustum, ut Nouae Viae, quae uia iam diu uetus. Ab eo quoque potest dictum nominare, quod res nouae in usum quom additae erant, quibus eas nouissent, nomina ponebant. Ab eo nuncupare, quod tunc pro ciuitate uota noua suscipiuntur. Nuncupare nominare ualere apparet in legibus, ubi "nuncupatae pecuniae" sunt scriptae; item in Choro in quo est: Aenea! - Quis is est qui meum nomen nuncupat? Item in Medo: Quis tu es, mulier, quae me insueto nuncupasti nomine? Dico originem habet Graecam, quod Graeci deiknyo. Hinc etiam dicare, ut ait, Ennius: Dico VI hunc dicare circum metulas. Hinc iudicare, quod tunc ius dicatur; hinc iudex, quod ius dicat accepta potestate; hinc dedicat, id est quibusdam uerbis dicendo finit: sic, enim aedis sacra a magistratu pontifice praeeunte, dicendo dedicatur. Hinc, ab dicendo, indicium; hinc illa: indicit bellum, indixit funus, prodixit diem, addixit iudicium; hinc appellatum dictum in mimo, ac dictiosus; hinc in manipulis castrensibus dicta ab ducibus; hinc dictata in ludo; hinc dictator magister populi, quod is a consule debet dici; hinc antiqua illa addici numo et dicis causa et addictus. Si dico quid sciens nescienti, quod ei quod ignorauit trado, hinc doceo declinatum uel quod cum docemus dicimus uel quod qui docentur inducuntur in id quod docentur. Ab eo quod scit ducere qui est dux aut ductor; hinc doctor qui ita inducit, ut doceat. Ab ducendo docere disciplina discere litteris commutatis paucis. Ab eodem principio documenta, quae exempla docendi causa dicuntur. Disputatio et computatio e propositione putandi, quod ualet purum facere; ideo antiqui purum putum appellarunt; ideo putator, quod arbores puras facit; ideo ratio putari dicitur, in qua summa fit pura: sic is sermo in quo pure disponuntur uerba, ne sit confusus atque ut diluceat, dicitur disputare. Quod dicimus disserit item translaticio aeque ex agris uerbo: nam ut holitor disserit in areas sui cuiusque generis res, sic in oratione qui facit, disertus. Sermo, opinor, est a serie, unde serta; etiam in uestimento sartum, quod comprehensum: sermo enim non potest in uno homine esse solo, sed ubi oratio cum altero coniuncta. Sic conserere manum dicimur cum hoste; sic ex iure manum consertum uocare; hinc adserere manu in libertatem cum prendimus. Sic augures dicunt: Si mihi auctor es uerbenam manu asserere, dicito consortes. Hinc etiam, a quo ipsi consortes, sors; hinc etiam sortes, quod in his iuncta tempora cum hominibus ac rebus; ab his sortilegi; ab hoc pecunia quae in faenore sors est, impendium quod inter se iungit. Legere dictum, quod leguntur ab oculis litterae; ideo etiam legati, quod ut publice mittantur leguntur. Item ab legendo leguli, qui oleam aut qui uuas legunt; hinc legumina in frugibus uariis; etiam leges, quae lectae et ad populum latae quas obseruet. Hinc legitima et collegae, qui una lecti, et qui in eorum locum suppositi, sublecti; additi allecti et collecta, quae ex pluribus locis in unum lecta. Ab legendo ligna quoque, quod ea caduca legebantur in agro quibus in focum uterentur. Indidem ab legendo legio et diligens et dilectus. Murmurari a similitudine sonitus dictus, qui ita leuiter loquitur, ut magis e sono id facere quam ut intellegatur uideatur. Hinc etiam poetae Murmurantia litora. Similiter fremere, gemere, clamare, crepare ab similitudine uocis sonitus dicta. Hinc illa Arma sonant, fremor oritur; hinc Nihil me increpitando commoues. Vicina horum quiritare, iubilare. Quiritare dicitur is qui Quiritum fidem clamans inplorat. Quirites