P. CORNELII TACITI - AB EXCESSV DIVI AVGVSTI ANNALIVM LIBER XV

I

Interea rex Parthorum Vologeses cognitis Corbulonis rebus regemque alienigena‹m› Tigranen Armeniae impositum, simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum fastigium ire ultum uolens, magnitudine rursum Romana et continui foederis reuerentia diuersas ad curas trahebatur, cunctator ingenio et defectione Hyrcanorum, gentis ualidae, multisque ex eo bellis inligatus. [2] Atque illum ambiguum nouus insuper nuntius contumeliae exstimulat: quippe egressus Armenia Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac diutius quam per latrocinia uastauerat, idque primores gentium aegre tolerabant: eo contemptionis descensum ut ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate obsidis tot per annos inter mancipia habiti. [3] Accendebat dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret rogitans. Iam de Armenia concessum, proxima trahi; et nisi defendant Parthi, leuius seruitium apud Romanos deditis quam captis esse. [4] Tiridates quoque regni profugus per silentium aut modice querendo grauior erat: non enim ignauia magna imperia contineri; uirorum armorumque faciendum certamen; id in summa fortuna aequius quod ualidius, et sua retinere priuatae domus, de alienis certare regiam laudem esse.

II

Igitur commotus his Vologeses concilium uocat et proximum sibi Tiridaten constituit atque ita orditur: "hunc ego eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae deduxi, qui tertius potentiae gradus habetur: nam Medos Pacorus ante ceperat. Videbarque contra uetera fratrum odia et certamina familiae nostrae penatis rite composuisse. [2] Prohibent Romani et pacem numquam ipsis prospere lacessitam nunc quoque in exitium suum abrumpunt. [3] Non ibo infitias: aequitate quam sanguine, causa quam armis retinere parta maioribus malueram. Si cunctatione deliqui, uirtute corrigam. Vestra quidem uis et gloria ‹in› integro est, addita modestiae fama quae neque summis mortalium spernenda est et a dis aestimatur." [4] Simul diademate caput Tiridatis euinxit, promptam equitum manum, quae regem ex more sectatur, Monaesi nobili uiro tradidit, adiectis Adiabenorum auxiliis, mandauitque Tigranen Armenia exturba‹re›, cum ipse positis aduersus Hyrcanos discordiis uiris intimas molemque belli ciet, prouinciis Romanis minitans.

III

Quae ubi Corbuloni certis nuntiis audita sunt, legiones duas cum Verulano Seuero et Vettio Bolano subsidium Tigrani mittit occulto praecepto compositius cuncta quam festinantius agerent: quippe bellum habere quam gerere malebat; scripseratque Caesari proprio duce opus esse qui Armeniam defenderet: Syriam ingruente Vologese acriore in discrimine esse. [2] Atque interim reliquas legiones pro ripa Euphratis locat, tumultuaria‹m› prouincialium manum armat, hostilis ingressus praesidiis intercipit. Et quia egena aquarum regio est castella fontibus imposita; quosdam riuos congestu harenae abdidit.

IV

Ea dum a Corbulone tuendae Syriae parantur, acto raptim agmine Monaeses ut famam sui praeiret, non ideo nescium aut incautum Tigranen offendit. [2] Occupauerat Tigranocertam, urbem copia defensorum et magnitudine moenium ualidam. Ad hoc Nicephorius amnis haud spernenda latitudine partem murorum ambit; et ducta ingens fossa qua fluuio diffidebatur. Inerantque milites et prouisi ante commeatus, quorum subuectu pauci auidius progressi et repentinis hostibus circumuenti ira magis quam metu ceteros accenderant. [3] Sed Partho ad exsequendas obsidiones nulla comminus audacia: raris sagittis neque clausos exterret et semet frustratur. Adiabeni cum promouere scalas et machinamenta inciperent, facile detrusi, mox erumpentibus nostris caeduntur.

V

Corbulo tamen, quamuis secundis rebus suis, moderandum fortunae ratus misit ad Vologesen qui expostularent prouinciae inlatam: socium amicumque regem, cohortis Romanas circumsederi. Omitteret potius obsidionem, aut se quoque in agro hostili castra positurum. [2] Casperius centurio in eam leg‹at›ionem delectus apud oppidum Nisibin, septem et triginta milibus passuum a Tigranocerta distantem, adit regem et mandata ferociter edidit. [3] Vologesi uetus et penitus infixum erat arma Romana uitandi, nec praesentia prospere fluebant. Inritum obsidium, tutus manu et copiis Tigranes, fugati qui expugnationem sumpserant, missae in Armeniam legiones, et aliae pro Syria paratae ultro inrumpere; sibi imbecillum equitem pabuli inopia: nam exorta uis locustarum ambederat quidquid herbidum aut frondosum. [4] Igitur metu abstruso mitiora obtendens, missurum ad imperatorem Romanum legatos super petenda Armenia et firmanda pace respondet: Monaesen omittere Tigranocertam iubet, ipse retro concedit.

VI

Haec plures ut formidine regis et Corbulonis minis patrata ac magnifica extollebant: alii occulte pepigisse interpretabantur ut omisso utrimque bello et abeunte Vologese Tigranes quoque Armenia abscederet. [2] Cur enim exercitum Romanum a Tigranocertis deductum? Cur deserta per otium quae bello defenderant? An melius hibernauisse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam in sede regni modo retenti? Dilata prorsus arma ut Vologeses cum alio quam cum Corbulone certaret, Corbulo meritae tot per annos gloriae non ultra periculum faceret. [3] Nam, ut rettuli, proprium ducem tuendae Armeniae poposcerat, et aduentare Caesennius Paetus audiebatur. Iamque aderat, copiis ita diuisis ut quarta et duodecima legiones addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul Pontica et Galatarum Cappadocumque auxilia Paeto oboedirent, tertia et sexta et decima legiones priorque Syriae as miles apud Corbulonem manerent; cetera ex rerum usu sociarent partirenturue. [4] Sed neque Corbulo aemuli patiens, et Paetus, cui satis ad gloriam erat si proximus haberetur, despiciebat gesta, nihil caedis aut praedae, usurpatas nomine tenus urbium expugnationes dictitans: se tributa ac leges et pro umbra regis Romanum ius uictis impositurum.

VII

Sub idem tempus legati Vologesis, quos ad principem missos memoraui, reuertere inriti bellumque propalam sumptum a Parthis. Nec Paetus detrectauit, sed duabus legionibus, quarum quartam Funisulanus Vettonianus eo in tempore, duodecimam Calauius Sabinus regebant, Armeniam intrat tristi omine. [2] Nam in transgressu Euphratis, quem ponte tramittebant, nulla palam causa turbatus equus qui consularia insignia gestabat retro euasit; hostiaque quae muniebantur hibernaculis adsistens semifacta opera fuga perrupit seque uallo extulit; et pila militum arsere, magis insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat.

VIII

Ceterum Paetus spretis ominibus necdum satis firmatis hibernaculis, nullo rei frumentariae prouisu, rapit exercitum trans montem Taurum reciperandis, ut ferebat, Tigranocertis uastandisque regionibus quas Corbulo integras omisisset. [2] Et capta quaedam castella gloriaeque et praedae nonnihil partum, si aut gloriam cum modo aut praedam cum cura habuisset. Longinquis itineribus percursando quae obtineri nequibant, corrupto qui captus erat commeatu et instante iam hieme, reduxit exercitum composuitque ad Caesarem litteras quasi confecto bello, uerbis magnificis, rerum uacuas.

IX

Interim Corbulo numquam neglectam Euphratis ripam crebrioribus praesidiis insedit; et ne ponti iniciendo impedimentum hostiles turmae adferrent (iam enim subiectis campis magna specie uolitabant), nauis magnitudine praestantis et conexas trabibus ac turribus auctas agit per amnem catapultisque et ballistis proturbat barbaros, in quo‹s› saxa et hastae longius permeabant quam ut contrario sagittarum iactu adaequarentur. [2] Dein pons continuatus collesque aduersi per socias cohortis, post legionum castris occupantur, tanta celeritate et ostentatione uirium ut Parthi omisso paratu inuadendae Syriae spem omnem in Armeniam uerterent, ubi Paetus imminentium nescius quintam legionem procul in Ponto habebat, reliquas promiscis militum commeatibus infirmauerat, donec aduentare Vologesen magno et infenso agmine auditum.

