VALERII MAXIMI - DICTORVM AC FACTORVM MEMORABILIVM LIBER VIII

INFAMES REI QVIBVS DE CAVSIS ABSOLVTI AVT DAMNATI SINT

[1] Nunc, quo aequiore animo ancipites iudiciorum motus tolerentur, recordemur invidia laborantes quibus de causis aut absoluti sint aut damnati. [ABSOL. 1] M. Horatius interfectae sororis crimine a Tullo rege damnatus ad populum provocato iudicio absolutus est. Quorum alterum atrocitas necis movit, alterum causa flexit, quia inmaturum virginis amorem severe magis quam impie punitum existimabat. Itaque forti punitione liberata fratris dextera tantum consanguineo quantum hostili cruore gloriae haurire potuit. [2] Acrem se tunc pudicitiae custodem populus Romanus, postea plus iusto placidum iudicem praestitit. Cum a Libone tribuno pl. Ser. Galba pro rostris vehementer increparetur, quod Lusitanorum magnam manum interposita fide praetor in Hispania interemisset, actionique tribuniciae M. Cato ultimae senectutis oratione sua, quam in Origines retulit, subscriberet, reus pro se iam nihil recusans parvulos liberos suos et Galli sanguine sibi coniunctum filium flens conmendare coepit eoque facto mitigata contione qui omnium consensu periturus erat paene nullum triste suffragium habuit. Misericordia ergo illam quaestionem, non aequitas rexit, quoniam quae innocentiae tribui nequierat absolutio, respectui puerorum data est. [3] Consentaneum quod sequitur. A. Gabinius in maximo infamiae suae ardore suffragiis populi C. Memmio accusatore subiectus abruptae esse spei videbatur, quoniam et accusatio partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia invalida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant. Igitur viator et carcer ante oculos obversabantur, cum interim omnia ista propitiae fortunae interventu dispulsa sunt: filius namque Gabinii Sisenna consternationis inpulsu ad pedes se Memmii supplex prostravit, inde aliquod fomentum procellae petens, unde totus impetus tempestatis eruperat. Quem truci vultu a se victor insolens repulsum excusso e manu anulo humi iacere aliquamdiu passus est. Quod spectaculum fecit ut Laeliuis tribunus pl. adprobantibus cunctis Gabinium dimitti iuberet ac documentum daretur neque secundarum rerum proventu insolenter abuti neque adversis ‹prae›propere debilitari oportere: idque proximo exemplo aeque patet. [4] App. Claudius, nescio religionis maior an patriae iniuria, si quidem illius vetustissimum morem neglexit, huius pulcherrimam classem amisit, infesto populo obiectus, cum effugere debitam poenam nullo modo posse crederetur, subito coorti imbris beneficio tutus fuit a damnatione: discussa enim quaestione aliam velut dis interpellantibus de integro instaurari non placuit. Ita cui maritima tempestas causae dictionem contraxerat, caelestis salutem attulit. [5] Eodem auxilii genere Tucciae virginis Vestalis incesti criminis reae castitas infamiae nube obscurata emersit. Quae conscientia certa sinceritatis suae spem salutis ancipiti argumento ausa petere est: arrepto enim cribro "Vesta" inquit, "si sacris tuis castas semper admovi manus, effice ut hoc hauriam et Tiberi aquam et in aedem tuam perferam." Audaciter et temere iactis votis sacerdotis rerum ipsa natura cessit. [6] Item L. Piso a L. Claudio Pulchro accusatus, quod graves et intolerabiles iniurias sociis intulisset, haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio vitavit: namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo sententiae ferebantur, repentina vis nimbi incidit, cumque prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os suum caeno replevit. Quod conspectum totam quaestionem a severitate ad clementiam et mansuetudinem transtulit, quia satis iam graves eum poenas sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum necessitatis, ut abicere se tam suppliciter et attollere tam deformiter cogeretur. [7] Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flavius a C. Valerio aedile apud populum reus actus, cum XIIII tribuum suffragiis damnatus esset, proclamavit se innocentem opprimi. Cui Valerius aeque clara voce respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius periret, dummodo periret. Qua violentia dicti reliquas tribus adversario donavit. Abiecerat inimicum: eundem, dum pro certo pessum datum credit, erexit victoriamque in ipsa victoria perdidit. [8] C. etiam Cosconium Servilia lege reum, propter plurima et evidentissima facinora sine ulla dubitatione nocentem, Valeri Valentini accusatoris eius recitatum in iudicio carmen, quo puerum praetextatum et ingenuam virginem a se corruptam poetico ioco significaverat, erexit, si quidem iudices iniquum rati sunt eum victorem dimittere, qui palmam non ex alio ferre, sed de se merebatur. Magis vero Valerius in Cosconii absolutione damnatus quam Cosconius in sua causa liberatus est. [9] Attingam eos quoque, quorum salus propriis obruta criminibus proximorum claritati donata est. A. Atilium Calatinum Soranorum oppidi proditione reum admodum infamem imminentis damnationis periculo pauca verba Q. Maximi soceri subtraxerunt, quibus adfirmavit, si in eo crimine sontem illum ipse conperisset, dirempturum se fuisse adfinitatem: continuo enim populus paene iam exploratam sententiam suam unius iudicio concessit, indignum ratus eius testimonio non credere, cui difficillimis rei publicae temporibus bene se exercitus credidisse meminerat. [10] M. quoque Aemilius Scaurus repetundarum reus adeo perditam et conploratam defensionem in iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege sibi centum atque XX hominibus denuntiare testimonium licere seque non recusare quominus absolveretur, si totidem nominasset, quibus in provincia nihil abstulisset, tam bona condicione uti non potuerit. Tamen propter vetustissimam nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est. [11] Sed quem ad modum splendor amplissimorum virorum in protegendis reis plurimum valuit, ita ‹in› opprimendis non sane multum potuit: quin etiam evidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, profuit. P. Scipio Aemilianus Cottam apud populum accusavit. Cuius causa, quamquam gravissimis criminibus erat confossa, septies ampliata et ad ultimum octavo iudicio absoluta est, quia homines verebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini damnatio eius donata existimaretur. Quos haec secum locutos crediderim: "Nolumus caput alterius petentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque et devictarum navium rostra deferre: terribilis sit his adversus hostem, civis vero salutem tanto fragore gloriae subnixus ne insequatur." [12] Tam vehementes iudices adversus excellentissimum accusatorem quam mites in longe inferioris fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo mariti noctu deprehensus, cum ob id causam adulterii diceret, inter maximos et gravissimos infamiae fluctus emersit, tamquam fragmentum naufragii leve admodum genus defensionis amplexus: adfirmavit enim se ob amorem pueri servi eo esse perductum. Suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta matris familiae persona, suspecta etiam adulescentia ipsius, sed crimen libidinis confessio intemperantiae liberavit. [13] Remissioris hoc, illud aliquanto gravioris materiae exemplum. Cum parricidii causam fratres Caelii dicerent splendido Tarracinae loco nati, quorum pater T. Caelius in cubiculo quiescens, filiis altero cubantibus lecto, erat interemptus, neque aut servus quisquam aut liber inveniretur, ad quem suspicio caedis pertineret, hoc uno nomine absoluti sunt, quia iudicibus planum factum est illos aperto ostio inventos esse dormientes. Somnus innoxiae securitatis certissimus iudex miseris opem tulit: iudicatum est enim rerum naturam non recipere ut occiso patre supra vulnera et cruorem eius quietem capere potuerint. [DAMN. 1] Percurremus nunc eos, quibus in causae dictione magis quae extra quaestionem erat nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L. Scipio post splendidissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est. Non, puto, quod pretio corruptus fuerat, ut illum totius Asiae dominum et iam Europae victrices manus inicientem ultra Taurum montem summoveret. Sed ‹et› alioqui vir sincerissimae vitae et ab hac suspicione procul remotus, invidiae, quae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabat, resistere non potuit. [2] Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgor, C. autem Deciano spectatae integritatis viro vox sua exitium attulit: nam cum P. Furium inquinatissimae vitae pro rostris accusaret, quia quadam in parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus fuerat, nec reum damnavit et insuper ei poenas addictas pependit. [3] Sex quoque Titium similis casus prostravit. Erat innocens, erat agraria lege lata gratiosus apud populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi habuerat, suffragiis eum tota contio oppressit. [4] Adiciatur his Claudia, quam insontem crimine, quo accusabatur, votum impium subvertit, quia, cum a ludis domum rediens turba elideretur, optaverat ut frater suus, maritimarum virium nostrarum praecipua iactura, revivisceret saepiuisque consul factus infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret. [5] Possumus et ad illos brevi deverticulo transgredi, quos leves ob causas damnationis incursus abripuit. M. Mulvius, Cn. Lollius, L. Sextilius triumviri, quod ad incendium in sacra via ortum exstinguendum tardius venerant, a tribunis pl. die dicta apud populum damnati sunt. [6] Item P. Villius triumvir nocturnus a P. Aquilio tribuno pl. accusatus populi iudicio concidit, quia vigilias neglegentius circumierat. [7] Admodum severae notae et illud populi iudicium, cum M. Aemilium Porcinam a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime exstructae villae in Alsiensi agro gravi multa affecit. [8] Non subprimenda illius quoque damnatio, qui pueruli sui nimio amore correptus, rogatus ab eo ruri ut omasum in cenam fieri iuberet, cum bubulae carnis in propinquo emendae nulla facultas esset, domito bove occiso desiderium eius explevit eoque nomine publica quaestione adflictus est, innocens, nisi tam prisco saeculo natus esset. [AMBUST. 1] Atque ut eos quoque referamus, qui in discrimen capitis adducti neque damnati neque absoluti sunt, apud M. Popilium Laenatem praetorem quaedam, quod matrem fuste percussam interemerat, causam dixit. De qua neutram in partem latae sententiae sunt, quia abunde constabat eandem veneno necatorum liberorum dolore commotam, quos avia filiae infensa sustulerat, parricidium ultam esse parricidio. Quorum alterum ultione, alterum absolutione non dignum iudicatum est. [2] Eadem haesitatione Publi quoque Dolabellae proconsulari imperio Asiam obtinentis animus fluctuatus est. Mater familiae Zmyrnaea virum et filium interemit, cum ab his optimae indolis iuvenem, quem ex priore viro enixa fuerat, occisum conperisset. Quam rem Dolabella ad se delatam Athenas ad Areipagi cognitionem relegavit, quia ipse neque liberare duabus caedibus contaminatam neque punire tam iusto dolore inpulsam sustinebat. Consideranter et mansuete populi Romani magistratus, sed Areopagitae quoque non minus sapienter, qui inspecta causa et accusatorem et ream post centum annos ad se reverti iusserunt, eodem affectu moti, quo Dolabella. Sed ille transferendo quaestionem, hi differendo damnandi atque absolvendi inexplicabilem cunctationem vitabant.