a Curensibus; ab his cum Tatio rege in societatem uenerunt ciuitatis. Vt quiritare urbanorum, sic iubilare rusticorum: itaque hos imitans Aprissius ait: Io bucco! - Quis me iubilat? Vicinus tuus antiquus. Sic triumphare appellatum, quod cum imperatore milites redeuntes clamitant per Vrbem in Capitolium eunti "Io triumphe"; id a thriamboi ac Graeco Liberi cognomento potest dictum. Spondere est dicere spondeo, a sponte: nam id idem ualet et a uoluntate. Itaque Lucilius scribit de Cretaea, cum ad se cubitum uenerit sua uoluntate, sponte ipsam suapte adductam, ut tunicam et cetera reiceret. Eandem uoluntatem Terentius significat, cum ait satius esse Sua sponte recte facere quam alieno metu. Ab eadem sponte, a qua dictum spondere, declinatum despondet et respondet et desponsor et sponsa, item sic alia. Spondet enim qui dicit a sua sponte "spondeo"; qui spopondit, est sponsor; qui idem ut faciat obligatur sponsu, consponsus. Hoc Naeuius significat cum ait "consponsi." Si spondebatur pecunia aut filia nuptiarum causa, appellabatur et pecunia et quae desponsa erat sponsa; quae pecunia inter se contra sponsu rogata erat, dicta sponsio; cui desponsa quae erat, sponsus; quo die sponsum erat, sponsalis. Qui spoponderat filiam, despondisse dicebant, quod de sponte eius, id est de uoluntate, exierat: non enim si uolebat, dabat, quod sponsu erat alligatus: nam ut in comoediis uides dici: Sponden tuam gnatam filio uxorem meo? quod tum et praetorium ius ad legem et censorium iudicium ad aequum existimabatur. Sic despondisse animum quoque dicitur, ut despondisse filiam, quod suae spontis statuerat finem. A sua sponte dicere cum spondere, respondere quoque dixerunt, cum ad spontem responderent, id est ad uoluntatem rogatoris. Itaque qui ad id quod rogatur non dicit, non respondet, ut non spondet ille statim qui dixit spondeo, si iocandi causa dixit, neque agi potest cum eo ex sponsu. Itaque is quoi dicitur in comoedia: Meministin te spondere mihi gnatam tuam? quod sine sponte sua dixit, cum eo non potest agi ex sponsu. Etiam spes a sponte potest esse declinata, quod tum sperat cum quod uolt fieri putat: nam quod non uolt si putat, metuit, non sperat. Itaque hi quoque qui dicunt in Astraba Plauti: Nunc sequere adseque, Polybadisce, meam spem cupio consequi. Sequor hercle equidem, nam libenter meam speratam consequor: quod sine sponte dicunt, uere neque ille sperat qui dicit adolescens neque illa quae sperata est. Sponsor et praes et uas neque idem, neque res a quibus hi, sed e re simili. Itaque praes qui a magistratu interrogatus, in publicum ut praestet; a quo et cum respondet, dicit "praes". Vas appellatus, qui pro altero uadimonium promittebat. Consuetudo erat, cum reus parum esset idoneus inceptis rebus, ut pro se alium daret; a quo caueri postea lege coeptum est ab his, qui praedia uenderent, uadem ne darent; ab eo ascribi coeptum in lege mancipiorum: Vadem ne poscerent nec dabitur. Canere, accanit et succanit ut canto et cantatio ex Camena permutato pro M N. Ab eo quod semel, canit, si saepius, cantat. Illinc cantitat, item alia; nec sine canendo tubicines, liticines, cornicines, tibicines dicti: omnium enim horum quodam canere; etiam bucinator a uocis similitudine et cantu dictus. Oro ab ore et perorat et exorat et oratio et orator et osculum dictum. Indidem omen, ornamentum; alterum nunc cum propositione dicitur uulgo ornamentum, quod sicut olim ornamenta scaenici plerique dicunt. Hinc oscines dicuntur apud augures, quae ore faciunt auspicium.