X

Accitur legio duodecima et unde fama‹m› aucti exercitus sperauerat, prodita infrequentia: qua tamen retineri castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis aut in alienis consiliis constantia fuisset: uerum ubi a uiris militaribus aduersus urgentis casus firmatus erat, rursus ne alienae sententiae indigens uideretur in diuersa ac deteriora transibat. [2] Et tunc relictis hibernis non fossam neque uallum sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit legiones quasi proelio certaturus. Deinde amisso centurione et paucis militibus quos uisendis hostium copiis praemiserat trepidus remeauit. [3] Et quia minus acriter Vologeses institerat, uana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent; alaris quoque Pannonios, robur equitatus, in parte campi locat. Coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi, data in praesidium cohorte ac disperso milite qui in uno habitus uagum hostem promptius sustentauisset. [4] Aegre compulsum ferunt ut instantem Corbuloni fateretur. Nec a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam subsidii laus augeretur. Expediri tamen itineri singula milia ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum e cohortibus iussit.

XI

At Vologeses, quamuis obsessa a Paeto itinera hinc peditatu inde equite accepisset, nihil mutato consilio, sed ui ac minis alaris exterruit, legionarios obtriuit, uno tantum centurione Tarquitio Crescente turrim, in qua praesidium agitabat, defendere auso factaque saepius eruptione et caesis qui barbarorum propius suggrediebantur, donec ignium iactu circumueniretur. [2] Peditum si quis integer longinqua et auia, uulnerati castra repetiuere, uirtutem regis, saeuitiam et copias gentium, cuncta metu extollentes, facili credulitate eorum qui eadem pauebant. [3] Ne dux quidem obniti aduersis, sed cuncta militiae munia deseruerat, missis iterum ad Corbulonem precibus, ueniret propere, signa et aquilas et nomen reliquum infelicis exercitus tueretur: se fidem interim, donec uita suppeditet, retenturos.

XII

Ille interritus et parte copiarum apud Syriam relicta, ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proximum et commeatibus non egenum, regionem Commagenam, exim Cappadociam, inde Armenios petiuit. Comitabantur exercitum praeter alia sueta bello magna uis camelorum onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret. [2] Primum e perculsis Paccium primi pili centurionem obuium habuit, dein plerosque militum; quos diuersas fugae causas obtendentis redire ad signa et clementiam Paeti experiri monebat; se nisi uictoribus immitem esse. [3] Simul suas legiones adire, hortari, priorum admonere, nouam gloriam ostendere. Non uicos aut oppida Armeniorum, sed castra Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti. Si singulis manipularibus praecipua seruati ciuis corona imperatoria manu tribueretur, quod illud et quantum decus, ubi par eorum numerus aspiceretur qui adtulissent salutem et qui accepissent! [4] His atque talibus in commune alacres (et erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.

XIII

Eoque intentius Vologeses premere obsessos, modo uallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos Parthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret. [2] At illi uix contuberniis extracti, nec aliud quam munimenta propugnabant, pars iussu ducis, et alii propria ignauia aut Corbulonem opperientes, ac uis ‹si› ingrueret, prouisis exemplis cladis Caudinae Numantinaeque; ‹neque› eandem uim Samnitibus, Italico populo, ac Parthis, Romani imperii aemulis. Validam quoque et laudatam antiquitatem, quoties fortuna contra daret, saluti consuluisse. [3] Qua desperatione exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen non supplices, sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanae dicionis aut subiectis re‹g›i quem imperator delegisset hostilia faceret: pacem ex aequo utilem; ne praesentia tantum spectaret; ipsum aduersus duas legiones totis regni uiribus aduenisse; at Romanis orbem terrarum reliquum quo bellum iuuarent.

XIV

Ad ea Vologeses nihil pro causa sed opperiendos sibi fratres Pacorum ac Tiridaten rescripsit; illum locum tempusque consilio destinatum quid de Armenia cernerent; adiecisse deos dignum Arsacidarum, simul ut de legionibus Romanis statuerent. [2] Missi posthac Paeto nuntii et regis conloquium petitum, qui Vasacen praefectum equitatus ire iussit. Tum Paetus Lucullos Pompeios et si qua Caesares obtinendae donandaeue Armeniae egerant, Vasaces imaginem retinendi largiendiue penes nos, uim penes Parthos memorat. [3] Et multum in uicem disceptato, Monobazus Adiabenus in diem posterum testis iis quae pepigissent adhibetur. Placuitque liberari obsidio legiones et decedere omnem militem finibus Armeniorum castellaque et commeatus Parthis tradi; quibus perpetratis copia Vologesi fieret mittendi ad Neronem legatos.

XV

Interim flumini Arsaniae (is castra praefluebat) pontem imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi documentum uictoriae iusserant; namque iis usui fuit; nostri per diuersum iere. Addidit rumor sub iugum missas legiones et alia ex rebus infaustis quorum simulacrum ab Armeniis usurpatum est. Namque et munimenta ingressi sunt, antequam agmen Romanum excederet, et circumstetere uias captiua olim mancipia aut iumenta adgnoscentes abstrahentesque: raptae etiam uestes, retenta arma, pauido milite et concedente ne qua proelii causa existeret. [2] Vologeses armis et corporibus caesorum aggeratis quo cladem nostram testaretur, uisu fugientium legionum abstinuit: fama moderationis quaerebatur, postquam superbiam expleuerat. Flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus quisque regem ui equorum perrupere, quia rumor incesserat pontem cessurum oneri dolo fabricantium: sed qui ingredi ausi sunt ualidum et fidum intellexere.

XVI

Ceterum obsessis adeo suppeditauisse rem frumentariam constitit ut horreis ignem inicerent, contraque prodiderit Corbulo Parthos inopes copiarum et pabulo attrito relicturos oppugnationem, neque se plus tridui itinere afuisse. [2] Adicit iure iurando Paeti cautum apud signa, adstantibus iis quos testificando rex misisset, neminem Romanum Armeniam ingressurum donec referrentur litterae Neronis an paci adnueret. [3] Quae ut augendae infamiae composita, sic reliqua non in obscuro habentur, una die quadraginta milium spatium emensum esse Paetum, desertis passim sauciis, neque minus deformem illam fugientium trepidationem quam si terga in acie uertissent. [4] Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obuius non eam speciem insignium et armorum praetulit ut diuersitatem exprobraret. Maesti manipuli ac uicem commilitonum miserantes ne lacrimis quidem temperare; uix prae fletu usurpata consalutatio. Decesserat certamen uirtutis et ambitio gloriae, felicium hominum adfectus: sola misericordia ualebat et apud minores magis.

XVII

Ducum inter se breuis sermo secutus est, hoc conquerent‹e› inritum laborem, potuisse bellum fuga Parthorum finiri: ille integra utrique cuncta respondit: conuerterent aquilas et iuncti inuaderent Armeniam abscessu Vologesis infirmatam. [2] Non ea imperatoris habere mandata Corbulo: periculo legionum commotum e prouincia egressum; quando in incerto habeantur Parthorum conatus, Syriam repetiturum: sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praeuenientem equitem adsequeretur. Exim Paetus per Cappadociam hibernauit: [3] at Vologesis ad Corbulonem missi nuntii, detraheret castella trans Euphraten amnemque, ut olim, medium faceret; ille Armeniam quoque diuersis praesidiis uacuam fieri expostulabat. Et postremo concessit rex; dirutaque quae Euphraten ultra communiuerat Corbulo et Armenii sine arbitro relicti sunt.

XVIII

At Romae tropaea de Parthis arcusque medio Capitolini montis sistebantur, decreta ab senatu integro adhuc bello neque tum omissa, dum aspectui consulitur spreta conscientia. [2] Quin et dissimulandis rerum externarum curis Nero frumentum plebis uetustate corruptum in Tiberim iecit quo securitatem annonae sustentaret. Cuius pretio nihil additum est, quamuis ducentas ferme nauis portu in ipso uiolentia tempestatis et centum alias Tiberi subuectas fortuitus ignis absumpsisset. [3] Tres dein consularis, L. Pisonem, Ducenium Geminum, Pompeium Paulinum uectigalibus publicis praeposuit, cum insectatione priorum principum qui grauitate sumptuum iustos reditus antissent: se annuum sexcenties sestertium rei publicae largiri.