DE PRIVATIS IUDICIIS INSIGNIBUS

[2] Publicis iudiciis adiciam privata, quorum magis aequitas quaestionum delectare quam immoderata turba offendere lectorem poterit. [1] Claudius Centumalus ab auguribus iussus altitudinem domus suae, quam in Caelio monte habebat, summittere, quia his ex arce augurium capientibus officiebat, vendidit eam Calpurnio Lanario nec indicavit quod imperatum ‹a› collegio augurum erat. A quibus Calpurnius demoliri domum coactus M. Porcium Catonem inclyti Catonis patrem † cum Claudio adduxit formulam, quidquid sibi dare facere oporteret ex fide bona. Cato, ut est edoctus de industria Claudium praedictum sacerdotum suppressisse, continuo illum Calpurnio damnavit, summa quidem cum aequitate, quia bonae fidei venditorem nec commodorum spem augere nec incommodorum cognitionem obscurare oportet. [2] Notum suis temporibus iudicium commemoravi, sed ne quod relatu‹ru›s quidem sum obliteratum silentio. C. Visellius Varro gravi morbo correptus trecenta milia nummum ab Otacilia Laterensis, cum qua commercium libidinis habuerat, expensa ferri sibi passus est eo consilio, ut, si decessisset, ab heredibus eam summam peteret, quam legati genus esse voluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine colorando. Evasit deinde ex illa tempestate adversus vota Otaciliae. Quae offensa, quod spem praedae suae morte non maturasset, ex amica obsequenti subito destrictam feneratricem agere coepit, nummos petendo, quos ut fronte inverecunda, ita inani stipulatione captaverat. De qua re C. Aquilius vir magnae auctoritatis et scientia iuris civilis excellens iudex adductus adhibitis in consilium principibus civitatis prudentia et religione sua mulierem reppulit. Quod si eadem formula Varro et damnari et ‹ab› adversaria absolvi potuisset, eius quoque non dubito quin turpem et inconcessum errorem libenter castigaturus fuerit: nunc privatae actionis calumniam ipse conpescuit, adulterii crimen publicae quaestioni vindicandum reliquit. [3] Multo animosius et ut militari spiritu dignum erat se iin consimili genere iudicii C. Marius gessit: nam cum C. Titinius Minturnensis Fanniam uxorem, quam inpudicam de industria duxerat, eo crimine repudiatam dote spoliare conaretur, sumptus inter eos iudex in conspectu habita quaestione seductum Titinium monuit ut incepto desisteret ac mulieri dotem redderet. Quod cum saepius frustra fecisset, coactus ab eo sententiam pronuntiare mulierem inpudicitiae sestertio nummo, Titinio summa totius dotis damnavit, praefatus idcirco se hunc iudicandi modum secutum, cum liqueret sibi Titinium patrimonio Fanniae insidias struentem inpudicae coniugium expetisse. Fannia autem haec est, quae postea Marium hostem a senatu iudicatum caenoque paludis, qua extractus erat, oblitum et iam in domum suam custodiendum Minturnis deductum ope quantacumque potuit adiuvit, memor, quod inpudica iudicata esset, suis moribus, quod dotem servasset, illius religioni acceptum ferri debere. [4] Multus sermo eo etiam iudicio manavit, in quo quidam furti damnatus est, qui equo, cuius usus illi Ariciam conmodatus fuerat, ulteriore eius municipii clivo vectus esset. Quid aliud hoc loci quam verecundiam illius saeculi laudemus, in quo tam minuti a pudore excessus puniebantur?

QUAE MULIERES APUD MAGISTRATUS PRO SE AUT PRO ALIIS CAUSAS EGERUNT

[3] Ne de his quidem feminis tacendum est, quas condicio naturae et verecundia stolae ut in foro et iudiciis tacerent cohibere non valuit. [1] Maesia Sentinas rea causam suam L. Titio praetore iudicium cogente maximo populi concursu egit modosque omnes ac numeros defensionis non solum diligenter, sed etiam fortiter exsecuta, et prima actione et paene cunctis sententiis liberata est. Quam, quia sub specie feminae virilem animum gerebat, Androgynen appellabant. [2] C. Afrania vero Licinii Bucconis senatoris uxor prompta ad lites contrahendas pro se semper apud praetorem verba fecit, non quod advocatis deficiebatur, sed quod inpudentia abundabat. Itaque inusitatis foro latratibus adsidue tribunalia exercendo muliebris calumniae notissimum exemplum evasit, adeo ut pro crimine inprobis feminarum moribus C. Afraniae nomen obiciatur. Prorogavit autem spiritum suum ad C. Caesarem iterum ‹P.› Servilium consules: tale enim monstrum magis quo tempore exstinctum quam quo sit ortum memoriae tradendum est. [3] Hortensia vero Q. Hortensii filia, cum ordo matronarum gravi tributo a triumviris esset oneratus ‹nec› quisquam virorum patrocinium eis accommodare auderet, causam feminarum apud triumviros et constanter et feliciter egit: repraesentata enim patris facundia impetravit ut maior pars imperatae pecuniae his remitteretur. Revixit tum muliebri stirpe Q. Hortensius verbisque filiae aspiravit, cuius si virilis sexus posteri vim sequi voluissent, Hortensianae eloquentiae tanta hereditas una feminae actione abscissa non esset.