VIII

Tertium gradum agendi esse dicunt, ubi quid faciant; in eo propter similitudinem agendi et faciendi et gerendi quidam error his qui putant esse unum. Potest enim aliquid facere et non agere, ut poeta facit fabulam et non agit, contra actor agit et non facit, et sic a poeta fabula fit, non agitur, ab actore agitur, non fit. Contra imperator quod dicitur res gerere, in eo neque facit neque agit, sed gerit, id est sustinet, tralatum ab his qui onera gerunt, quod hi sustinent. Proprio nomine dicitur facere a facie, qui rei quam facit imponit faciem. Vt fictor cum dicit fingo, figuram imponit, quom dicit formo, formam, sic cum dicit facio, faciem imponit; a qua facie discernitur, ut dici possit aliud esse uestimentum, aliud uas, sic item quae fiunt apud fabros, fictores, item alios alia. Qui quid amministrat, cuius opus non extat quod sub sensum ueniat, ab agitatu, ut dixi, magis agere quam facere putatur; sed quod his magis promiscue quam diligenter consuetudo est usa, translaticiis utimur uerbis: nam et qui dicit, facere uerba dicimus, et qui aliquid agit, non esse inficientem. Et facere lumen, faculam qui adlucet, dicitur. Lucere ab luere, quod et luce dissoluuntur tenebrae; ab luce Noctiluca, quod propter lucem amissam is cultus institutus. Acquirere est ad et quaerere; ipsum quaerere ab eo quod quae res ut reciperetur datur opera; a quaerendo quaestio, ab his tum quaestor. Video a uisu, id a ui: quinque enim sensuum maximus in oculis: nam cum sensus nullus quod abest mille passus sentire possit, oculorum sensus uis usque peruenit ad stellas. Hinc: Visenda uigilant, uigilium inuident. Et Acci: Cum illud oculis uiolauit is, qui inuidit inuidendum. A quo etiam uiolauit uirginem pro uitiauit dicebant; aeque eadem modestia potius cum muliere fuisse quam concubuisse dicebant. Cerno idem ualet: itaque pro uideo ait Ennius: Lumen - iubarne? - in caelo cerno. Cassius: Sensumque inesse et motum in membris cerno. Dictum cerno a cereo, id est a creando; dictum ab eo quod cum quid creatum est, tunc denique uidetur. Hinc fines capilli discripti, quod finis uidetur, discrimen; et quod in testamento cernito, id est facito uideant te esse heredem: itaque in cretione adhibere iubent testes. Ab eodem est quod ait Medea: Ter sub armis malim uitam cernere, Quam semel modo parere; quod, ut decernunt de uita eo tempore, multorum uidetur uitae finis. Spectare dictum ab specio antiquo, quo etiam Ennius usus: Quos Epulo postquam spexit, et quod in auspiciis distributum est qui habent spectionem, qui non habeant, et quod in auguriis etiam nunc augures dicunt auem specere. Consuetudo communis quae cum praeuerbiis coniuncta fuerunt etiam nunc seruat, ut aspicio, conspicio, respicio, suspicio, despicio, sic alia; in quo etiam expecto quod spectare uolo. Hinc speculor, hinc speculum, quod in eo specimus imaginem. Specula, de quo prospicimus. Speculator, quem mittimus ante, ut respiciat quae uolumus. Hinc qui oculos inunguimus quibus specimus, specillum. Ab auribus uerba uidentur dicta audio et ausculto; aures ab aueo, quod his auemus disceres semper, quod Ennius uidetur etymon, ostendere uelle in Alexandro cum ait: Iam dudum ab ludis animus atque aures auent, Auide expectantes nuntium. Propter hanc aurium auiditatem theatra replentur. Ab audiendo etiam auscultare declinatum, quod hi auscultare dicuntur qui auditis parent, a quo dictum poetae: Audio, haut ausculto. Littera commutata dicitur odor olor, hinc olet et odorari et odoratus et odora res, sic alia. Ore edo, sorbeo, bibo, poto. Edo a Graeco edo, hinc esculentum et esca et edulia; et quod Graece genetai, Latine gustat. Sorbere, item bibere a uocis sono, ut feruere aquam ab eius rei simili sonitu. Ab eadem lingua, quod poton, potio, unde poculum, potatio, repotia. Indidem puteus, quod sic Graecum antiquum, non ut nunc frear dictum. A manu manupretium; mancipium, quod manu capitur; quod coniungit plures manus, manipulus; manipularis, manica. Manubrium, quod manu tenetur. Mantelium, ubi manus terguntur ...