XIX

Percrebuerat ea tempestate prauus mos, cum propinquis comitiis aut sorte prouinciarum plerique orbi fictis adoptionibus adsciscerent filios, praeturasque et prouincias inter patres sortiti statim emitterent manu quos adoptauerant. ... [2] Magna cum inuidia senatum adeunt, ius naturae, labores educandi aduersus fraudem et artes et breuitatem adoptionis enumerant. Satis pretii esse orbis quod multa securitate, nullis oneribus gratiain honores cuncta prompta et obuia haberent. Sibi promissa legum diu exspectata in ludibrium uerti, quando quis sine sollicitudine parens, sine luctu orbus longa patrum uota repente adaequaret. [3] Factum ex eo senatus consultum ne simulata adoptio in ulla parte muneris publici iuuaret ac ne usurpandis quidem hereditatibus prodesset.

XX

Exim Claudius Timarchus Cretensis reus agitur, ceteris criminibus ut solent praeualidi prouincialium et opibus nimiis ad iniurias minorum elati: una uox eius usque ad contumelia‹m› senatus penetrauerat, quod dictitasset in sua potestate situm an pro consulibus qui Cretam obtinuissent grates agerentur. [2] Quam occasionem Paetus Thrasea ad bonum publicum uertens, postquam de reo censuerat prouincia Creta depellendum, haec addidit: [3] "usu probatum est, patres conscripti, leges egregias, exempla honesta apud bonos ex delictis aliorum gigni. Sic oratorum licentia Cinciam rogationem, candidatorum ambitus Iulias leges, magistratuum auaritia Calpurnia scita pepererunt; nam culpa quam poena tempore prior, emendari quam peccare posterius est. [4] Ergo aduersus nouam prouincialium superbiam dignum fide constantiaque Romana capiamus consilium, quo tutelae sociorum nihil derogetur, nobis opinio decedat, qualis quisque habeatur, alibi quam in ciuium iudicio esse.

XXI

Olim quidem non modo praetor aut consul sed priuati etiam mittebantur qui prouincias uiserent et quid de cuiusque obsequio uideretur referrent; trepidabantque gentes de aestimatione singulorum: at nunc colimus externos et adulamur, et quo modo ad nutum alicuius grates, ita promptius accusatio decernitur. [2] Decernaturque et maneat prouincialibus potentiam suam tali modo ostentandi: sed laus falsa et precibus expressa perinde cohibeatur quam malitia, quam crudelitas. [3] Plura saepe peccantur, dum demeremur quam dum offendimus. Quaedam immo uirtutes odio sunt, seueritas obstinata, inuictus aduersum gratiam animus. [4] Inde initia magistratuum nostrorum meliora ferme et finis inclinat, dum in modum candidatorum suffragia conquirimus: quae arceantur, aequabilius atque constantius prouinciae regentur. Nam ut metu repetundarum infracta auaritia est, ita uetita gratiarum actione ambitio cohibe‹bi›tur."

XXII

Magno adsensu celebrata sententia. Non tamen senatus consultum perfici potuit, abnuentibus consulibus ea de re relatum. Mox auctore principe sanxere ne quis ad concilium sociorum referret agendas apud senatum pro praetoribus proue consulibus grates, neu quis ea legatione fungeretur. [2] Isdem consulibus gymnasium ictu fulminis conflagrauit effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta. Et motu terrae celebre Campaniae oppidum Pompei magna ex parte proruit; defunctaque uirgo Vestalis Laelia, in cuius locum Cornelia ex familia Cossorum capta est.

XXIII

Memmio Regulo et Verginio Rufo consuli‹bus› natam sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit appellauitque Augustam dato et Poppaeae eodem cognomento. Locus puerperio colonia Antium fuit, ubi ipse generatus erat. [2] Iam senatus uterum Poppaeae commendauerat dis uotaque publice susceperat, quae multiplicata exsolutaque. Et additae supplicationes templumque fecunditatis et certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, utque Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iouis locarentur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bouillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur. [3] Quae fluxa fuere, quartum intra mensem defuncta infante. Rursusque exortae adulationes censentium honorem diuae et puluinar aedemque et sacerdotem. Atque ipse ut laetitiae, ita maeroris immodicus egit. [4] Adnotatum est, omni senatu Antium sub recentem partum effuso, Thraseam prohibitum immoto animo praenuntiam imminentis caedis contumeliam excepisse. Secutam dehinc uocem Caesaris ferunt qua reconciliatum se Thraseae apud Senecam iactauerit ac Senecam Caesari gratulatum: unde gloria egregiis uiris et pericula gliscebant.

XXIV

Inter quae ueris principio legati Parthorum mandata regis Vologesis litterasque in eandem formam attulere: se priora et toties iactata super optinenda Armenia nunc omittere, quoniam dii, quamuis potentium populorum arbitri, possessionem Parthis non sine ignominia Romana tradidissent. [2] Nuper clausum Tigranen; post Paetum legionesque, cum opprimere posset, incolumis dimisisse. Satis adprobatam uim; datum et lenitatis experimentum. Nec recusaturum Tiridaten accipiendo diademati in urbem uenire nisi sacerdotii religione attineretur. Iturum ad signa et effigies principis ubi legionibus coram regnum auspicaretur.

XXV

Talibus Vologesis litteris, quia Paetus diuersa tamquam rebus integris scribebat, interrogatus centurio, qui cum legatis aduenerat, quo in statu Armenia esset, omnis inde Romanos excessisse respondit. [2] Tum intellecto barbarum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter primores ciuitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta placeret. Nec dubitatum de bello. Et Corbulo militum atque hostium tot per annos gnarus gerendae rei praeficitur, ne cuius alterius inscitia rursum peccaretur, quia Paeti piguerat. [3] Igitur inriti remittuntur, cum donis tamen, unde spes fieret non frustra eadem oraturum Tiridaten, si preces ipse attulisset. Syriaeque ex‹se›cutio ‹C.› Cestio, copiae militares Corbuloni permissae; et quinta decima legio ducente Mario Celso e Pannonia adiecta est. Scribitur tetrarchis ac regibus praefectisque et procuratoribus et qui praetorum finitimas prouincias regebant iussis Corbulonis obsequi, in tantum ferme modum aucta potestate quem populus Romanus Cn. Pompeio bellum piraticum gesturo dederat. [4] Regressum Paetum, cum grauiora metueret, facetiis insectari satis habuit Caesar, his ferme uerbis: ignoscere se statim, ne tam promptus in pauorem longiore sollicitudine aegresceret.

XXVI

At Corbulo quarta et duodecima legionibus quae fortissimo quoque amisso et ceteris exterritis parum habiles proelio uidebantur in Syriam translatis, sextam inde ac tertiam legiones, integrum militem et crebris ac prosperis laboribus exercitum, in Armeniam ducit; [2] addiditque legionem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat, simul quintadecimanos recens adductos et uexilla delectorum ex Illyrico et Aegypto, quodque alarum cohortiumque, et auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tramittere Euphraten parabat. [3] Tum lustratum rite exercitum ad contionem uocat orditurque magnifica de auspiciis imperatoris rebusque a se gestis, aduersa in inscitiam Paeti declinans, multa auctoritate, quae uiro militari pro facundia erat.

XXVII

Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis quae uetustas obsaepserat, pergit. Et uenientis Tiridatis Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis centuriones cum mandatis non immitibus: nec enim adhuc eo uentum ut certamine extremo opus esset. [2] Multa Romanis secunda, quaedam Parthis euenisse, documento aduersus superbiam. Proinde et Tiridati conducere intactum uastationibus regnum dono accipere et Vologesen melius societate Romana quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum. Scire quantum intus discordiarum quamque indomitas et praeferocis nationes regeret: contra imperatori suo immotam ubique pacem et unum id bellum esse. [3] Simul consilio terrorem adicere et megistanas Armenios, qui primi a nobis defecerant, pellit sedibus, castella eorum excindit, plana edita, ualidos inualidosque pari metu complet.

XXVIII

Non infensum nec cum hostili odio Corbulonis nomen etiam barbaris habebatur eoque consilium eius fidum credebant. Ergo Vologeses neque atrox in summam et quibusdam praefecturis indutias petit: Tiridates locum diemque conloquio poscit. [2] Tempus propinquum, locus in quo nuper obsessae cum Paeto legiones erant [cum] barbaris delectus est ob memoriam laetioris ibi rei, Corbulo‹ni› non uitatus ut dissimilitudo fortunae gloriam augeret. Neque infamia Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae imperauit. [3] Die pacta Tiberius Alexander, inlustris eques Romanus, minister bello datus, et Vini‹ci›anus Annius, gener Corbulonis, nondum senatoria aetate et pro legato quintae legioni impositus, in castra Tiridatis uenere, honor‹i› eius ac ne metueret insidias tali pignore; uiceni dehinc equites adsumpti. Et uiso Corbulone rex prior equo desiluit; nec cunctatus Corbulo, sed pedes uterque dexteras miscuere.