DE QUAESTIONIBUS

[4] Atque ut omnes iudiciorum numeros exsequamur, quaestiones, quibus aut creditum non est aut temere habita fides est, referamus. [1] M. Agrii argentarii servus Alexander A. Fannii servum occidisse insimulatus est eoque nomine tortus a domino admisisse id facinus constantissime adseveravit. Itaque Fannio deditus supplicio adfectus est. Parvulo deinde tempore interiecto ille, cuius de nece creditum erat, domum rediit. [2] Contra P. Atinii servus Alexander, cum in suspicionem C. Flavii equitis Romani occisi venisset, sexies tortus pernegavit ei se culpae adfinem fuisse, sed perinde atque confessus ‹ess›et, a iudicibus damnatus et a L. Calpurnio triumviro in crucem actus est. [3] Item Fulvio Flacco causam dicente Philippus servus eius, in quo tota quaestio nitebatur, octies tortus nullum omnino verbum, quo dominus perstringeretur, emisit, et tamen reus damnatus est, cum certius argumentum innocentiae unus octies tortus exhiberet quam octo semel torti praebuissent.

DE TESTIBUS

[5, 1] Sequitur ut ad testis pertinentia exempla commemorem. Cn. et Q. Serviliis Caepionibus isdem parentibus natis et per omnes honorum gradus ad summam amplitudinem provectis, item fratribus Metellis Quinto et Lucio consularibus et censoriis, altero etiam triumphali, in Q. Pompeium A. f. repetundarum reum acerrime dicentibus testimonium non abrogata fides absoluto Pompeio, sed ne potentia inimicum oppressisse viderentur occursum est. [2] M. etiam Aemilius Scaurus princeps senatus C. Memmium repetundarum reum destricto testimonio insecutus est, item C. Flavium eadem lege accusatum testis proscidit: iam C. Norbanum maiestatis crimine publicae quaestioni subiectum ex professo opprimere conatus est. Nec tamen aut auctoritate, qua plurimum pollebat, aut religione, de qua nemo dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit. [3] L. quoque Crassus, tantus apud iudices, quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus - namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut ille curiae princeps - cum vehementissimum testimonii fulmen in M. Marcellum reum iniecisset, impetu gravis, exitu vanus apparuit. [4] Age, Q. Metellus Pius, L. ‹et› M. Luculli, Q. Hortensius, M'. Lepidus C. Cornelii maiestatis rei quam non onerarunt tantum modo testes salutem, sed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam posse, depoposcerunt! Quae decora civitatis, pudet referre, umbone iudiciali repulsa sunt. [5] Quid, M. Cicero forensi militia summos honores amplissimumque dignitatis locum adeptus, nonne in ipsis eloquentiae suae castris testis abiectus est, dum P. Claudium Romae apud se fuisse iurat, illo sacrilegum flagitium uno argumento absentiae tuente? Si quidem iudices Claudium incesti crimine quam Ciceronem infamia periurii liberare maluerunt. [6] Tot elevatis testibus unum, cuius nova ratione iudicium ingressa auctoritas confirmata est, referam. P. Servilius consularis, censorius, triumphalis, qui maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, cum forum praeteriens testes in reum dari vidisset, loco testis constitit ac summam inter patronorum pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: "Hunc ego, iudices, qui causam dicit, cuias sit aut quam vitam egerit quamque merito vel iniuria accusetur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset mihi Laurentina via iter facienti admodum angusto loco, equo descendere noluisse. Quod an aliquid ad religionem vestram pertineat ipsi aestimabitis: ego id supprimendum non putavi". Iudices reum vix auditis ceteris testibus damnarunt: valuit enim apud eos cum amplitudo viri, tum gravis neglectae dignitatis eius indignatio, eumque, qui venerari principes nesciret, in quodlibet facinus procursurum crediderunt.

QUI QUAE IN ALIIS VINDICARANT IPSI COMMISERUNT

[6] Ne illos quidem latere patiamur, qui quae in aliis vindicarant ipsi commiserunt. [1] C. Licinius cognomine Hoplomachus a praetore postulavit ut patri suo bonis tamquam ea dissipanti interdiceretur, et quidem quod petierat impetravit, sed ipse parvo post tempore mortuo sene amplam ab eo relictam pecuniam festinanter consumpsit. A. vicissitudine poenae ‹a›fuit, quoniam hereditatem absumere quam heredem maluit tollere. [2] C. autem Marius, cum magnum et salutarem rei publicae civem in L. Saturnino opprimendo egisset, a quo in modum vexilli pilleum servituti ad arma capienda ostentatum erat, L. Sulla cum exercitu in urbem inrumpente ad auxilium servorum pilleo sublato confugit. Itaque, dum facinus quod punierat imitatur, alterum Marium, a quo adfligeretur, invenit. [3] C. vero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi petendi consulatus potestas facta est, cum lege sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera possideret, ipse mille conparavit ‹dis›simulandique criminis gratia dimidiam partem filio emancipavit. Quam ob causam a M. Popilio Laenate accusatus primus sua lege cecidit ac docuit nihil praecipi debere, nisi quod prius quisque sibi imperav‹er›it. [4] Q. autem Varius propter obscurum ius civitatis Hybrida cognominatus tribunus pl. legem adversus intercessionem collegarum perrogavit, quae iubebat quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essent, magna cum clade rei publicae: sociale enim prius, deinde civile bellum excitavit. Sed dum ante pestiferum tribunum pl. quam certum civem agit, sua lex eum domesticis laqueis constrictum absumpsit.

DE STUDIO ET INDUSTRIA

[7] Quid cesso vires industriae commemorare, cuius alacri spiritu militiae stipendia roborantur, forensis gloria accenditur, fido sinu cuncta studia recepta nutriuntur, quidquid animo, quidquid manu, quidquid lingua admirabile est, ad cumulum laudis perducitur? † quae cum sit perfectissima virtus, duramento sui confirmatur. [1] Cato sextum et octogesimum annum agens, dum in re publica tuenda iuvenili animo perstat, ab inimicis capitali crimine accusatus causam sua egit, neque aut memoriam eius quisquam tardiorem aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam aut os haesitatione inpeditum animadvertit, quia omnia ista in suo statu aequali ac perpetua industria continebat. Quin etiam in ipso diutissime actae vitae fine disertissimi oratoris Galbae accusationi defensionem suam pro Hispania opposuit. Idem Graecis litteris erudiri concupivit, quam sero, inde aestimemus, quod etiam Latinas paene iam senex didicit, cumque eloquentia magnam gloriam partam haberet, id egit, ut iuris civilis quoque esset peritissimus. [2] Cuius mirifica proles propior aetati nostrae Cato ita doctrinae cupiditate flagravit, ut ne in curia quidem, dum senatus cogitur, temperaret quominus Graecos libros lectitaret. Qua quidem industria ostendit aliis tempora deesse, alios temporibus. [3] Terentius autem Varro humanae vitae expleto spatio non annis, quibus saeculi tempus aequavit, quam stilo vivacior fuit: in eodem enim lectulo et spiritus eius et egregiorum operum cursus extinctus est. [4] Consimilis perseverantiae Livius Drusus, qui aetatis viribus et acie oculorum defectus ius civile populo benignissime interpretatus est utilissimaque discere id cupientibus monumenta conposuit: nam ut senem illum natura, caecum fortuna facere potuit, ita neutra interpellare valuit ne non animo et videret et vigeret. [5] Publilius vero senator et Lupus Pontius eques Romanus suis temporibus celebres causarum actores luminibus capti eadem industria forensia stipendia exsecuti sunt. Itaque frequentius etiam audiebantur, concurrentibus aliis, quia ingenio eorum delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, qui tali ‹in›commodo perculsi secessum petunt, duplicant tenebras fortuitis voluntarias adicientes. [6] Iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul venisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehendit, ut eam in quique diversa genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. Quae res maximum ei sociorum amorem conciliavit, qua quis eorum lingua apud tribunal illius postulaverat, eadem decreta reddenti. [7] Ne Roscius quidem subtrahatur, scaenicae industriae notissimum exemplum, qui nullum umquam spectante populo gestum, nisi quem domi meditatus fuerat, promere ausus est. Quapropter non ludicra ars Roscium, sed Roscius ludicram artem conmendavit, nec vulgi tantum favorem, verum etiam principum familiaritates amplexus est. Haec sunt attenti et anxii et numquam cessantis studii praemia, propter quae tantorum virorum laudibus non inpudenter se persona histrionis inseruit.