IX

Nunc primum ponam de Censoriis Tabulis: Vbi noctu in templum censor auspicauerit atque de caelo nuntium erit, praeconi sic imperato ut uiros uocet: "Quod bonum fortunatum felix salutareque siet populo Romano Quiritibus reique publicae populi Romani Quiritium mihique collegaeque meo, fidei magistratuique nostro: omnes Quirites pedites armatos, priuatosque, curatores omnium tribuum, si quis pro se siue pro altero rationem dari uolet, uoca inlicium huc ad me." Praeco in templo primum uocat, postea de moeris item uocat. Vbi lucet, censores scribae magistratus murra unguentisque unguentur. Vbi praetores tribunique plebei quique inlicium uocati sunt uenerunt, censores inter se sortiuntur, uter lustrum faciat. Vbi templum factum est, post tum conuentionem habet qui lustrum conditurus est. In Commentariis Consularibus scriptum sic inueni: Qui exercitum imperaturus erit, accenso dicito: "C. Calpurni, uoca inlicium omnes quirites huc ad me." Accensus dicit sic: "Omnes Quirites, inlicium uos ite huc ad iudices." "C. Calpurni," cos. dicit, "uoca ad conuentionem omnes Quirites huc ad me." Accensus dicit sic: "Omnes Quirites, ite ad conuentionem huc ad iudices." Dein consul eloquitur ad exercitum: "Impero qua conuenit ad comitia centuriata." Quare hic accenso, illic praeconi dicit, haec est causa: in aliquot rebus item ut praeco accensus acciebat, a quo accensus quoque dictus. Accensum solitum ciere Boeotia ostendit, quam comoediam, alii Plauti, alii Aquili esse dicunt, hoc uersu: Vbi primum accensus clamarat meridiem. Hoc idem Cosconius in Actionibus scribit praetorem accensum solitum tum esse iubere, ubi ei uidebatur horam esse tertiam, inclamare horam tertiam esse, itemque meridiem et horam nonam. Circum muros mitti solitum, quo modo inliceret populum in eum locum, unde uocare posset ad contionem, non solum ad consules et censores, sed etiam quaestores, Commentarium indicat uetus Anquisitionis M'. Sergii, Mani filii, quaestoris, qui capitis accusauit Trogum; in qua sic est: Auspicio operam des et in templo auspices, tum aut ad praetorem aut ad consulem mittas auspicium petitum; comitiatum praetor reum uocet ad te, et eum de muris uocet praeco; id imperare oportet. Cornicinem ad priuati ianuam et in Arcem mittas, ubi canat. Collegam roges ut comitia edicat de rostris et argentarii tabernas occludant. Patres censeant exquaeras et adesse iubeas; magistratus censeant exquaeras, consules praetores tribunosque plebis collegasque tuos, et in templo adesse iubeas omnes; ac cum mittas, contionem aduoces. In eodem Commentario Anquisitionis ad extremum scriptum caput edicti hoc est: Item quod attingat qui de censoribus classicum ad comitia centuriata redemptum habent, uti curent eo die quo die comitia erunt, in Arce classicus canat circumque muros et ante priuati huiusce T. Quinti Trogi scelerosi ostium canat, et ut in Campo cum primo luci adsiet. Inter id cum circum muros mittitur et cum contio aduocatur, interesse tempus apparet ex his quae interea fieri inlicium scriptum est; sed ad comitiatum uocatur populos ideo, quod alia de causa hic magistratus non potest exercitum urbanum conuocare; censor, consul, dictator, interrex potest, quod censor exercitum centuriato constituit quinquennalem, cum lustrare et in urbem ad uexillum ducere debet; dictator et consul in singulos annos, quod hic exercitui imperare potest quo eat, id quod propter centuriata comitia imperare solent. Quare non est dubium, quin hoc inlicium sit, cum circum muros itur, ut populus inliciatur ad magistratus conspectum, qui uiros uocare potest, in eum locum unde uox ad contionem uocantis exaudiri possit. Quare una origine illici et inlicis quod in Choro Proserpinae est, et pellexit, quod in Hermiona est, cum ait Pacuius: Regni alieni cupiditas Pellexit. Sic Elicii Iouis ara in Auentino, ab eliciendo. Hoc nunc aliter fit atque olim, quod augur consuli adest tum cum exercitus imperatur ac praeit quid eum dicere oporteat. Consul auguri imperare solet, ut inlicium uocet, non accenso aut praeconi. Id inceptum credo, cum non adesset accensus; et nihil intererat cui imperaret, et dicis causa fiebant quaedam neque item facta neque item dicta semper. Hoc ipsum inlicium scriptum inueni in M. Iunii Commentariis; quod tamen inlex apud Plautum in Persa est qui legi non paret, ibidem est quod illicit illex, fit quod I cum E et C cum G magnam habet communitatem.

X

Sed quoniam in hoc de paucis rebus uerba feci plura, de pluribus rebus uerba faciam pauca, et potissimum quae in Graeca lingua putant Latina, ut scalpere a skaleuein, sternere a stronnyein, lingere a lichmasthai, i ab ithi, ite ab ite, gignitur a gignetai, ferte a ferete, prouidere a proidein, errare ab errein, ab eo quod dicunt strangalan strangulare, tinguere a tengein. Praeterea depsere a depsesai; ab eo quod illi malassein nos malaxare, ut gargarissare ab anagargarizesthai, putere a pythesthai, domare a damazein, mulgere ab amelgein, pectere a pekein, stringere a stlengizein: id enim a stlengis, ut runcinare a runcina, cuius rhykane origo Graeca. Quod ad origines uerborum huius libri pertinet, satis multas arbitror positas huius generis; desistam, et quoniam de hisce rebus tris libros ad te mittere institui, de oratione soluta duo, poetica unum, et ex soluta oratione ad te misi duo, priorem de locis et quae in locis sunt, hunc de temporibus et quae cum his sunt coniuncta, deinceps in proximo de poeticis uerborum originibus scribere incipiam.