XXIX

Exim Romanus laudat iuuenem omissis praecipitibus tuta et salutaria capessentem: ille de nobilitate generis multum praefatus, cetera temperanter adiungit: iturum quippe Romam laturumque nouum Caesari decus, non aduersis Parthorum rebus supplicem Arsaciden. Tum placuit Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne regium nec nisi manu Neronis resumere; et conloquium osculo finitum. [2] Dein paucis diebus interiectis magna utrimque specie inde eques compositus per turmas et insignibus patriis, hinc agmina legionum stetere fulgentibus aquilis signisque et simulacris deum in modum medio tribunal sedem curulem et sedes effigiem Neronis sustinebat. [3] Ad quam progressus Tiridates, caesis ex more uictimis, sublatum capiti diadema imagini subiecit, magnis apud cunctos animorum motibus, quos augebat insita adhuc oculis exercituum Romanorum caedes aut obsidio: at nunc uersos casus; iturum Tiridaten ostentui gentibus quanto minus quam captiuum?

XXX

Addidit gloriae Corbulo comitatem epulasque; et rogitante rege causas, quoties nouum aliquid aduerterat, ut initia uigiliarum per centurionem nuntiari, conuiuium bucina dimitti et structam ante augurale aram subdita face accendi, cuncta in maius attollens admiratione prisci moris adfecit. [2] Postero die spatium orauit quo tantum itineris aditurus fratres ante matremque uiseret; obsidem interea filiam tradit litterasque supplices ad Neronem.

XXXI

Et digressus Pacorum apud Medos, Vologesen Ecbatanis repperit non incuriosum fratris: quippe et propriis nuntiis a Corbulone petierat ne quam imaginem seruitii Tiridates perferret neu ferrum traderet aut complexu prouincias obtinentium arceretur foribusue eorum adsisteret, tantusque ei Romae quantus consulibus honor esset. Scilicet externae superbiae sueto non inerat notitia nostri apud quos uis imperii ualet, inania tramittuntur.

XXXII

Eodem anno Caesar nationes Alpium maritimarum in ius Latii transtulit. Equitum Romanorum locos sedilibus plebis anteposuit apud circum; namque ad eam diem indiscreti inibant, quia lex Roscia nihil nisi de quattuordecim ordinibus sanxit. Spectacula gladiatorum idem annus habuit pari magnificentia ac priora; sed feminarum inlustrium senatorumque plures per arenam foedati sunt.

XXXIII

C. Laecanio M. Licinio consulibus acriore in dies cupidine adigebatur Nero promiscas scaenas frequentandi: nam adhuc per domum aut hortos cecinerat Iuuenalibus ludis, quos ut parum celebris et tantae uoci angustos spernebat. [2] Non tamen Romae incipere ausus Neapolim quasi Graecam urbem delegit: inde initium fore ut transgressus in Achaiam insignisque et antiquitus sacras coronas adeptus maiore fama studia ciuium eliceret. [3] Ergo contractum oppidanorum uulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis eius rei fama acciuerat, quique Caesarem per honorem aut uarios usus sectantur, etiam militum manipuli, theatrum Neapolitanorum complent.

XXXIV

Illic, plerique ut arbitra‹ba›ntur, triste, ut ipse, prouidum potius et secundis numinibus euenit: nam egresso qui adfuerat populo uacuum et sine ullius noxa theatrum conlapsum est. Ergo per compositos cantus grates dis atque ipsam recentis casus fortunam celebrans petiturusque maris Hadriae traiectus apud Beneuentum interim consedit, ubi gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur. [2] Vatinius inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus; primo in contumelias adsumptus, dehinc optimi cuiusque criminatione eo usque ualuit ut gratia pecunia ui nocendi etiam malos praemineret.

XXXV

Eius munus frequentanti Neroni ne inter uoluptates quidem a sceleribus cessabatur. Isdem quippe illis diebus Torquatus Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae claritudinem diuum Augustum abauum ferebat. [2] Iussi accusatores obicere prodigum largitionibus, neque aliam spem quam in rebus nouis esse: quin inter libertos habere quos ab epistulis et libellis et rationibus appellet, nomina summae curae et meditamenta. [3] Tum intimus quisque libertorum uincti abreptique; et cum damnatio instaret, brachiorum uenas Torquatus interscidit; secutaque Neronis oratio ex more, quamuis sontem et defensioni merito diffisum uicturum tamen fuisse si clementiam iudicis exspectasset.

XXXVI

Nec multo post omissa in praesens Achaia (causae in incerto fuere) urbem reuisit, prouincias Orientis, maxime Aegyptum, secretis imaginationibus agitans. Dehinc ‹e›dicto testificatus non longam sui absentiam et cuncta in re publica perinde immota ac prospera fore, super ea profectione adiit Capitolium. [2] Illic ueneratus deos, cum Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore uacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae leuiores dictitans. [3] Vidisse maestos ciuium uultus, audire secretas querimonias, quod tantum ‹itineris› aditurus esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti aduersum fortuita aspectu principis refoueri. Ergo ut in priuatis necessitudinibus proxima pignora praeualerent, ita ‹in summa fortuna› populum Romanum uim plurimam habere parendumque retinenti. [4] Haec atque talia plebi uolentia fuere, uoluptatum cupidine et, quae praecipua cura est, rei frumentariae angustias, si abesset, metuenti. Senatus et primores in incerto erant procul an coram atrocior haberetur; dehinc, quae natura magnis timoribus, deterius credebant quod euenerat.

XXXVII

Ipse quo fidem adquireret nihil usquam perinde laetum sibi, publicis locis struere conuiuia totaque urbe quasi domo uti. Et celeberrimae luxu famaque epulae fuere quas a Tigellino paratas ut exemplum referam, ne saepius eadem prodigentia narranda sit. [2] Igitur in stagno Agrippae fabricatus est ratem cui superpositum conuiuium nauium aliarum tractu moueretur. Naues auro et ebore distinctae, remigesque exoleti per aetates et scientiam libidinum componebantur. Volucris et feras diuersis e terris et animalia maris Oceano abusque petiuerat. [3] Crepidinibus stagni lupanaria adstabant inlustribus feminis completa et contra scorta uisebantur nudis corporibus. Iam gestus motusque obsceni; et postquam tenebrae incedebant, quantum iuxta nemoris et circumiecta tecta consonare cantu et luminibus clarescere. [4] Ipse per licita atque inlicita foedatus nihil flagitii reliquerat quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo contaminatorum grege (nomen Pythagorae fuit) in modum sollemnium coniugiorum denupsisset. Inditum imperatori flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina nox operit.

XXXVIII

Sequitur clades, forte an dolo principis incertum (nam utrumque auctores prodidere), sed omnibus quae huic urbi per uiolentiam ignium acciderunt grauior atque atrocior. [2] Initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim ualidus ac uento citus longitudinem circi corripuit. Neque enim domus munimentis saeptae uel templa muris cincta aut quid aliud morae interiacebat. [3] Impetu peruagatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens et rursus inferiora, populando, anteiit remedia uelocitate mali et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque enormibus uicis, qualis uetus Roma fuit. [4] Ad hoc lamenta pauentium feminarum, fessa aetate aut rudis pueritiae [aetas], quique sibi quique aliis consulebant, dum trahunt inualidos aut opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta impediebant. [5] Et saepe dum in tergum respectant lateribus aut fronte circumueniebantur, uel si in proxima euaserant, illis quoque igni correptis, etiam quae longinqua crediderant in eodem casu reperiebant. [6] Postremo, quid uitarent quid peterent ambigui, complere uias, sterni per agros; quidam amissis omnibus fortunis, diei quoque uictus, alii caritate suorum, quos eripere nequiuerant, quamuis patente effugio interiere. [7] Nec quisquam defendere audebat, crebris multorum minis restinguere prohibentium, et quia alii palam faces iaciebant atque esse sibi auctorem uociferabantur, siue ut raptus licentius exercerent seu iussu.

XXXIX

Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis hortos continuauerat, ignis propinquaret. Neque tamen sisti potuit quin et Palatium et domus et cuncta circum haurirentur. [2] Sed solacium populo exturbato ac profugo campum Martis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos patefecit et subitaria aedificia exstruxit quae multitudinem inopem acciperent; subuectaque utensilia ab Ostia et propinquis municipiis pretiumque frumenti minutum usque ad ternos nummos. [3] Quae quamquam popularia in inritum cadebant, quia peruaserat rumor ipso tempore flagrantis urbis inisse eum domesticam scaenam et cecinisse Troianum excidium, praesentia mala uetustis cladibus adsimulantem.