[EXT. 1] Graeca quoque industria, quoniam nostrae multum profuit, quem meretur fructum Latina lingua recipiat. Demosthenes, cuius commemorato nomine maximae eloquentiae consummatio audientis animo oboritur, cum inter initia iuventae artis, quam adfectabat, primam litteram dicere non posset, oris sui vitium tanto studio expugnavit, ut ea a nullo expressius referretur. Deinde propter nimiam exilitatem acerbam auditu vocem suam exercitatione continua ad maturum et gratum auribus sonum perduxit. Lateris etiam firmitate defectus, quas corporis habitus vires negaverat, a labore mutuatus est: multos enim versus uno impetu spiritus conplectebatur eosque adversa loca celeri gradu scandens pronuntiabat ac vadosis litoribus insistens declamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebat, ut ad fremitus concitatarum contionum patientia duratis auribus uteretur. Fertur quoque ori insertis calculis multum ac diu loqui solitus, quo vacuum promptius esset et solutius. Proeliatus est cum rerum natura et quidem victor abiit malignitatem eius pertinacissimo animi robore superando. Itaque alterum Demosthenen mater, alterum industria enixa est. [2] Atque ut ad vetustiorem industriae actum transgrediar, Pythagoras, perfectissimum opus sapientiae a iuventa pariter et omnis honestatis percipiendae cupiditate ingressus, - nihil enim, quod ad ultimum sui perventurum esset finem, non et mature et alacriter incipit, - Aegyptum petiit, ubi litteris gentis eius adsuefactus, praeteriti aevi sacerdotum commentarios scrutatus innumerabilium saeculorum observationes cognovit. Inde ad Persas profectus magorum exactissimae prudentiae se formandum tradidit, a quibus siderum motus cursusque stellarum et unius cuiusque vim, proprietatem, effectum benignissime demonstratum docili animo sorpsit. Cretam deinde et Lacedaemona navigavit, quarum legibus ac moribus inspectis ad Olympicum certamen descendit, cumque multiplicis scientiae maximam inter totius Graeciae admirationem specimen exhibuisset, quo cognomine censeretur interrogatus, non se sapientem, - iam enim illud VII excellentes viri occupaverant - sed amatorem sapientiae, id est Graece philosophon edidit. In Italiae etiam partem, quae tunc maior Graecia appellabatur, perrexit, in qua plurimis et opulentissimis urbibus effectus studiorum suorum adprobavit. Cuius ardentem rogum plenis venerationis oculis Metapontum aspexit oppidum, Pythagorae quam suorum cinerum nobilius clariusque monumentum. [3] Plato autem patriam Athenas, praeceptorem Socratem sortitus, et locum et hominem doctrinae fertilissimum, ingenii quoque divina instructus abundantia, cum omnium iam mortalium sapientissimus haberetur, eo quidem usque, ut, si ipse Iuppiter caelo descendisset, nec elegantiore nec beatiore facundia usurus videretur, Aegyptum peragravit, dum a sacerdotibus eius gentis geometriae multiplices numeros ‹et› caelestium observationum rationem percipit. Quoque tempore a studiosis iuvenibus certatim Athenae Platonem doctorem quaerentibus petebantur, ipse Nili fluminis inexplicabiles ripas vastissimosque campos, † effusam barbariam et flexuosos fossarum ambitus Aegyptiorum senum discipulus lustrabat. Quo minus miror in Italiam transgressum, ut ab Archyta Tarenti, a Timaeo et Arione et Echecrate Locris Pythagorae praecepta et instituta acciperet: tanta enim vis, tanta copia litterarum undique colligenda erat, ut invicem per totum terrarum orbem dispergi et dilatari posset. Altero etiam et octogesimo anno decedens sub capite Sophronis mimos habuisse fertur. Sic ne extrema quidem eius hora agitatione studii vacua fuit. [4] At Democritus, cum divitiis censeri posset, quae tantae fuerunt, ut pater eius Xerxis exercitui epulum dare ex facili potuerit, quo magis vacuo animo studiis litterarum esset operatus, parva admodum summa retenta patrimonium suum patriae donavit. Athenis autem compluribus annis moratus omnia temporum momenta ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens ignotus illi urbi vixit, quod ipse quodam volumine testatur. Stupet mens admiratione tantae industriae et iam transit alio. [5] Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae miles, si quidem XC expletis annis idem illi vivendi ac philosophandi finis fuit, ita se mirifice doctrinae operibus addixerat, ut, cum cibi capiendi causa recubuisset, cogitationibus inhaerens manum ad mensam porrigere oblivisceretur. Sed ei Melissa, quam uxoris loco habebat, temperato studia non interpellandi et inediae succurrendi officio dexteram suam necessariis usibus aptabat. Ergo animo tantum modo vita fruebatur, corpore vero quasi alieno et supervacuo circumdatus erat. Idem cum Chrysippo disputaturus elleboro se ante purgabat ad expromendum ingenium suum adtentius et illius refellendum acrius. Quas potiones industria solidae laudis cupidis adpetendas effecit! [6] Quali porro studio Anaxagoran flagrasse credimus? Qui cum e diutina peregrinatione patriam repetisset possessionesque desertas vidisset, "Non essem" inquit "ego salvus, nisi istae perissent". Vocem petitae sapientiae compotem! Nam si praediorum potius quam ingenii culturae vacasset, dominus rei familiaris intra penates mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos redisset. [7] Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse dicerem, nisi eadem illi et dedisset vitam et abstulisset: captis enim Syracusis Marcellus, ‹etsi› machinationibus eius multum ac diu victoriam suam inhibitam senserat, eximia tamen hominis prudentia delectatus ut capiti illius parceretur edixit, paene tantum gloriae in Archimede servato quantum in oppressis Syracusis reponens. At is, dum animo et oculis in terra defixis formas describit, militi, qui praedandi gratia domum inruperat strictoque super caput gladio quisnam esset interrogabat, propter nimiam cupiditatem investigandi quod requirebat nomen suum indicare non potuit, sed protecto manibus pulvere "Noli" inquit, "obsecro, istum disturbare", ac perinde quasi neglegens imperii victoris obtruncatus sanguine suo artis suae liniamenta confudit. Quo accidit ut propter idem studium modo donaretur vita, modo spoliaretur. [8] Socraten etiam constat aetate provectum fidibus tractandis operam dare coepisse satius iudicantem eius artis usum sero quam numquam percipere. Et quantula Socrati accessio illa futura scientia erat? Sed pervicax hominis industria tantis doctrinae suae divitiis etiam musicae rationis vilissimum elementum accedere voluit. Ergo dum ad discendum semper se pauperem credit, ad docendum fecit locupletissimum. [9] Atque ut longae et felicis industriae quasi in unum acervum exempla redigamus, Isocrates nobilissimum librum, qui Panathenaikos inscribitur, quartum et nonagesimum annum agens, ita ut ipse significat, conposuit, opus ardentis spiritus plenum. Ex quo apparet senescentibus membris eruditorum intus animos industriae beneficio florem iuventae retinere. Neque hoc stilo terminos vitae suae clausit: namque admirationis eius fructum quinquennio percepit. [10] Citerioris aetatis metas, sed non parvi tamen spatii Chrysippi vivacitas flexit: nam octogesimo anno coeptum undequadragesimum Logikon exactissimae subtilitatis volumen reliquit. Cuius studium in tradendis ingenii sui monumentis tantum operae laborisque sustinuit, ut ad ea, quae scripsit, penitus cognoscenda longa vita sit opus. [11] Te quoque, Cleanthe, tam laboriosae haurientem et tam pertinaciter tradentem sapientiam numen ipsius industriae suspexit, cum adulescentem quaestu extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam sustentantem, diurno Chrysippi praeceptis percipiendis vacantem, eundemque ad undecentesimum annum adtenta cura erudientem auditores tuos videret: duplici enim labore unius saeculi spatium occupasti, incertum reddendo discipulusne an praeceptor esses laudabilior. [12] Sophocles quoque gloriosum cum rerum natura certamen habuit, tam benigne mirifica illi opera sua exhibendo quam illa operibus eius tempora liberaliter sumministrando: prope enim centesimum annum attigit, sub ipsum transitum ad mortem Oedipode epi Kolonoi scripto, qua sola fabula omnium eiusdem studii poetarum praeripere gloriam potuit. Idque ignotum esse posteris filius Sophoclis Iophon noluit, sepulcro patris quae rettuli insculpendo. [13] Simonides vero poeta octogesimo anno et docuisse se carmina et in eorum certamen descendisse ipse gloriatur. Nec fuit iniquum illum voluptatem ex ingenio suo diu percipere, cum ‹tan›tam omni aevo fruendam traditurus esset. [14] Nam Solon quanta industria flagraverit et versibus conplexus est, quibus significat se cotidie aliquid addiscentem senescere, et supremo vitae die confirmavit, quod adsidentibus amicis et quadam de re sermonem inter se conferentibus fatis iam pressum caput erexit interrogatusque quapropter id fecisset respondit: "Ut, cum istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero, moriar". Migrasset profecto ex hominibus inertia, si eo animo vitam ingrederentur, quo eam Solon egressus est. [15] Quam porro industrius Themistocles, qui maximarum rerum cura districtus, omnium tamen civium suorum nomina memoria conprehendit per summamque iniquitatem patria pulsus et ad Xerxem, quem paulo ante devicerat, confugere coactus, prius quam in conspectum eius veniret, Persico sermone se adsuefecit, ut labore parta commendatione regiis auribus familiarem et adsuetum sonum vocis adhiberet. [16] Cuius utriusque industriae laudem duo reges partiti sunt. Cyrus omnium militum suorum nomina, Mithridates duarum et XX gentium, quae sub regno eius erant, linguas ediscendo, ille, ut sine monitore exercitum salutaret, hic, ut eos, quibus imperabat, sine interprete adloqui posset.

DE OTIO

[8] Otium, quod industriae et studio maxime contrarium videtur, praecipue subnecti debet, non quo evanescit virtus, sed quo recreatur: alterum enim etiam inertibus vitandum, alterum strenuis quoque interdum adpetendum est, illis, ne † propriae vitam inermem exigant, his, ut tempestiva laboris intermissione ad laborandum fiant vegetiores. [1] Par verae amicitiae clarissimum Scipio et Laelius, cum amoris vinculo tum etiam omnium virtutum inter se iunctum societate, ut actuosae vitae iter aequali gradu exsequebantur, ita animi quoque remissioni‹bus› communiter adquiescebant: constat namque eos Caietae et Laurenti vagos litoribus conchulas et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus ex socero suo Scaevola, qui gener Laelii fuit, audisse saepe numero praedicavit. [2] Scaevola autem, quieti‹s› et remissionis eorum certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia videlicet ad hoc deverticulum animum suum forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat. Alveo quoque et calculis interdum vacasse dicitur, cum bene ac diu iura civium ‹et› caerimonias deorum ordinasset: ut enim in rebus seriis Scaevolam, ita in lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit.

[EXT. 1] Idque vidit, cui nulla pars sapientiae obscura fuit, Socrates, ideoque non erubuit tunc, cum interposita harundine cruribus suis cum parvulis filiolis ludens ab Alcibiade risus est. [2] Homerus quoque, ingenii caelestis vates, non aliud sensit vehementissimis Achillis manibus canoras fides aptando, ut earum militare robur leni pacis studio relaxaret.

QUANTA VIS SIT ELOQUENTIAE

[9] Potentiam vero eloquentiae, etsi plurimum valere animadvertimus, tamen sub propriis exemplis, quo scilicet vires eius testatiores fiant, recognosci convenit. [1] Regibus exactis plebs dissidens a patribus iuxta ripam fluminis Anienis in colle, qui sacer appellatur, armata consedit, eratque non solum deformis, sed etiam miserrimus rei publicae status, a capite eius cetera parte corporis pestifera seditione divisa. Ac ni Valeri subvenisset eloquentia, spes tanti imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is namque populum nova et insolita libertate temere gaudentem oratione ad meliora et saniora consilia revocatum senatui subiecit, id est urbem urbi iunxit. Verbis ergo facundis ira, consternatio, arma cesserunt. [2] Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones civilis profundendi sanguinis cupiditate furentes inhibuerunt: missi enim a saevissimis ducibus milites ad M. Antonium obtruncandum sermone eius obstupefacti destrictos iam et vibrantes gladios cruore vacuos vaginis reddiderunt. Quibus digressis P. Annius - is enim solus in aditu expers Antonianae eloquentiae steterat - crudele imperium truculento ministerio peregit. Quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne hostium quidem quisquam occidere sustinuit, qui modo vocem eius ad aures suas voluit admittere? [3] Divus quoque Iulius, quam caelestis numinis tam etiam humani ingenii perfectissimum columen, vim facundiae proprie expressit dicendo in accusatione Cn. Dolabellae, quem reum egit, extorqueri sibi causam optimam L. Cottae patrocinio, si quidem maxima tunc ‹eloquentia de vi› eloquentiae questa est. Cuius facta mentione, quoniam domesticum nullum maius adiecerim exemplum, peregrinandum est.

[EXT. 1] Pisistratus dicendo tantum valuisse traditus est, ut ei Athenienses regium imperium oratione capti permitterent, cum praesertim e contraria parte amantissimus patriae Solo niteretur. Sed alterius salubriores erant contiones, alterius disertiores. Quo evenit ut alioqui prudentissima civitas libertati servitutem praeferret. [2] Pericles autem, felicissimis naturae incrementis sub Anaxagora praeceptore summo studio perpolitis instructus, liberis Athenarum cervicibus iugum servitutis inposuit: egit enim illam urbem et versavit arbitrio suo, cumque adversus voluntatem populi loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis eius vox erat. Itaque veteris comoediae maledica lingua, quamvis potentiam viri perstringere cupiebat, tamen in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. Fertur quidam, cum admodum senex primae contioni Periclis adulescentuli interesset idemque iuvenis Pisistratum decrepitum iam contionantem audisset, non temperasse sibi quominus exclamaret caveri illum civem oportere, quod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio. Nec hominem aut aestimatio eloquii aut morum augurium fefellit. Quid enim inter Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod ille armatus, his sine armis tyrannidem gessit? [3] Quantum eloquentia valuisse Hegesian Cyrenaicum philosophum arbitramur? Qui sic mala vitae repraesentabat, ut eorum miseranda imagine audientium pectoribus inserta multis voluntariae mortis oppetendae cupiditatem ingeneraret: ideoque a rege Ptolomaeo ulterius de hac re disserere prohibitus est.

QUANTUM MOMENTUM SIT IN PRONUNTIATIONE ET APTO MOTU CORPORIS.

[10] Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione apta et conveniente motu corporis consistunt. Quibus cum se instruxit, tribus modis homines adgreditur, animos eorum ipsa invadendo, horum alteri aures, alteri oculos permulcendos tradendo. [1] Sed ut propositi fides in personis inlustribus exhibeatur, C. Gracchus, eloquentiae quam propositi felicioris adulescens, quoniam flagrantissimo ingenio, cum optime rem publicam tueri posset, perturbare impie maluit, quotiens apud populum contionatus est, servum post se musicae artis peritum habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis eius modos formabat aut nimis remissos excitando aut plus iusto concitatos revocando, quia ipsum calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti aestimatorem esse non patiebatur. [2] Q. autem Hortensium plurimum in corporis decoro motu repositum credens paene plus studii in eo ‹e›laborando quam in ipsa eloquentia adfectanda inpendit. Itaque nescires utrum cupidius ad audiendum eum an ad spectandum concurreretur: sic verbis oratoris aspectus et rursus aspectui verba serviebant. Constat Aesopum Rosciumque ludicrae artis peritissimos illo causas agente in corona frequenter adstitisse, ut foro petitos gestus in scaenam referrent. [3] Nam M. Cicero quantum in utraque re, de qua loquimur, momenti sit oratione, quam pro Gallio habuit, significavit M. Calidio accusatori exprobrando, quod praeparatum sibi a reo venenum testibus, chirographis, quaestionibus probaturum adfirmans remisso vultu et languida voce et soluto genere orationis usus esset, pariterque et oratoris vitium detexit et causae periclitantis argumentum adiecit totum hunc locum ita claudendo: "Tu istud, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres?".