XL

Sexto demum die apud imas Esquilias finis incendio factus, prorutis per immensum aedificiis ut continuae uiolentiae campus et uelut uacuum caelum occurreret. Necdum pos‹i›t‹us› metus aut redierat plebi ‹spes›: rursum grassatus ignis patulis magis urbis locis; eoque strages hominum minor, delubra deum et porticus amoenitati dicatae latius procidere. [2] Plusque infamiae id incendium habuit quia praediis Tigellini Aemilianis proruperat uidebaturque Nero condendae urbis nouae et cognomento suo appellandae gloriam quaerere. Quippe in regiones quattuordecim Roma diuiditur, quarum quattuor integrae manebant, tres solo tenus deiectae: septem reliquis pauca tectorum uestigia supererant, lacera et semusta.

XLI

Domuum et insularum et templorum quae amissa sunt numerum inire haud promptum fuerit: sed uetustissima religione, quod Seruius Tullius Lunae et magna ara fanumque quae praesenti Herculi Arcas Euander sacrauerat, aedesque Statoris Iouis uota Romulo Numaeque regia et delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta; iam opes tot uictoriis quaesitae et Graecarum artium decora, exim monumenta ingeniorum antiqua et incorrupta, ‹ut› quamuis in tanta resurgentis urbis pulchritudine multa seniores meminerint quae reparari nequibant. [2] Fuere qui adnotarent XIIII Kal. Sextilis principium incendii huius ortum, et quo Senones captam urbem inflammauerint. Alii eo usque cum progressi sunt ut totidem annos mensisque et dies inter utraque incendia numerent.

XLII

Ceterum Nero usus est patriae ruinis exstruxitque domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu uulgata, quam arua et stagna et in modum solitudinum hinc siluae inde aperta spatia et prospectus, magistris et machinatoribus Seuero et Celere, quibus ingenium et audacia erat etiam quae natum denegauisset per artem temptare et uiribus principis inludere. [2] Namque ab lacu Auerno nauigabilem fossam usque ad ostia Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per montis aduersos. Neque enim aliud umidum gignendis aquis occurrit quam Pomptinae paludes: cetera abrupta aut arentia ac, si perrumpi possent, intolerandus labor nec satis causae. Nero tamen, ut erat incredibilium cupitor, effodere proxima Auerno iuga conisus est; manentque uestigia inrita‹e› spei.

XLIII

Ceterum urbis quae domui supererant non, ut post Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed dimensis uicorum ordinibus et latis uiarum spatiis cohibitaque aedificiorum altitudine ac patefactis areis additisque porticibus quae frontem insularum protegerent. [2] Eas porticus Nero sua pecunia exstructurum purgatasque areas dominis traditurum pollicitus est. Addidit praemia pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis finiuitque tempus intra quod effectis domibus aut insulis apiscerentur. [3] Ruderi accipiendo Ostiensis paludes destinabat utique naues quae frumentum Tiberi subuectassent onustae rudere decurrerent; aedificiaque ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanoue solidarentur, quod is lapis ignibus imperuius est; [4] iam aqua priuatorum licentia intercepta quo largior et pluribus locis in publicum flueret, custodes; et subsidia reprimendis ignibus in propatulo quisque haberet; nec communione parietum, sed propriis quaeque muris ambirentur. [5] Ea ex utilitate accepta decorem quoque nouae urbi attulere. Erant tamen qui crederent ueterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis uapore perrumperentur: at nunc patulam latitudinem et nulla umbra defensam grauiore aestu ardescere.

XLIV

Et haec quidem humanis consiliis prouidebantur. Mox petita [a] dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque ac propitiata Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum deae perspersum est; et sellisternia ac peruigilia celebrauere feminae quibus mariti erant. [2] Sed non ope humana, non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat infamia quin iussum incendium crederetur. Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit quos per flagitia inuisos uulgus Christianos appellabat. [3] Auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat; repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque. [4] Igitur primum correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens haud proinde in crimine incendii quam odio humani generis conuicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut crucibus adfixi aut flammandi, atque ubi defecisset dies in usu‹m› nocturni luminis urerentur. [5] Hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi uel curriculo insistens. Vnde quamquam aduersus sontis et nouissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica sed in saeuitiam unius absumerentur.

XLV

Interea conferendis pecuniis peruastata Italia, prouinciae euersae sociique populi et quae ciuitatium liberae uocantur. Inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod uotis omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacrauerat. [2] Enimuero per Asiam atque Achaiam non dona tantum sed simulacra numinum abripiebantur, missis in eas prouincias Acrato ac Secundo Carrinate. Ille libertus cuicumque flagitio promptus, hic Graeca doctrina ore tenus exercitus animum bonis artibus non induerat. [3] Ferebatur Seneca quo inuidiam sacrilegii a semet auerteret longinqui ruris secessum orauisse et, postquam non concedebatur, ficta ualetudine quasi aeger neruis cubiculum non egressus. Tradidere quidam uenenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus, paratum iussu Neronis uitatumque a Seneca proditione liberti seu propria formidine, dum persimplici uictu et agrestibus pomis ac, si sitis admoneret, profluente aqua uitam tolerat.

XLVI

Per idem tempus gladiatores apud oppidum Praeneste temptata eruptione praesidio militis, qui custos adesset, coerciti sunt, iam Spartacum et uetera mala rumoribus ferente populo, ut est nouarum rerum cupiens pauidusque. [2] Nec multo post clades rei naualis accipitur, non bello (quippe haud alias tam immota pax), sed certum ad diem in Campaniam redire classem Nero iusserat, non exceptis maris casibus. Ergo gubernatores, quamuis saeuiente pelago, a Formiis mouere; et graui Africo, dum promunturium Miseni superare contendunt, Cumanis litoribus impacti triremium plerasque et minora nauigia passim amiserunt.

XLVII

Fine anni uulgantur prodigia imminentium malorum nuntia: uis fulgurum non alias crebrior et sidus cometes, sanguine inlustri semper [Neroni] expiatum; bicipites hominum aliorumue animalium partus abiecti in publicum aut in sacrificiis, quibus grauidas hostias immolare mos est, reperti. [2] Et in agro Placentino uiam propter natus uitulus cui caput in crure esset; secutaque haruspicum interpretatio, parari rerum humanarum aliud caput, sed non fore ualidum neque occultum, quia in utero repressum aut iter iuxta editum sit.

XLVIII

Ineunt deinde consulatum Silius Nerua et Atticus Vestinus, coepta simul et aucta coniuratione in quam certatim nomina dederant senatores eques miles, feminae etiam, cum odio Neronis tum fauore in C. Pisonem. [2] Is Calpurnio genere ortus ac multas insignisque familias paterna nobilitate complexus, claro apud uulgum rumore erat per uirtutem aut species uirtutibus similis. [3] Namque facundiam tuendis ciuibus exercebat, largitionem aduersum amicos, et ignotis quoque comi sermone et congressu; aderant etiam fortuita, corpus procerum, decora facies: sed procul grauitas morum aut uoluptatum parsimonia; leuitati ac magnificentiae et aliquando luxu indulgebat, idque pluribus probabatur qui in tanta uitiorum dulcedine summum imperium non restrictum nec perseuerum uolunt.

XLIX

Initium coniurationi non a cupidine ipsius fuit: nec tamen facile memorauerim quis primus auctor, cuius instinctu concitum sit quod tam multi sumpserunt. [2] Promptissimos Subrium Flauum tribunum praetoriae cohortis et Sulpicium Asprum centurionem extitisse constantia exitus docuit; [3] et Lucanus Annaeus Plautiusque Lateranus uiuida odia intulere. Lucanum propriae causae accendebant, quod famam carminum eius premebat Nero prohibueratque ostentare, uanus adsimulatione: Lateranum consulem designatum nulla iniuria sed amor rei publicae sociauit. [4] At Flauius Scaeuinus et Afranius Quintianus, uterque senatorii ordinis, contra famam sui principium tanti facinoris capessiuere: nam Scaeuino dissoluta luxu mens et proinde uita somno languida; Quintianus mollitia corporis infamis et a Nerone probroso carmine diffamatus contumeliam ultum ibat.