[EXT. 1] Consentaneum huic Demosthenis iudicium. Qui, cum interrogaretur quidnam esset in dicendo efficacissimum, respondit: "he hypokrisis". Iterum deinde et tertio interpellatus idem dixit, paene totum se illi debere confitendo. Recte itaque Aeschines, cum propter iudicialem ignominiam relictis Athenis Rhodum petisset atque ibi rogatu civitatis suam prius in Ctesiphontem, deinde Demosthenis pro eodem orationem clarissima et suavissima voce recitasset, admirantibus cunctis utriusque voluminis eloquentiam, sed aliquanto magis Demosthenis "Quid, si" inquit "ipsum audissetis?" Tantus orator et modo tam infestus adversarius sic inimici vim ardoremque dicendi suspexit, ut se scriptorum eius parum idoneum lectorem esse praedicaret, expertus acerrimum vigorem oculorum, terribile vultus pondus, adcommodatum singulis verbis sonum vocis, efficacissimos corporis motus. Ergo etsi operi illius adici nihil potest, tamen in Demosthene magna pars Demosthenis abest, quod legitur potius quam auditur.

QUAM MAGNI EFFECTUS ARTIUM SINT

[11] Effectus etiam artium † recognosci posse aliquid adferre voluptatis, protinusque et quam utiliter excogitatae sint patebit, et memoratu dignae res lucido in loco reponentur et labor in iis edendis suo fructu non carebit. [1] Sulpicii Galli maximum in omni genere litterarum percipiendo studium plurimum rei publicae profuit: nam cum L. Pauli bellum adversum regem Persen gerentis legatus esset ac serena nocte subito luna defecisset, eoque velut diro quodam monstro per‹ter›ritus exercitus noster manus cum hoste conserendi fiduciam amisisset, de caeli ratione et siderum natura peritissime disputando alacrem eum in aciem misit. Itaque inclytae illi Paulianae victoriae liberales artes Galli aditum dederunt, quia, nisi ille metum nostrorum militum vicisset, imperator vincere hostes non potuisset. [2] Spurinnae quoque in coniectandis deorum monitis efficacior scientia apparuit quam urbs Romana voluit. Praedixerat C. Caesari ut proximos XXX dies quasi fatales caveret, quorum ultimus erat idus Martiae. Eo cum forte mane uterque in domum Calvini Domitii ad officium convenisset, Caesar Spurinnae "Ecquid scis idus iam Martias venisse?" At is "Ecquid scis illas nondum praeterisse?" Abiecerat alter timorem tamquam exacto tempore suspecto, alter ne extremam quidem eius partem periculo vacuam esse arbitratus est. Utinam haruspicem potius augurium quam patriae parentem securitas fefellisset!

[EXT. 1] Sed ut alienigena scrutemur, cum obscurato repente sole inusitatis perfusae tenebris Athenae sol‹lic›itudine angerentur, interitum sibi caelesti denuntiatione portendi credentes, Pericles processit in medium et quae a praeceptore suo Anaxagora pertinentia ad solis et lunae cursum acceperat disseruit nec ulterius trepidare cives suos vano metu passus est. [2] Quantum porro dignitatis a rege Alexandro tributum arti existimamus, qui se et pingi ab uno Apelle et fingi a Lysippo tantum modo voluit? [3] Tenet visentis Athenis Volcanus Alcamenis manibus fabricatus: praeter cetera enim perfectissimae artis in eo procurrentia indicia etiam illud mirantur, quod stat dissimulatae claudicationis sub veste leviter vestigium repraesentans, ut non exprobratum tamquam vitium, ita tamquam certam propriamque dei notam decore significatam. [4] Cuius coniugem Praxiteles in marmore quasi spirantem in templo Cnidiorum collocavit, propter pulchritudinem operis a libidinoso cuiusdam conplexu parum tutam. Quo excusabilior est error equi, qui visa pictura equae hinnitum edere coactus est, et canum latratus aspectu picti canis incitatus taurusque ad amorem et concubitum aeneae vaccae Syracusis nimiae similitudinis inritamento conpulsus: quid enim vacua rationis anim‹ali›a arte decepta miremur, cum hominis sacrilegam cupiditatem muti lapidis liniamentis excitatam videa‹mu›s?

QUAEDAM NULLA ARTE EFFICI POSSE

[5] Ceterum natura, quem ad modum saepe numero aemulam virium suarum artem esse patitur, ita aliquando inritam fesso labore dimittit. Quod summi artificis Euphranoris manus senserunt: nam cum Athenis XII deos pingeret, Neptuni imaginem quam poterat excellentissimis maiestatis coloribus conplexus est, perinde ac Iovis aliquanto augustiorem repraesentaturus. Sed omni impetu cogitationis in superiore opere absumpto posteriores eius conatus adsurgere quo tendebant nequiverunt. [6] Quid ille alter aeque nobilis pictor luctuosum immolatae Iphigeniae sacrificium referens, cum Calchantem tristem, maestum Ulixen, lamentantem Menelaum circa aram statuisset, caput Agamemnonis involvendo nonne summi maeroris acerbitatem arte non posse exprimi confessus est? Itaque pictura eius aruspicis et amici et fratris lacrimis madet, patris fletum spectantis adfectu aestumandum reliquit. [7] Atque ut eiusdem studii adiciam exemplum, praecipuae artis pictor equum ab exercitatione venientem modo non vivum labore industriae suae conprehenderat. Cuius naribus spumas adicere cupiens tantus artifex in tam parvula materia multum ac diu frustra terebatur. Indignatione deinde accensus spongeam omnibus imbutam coloribus forte iuxta se positam adprehendit et veluti corrupturus opus suum tabulae inlisit. Quam fortuna ad ipsas equi nares directam desiderium pictoris coegit explere. Itaque quod ars adumbrare non valuit casus imitatus est.

SUAE QUEMQUE ARTIS OPTIMUM ET AUCTOREM ESSE ET DISPUTATOREM

[12] Suae autem artis unum quemque et auctorem et disputatorem optimum esse, ne dubitemus, paucis exemplis admoneamur. [1] Q. Scaevola legum clarissimus et certissimus vates, quotienscumque de iure praediatorio consulebatur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiae dediti erant, consultores reiciebant. Quo quidem facto moderationem magis suam commendabat quam auctoritatem minuebat, ab iis id negotium aptius explicari posse confitendo, quo cotidiano usu eius callebant. Sapientissimi igitur artis suae professores sunt a quibus et propria studia verecunde et aliena callide aestimantur.

[EXT. 1] Platonis quoque eruditissimum pectus haec cogitatio attigit, qui conductores sacrae arae ‹de› modo et forma eius secum sermonem conferre conatos ad Eucliden geometren ire iussit scientiae eius cedens, immo professioni. [2] Gloriantur Athenae armamentario suo, nec sine causa: est enim illud opus et inpensa et elegantia visendum. Cuius architectum Philonem ita facunde rationem institutionis suae in theatro reddidisse constat, ut disertissimus populus non minorem laudem eloquentiae eius quam arti tribueret. [3] Mirifice et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem supra plantam ascendere vetuit.