L

Ergo dum scelera principis et finem adesse imperio deligendumque qui fessis rebus succurreret inter se aut inter amicos iaciunt, adgregauere Claudium Senecionem, Ceruarium Proculum, Vulcacium Araricum, Iulium Augurinum, Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum, equites Romanos; [2] ex quibus Senecio, e praecipua familiaritate Neronis, speciem amicitiae etiam tum retinens eo pluribus periculis conflictabatur: Natalis particeps ad omne secretum Pisoni erat; ceteris spes ex nouis rebus petebatur. [3] Adscitae sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli, militares manus Gauius Siluanus et Statius Proxumus tribuni cohortium praetoriarum, Maximus Scaurus et Venetus Paulus centuriones. Sed summum robur in Faenio Rufo praefecto uidebatur, quem uita famaque laudatum per saeuitiam impudicitiamque Tigellinus in animo principis antibat fatigabatque criminationibus ac saepe in metum adduxerat quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni intentum. [4] Igitur ubi coniuratis praefectum quoque praetorii in partis descendisse crebro ipsius sermone facta fides, promptius iam de tempore ac loco caedis agitabant. Et cepisse impetum Subrius Flauus ferebatur in scaena canentem Neronem adgrediendi, aut cum ardente domo per noctem huc illuc cursaret incustoditus. Hic occasio solitudinis, ibi ipsa frequentia tanti decoris testis pulcherrima animum exstimulauerant, nisi impunitatis cupido retinuisset, magnis semper conatibus aduersa.

LI

Interim cunctantibus prolatantibusque spem ac metum Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata (neque illi ante ulla rerum honestarum cura fuerat), accendere et arguere coniuratos, ac postremum lentitudinis eorum pertaesa et in Campania agens primores classiariorum Misenensium labefacere et conscientia inligare conisa est tali initio. [2] Erat nauarchus in ea classe Volusius Proculus, occidendae matris Neroni inter ministros, non ex magnitudine sceleris prouectus, ut rebatur. Is mulieri olim cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Neronem sua et quam in inritum cecidissent aperit adicitque questus et destinationem uindictae, si facultas oreretur, spem dedit posse impelli et pluris conciliare: nec leue auxilium in classe, crebras occasiones, quia Nero multo apud Puteolos et Misenum maris usu laetabatur. [3] Ergo Epicharis plura; et omnia scelera principis orditur, neque senatui quidquam manere. Sed prouisum quonam modo poenas euersae rei publicae daret: accingeretur modo nauare operam et militum acerrimos ducere in partis, ac digna pretia exspectaret; nomina tamen coniuratorum reticuit. [4] Vnde Proculi indicium inritum fuit, quamuis ea quae audierat ad Neronem detulisset. Accita quippe Epicharis et cum indice composita nullis testibus innisum facile confutauit. Sed ipsa in custodia retenta est, suspectante Nerone haud falsa esse etiam quae uera non probabantur.

LII

Coniuratis tamen metu proditionis permotis placitum maturare caedem apud Baias in uilla Pisonis, cuius amoenitate captus Caesar crebro uentitabat balneasque et epulas inibat omissis excubiis et fortunae suae mole. Sed abnuit Piso inuidiam praetendens, si sacra mensae diique hospitales caede qualiscumque principis cruentarentur: melius apud urbem in illa inuisa et spoliis ciuium exstructa domo uel in publico patraturos quod pro re publica suscepissent. [2] Haec in commune, ceterum timore occulto ne L. Silanus eximia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem educatus erat, ad omnem claritudinem sublatus imperium inuaderet, prompte daturis qui a coniuratione integri essent quique miserarentur Neronem tamquam per scelus interfectum. [3] Plerique Vestini quoque consulis acre ingenium uitauisse Pisonem crediderunt, ne ‹ad› libertatem oreretur uel delecto imperatore alio sui muneris rem publicam faceret. Etenim expers coniurationis erat, quamuis super eo crimine Nero uetus aduersum insontem odium expleuerit.

LIII

Tandem statuere circensium ludorum die, qui Cereri celebratur, exsequi destinata, quia Caesar rarus egressu domoque aut hortis clausus ad ludicra circi uentitabat promptioresque aditus erant laetitia spectaculi. [2] Ordinem insidiis composuerant, ut Lateranus, quasi subsidium rei familiari oraret, deprecabundus et genibus principis accidens prosterneret incautum premeretque, animi ualidus et corpore ingens; tum iacentem et impeditum tribuni et centuriones et ceterorum, ut quisque audentiae habuisset, adcurrerent trucidarentque, primas sibi partis expostulante Scaeuino, qui pugionem templo Salutis [in Etruria] siue, ut alii tradidere, Fortunae F‹e›rentino in oppido detraxerat gestabatque uelut magno operi sacrum. [3] Interim Piso apud aedem Cereris opperiretur, unde eum praefectus Faenius et ceteri accitum ferrent in castra, comitante Antonia, Claudii Caesaris filia, ad eliciendum uulgi fauorem, quod C. Plinius memorat. [4] Nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamuis absurdum uideretur aut inane‹m› ad spem Antoniam nomen et periculum commodauisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.

LIV

Sed mirum quam inter diuersi generis ordinis, aetatis sexus, ditis pauperes taciturnitate omnia cohibita sint, donec proditio coepit e domo Scaeuini; qui pridie insidiarum multo sermone cum Antonio Natale, dein regressus domum testamentum obsignauit, promptum uagina pugionem, de quo supra rettuli, uetustate obtusum increpans asperari saxo et in mucronem ardescere iussit eamque curam liberto Milicho mandauit. [2] Simul adfluentius solito conuiuium initum, seruorum carissimi libertate et alii pecunia donati; atque ipse maestus et magnae cogitationis manifestus erat, quamuis laetitiam uagis sermonibus simularet. [3] Postremo uulneribus ligamenta quibusque sistitur sanguis parare eundem Milichum monet, siue gnarum coniurationis et illuc usque fidum, seu nescium et tunc primum arreptis suspicionibus, ut plerique tradidere [de consequentibus]. [4] Nam cum secum seruilis animus praemia perfidiae reputauit simulque immensa pecunia et potentia obuersabantur, cessit fas et salus patroni et acceptae libertatis memoria. Etenim uxoris quoque consilium adsumpserat muliebre ac deterius: quippe ultro metum intentabat, multoque adstitisse libertos at seruos qui eadem uiderint: nihil profuturum unius silentium, at praemia penes unum fore qui indicio praeuenisset.

LV

Igitur coepta luce Milichus in hortos Seruilianos pergit; et cum foribus arceretur, magna et atrocia adferre dictitans deductusque ab ianitoribus ad libertum Neronis Epaphroditum, mox ab eo ad Neronem, urgens periculum, grauis coniuratos et cetera quae audiuerat coniectauerat docet. Telum quoque in necem eius paratum ostendit accirique reum iussit. [2] Is raptus per milites et defensionem orsus, ferrum cuius argueretur olim religione patria cultum et in cubiculo habitum ac fraude liberti subreptum respondit. Tabulas testamenti saepius a se et incustodita dierum obseruatione signatas. Pecunias et libertates seruis et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret. [3] Enimuero liberalis semper epulas struxisse, uitam amoenam et duris iudicibus parum probatam. Fomenta uulneribus nulla iussu suo sed, quia cetera palam uana obiecisset, adiungere crimen ‹cu›ius se pariter indicem et testem faceret. [4] Adicit dictis constantiam; incusat, ultro intestabilem et consceleratum tanta uocis ac uultus securitate ut labaret indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaeuino ac secreta conlocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.

LVI

Ergo accitur Natalis et diuersi interrogantur quisnam is sermo, qua de re fuisset. Tum exorta suspicio, quia non congruentia responderant, inditaque uincla. Et tormentorum aspectum ac minas non tulere: [2] prior tamen Natalis, totius conspirationis magis gnarus, simul arguendi peritior, de Pisone primum fatetur, deinde adicit Annaeum Senecam, siue internuntius inter eum Pisonemque fuit, siue ut Neronis gratiam pararet, qui infensus Senecae omnis ad eum opprimendum artes conquirebat. [3] Tum cognito Natalis indicio Scaeuinus quoque pari imbecillitate, an cuncta iam patefacta credens nec ullum silentii emolumentum, edidit ceteros. [4] Ex quibus Lucanus Quintianusque et Senecio diu abnuere: post promissa impunitate corrupti, quo tarditatem excusarent, Lucanus Aciliam matrem suam, Quintianus Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum praecipuos ‹quisque› nominauere.

LVII

Atque interim Nero recordatus Volusii Proculi indicio Epicharin attineri ratusque muliebre corpus impar dolori tormentis dilacerari iubet. At illam non uerbera, non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina spernerentur, peruicere quin obiecta denegaret. Sic primus quaestionis dies contemptus. [2] Postero cum ad eosdem cruciatus retraheretur gestamine sellae (nam dissolutis membris insistere nequibat), uinclo fasciae, quam pectori detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae restricto indidit ceruicem et corporis pondere conisa tenuem iam spiritum expressit, clariore exemplo libertina mulier in tanta necessitate alienos ac prope ignotos protegendo, cum ingenui et uiri et equites Romani senatoresque intacti tormentis carissima suorum quisque pignorum proderent.

LVIII

Non enim omittebant Lucanus quoque et Senecio et Quintianus passim conscios edere, magis magisque pauido Nerone, quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset. [2] Quin et urbem per manipulos occupatis moenibus, insesso etiam mari et amne, uelut in custodiam dedit. Volitabantque per fora, per domos, rura quoque et proxima municipiorum pedites equitesque, permixti Germanis, quibus fidebat princeps quasi externis. [3] Continua hinc et uincta agmina trahi ac foribus hortorum adiacere. Atque ubi dicendam ad causam introissent, laetatum erga coniuratos et fortuitus sermo et subiti occursus, si conuiuium, si spectaculum simul inissent, pro crimine accipi, cum super Neronis ac Tigellini saeuas percontationes Faenius quoque Rufus uiolenter urgeret, nondum ab indicibus nominatus, et quo fidem inscitiae pararet, atrox aduersus socios. [4] Idem Subrio Flauo adsistenti adnuentique an inter ipsam cognitionem destringeret gladium caedemque patraret, renuit infregitque impetum iam manum ad capulum referentis.

LIX

Fuere qui prodita coniuratione, dum auditur Milichus, dum dubitat Scaeuinus, hortarentur Pisonem pergere in castra aut rostra escendere studiaque militum et populi temptare. Si conatibus eius conscii adgregarentur, secuturos etiam integros; magnamque motae rei famam, quae plurimum in nouis consiliis ualeret. [2] Nihil aduersum haec Neroni prouisum. Etiam fortis uiros subitis terreri, nedum ille scaenicus, Tigellino scilicet cum paelicibus suis comitante, arma contra cieret. Multa experiendo confieri quae segnibus ardua uideantur. [3] Frustra silentium et fidem in tot consciorum animis et corporibus sperare: cruciatui aut praemio cuncta peruia esse. Venturos qui ipsum quoque uincirent, postremo indigna nece adficerent. Quanto laudabilius periturum, dum amplectitur rem publicam, dum auxilia libertati inuocat. Miles potius deesset et plebes desereret, dum ipse maioribus, dum posteris, si uita praeriperetur, mortem adprobaret. [4] Immotus his et paululum in publico uersatus, post domi secretus, animum aduersum suprema firmabat, donec manus militum adueniret quos Nero tirones aut stipendiis recentis delegerat: nam uetus miles timebatur tamquam fauore imbutus. [5] Obiit abruptis brachiorum uenis. Testamentum foedis aduersus Neronem adulationibus amori uxoris dedit, quam degenerem et sola corporis forma commendatam amici matrimonio abstulerat. nomen mulieri Satria Galla, priori marito Domitius Silus: hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagauere.

LX

Proximam necem Plautii Laterani consulis designati Nero adiungit, adeo propere ut non complecti liberos, non illud breue mortis arbitrium permitteret. Raptus in locum seruilibus poenis sepositum manu Statii tribuni trucidatur, plenus constantis silentii nec tribuno obiciens eandem conscientiam. [2] Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi, non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro grassaretur, quando uenenum non processerat. [3] Solus quippe Natalis et hactenus prompsit missum se ad aegrotum Senecam uti uiseret conquerereturque cur Pisonem aditu arceret: melius fore si amicitiam familiari congressu exercuissent; et respondisse Senecam sermones mutuos et crebra conloquia neutri conducere; ceterum salutem suam incolumitate Pisonis inniti. [4] Haec ferre Gauius Siluanus tribunus praetoriae cohortis et an dicta Natalis suaque responsa nosceret percontari Senecam iubetur. Is forte an prudens ad eum diem ex Campania remeauerat quartumque apud lapidem suburbano rure substiterat. Illo propinqua uespera tribunus uenit et uillam globis militum saepsit; tum ipsi cum Pompeia Paulina uxore et amicis duobus epulanti mandata imperatoris edidit.

LXI

Seneca missum ad se Natalem conquestumque nomine Pisonis quod a uisendo eo prohiberetur, seque rationem ualetudinis et amorem quietis excusauisse respondit. Cur salutem priuati hominis incolumitati suae anteferret causam non habuisse; nec sibi promptum in adulationes ingenium. Idque nulli magis gnarum quam Neroni, qui saepius libertatem Senecae quam seruitium expertus esset. [2] Vbi haec a tribuno relata sunt Poppaea et Tigellino coram, quod erat saeuienti principi intimum consiliorum, interrogat an Seneca uoluntariam mortem pararet. Tum tribunus nulla pauoris signa, nihil triste in uerbis eius aut uultu deprensum confirmauit. Ergo regredi et indicere mortem iubetur. [3] Tradit Fabius Rusticus non eo quo uenerat itinere red‹isse› t‹ribun›um sed flexisse ad Faenium praefectum, et expositis Caesaris iussis an obtemperaret interrogauisse, monitumque ab eo ut exsequeretur, fatali omnium ignauia. Nam et Siluanus inter coniuratos erat augebatque scelera in quorum ultionem consenserat. Voci tamen et aspectui pepercit intromisitque ad Senecam unum ex centurionibus qui necessitatem ultimam denuntiaret.

LXII

Ille interritus poscit testamenti tabulas; ac denegante centurione conuersus ad amicos, quando meritis eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et tamen pulcherrimum habeat, imaginem uitae suae relinquere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium famam fructum constantis amicitiae laturos. [2] Simul lacrimas eorum modo sermone, modo intentior in modum coercentis ad firmitudinem reuocat, rogitans ubi praecepta sapientiae, ubi tot per annos meditata ratio aduersum imminentia? Cui enim ignaram fuisse saeuitiam Neronis? Neque aliud superesse post matrem fratremque interfectos quam ut educatoris praeceptorisque necem adiceret.

LXIII

Vbi haec atque talia uelut in commune disseruit, complectitur uxorem et paululum aduersus praesentem fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori neu aeternum susciperet, sed in contemplatione uitae per uirtutem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret. Illa contra sibi quoque destinatam mortem adseuerat manumque percussoris exposcit. [2] Tum Seneca gloriae eius non aduersus, simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret, "uitae" inquit "delenimenta monstraueram tibi, tu mortis decus mauis: non inuidebo exemplo. Sit huius tam fortis exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in tuo fine." Post quae eodem ictu brachia ferro exsoluunt. [3] Seneca, quoniam senile corpus et parco uictu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum uenas abrumpit; saeuisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse uisendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere. Et nouissimo quoque momento suppeditante eloquentia aduocatis scriptoribus pleraque tradidit, quae in uulgus edita eius uerbis inuertere supersedeo.

LXIV

At Nero nullo in Paulinam proprio odio, ac ne glisceret inuidia crudelitatis, ‹iubet› inhiberi mortem. Hortantibus militibus serui libertique obligant brachia, premunt sanguinem, incertum an ignarae. [2] Nam ut est uulgus ad deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec implacabilem Neronem timuerit, fama‹m› sociatae cum marito mortis petiuisse, deinde oblata mitiore spe blandimentis uitae euictam; cui addidit paucos postea annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem albentibus ut ostentui esset multum uitalis spiritus egestum. [3] Seneca interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat prouisum pridem uenenum quo damnati publico Atheniensium iudicio extinguerentur promeret; adlatumque hausit frustra, frigidus iam artus et cluso corpore aduersum uim ueneni. [4] Postremo stagnum calidae aquae introiit, respergens proximos seruorum addita uoce libare se liquorem illum Ioui liberatori. Exim balneo inlatus et uapore eius exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur. Ita codicillis praescripserat, cum etiam tum praediues et praepotens supremis suis consuleret.

LXV

Fama fuit Subrium Flauum cum centurionibus occulto consilio neque tamen ignorante Seneca destinauisse ut post occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficeretur tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus claritudine uirtutum ad summum fastigium delecto. Quin et uerba Flaui uulgabantur, non referre dedecori si citharoedus demoueretur et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara, ita Piso tragico ornatu canebat.

LXVI

Ceterum militaris quoque conspiratio non ultra fefellit, accensis indicibus ad prodendum Faenium Rufum, quem eundem conscium et inquisitorem non tolerabant. Ergo instanti minitantique renidens Scaeuinus neminem ait plura scire quam ipsum, hortaturque ultro redderet tam bono principi uicem. [2] Non uox aduersum ea Faenio, non silentium, sed uerba sua praepediens et pauoris manifestus, ceterisque ac maxime Ceruario Proculo equite Romano ad conuincendum eum conisis, iussu imperatoris a Cassio milite, qui ob insigne corporis robur adstabat, corripitur uinciturque.

LXVII

Mox eorundem indicio Subrius Flauus tribunus peruertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem trahens, neque se armatum cum inermibus et effeminatis tantum facinus consociaturum; dein, postquam urgebatur, confessionis gloriam amplexus. [2] Interrogatusque a Nerone quibus causis ad obliuionem sacramenti processisset, "oderam te" inquit, "nec quisquam tibi fidelior militum fuit, dum amari meruisti. Odisse coepi, postquam parricida matris et uxoris, auriga et histrio et incendiarius extitisti". [3] Ipsa rettuli uerba, quia non, ut Senecae, uulgata erant, nec minus nosci decebat militaris uiri sensus incomptos et ualidos. Nihil in illa coniuratione grauius auribus Neronis accidisse constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita audiendi quae faceret insolens erat. [4] Poena Flaui Veianio Nigro tribuno mandatur. Is proximo in agro scrobem effodi iussit, quam Flauus ut humilem et angustam increpans, circumstantibus militibus, "ne hoc quidem" inquit "ex disciplina." Admonitusque fortiter protendere ceruicem, "utinam" ait "tu tam fortiter ferias!" Et ille multum tremens, cum uix duobus ictibus caput amputauisset, saeuitiam apud Neronem iactauit, sesquiplaga interfectum a se dicendo.

LXVIII

Proximum constantiae exemplum Sulpicius Asper centurio praebuit, percontanti Neroni cur in caedem suam conspirauisset breuiter respondens non aliter tot flagitiis eius subueniri potuisse: tum iussam poenam subiit. Nec ceteri centuriones in perpetiendis suppliciis degenerauere: at non Faenio Rufo par animus, sed lamentationes suas etiam in testamentum contulit. [2] Opperiebatur Nero ut Vestinus quoque consul in crimen traheretur, uiolentum et infensum ratus: sed ex coniuratis consilia cum Vestino non miscuerant, quidam uetustis in eum simultatibus, plures quia praecipitem et insociabilem credebant. [3] Ceterum Neroni odium aduersus Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignauiam principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex uero traxere, acrem sui memoriam relinquunt. Accesserat repens causa quod Vestinus Statiliam Messalinam matrimonio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros eius et Caesarem esse.

LXIX

Igitur non crimine, non accusatore existente, quia speciem iudicis induere non poterat, ad uim dominationis conuersus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immittit iubetque praeuenire conatus consulis, occupare uelut arcem eius, opprimere delectam iuuentutem, quia Vestinus imminentis foro aedis decoraque seruitia et pari aetate habebat. [2] Cuncta eo die munia consulis impleuerat conuiuiumque celebra‹ba›t, nihil metuens an dissimulando metu, cum ingressi milites uocari eum a tribuno dixere. Ille nihil demoratus exsurgit et omnia simul properantur: clauditur cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur uenae, uigens adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita uoce qua semet miseraretur. [3] Circumdati interim custodia qui simul discubuerant, nec nisi prouecta nocte omissi sunt, postquam pauorem eorum, ex mensa exitium opperientium, et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro epulis consularibus.

LXX

Exim Annaei Lucani caedem imperat. Is profluente sanguine ubi frigescere pedes manusque et paulatim ab extremis cedere spiritum feruido adhuc et compote mentis pectore intellegit, recordatus carmen a se compositum quo uulneratum militem per eius modi mortis imaginem obisse tradiderat, uersus ipsos rettulit eaque illi suprema uox fuit. [2] Senecio posthac et Quintianus et Scaeuinus non ex priore uitae mollitia, mox reliqui coniuratorum periere, nullo facto dictoue memorando.

LXXI

Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium uictimis; alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua ipsius aduolui et dextram osculis fatigare. Atque ille gaudium id credens Antonii Natalis et Ceruarii Proculi festinata indicia impunitate remuneratur. Milichus praemiis ditatus conseruatoris sibi nomen, Graeco eius rei uocabulo, adsumpsit. [2] E tribunis Gauius Siluanus quamuis absolutus sua manu cecidit; Statius Proxumus ueniam quam ab imperatore acceperat uanitate exitus corrupit. ‹Exuti› dehinc tribunatu * * Pompeius, Cornelius Martialis, Flauius Nepos Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed tamen existimarentur. [3] Nouio Prisco per amicitiam Senecae et Glitio Gallo atque Annio Pollioni infamatis magis quam conuictis data exilia. Priscum Artoria Flaccilla coniunx comitata est, Gallum Egnatia Maximilla, magnis primum et integris opibus, post ademptis; quae utraque gloriam eius auxere. [4] Pellitur et Rufrius Crispinus occasione coniurationis, sed Neroni inuisus quod Poppaeam quondam matrimonio tenuerat. Verginium ‹Flauum et Musonium› Rufum claritudo nominis expulit: nam Verginius studia iuuenum eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fouebat. Cluuidieno Quieto, Iulio Agrippae, Blitio Catulino, Petronio Prisco, Iulio Altino uelut in agmen et numerum, Aegaei maris insulae permittuntur. [5] At Caedicia uxor Scaeuini et Caesennius Maximus Italia prohibentur, reos fuisse se tantum poena experti. Acilia mater Annaei Lucani sine absolutione, sin‹e› supplicio dissimulata.

LXXII

Quibus perpetratis Nero et contione militum habita bina nummum milia uiritim manipularibus diuisit addiditque sine pretio frumentum, quo ante ex modo annonae utebantur. Tum quasi gesta bello expositurus uocat senatum et triumphale decus Petronio Turpi‹li›ano consulari, Cocceio Neruae praetori designato, Tigellino praefecto praetorii tribuit, Tigellinum et Neruam ita extollens ut super triumphalis in foro imagines apud Palatium quoque effigies eorum sisteret. Consularia insignia Nymphidio ‹data. [2] De quo› quia nunc primum oblatus est, pauca repetam: nam et ipse pars Romanarum cladium erit. Igitur matre libertina ortus quae corpus decorum inter seruos libertosque principum uulgauerat, ex G. Caesare se genitum ferebat, quoniam forte quadam habitu procerus et toruo uultu erat, siue G. Caesar, scortorum quoque cupiens, etiam matri eius inlusit * * *

LXXIII

Sed Nero uocato senatu, oratione inter patres habita, edictum apud populum et conlata in libros indicia confessionesque damnatorum adiunxit. Etenim crebro uulgi rumore lacerabatur, tamquam uiros claros et insontis ob inuidiam aut metum extinxisset. [2] Ceterum coeptam adultamque et reuictam coniurationem neque tunc dubitauere quibus uerum noscendi cura erat, et fatentur qui post interitum Neronis in urbem regressi sunt. [3] At in senatu cunctis, ut cuique plurimum maeroris, in adulationem demissis, Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pauidum et pro sua incolumitate supplicem, increpuit Salienus Clemens, hostem et parricidam uocans, donec consensu patrum deterritus est, ne publicis malis abuti ad occasionem priuati odii uideretur, neu composita aut oblitterata mansuetudine principis nouam ad saeuitiam retraheret.

LXXIV

Tum [decreta] dona et grates deis decernuntur, propriusque honos Soli, cui est uetus aedes apud circum in quo facinus parabatur, qui occulta coniurationis numine retexisset; utque circensium Cerealium ludicrum pluribus equorum cursibus celebraretur mensisque Aprilis Neronis cognomentum acciperet; templum Saluti exstrueretur eo loci * * * ex quo Scaeuinus ferrum prompserat. [2] Ipse eum pugionem apud Capitolium sacrauit inscripsitque Ioui Vindici: in praesens haud animaduersum; post arma Iulii Vindicis ad auspicium et praesagium futurae ultionis trahebatur. [3] Reperio in commentariis senatus Cerialem Anicium consulem designatum pro sententia dixisse ut templum diuo Neroni quam maturrime publica pecunia poneretur. Quod quidem ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et uenerationem hominum merito, sed ipse prohibuit, ne interpretatione quorundam ad omen malum sui exitus uerteretur: nam deum honor principi non ante habetur quam agere inter homines desierit.