DE SENECTUTE

[13] Senectus quoque ad ultimum sui finem provecta in hoc eodem opere inter exempla industriae in aliquot claris viris conspecta est. Separatum tamen et proprius titulum habeat, ne, cui deorum inmortalium praecipua indulgentia adfuit, nostra honorata mentio defuisse existimetur, et simul spei diuturnioris vitae quasi adminicula quaedam dentur, quibus insistens alacriorem se respectu vetustae felicitatis facere possit, tranquillitatemque saeculi nostri, qua nulla umquam beatior fuit, subinde fiducia confirmet, salutaris principis incolumitatem ad longissimos humanae condicionis terminos prorogando. [1] M. Valerius Corvinus centesimum annum conplevit. Cuius inter primum et sextum consulatum XL et VI anni intercesserunt, suffecitque integris viribus corporis non solum speciosissimis publicis ministeriis, sed etiam exactissimae agrorum suorum culturae, et civis et patris familiae optabile exemplum. [2] Cuius vitae spatium aequavit Metellus quartoque anno post consularia imperia senex admodum pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum per duo et XX annos neque ore in votis nuncupandis haesitante neque in sacrificiis faciendis tremula manu gessit. [3] Q. autem Fabius Maximus duo‹bus› et LX annis auguratus sacerdotium sustinuit, robusta iam aetate id adeptus. Quae utraque tempora si in unum conferantur, facile saeculi modum expleverint. [4] Iam de M. Perpenna quid loquar? Qui omnibus, quos in senatum con‹sul› vocaverat, superstes fuit septemque tantummodo, quos censor, collega L. Philippi, legerat, e patribus conscriptis reliquos vidit, toto ordine amplissimo diuturnior. [5] Appi vero aevum clade metirer, quia infinitum numerum annorum orbatus luminibus exegit, nisi quattuor filios, V filias, plurimas clientelas, rem denique publicam hoc casu gravatus fortissime rexisset. Quin etiam fessus iam vivendo lectica se in curiam deferri iussit, ut cum Pyrro deformem pacem fieri prohiberet. Hunc caecum aliquis nominet, a quo patria quod honestum erat per se parum cernens coacta est pervidere? [6] Muliebris etiam vitae spatium non minus longum in conpluribus apparuit, quarum aliquas strictim retulisse me satis erit: nam et Livia Rutilii septimum et nonagesimum et Terentia Ciceronis tertium et centesimum et Clodia Aufilii quindecim filiis ante amissis quintum decimum et centesimum explevit annum.

[EXT. 1] Iungam his duos reges, quorum diuturnitas populo Romano fuit utilissima. Siciliae rector Hiero ad nonagesimum annum pervenit. Masinissa Numidiae rex hunc modum excessit, regni spatium LX annis emensus, vel ante omnes homines robore senectae admirabilis. Constat eum, quem ad modum Cicero refert libro, quem de senectute scripsit, nullo umquam imbri, nullo frigore ut caput suum veste tegeret adduci potuisse. eundem ferunt aliquot horis in eodem vestigio perstare solitum, non ante moto pede quam consimili labore iuvenes fatigasset, ac si quid agi ab sedente oporteret, toto die saepe numero nullam in partem converso corpore in solio durasse. Ille vero etiam exercitus equo insidens noctem diei plerumque iungendo duxit nihilque omnino ex his operibus, quae adulescens sustinere adsueverat, quo mollius senectutem ageret, omisit. Veneris etiam usu ita semper viguit, ut post sextum et octogesimum annum filium generaret, cui Methymno nomen fuit. Terram quoque, quam vastam et desertam acceperat, perpetuo culturae studio frugiferam reliquit. [2] Gorgias etiam Leontinus, Isocratis et conplurium magni ingenii virorum praeceptor, sua sententia felicissimus: nam cum centesimum et septimum ageret annum, interrogatus quapropter tam diu vellet in vita remanere "Quia nihil" inquit, "habeo, quod senectutem meam accusem". Quid isto tractu aetatis aut longius aut beatius? Iam alterum saeculum ingressus neque in hoc querellam ullam invenit neque in illo reliquit. [3] Biennio minor Xenophilus Chalcidensis Pythagoricus, sed felicitate non inferior, si quidem, ut ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi expers in summo perfectissimae doctrinae splendore extinctus est. [4] Arganthonius autem Gaditanus tam diu regnavit, quam diu etiam ad satietatem vixisse abunde foret: LXXX enim annis patriam suam rexit, cum ad imperium XL annos natus accessisset. Cuius rei certi sunt auctores. Asinius etiam Pollio, non minima pars Romani stili, in tertio historiarum suarum libro centum illum et XXX annos explesse commemorat, et ipse nervosae vivacitatis haud parvum exemplum. [5] Huius regis consummationem annorum minus admirabilem faciunt Aethiopes, quos Herodotus scribit centesimum et vicesimum annum transgredi, et Indi, de quibus Ctesias idem tradit, et Epimenides Cnosius, quem Theopompus dicit septem et L et centum annos vixisse. [6] Hellanicus vero ait quosdam ex gente Epiorum, quae pars Aetoliae ‹est›, ducenos explere annos, eique subscribit Damastes, hoc amplius adfirmans, Litorium quendam ex his maximarum virium staturaeque praecipue trecentesimum annum cumulasse. [7] Alexander vero in eo volumine, quod de Illyrico tractu conposuit, adfirmat Dandonem quendam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte senescentem processisse. Sed multo liberalius Xenophon, cuius periplous legitur: insulae enim Latmiorum regem octingentis vitae annis donavit. Ac ne pater eius parum benigne acceptus videretur, ei quoque sescentos adsignavit annos.

DE CUPIDITATE GLORIAE

[14] Gloria vero aut unde oriatur aut cuius sit habitus aut qua ratione debeat conparari an melius a virtute velut non necessaria neglegatur viderint hi, quorum in contemplandis eius modi rebus cura teritur quibusque quae prudenter animadverterunt facunde contigit eloqui. Ego in hoc opere factis auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, quanta cupiditas eius esse soleat propriis exemplis demonstrare conabor. [1] Superior Africanus Ennii poetae effigiem in monumentis Corneliae gentis conlocari voluit, quod ingenio eius opera sua inlustrata iudicaret, non quidem ignarus, quam diu Romanum imperium floreret in Africa Italiae pedibus esset subiecta totiusque terrarum orbis summum columen arx Capitolina possideret, eorum exstingui memoriam non posse, si tamen litterarum quoque illis lumen accessisset, magni aestimans, vir Homerico quam rudi atque inpolito praeconio dignior. [2] Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti suis temporibus clari ducis exstitit, cuius familiari cultu et prompta laudatione delectatus versibus templorum aditus, quae ex manubiis consecraverat, adornavit. [3] Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu gloriae aversus, qui Theophanen Mitylenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum civitate donavit, beneficium per se amplum accurata etiam et testata oratione prosecutus. Quo effectum est ut ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam inchoaret. [4] L. autem Sulla, etsi ad neminem scriptorem animum direxit, tamen Iugurthae a Boccho rege ad Marium perducti totam sibi laudem ‹tam› cupide adseruit, ut anulo, quo signatorio utebatur, insculptam illam traditionem haberet. † et quantus postea ne minimum quidem gloriae vestigium contempsit. [5] Atque ut imperatoribus militis gloriosum spiritum adnectam, Scipionem dona militaria his, qui strenuam operam ediderant, dividentem T. Labienus ut forti equiti aureas armillas tribueret admonuit, eoque se negante id factu‹ru›m, ne castrensis honos in eo, qui paulo ante servisset, violaretur, ipse ex praeda Gallica aurum equiti largitus est. Nec tacite id Scipio tulit: namque equiti "Habebis" inquit, "donum viri divitis". Quod ubi ille accepit, proiecto ante pedes Labieni auro vultum demisit. Idem, ut audiit Scipionem dicentem "Imperator te argenteis armillis donat", alacer gaudio abiit. Nulla est ergo tanta humilitas, quae dulcedine gloriae non tangatur. [6] Illa vero etiam a claris viris interdum ex humillimis robus petita est: nam quid sibi voluit C. Fabius nobilissimum civis, qui, cum in aede Salutis, quam C. Iunius Bubulcus dedicaverat, parietes pinxisset, nomen his suum inscripsit? Id enim demum ornamenti familiae consulatibus et sacerdotibus et triumphis celeberrimae deerat. Ceterum sordido studio deditum ingenium qualecumque illum laborem suum silentio obliterari noluit, videlicet Phidiae secutus exemplum, qui clypeo Minervae effigiem suam inclusit, qua convulsa tota operis conligatio solveretur.

[EXT. 1] Sed melius aliquanto, si aliena imitatione capiebatur, Themistoclis ardorem esset aemulatus, quem ferunt stimulis virtutis agitatum et ob id noctes inquietas exigentem quaerentibus quid ita eo tempore in publico versaretur respondisse: "Quia me tropaea Miltiadis de somno excitant". Marathon nimirum animum eius ad Artemisium et Salamina, navalis gloriae fertilia nomina, inlustranda tacitis facibus incitabat. Idem theatrum petens cum interrogaretur cuius vox auditu illi futura esset gratissima, dixit: "Eius, a quo artes meae optime canentur". Dulcedinem gloriae, paene adieci gloriosam! [2] Nam Alexandri pectus insatiabile laudis, qui Anaxarcho comiti suo ex auctoritate Democriti praeceptoris innumerabiles mundos esse referenti "Heu me" inquit "miserum, quod ne uno quidem adhuc sum potitus!" Angusta homini possessio fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit. [3] Regis et iuvenis flagrantissimae cupiditati similem Aristotelis in capessenda laude sitim subnectam; is namque Theodecti discipulo oratoriae artis libros quos ‹pro suis› ederet donaverat, molesteque postea ferens titulum eorum sic alii cessisse, proprio volumine quibusdam rebus insistens, planius sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. Nisi me tantas et tam late patentis scientia verecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur. Ceterum gloria ne ab his quidem, qui contemptum eius introducere conantur, neglegitur, quoniam quidem ipsis voluminibus nomina sua diligenter adiciunt, ut quod professione elevant usurpatione memoriae adsequantur. Sed qualiscumque horum dissimulatio proposito illorum longe tolerabilior, qui, dum aeternam memoriam adsequerentur, etiam sceleribus innotescere non dubitarunt. [4] Quorum e numero nescio an in primis Pausanias debeat referri: nam cum Hermoclen percontatus esset quonam modo subito clarus posset evadere, atque is respondisset, si aliquem inlustrem virum occidisset, futurum ut gloria eius ad ipsum redundaret, continuo Philippum interemit, et quidem quod petierat adsecutus est: tam en‹im› se parricidio quam Philippus virtute notum posteris reddidit. [5] Illa vero gloriae cupiditas sacrilega: inventus est enim qui Dianae Ephesiae templum incendere vellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen eius ter totum terrarum orbem dissiceretur, quem quidem mentis furorem eculeo inpositus detexit. Ac bene consuluerant Ephesii decreto memoriam taeterrimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnae facundiae ingenium historiis eum suis conprehendisset.

QUAE CUIQUE MAGNIFICA CONTIGERUNT.

[15] Candidis autem animis voluptatem praebuerint in conspicuo posita quae cuique magnifica merito contigerint, quia aeque praemiorum virtutis atque operum contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis alacritatem sumministrante, cum honorem industriae appeti et exsolvi grate videmus. Verum etsi mens hoc loco protinus ad Augustam domum, beneficentissimum et honoratissimum templum, omni impetu fertur, melius cohibebitur, quoniam cui ascensus in caelum patet, quamvis maxima, debito tamen minora sunt quae in terris tribuuntur. [1] Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est, quod fieri oportere exercitus senatum litteris admonuit. Ita nescias utrum illi plus decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum consilium adiecerit: toga enim Scipionem ducem adversus Poenos creavit, arma poposcerunt. Cui quae in vita praecipua adsignata sint et longum est referre, quia multa, et non necessarium, quia maiore ex parte iam relata sunt. Itaque quod hodieque eximium capit adiciam. Imaginem in cella Iovis optimi maximi positam habet, quae, quotienscumque funus aliquod Corneliae gentis celebrandum est, inde petitur, unique illi instar atrii Capitolium est: tam hercle quam curia † superioris Catonis effigies illius ad huius generis officia expromitur. Gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae senatorem tantum non semper secum habitare voluit, omnibus numeris virtutis divitem magisque suo merito quam fortunae beneficio magnum, cuius prius consilio quam Scipionis imperio deleta Karthago est. [3] Rarum specimen honoris ‹in› Scipione quoque Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu Pessinunte accersitam deam excipi voluit, quia eodem oraculo praeceptum erat ut haec ministeria Matri deum a sanctissimo viro praestarentur. Explica totos fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu speciosius reperies. [4] Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones conmemoranda: Aemilianum enim populus ex candidato aedilitatis consulem fecit. Eundem, cum quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabii Maximi, fratris filii, in campum descendisset, consulem iterum reduxit. Eidem senatus bis sine sorte provinciam, prius Africam, deinde Hispaniam dedit, atque haec neque civi ambitioso **** senatori, quem ad modum non solum vitae eius severissimus cursus, sed etiam mores clandestinis inlata insidiis declaravit. [5] M. quoque Valerium duabus rebus insignibus di pariter atque cives speciosum reddiderunt, illi cum quodam Gallo conminus pugnanti corvum propugnatorem subicientes, hi tertium et vicesimum annum ingresso consulatum largiti. Quorum alterum decus vetustae originis, optimi nominis gens, Corvini amplexa cognomen usurpat, alterum summo subiungit ornamento tam celeritate quam principio consulatus gloriando. [6] Ac ne Q. quidem Scaevolae, quem L. Crassus in consulatu collegam habuit, gloria parum inlustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuit, ut senatus deinceps in eam provinciam ituris magistratibus exemplum atque normam officii Scaevolam decreto suo proponeret. [7] Inhaerent uni voci posterioris Africani septem C. Marii consulatus ac duo amplissimi triumphi: ad rogum enim usque gaudio exsultavit, quod, cum apud Numantiam sub eo duce equestria stipendia mereret et forte inter cenam quidam Scipionem interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque magnum habitura esset imperatorem, respiciens se supra ipsum cubantem "Vel hunc" dixerit. Quo augurio perfectissima virtus maximam orientem virtutem videritne certius an efficacius accenderit perpendi vix potest: illa nimirum cena militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras cenas ominata est: postquam enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius pervenit, nemo fuit, qui non illi tamquam diis immortalibus apud sacra mensae suae libaverit. [8] Iam quae in Cn. Pompeium et ampla et nova congesta sunt, hinc adsensione favoris, illinc fremitu invidiae litterarum monumentis obstrepunt. Eques Romanus pro consule in Hispaniam adversus Sertorium pari imperio cum Pio Metello principe civitatis missus est. Nondum illum honorem ‹curulem› auspicatus bis triumphavit. Initia magistratuum a summo imperio cepit. Tertium consulatum decreto senatus solus gessit. De Mithridate et Tigrane, de multis praeterea regibus plurimisque civitatibus et gentibus et praedonibus unum duxit triumphum. [9] Q. etiam Catulum populus Romanus voce sua tantum non ad sidera usque evexit: nam cum ab eo pro rostris interrogaretur, si ‹in› uno Pompeio Magno omnia reponere perseverasset, absumpto illo subiti casus incursu in quo spem esset habiturus, summo consensu adclamavit "In te". Vim ho‹no›rati iudicii admirabilem! Si quidem magnum Pompeium cum omnibus ornamentis, quae retuli, duarum syllabarum spatio inclusum Catulo aequavit. [10] Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pecunia revertentis adpulsus ad ripam urbis memorabilis videri, cui nave egredienti consules et ceteri magistratus et universus senatus populusque Romanus officii gratia praesto fuit, non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis illa incolumem advexerat laetatus. [11] Sed nescio an praecipuum L. Marci‹us› inusitati decoris exemplum, quem equitem Romanum duo exercitus P. et Cn. Scipionum interitu victoriaque Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore salus eorum in ultimas angustias deducta nullum ambitioni locum relinquebat. [12] Merito virorum commemorationi Sulpicia Servi Paterculi filia, Q. Fulvii Flacci uxor, adicitur. Quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemviros inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quo facilius virginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam converteretur, et ex omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductae de sanctissima femina iudicium facerent, cunctis castitate praelata est.

[EXT. 1] Ceterum quia sine ulla deminutione Romanae maiestatis extera quoque insignia respici possunt, ad ea transgrediemur. Pythagorae tanta veneratio ab auditoribus tributa est, ut quae ab eo acceperant in disputationem deducere nefas existimarent. Quin etiam interpellati ad reddendam causam hoc solum respondebant, ipsum dixisse. Magnus honos, sed schola tenus: illa urbium suffragiis tributa. Enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt ut senatum ipsorum, qui mille hominum numero constabat, consiliis suis uti pateretur, opulentissimaque civitas † tam frequentem venerati post mortem domum Cereris sacrarium fecerunt, quoadque illa urbs viguit, et dea in hominis memoria et homo in deae religione cultus est. [2] Gorgiae vero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in conventu poscere qua de re quisque audire vellet ausus sit, universa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset. [3] Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula capi instituendo. Cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur. [4] Berenices quoque non vulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen ingressu‹rum› adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus.