SENECAE MAIORIS - CONTROVERSIARVM LIBER IX

I

SENECA NOVATO, SENECAE, MELAE FILIIS SALVTEM.

PRAEFATIO - I

Iam uidebar promissum meum implesse; circumspiciebam tamen num quid me praeterisset. Vltro Votieni Montani mentionem intulistis; et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre, quibus euocetur memoria mea, quae quomodo senilis per se marcet, admonita et aliquando lacessita facile se colliget. Montanus Votienus adeo numquam ostentationis declamauit causa ut ne exercitationis quidem declamauerit. Rationem quaerenti mihi ait: Vtram uis? honestam an ueram? Si honestam, ..., si ueram, ne male adsuescam. Qui declamationem parat, scribit non ut uincat sed ut placeat. Omnia itaque lenocinia [ita] conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit; sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. Cupit enim se approbare, non causam.

II

Sequitur autem hoc usque in forum declamatores uitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur. Accedit etiam illud, quod aduersarios quamuis fatuos fingunt: respondent illis et quae uolunt et cum uolunt. Praeterea nihil est quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. Vix itaque in foro futurus periculosus stupor discuti potest, qui creuit dum tutus est. Quid quod laudationibus crebris sustinentur et memoria illorum adsueuit certis interuallis quiescere? Cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.

III

Adice nunc quod memoria illis nullius interuentu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur, familiares sunt omnium uultus. In foro, ut nihil aliud, ipsum illos forum turbat. Hoc quod uulgo narratur an uerum sit tu melius potes scire: Latronem Porcium, declamatoriae uirtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio, propinquo suo, diceret, usque eo esse confusum ut a soloecismo inciperet, nec ante potuisse confirmari tectum ac parietem desiderantem quam impetrauit ut iudicium ex foro in basilicam transferretur.

IV

Vsque eo ingenia in scholasticis exercitationibus delicate nutriuntur ut clamorem silentium risum, caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis exercitatio nisi quae operi simillima est in quod exercet; itaque durior solet esse uero certamine. Gladiatores grauioribus armis discunt quam pugnant; diutius illos magister armatos quam aduersarius retinet. Athletae binos simul ac ternos fatigant ut facilius singulis resistant. Cursores, quom intra exiguum spatium de uelocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt quod semel decursuri sunt in certamine. Multiplicatur ex industria labor quo condiscimus ut leuetur quo decernimus.

V

In scholasticis declamationibus contra euenit: omnia molliora et solutiora sunt. In foro partem accipiunt, in schola eligunt; illic iudici blandiuntur, hic inperant; illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, uox ad aures iudicis perferenda, hic ex uultu dicentis pendent omnium uultus. Itaque uelut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scholis in forum transeuntes omnia tamquam noua et inusitata perturbant, nec ante in oratorem conroborantur quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scholasticis deliciis languidum uero labore durarunt. Lepidus, uir egregius et qui declamatorio non studio ...

I

CIMON INGRATVS CALLIAE

Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades, peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon, filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diues sordide natus redemit eum a re publica et pecuniam soluit; filiam ei suam collocauit, quam ille deprensam in adulterio deprecante patre occidit. Ingrati reus est.

I - I

ALBVCI SILI.

Non mouet me periculum meum: semper nos in malis nostris non fortunam sed causam spectauimus. Non dubito quin Callias redempturus fuerit Miltiaden si iam habuisset filiam nubilem.

MVSAE.

Alius aliud pati non potest. Mihi adulterium carcer est.

ARELLI FVSCI PATRIS.

Nihil, inquit, filiae plus possum dare quam Cimonem uirum. Quando mihi ex eo contingent nepotes? Ferrum a lege mihi traditum ad uindictam pudicitiae proiciam? Perdidisti pecuniam, Callia, si tales soluisti manus. Damnatus peculatus nihil aliud heredi suo reliquit quam se patrem.

I - II

CESTI PII.

Non potest generosus animus contumeliam pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid magis in me probasti quam carcerem? Non sum innocentior quam pater, ne infelicior quidem; hoc unum interest inter parentis et fili fortunam quod illius calamitatium exitus fuit carcer, mearum initium. Exponam uobis quam in neminem meorum ingratus sim. Vnus Miltiadis census inuentus est Cimon filius; ne hic quidem quicquam habuit quod daret pro patre praeter se. Poteram in Cynaegiri domo sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec uerebar ne Cynaegirus suas pluris aestimaret manus. Redemptus Cimon redemptoris felicitas est.

I - III

VOTIENI MONTANI.

Facis iam ut dicam: non accepi beneficium aut reddidi. Certius reddam cum tam honeste desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimittam? quid aliud facerem si alligatas haberem manus? Egit me attonitum dolor. Non mehercules me exorasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo nisi liber sum. Est uir egregius Callias, est misericors; sed utinam tantum aduersus bonos! Maior iniuria est si nunc manus Cimonis alligantur quam fuit beneficium quod tunc solutae sunt. Non iste iniquiore animo filiam amisit quam ego uxorem, sed aequiore animo inpudicam pati uoluit. Vis tu diuitias tuas abscondere cum in eos incideris qui mendicitate censentur? Nihil habet domus nostra melius quod ostendat quam paupertatem. Da pecuniam Miltiadi qua damnationem luat: nocens erit; da Cimoni qua patrem redimat: pius non erit.

I - IV

VIBI GALLI.

Nullo mihi felicior uideor quam quod Miltiadis pretium fui. Alligatus iacebat Persicae potentiae uindex, hbertatis publicae adsertor, alligatus iacebat crimen ingratae ciuitatis. Adulteram dimittam? patiar adulteram qui non tam glorior quod filius sum Miltiadis quam quod uicarius? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si adulterum solum occidero, exulandum est. Quid faciam? Occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere exilium. Non occidam? plus quam praestitisti exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. Vterque magnum beneficium dedistis et statim dum datis recepistis: Cimon quod Miltiadem redemit, tu quod Cimonem. Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium: ubi sunt illae manus quae soluere Miltiadem? Non mihi occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut rei aut benefici memoria; feci quod soleo, nihil aliud respexi quam patrem.

I - V

MENTONIS.

Cogita adulteros esse pro quibus rogas, cogita qualium misereri soleas: turpe est ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi ueros habere liberos contingat; quod quantum esset Miltiades expertus est.

I - VI

PORCI LATRONIS.

Ego adulteros dimittam? Ardet cupiditate uindictae animus. Has manus continere non posset Miltiades, quas alligare potuit. Si in hoc solutus sum, redde me carceri. Ille Graeciae seruator et uindex Persarum orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum Fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus, ob hoc uidelicet ipsum, ut innocentia eius, quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. Damnatus est innocens. Quisquis in ciuitate misericors est, nunc occasio misericordiae uenit: Miltiades redimendus est. Redemi corpus tuum, Miltiade, ne funeri quidem interfuturus in quod me ipsum impenderam. Misereor accusatoris mei non quia perdidit filiam sed quia habuit. Dignus erat Callias tales habere quales redemit. Quodsi me in hanc stuprorum patientiam redemisti, matrimonio carcerem praefero. Honestius patri alligor quam adultero soluor. Vt audiui esse qui pecuniam numeraret, miratus sum fuisse in ciuitate nostra quemquam qui Cimonem redimere quam Miltiaden maluisset. Ego ne patrem quidem meum nisi innocens fuisset redemissem.

I - VII

BLANDI.

Obiciat licet uincula, numquam tamen efficiet ut non magis carcere glorier quam matrimonio. Diuersi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia, uincula non potes ferre; ego adulteram uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis manus?

ARGENTARI.

Redemptum me protinus appellare coepit de filiae nuptiis. "Statim" inquam "Callias experitur an gratus sim." †Habes in Callias sine Cimone.† Pro una rogat, duos eripit.

FVLVI SPARSI.

Dic nunc: "ego te carceri exemi," dum ego respondeam: "ego me carceri tradidi." Numquam effici poterit ut melius actum putem quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus est pater meus in carcerem etiamnunc captiuis suis plenum.

I - VIII

IVNI GALLIONIS.

Beneficium, inquit, tibi dedi quod filiam tibi collocaui. nunc uere, Miltiade, grauiorem fortunam carcere sustines: Callias tecum nepotes communicare dignatus est. Ego me redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas inuocauit manus.

IVLI BASSI.

Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci, dum ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes diuitias: tantidem tamen redemi patrem quanti a te redemptus sum.

I - IX

DIVISIO.

Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis gratiam non rettulit cum posset ingrati teneatur. Multa, inquit, interueniunt propter quae non debeam facere etiamsi possum. Si non tenetur quisquis non rettulit gratiam cum posset, an hic teneatur. Hoc in haec diuisit: an possit ob id damnari quod lege fecit; deinde: an facere debuerit; nouissume: an, si adfectu et indignatione ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. Hoc non tamquam quaestionem sed, ut illi mos erat, pro tractatione aut loco.

I - X

Montanus Votienus quaestionem hanc adiecit: an gratiam rettulerit Cimon Calliae. Rettuli, inquit: filiam tuam uxorem duxi, filia tua Miltiadis nurus facta est. Non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? Gallio illam quaestionem duram mouit, sed diligenter executus est, quae solet esse in ingrati controuersiis prima: an beneficium acceperit. Non erat, inquit, mihi poena in carcere esse: mea uoluntate illo perueneram. Ita putas me libentius in cubiculo meo iacuisse? Nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. Deinde et illam subiunxit quaestionem: an teneatur is qui beneficium accepit quod non petit. Non rogaui, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae: putasti ad gloriam tuam pertinere. Ita tu non accepisses beneficium si tibi soluere Miltiaden contigisset?

I - XI

Silo Pompeius a parte Calliae duo beneficia se dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam conlocasset. Hoc quod secundum posuit nemo alius pro beneficio inputauit, in quo adeo non est dubium an beneficium non dederit ut dubium sit an receperit. Brutus Bruttedius illas praeterea quaestiones fecit: an, si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret, Cimoni sit beneficium. Beneficium enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur in quem confertur. Vbi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium, consilium est. Hoc diu executus est et argumentis et exemplis. Deinde: an sua causa Callias fecerit. Voluisti, inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam memoriam. Non magis poterat ignotum esse a quo Cimon solutus esset quam pro quo alligatus. Voluisti habere generum nobilem, pium. Hispo Romanius duram quaestionem fecit: an rettulerit gratiam hoc ipso, quod occidit. Liberaui te, inquit, summo dedecore; inuito tibi beneficium dedi. Non est quod mireris; nam et tu me non rogantem redemisti. Hoc loco Verginios et illos patres qui filias uitiatas occiderunt, qui incluserunt.

I - XII

Color et Gallioni et Latroni et Montano placuit ut nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem et socerum et infelicem. Cestius multa ut in auarum et feneratorem et mensularium et lenonem dixit, dum uult illud probare, reddidisse se beneficium quod talem socerum habere sustinuisset. Latro dixit: Filiam tuam dimittam? Quid adultero faciam? Pro una rogas, duos eripis. Hanc Hybreas aliter dixit sententiam: soi de, moiche, ti poieso? me Kai sou Kallias pater estin? Haec tota diuersa sententia est a priore, etiamsi ex eadem est petita materia. Illa non est similis sed eadem quam dixit prior Adaeus, rhetor ex Asianis non proiecti nominis, deinde Arellius Fuscus: acharistos soi doko, Kallia! ouk oidas pou moi ten charin edokas?

I - XIII

Hanc sic mutauit Arellius Fuscus: non dices me, Callia, ingratum: unde redemeris cogita. Memini deinde Fuscum, cum haec Adaei sententia obiceretur, non infitiari transtulisse se eam in Latinum; et aiebat non commendationis id se aut furti, sed exercitationis causa facere. Do, inquit, operam ut cum optimis sententiis certem, nec illas corrumpere conor sed uincere. Multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt sed prouocauerunt. Tunc deinde rettulit aliquam Thucydidis sententiam: deinai gar hai eupraxiai synkrypsai kai synkiasai ta hekaston hamartemata, deinde Sallustianam: res secundae mire sunt uitiis obtentui. Cum sit praecipua in Thucydide uirtus breuitas, hac eum Sallustius uicit et in suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam breui habes quae saluo sensu detrahas: deme uel synkrypsai uel syskiasai, deme hekaston: constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. At ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest.

I - XIV

T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. Nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium uinci si ante a Thucydide uincatur. Cestius colorem pro Callia hunc habuit: obiecit ultro Cimoni quod passus esset uxorem suam adulteram fieri, quod non custodisset, quod expectasset dum superueniret pater ut specialor calamitatis suae fieret. Iam, inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es. Ego non expectaueram dum rogarer.

I - XV

Hispo Romanius hunc colorem secutus est: dixit adulescentem tumidum et nobilitatis suae cogitatione insolentem inuisa habuisse beneficia sua, moleste ferentem socerum suum dici Callian; itaque omnem operam dedisse ut mores puellae in uitia non tantum labi pateretur sed ipse impelleret, ut haberet iustam dimittendi causam. Nanctum occasionem non intermisisse, expectasse tamen dum superueniret pater. Hoc secum cogitasse: expectat me; uult mecum pares rationes facere. Fecisset, si non ostendisset patri adulteram filiam. Gargonius in hac controuersia foedo genere cacozeliae usus dixit: istud publicum adulterium est, sub Miltiadis trophaeis concumbere. Dorion, cum descripsisset gloriae sibi fuisse carcerem, numquam non se illam fortunam ostentasse, dixit: hote eiselthen Kallias, tas pedas apekalypsa. Hybreas dixit: syngnomen eche moi ...

II

FLAMINIVS IN CENA REVM PVNIENS

Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. Accusatur laesae maiestatis.

II - I

MENTONIS.

Iam etiam perituri dormiebant. Peragitur totus ordo supplici, ne quid se meretrix negaret uidisse. O miserum, si quis meretricem offendit! o miseram matrem familiae, si quoius formae meretrix inuidet! Nihil petenti praetor negaturus est.

MVSAE.

Hic est Flamininus qui exiturus in prouinciam uxorem a porta dimisit.

ARGENTARI.

Obicio luxuriam, obicio histyioniam, obicio iocos: an uos [reuixerunt] in conuiuio nihil aliud nisi occiditis? Qui in carcere uixerunt in conuiuio perierunt.

II - II

BLANDI.

Feriatur in foro; omnes uideant, meretrix audiat. Reliquiae praetoris unco trabebantur. Maiestatem laesam dixissem si exeunti tibi lictor a conspectu meretricem non summouisset.

VIBI RVFI.

Paratus erat accusator cum commentariis, aiebat, si quid meretrix desiderabat. In hoc tecum uxorem non misimus? Vt salua prouincia sit, optemus meretrici bonam mentem? Dedimus tibi legatum, dedimus quaestorem, ut tu cum meretrice cenares? Meretrix uxoris loco accubuit, immo praetoris.

II - III

P. ASPRFNATIS.

Vni fortasse osculo donauit homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt.

PORCI LATRONIS.

Ne a sobrio quidem lictore percussus est. Non inquiro in totum annum: una nocte contentus sum. "Bibe, lictor, ut fortius ferias." Ecquid intellegitis quemadmodum damnatus sit qui sic occisus est? Qui scio an, in cuius gratiam occisus est, in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi populus Romanus dederat, tantum tu meretrici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? Quis enim in illo conuiuio fuit quoi esset credendum? Facilius est ut qui alia meretrici dederit homicidium neget quam ut qui hoc quoque dederit quicquam. "Numquam uidi." Nimirum numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe uidisset.

II - IV

IVLI BASSI.

Inter temulentas reliquias sumptuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur; inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in conuiuio scobem humanus sanguis euerritur. Gratulor sorti tuae, prouincia, quod desiderante tale spectaculum meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. Seruum si uerberari uoluisses, extra conuiuium abduxisses.

ROMANI HISPONIS.

Quis ferret te si in triclinio tuo iudicium coegisses? Scelus est in conuiuio damnare hominem: quid occidere? Ad arbitrium meretricis de reis pronuntiasti: nisi forte facilius in honorem eius decollas quam iudicas.

II - V

FVLVI SPARSI.

Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas in triclinio secures: quis credat ista aut concupisse meretricem aut fecisse praetorem? Cadauer, secures, sanguinem loquor: quis inter haec de conuiuio cogitat? "Hominem" inquit "occidi numquam uidi." Quid? Flaminino praetore omnia alia uidisti?

SILONIS POMPEI.

Virum nobilissimum et tantis honoribus functum turpiter meretrix clementem fecisset: crudelem fecit. "Numquam uidi"; adice, si uis: "nec alio praetore uidere potero."

II - VI

ALBVCI SILI.

Si quis autem est, iudices, qui desideret ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulauerit, quot innoxios damnauerit, quot carcere incluserit, huic ego me satis facturum esse polliceor: uno conuiuio cum sua praetura reum euoluam. Instituuntur ab isto in prouincia epulae et magnifico apparatu exstruitur conuiuium; distinguuntur argenteis poculis aurea. Quid multa, iudices? conuiuii eius apparatum sensit prouincia. Extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. Interim uirgae promuntur et uictuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur. Me miserum, imperi Romani terrore lusisti.

II - VII

. O qui crudelitate omnis superasti tyrannos! soli tibi inter epulas uoluptati est morientium gemitus: hic ultimus apparatus cenae fuit. In eodem triclinio uideo praetorem amatorem, scortum auidum caedis; et meretrix praetori, praetor prouinciae imperat. Constituitur catenatus, qui, cum languentis praetoris istius aspexit oculos, existimans ipsum praetoris beneficio dimitti, gratias isti agens et utrisque manibus mensam tenens "di tibi" inquit "immortales parem gratiam referant." Quicumque in eodem accubabant triclinio, alius ubertim demisso capite flebat, alius auertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat, quo gratior esset meretrici.

II - VIII

Hic iste inter uarios conuiuarum uultus submoueri iubet et miserum stare ad praebendas ceruices immotum: interim distinguitur mora poculis. Ne sobri quidem carnificis manu ciuis Romanus occisus est. Non ueto quominus securi percutiatur: illud rogo, legi potius quam scorto cadat. Memento terrorem imperio quaeri, non oblectamenta mulierculis. Quid ego nunc referam, iudices, ludorum genera, saltationes, et illud dedecoris certamen, praetorne se mollius moueret an meretrix?

II - IX

CAPITONIS.

Exsurgite nunc Bruti, Horatii, Decii et cetera imperi decora: uestri fasces, uestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt! istis obscenae puellae iocantur. Quid? si, per deos inmortales, nullo sollemni die populo inspectante in foro conuiuium habuisses, non minuisses maiestatem imperii nostri? Atqui quid interest conuiuium in forum an forum in conuiuium attrahas?

II - X

Deinde descripsit quanto aliter in foro decolletur. Ascendit praetor tribunal inspectante prouincia; noxio post terga deligantur manus, stat intento ac tristi omnium uultu; fit a praecone silentium; adhibentur deinde legituma uerba; canitur ex altera parte classicum. Numquid uobis uideor describere conuiuales iocos? Heu quam dissimiles exitus initiis habes! Accusauit te eques Romanus, iudicauerunt equites Romani, praetor damnatum pronuntiauit, occidit meretrix.

II - XI

BVTEONIS.

Vt iste cum amica cenaret iucundius homo occisus est. Numquid, iudices, [quod] pro rostris uidistis praetorem cum meretrice cenantem?

VOTIENI MONTANI.

Qui sic conuiuatur quomodo irascitur? Damnaturi iurant nihil se gratiae, nihil precibus dare: postulo ut in hanc legem iures. Maiestas populi Romani per omnes nationes, per omnis diffusa prouincias, in sinu meretricum iacet; ea imperat praetori nostro quae prostitit, cuius osculo nemo se abstinuit nisi qui pepercit suo. Conuiuas tuos ipse narra: fuere, credo, tribuni, fuere praefecti, fuere equites Romani: † cum his ergo praetor. †

II - XII

CASSI SEVERI.

Ne de seruo quidem aut captiuo omni loco aut omni genere aut per quos libebit aut cum libebit supplicium sumi fas est, adhibeturque ad ea magistratus ob custodiam, non ob laetitiam.

TRIARI.

Quo crimine damnatus erat? caedis. Non tamen in conuiuio occiderat. Animaduerte diligenter, meretrix, ne iterum homicidium roges.

II - XIII

Montanus Votienus has putabat quaestiones esse: an quidquid in magistratu peccauit proconsul uindicari possit maiestatis lege. Reus enim qui tueri se facto non potest, ad ius confugit, et dicit hac se lege non teneri. Non quidquid peccauit aliquis in magistratu maiestatem laedit. Puta aliquem dum magistratus est patrem suum occidere, ueneno uxorem suam necare: puto, non hac lege causam dicet, sed aliis, parricidii et ueneficii. Vis scire non a quo fiat ad rem pertinere sed quid flat? Priuatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit quo maiestatem populi Romani laederet. Puta, amicam habet proconsul: ideo maiestatis damnabitur? Quod amplius est dico: puta, matronam corrumpit dum proconsul est: adulterii causam dicet, non maiestatis.

II - XIV

Singula, inquit, aestima quae obicis. Si tantum amicam habuisset, numquid accusares? Si animaduertisset in aliquem nullo rogante, numquid accusari posset? Si non omne non recte factum hac lege uindicari potest, an id quod sub auctoritate publica geritur. Nam cum adulterium committit, cum ueneficium, tamquam ciuis peccat; cum animaduertit, auctoritate publica utitur, in eo autem quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione uindicandum est. Dic enim mihi, si, cum animaduertere debeat [non] legitimo cultu ac more sollemni usus, interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si, cum classicum canere debeat, symphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem? Atqui quod fecit foedius est: et comparauit.

II - XV

Deinde, si potest uindicari maiestatis lege id quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccauit, an hoc possit. Non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. Is laedit populi Romani maiestatem qui aliquid publico nomine facit: tamquam legatus falsa mandata adfert, sic audiuntur tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere. Nunc nec uiribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; homini enim inputatur si quid fecit, non populo Romano. At ex te ceteros aestimant. Non: nam et ante hunc alii fuerunt ex quibus aestimari possit et post hunc erunt; et singulorum uitia nemo urbibus adscribit.

II - XVI

Attamen factum ipsum turpe est. Sed et multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. Nemo paene sine uitio est: ille iracundus est, ille libidinosus; non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur. Deinde ad facti ipsius aestimationem uenit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in conuiuio, quod rogante meretrice.

II - XVII

Silo Pompeius has adiecit quaestiones: an, si quod facere ei licuit fecit, non possit maiestatis lege accusari. Potest, inquit; haec enim lex quid oporteat quaerit, aliae quid liceat. Licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, etiamsi quod licet fecerit. Licet qua quis uelit ueste uti; si praetor ius in ueste seruili uel muliebri dixerit, uiolabit maiestatem. Deinde illam fecit quaestionem: an hoc facere ei licuerit. Non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. Quaedam quae licent tempore et loco mutato non licent.

II - XVIII

De colore [inquit] quaeritur quo uti debeat is qui pro Flaminino dicit. Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. Non possumus efficere ut reus propter hoc non sit reprehendendus; non speramus ut illum iudex probet sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam profacto non emendato, non scelerato tamen. Itaque negabat se pro Flaminino narraturum Montanus, sed iis quae obiciuntur responsurum.

II - XIX

Aiebat autem illam sententiam Rufi Vibii colorem actionis esse: bonum se animum habere pro reo in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra carcerem. Ipse Montanus illum locum pulcherrime tractauit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio inpotentiam, cui non nocuit et filium et uictorem occidere, in Sulla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis auaritiam. In hoc, inquit, praetore, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis quomodo una nocte cenauerit. Vtrum tamen, inquit, iniquius est? [quod] obiciunt quod damnatus perierit meretrici, postulant proconsulem petire damnato.

II - XX

Colorem Fuscus Arellius hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse quid fecerit. Silo Pompeius hoc colore usus est: non putauit, inquit, in rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. Triarius ineptum introduxit colorem: Sermo erat, inquit, in conuiuio contemni nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules, qui cotidie animaduerterent, huius anno nullum esse occisum. Dixit aliquis ex conuiuis: "ego numquam [iratus] uidi hominem occidi." Dixit et mulier: "et ego numquam." Iratus quod clementia sua contemptui esset, "curabo" inquit "sciant non deesse mihi seueritatem." Adducitur sceleratus, quem uidere lucem ultra non oportet. Occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; quo tempore? est enim ullum quo nocens perire non debeat?

II - XXI

Gallus Vibius dixit: Meretrix orauit. Timebam mehercules ne exorasset ut aut indemnatus occideretur aut damnatus uiueret. Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte: in descriptione supplici utique illi qui uoluerunt omnia legitima supplici uerba in sententias trahere in uitia inciderunt, tamquam dixit Triarius: "Summoue." Audis, lictor? Summoue a praetore meretricem. Hoc non male. Adiecit: "Verbera." Sed uide ne uirgae tuae pocula nostra disturbent. "Despolia." Meretrix, agnoscis hoc uerbum? certe prouincia agnoscit.

II - XXII

Silo Pompeius, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animaduertit meretrix; "age lege "; quicquam enim lege hic agitur? Hispanus dixit: "age lege" tibi dicitur, Flaminine: uiue sine meretrice, cena sine carnifice. Argentarius in quae solebat schemata minuta tractationem uiolentissime infregit: "Age lege" scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. Stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua: hoc numquam se uidisse. Montanus Votienus dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem.

II - XXIII

Vibius Gallus dixit: Lictori quia bene percusserat propinatum est. Illud, quod tamquam Latronis circumfertur, non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa uindico; ipse enim audiui Florum quendam, auditorem Latronis, dicentem non apud Latronem. Neque eniM illi mos erat quemquam audire declamantem; declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum; nec ulli alii contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latroni, ut discipuli non audiri desiderarent sed contenti essent audire. Initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores uocabantur; deinde in usu uerbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam uendere.

II - XXIV

Vt ad Florum reuertar, ille dixit in Flaminino: refulsit inter priuata pocula publicae securis acies; inter temulentas ebriorum reliquias humanum euerritur caput. Numquam Latro sic composuisset ut, quia publicam securem dicturus erat, diceret priuata pocula, nec in tam mollem conpositionem sententia eius euanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat ut in ipso triclinio inter lectos et †loco† et mensas percussum describeret. Ille, cum in hac controuersia descripsisset atrocitatem supplicii, adiecit: Quid exhorruistis, iudices? Meretricios lusus loquor. Et illam dixit minus notam sententiam, sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animaduertit in priuato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calciatus quidem, nisi si ut omnia spectaret meretrix diligenter exegit.

II - XXV

Rufus Vibius erat qui antiquo genere diceret; belle cessit illi sententia sordidioris notae: praetor ad occidendum hominem soleas poposcit. Altera eiusdem generis, sed non eiusdem successus sententia: cum deplorasset condicionem uiolatam maiestatis et consuetudinem maiorum descripsisset, qua semper uoluissent ad supplicium luce aduocari, sententiam dixit: at nunc a praetore lege actum est ad lucernam. Pollio tamen Asinius aiebat hanc se sententiam recipere.

II - XXVI

Liuius de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem seueritatem putant aiebat Miltiaden rhetorem eleganter dixisse: epi to dexion mainontai. Tamen in his etiamsi minus est insaniae minus spei est; illi qui tument, illi qui abundantia laborant, plus habent furoris, sed plus et corporis; semper autem ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit.

II - XXVII

Sed ne hoc genus furoris protegere uidear, in Flaminino tumidissime dixit Murredius: praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitauit ictus securis. Et illud tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars sine sensu dicta est, ut impleretur numerus; quem enim sensum habet: "seruiebat dies nocti"? Hanc ideo sententiam rettuli quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut numerus constet, non curamus an sensus. Omnia autem genera corruptarum quoque sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.

II - XXVIII

Ecce et illud genus cacozeliae est, quod amaritudinem uerborum quasi adgrauaturam res petit; ut in hac controuersia Licinius Nepos dixit: reus damnatus est legi, perit fornici. Et illud quod Saenianus dixit habet sui generis insaniam: cum diceret nocte non debere sumi supplicium, post longam descriptionem †cum†: nunc ne uictumae quidem occiduntur.

II - XXIX

Et ad hanc controuersiam Graeci porrexerunt manum. Dixit in hac Nicetes: hos d'ekousan hoti symposion estin, erizon. Euctemon dixit: pantes enomizon hoti † elelyto †. Glaucippus Cappadox, cum cenam luxuriosam descripsisset indignam maiestate praetoris, adiecit: diegesomai nyn kai ton komon. Hoc idem elegantius dixit Adaeus, cum descripsisset cenam nocturnam: hos erotikos ho komos. Nicetes dixit: "oudepote tetheamai anairoumenon." an e polis eutychei, oude opsei. Artemon eodem loco aliam dixit sententiam: "oudepote tetheamai anairoumenon." gynai, † ou komou deesis †. Glycon dixit: hos de apengele tois en toi desmoterioi: "potos esti kai etaira kai anesis," anekrage tis talas; eme apage, ego gar adikos katekrithen.

III

EXPOSITVM REPETENS EX DVOBVS

Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis ahmentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. Quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent si sibi alterum ex illis dedisset. Pactum interpositum est. Reddit illi duos filios, repetit unum.

III - I

ARELLI FVSCI PATRIS.

Aequum est ut cum alienis diuidamus liberos quos non diuidimus cum matribus? Si alterum nobis abstuleris, utrumque habebis. Quid faciam? utrumque genui, utrumque desideraui, pro utroque pactus sum.

ALBVCI SILI.

Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi potissimum distrahuntur. Distraxit illos Fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Miseremini, iudices: grauis indiciua est.

III - II

IVNI GALLIONIS.

Duos exposui quia alterum eligere non poteram. Periclitor ne qui cum duobus liberis in iudicium ueni sine ullo reuertar; nam quem perdam eligere noli possum. Causa pacti mei fuit ut haberem filios, consummatio ut perderem. Pro filiis tibi debeo, non filios: pete quantum uis pro disciplinis, inputa quantum uis pro alumentis; licet plus petas dum ne minus reddas. Maiores nostri uiderunt quam effusa esset indulgentia pro suis timentium, quam parata quidquid posceretur dare; itaque pro patre lex [non] cum educatore pacta est.

III - III

Non potui obligari de eis qui in mea potestate non erant. Si ex aequo diuidimus, habeatur utriusque ratio: habeam ego tamdiu duos quamdiu tu habuisti. Nobte timere, pueri, non diducam uos: aut utrumque habebo aut neutrum. In auctione fratres quamuis hostilis hasta non diuidit. Plus quiddam est geminos esse quam fratres, perdit uterque gratiam suam nisi cum altero est.

III - IV

FVLVI SPARSI.

Ignoscere mihi aduersarius debet meos retinenti cum ipse alienos concupiscat. Repetit quos adhuc habuit, retineo quos modo agnoui. Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio?

CORNELI HISPANI.

Dic uter obsequentior sit, uter indulgentior. "Vterque aeque" inquis. Miraris si tam pios diuidere non possum? Omnia pro filio paciscor praeter filium.

III - V

VOTIENI MONTANI.

Ego uero ne patrocinium quidem habebo: si tam facile liberos remitto, libenter exposui. Reddere est istud liberos an eripere? Vtroque modo perdendi erant, uel paciscenti uel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem.

CESTI PII.

Ne diuiderem filios, una exposui. Iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus est. Iterum cogor exponere.

III - VI

CONTRA.

IVNI GALLIONIS.

Expeditae partes uestrae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere.

MENTONIS.

Iste adsueuit carere liberis, ego, etiamsi unum accipiam, tamen necesse est torquear: duobus adsueui. Quidquid umquam commisi - et habes domi quos de me interroges -, nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim uocas quae te patrem fecit? Sine herede ero qui paulo ante habui filios duos tales ut ex illis uel unus cuilubet satis sit?

POMPEI SILONIS.

Videte quam modeste agam: ego sustuli, ego educaui, ego reddidi; iste eligat.

III - VII

VIBI RVFI.

"Salui sunt" inquam "liberi tui post hanc uim meam iste me osculatus est.

PASSIENI.

Cedo mihi tabulas testamenti: plures in testamento habeo quam in pacto. Hoc testamentum delere non cogito; si meos filios heredes facere non possum, tuos faciam. Preces meas ad filios transferam; hoc enim nomen licebit, puto, mihi usurpare dum litigo.

ARELLI FVSCI PATRIS.

Fertis hoc, optimi iuuenes? Ego uos expositos sustuli, ego educaui, ego aegrotantibus adsedi; senem me fecistis, et relinquitis?

ARGENTARI.

In ista ui duos filios perdidi.

III - VIII

DIVISIO.

Latro sic diuisit: an in re uis aut necessitas sit. Nulla, inquit, uis est; arma lex et uincula et ultimum periculum conplectitur, quorum nihil fuit in tua persona. Ille ait: Vis est et necessitas ubi uelim nolim subcumbendum est mihi. Tum autem necesse mihi erat; non enim poteram habere alterum filium nisi alterum promisissem. Respondetur: Primum non est uis ubi ahquid expediendae rei causa patiendum est, sed ratio: tamquam non possum domum habere nisi hanc emero; nulla alia uenalis est; hanc occasionem uidit uenditor et premit. Non tamen hanc emptionem rescindes, alioqui in infinitum calumnia excedet. Deinde dicat alius: necesse mihi erat. Tibi necesse? Carere primum etiamnunc poteras; deinde et alia uia poteras inuenire, sperare alium indicem. An aliter inuenire non poteras? Ergo hoc tibi plus praestiti.

III - IX

An, si in re uis et necessitas est, ita tantum rescindantur quae per uim et necessitatem gesta sunt si uis et necessitas a paciscente adhibita est. Nihil, inquit, mea an tu cogaris si non a me cogeris; meam culpam esse oportet ut mea poena sit. Non, inquit; neque enim lex adhibenti uim irascitur sed passo succurrit, et iniquum illi uidetur id ratum esse quod aliquis non quia uoluit pactus est sed quia coactus est. Nihil autem refert, inquam, per quem illi necesse fuerit; iniquum enim quod rescinditur facit fortuna eius qui passus est, non persona facientis. Deinde: an ab hoc uis admota sit. Tu, inquit, mihi uim admouisti, qui non aliter indicabas quam si pactus essem. Non est, inquit, admouere uim aliquid sub certa condicione promittere. Si qua uis est, a te tibi adhibita est, quod exponere ... et ad exonerandum se uenisse, ut tantum patri redderet quantum educatori superfuisset.

III - X

Pro educatore Gallio hunc colorem secutus est: se misericordia motum. Cum uiderem, inquit, orbum sine herede, dixi mihi ipse: quid auidus es? possumus duo patres esse. Et dixit illam amabilem sententiam: do itaque nunc poenas misericors. Montanus Votienus sic coepit: si quis me uidet, iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc solitudine periclitantem, certum habeo, dicit crudelem indicem. Et summisse cum aduersario egit: rogauit ut altero contentus esset; et illam sumpsit contradictionem: nescio, inquit, utrum eligam, et dixit: mihi crede, qui illos optume noui: utrumuis elige; ideo sic pactus sum, quia nihil intererat.

III - XI

Hispo Romanius erat natura qui asperiorem dicendi uiam sequeretur; itaque hoc colore egit, ut inueheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem. In hoc, inquit, repetit, non quia habere uult sed quia eripere; irascitur mihi quod [duo] educaui, quod indicaui. Et cum descripsisset saeuitiam exponentis, adiecit: Etiamnunc mihi uidetur eiusdem animi, eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei qui liberos suos educauit. Durus est pater, crudelis est; nolite credere ex illa feritate tam subitam mutationem. Sinite me in filio uno non experiri. Dixerat Cestius in hac controuersia in illa quaestione qua dicebat se non uim adhibuisse: Quid ergo? quis adhibuit uim? Tu tibi. Non est quod dicat aliquis: quis sibi ipse uim adhibet? Solet fieri; ecce ego ipse mihi nocui. Et illud dixerat: Placet mihi in inritum reuocari quae gesta sunt. Quid do ne indicauerim?

III - XII

Argentarius dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos; et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait: Etiamnunc pacisci uolo. Quid do ut liberos meos recipiam? quid do ne agnouerim? Indignabatur Cestius detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas. Quid putatis, aiebat, Argentarium esse? Cesti simius est. Solebat et Graece dicere: ho pithekos mou. Fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator. Aiebat inuicem: quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: "per manes praeceptoris mei Cesti," cum Cestius uiueret.

III - XIII

Omnibus autem insistebat Cesti uestigiis: aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat; illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret, et illos semper admiraretur qui, non [fuerunt] contenti unius linguae eloquentia, cum Latine declamauerant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant; ex quibus fuit Sabinus Clodius, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt.

III - XIV

Dixit Haterius quibusdam querentibus pusillas mercedes eum accepisse cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos qui hermeneumata docerent. Maecenas dixit: Tydeiden d'ouk an gnoies, poteroisi meteie. Cassius Seuerus uenustissimam rem ex omnibus: qui ab auditione eius cum rediret, interrogatus quomodo dixisset, respondit: male kai kakos. Glycon dixit: an amphoteros moi me apodios, apoleseis auton to didymon. Gallio autem elegantissime dixit a parte patris, cum ultima per testamenti figuram tractaret: quandoque ego mortuus ero, tunc mihi heres sit: uis interrogem uter? Triarius dixit a parte educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui, tacere non potui?

IV

A FILIO IN ARCE PVLSATVS

Qui patrem pulsauerit, manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersit; inperauit adulescentibus ut patrem caederent. Alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. Postea in amicitiam tyranni receptus est. Occiso tyranno praemium accepit. Petuntur manus eius; pater defendit.

IV - I

CESTI PII.

Felicior essem si plures reos defenderem.

TRIARI.

Haec uulnera quae in ore uidetis meo postea feci quam dimissus sum.

IVNI GALLIONIS.

Gratias ago filio quod me non reliquit solum tyranno. Quod manus illius passus sum ego iussi; itaque crimini meo adsum. "Amicus" inquit "tyranni fuit." Age, hoc tantum filius meus in arce simulauit? Procumbo ad genua uestra, iudices, ille contumax qui cum uapularem non rogaui.

IV - II

MVSAE.

Occisus est tyrannus; a quo putatis nisi ab eo qui patrem pulsare [non] poterat? Praecidetis tyrannicidae manus? Quid hoc est? integer tyrannus iaceT. Praecisas tyrannicidae manus arci praefigite. Non uindicem filium propter quem ne a tyranno quidem inpune uapulaui? Postquam occupauit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti uenefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit spoliare templa, uirgines rapere. Aiebam: fili, fortius feri; tyrannus spectat. Si talis erat filius meus qualem describitis, nescio cui magis expedierit tyrannum uiuere. O quantum istis debemus manibus per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyrannum, aiebat: "frater te ferit, pater ferit." Sic feriunt qui uolunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror: non ualidius patrem cecidisti quam iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaueris manus in me ingessi.

IV - III

FVLVI SPARSI.

Tales fuerunt ex quibus posset alter tyrannum contemnere, alter occidere.

IVLI BASSI.

Conpressas fili manus in os meum inpegi, caedentem consolatus sum.

PORCI LATRONIS.

"Caede" inquit "patrem dum ego neglegens sum, occupauit praecipitare se ex arce filius. Hoc non est patri parcere, sed sibi. Dura, fili; ad tyrannum tibi per patrem eundum est.

IV - IV

BLANDI.

Vt uidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil prius quam manus osculatus sum. Tenent ecce cruentum tyranni caput; nunc illas praecidite.

POMPEI SILONIS.

Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas manus, meae sunt; istae etiam cum tyranno seruirent mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat ut ego illum qui mori maluit parricidam uocaui.

ARELLI FVSCI PATRIS.

Rogo uos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque uestros. Nemo tam suppliciter audit me rogantem cum uapularem. Quam languidae caedentis manus erant! non putarem illum posse tyrannicidium facere. Istae mihi salutares porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen indulgentiores sensi manus quam cum me caederent.

IV - V

VOTIENI MONTANI.

"Pereat" inquit "potius." Cum sint qui tam fortiter loquantur, uix inuentus est qui tyrannum occideret. Fili, fortius, inquam, feri, ne nos colludere tyrannus intellegat. Suspensas leuiter admouebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae inbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad seruilem dilectum Cannensis ruina conpulit; quae quidquid coegit defendit. Ille quoque mihi non pepercisset si unicus fuisset. Ille me fratri relinquebat: relinqueret hic tyranno? "Etiamnunc" inquit "in facie tua uulnera apparent. Fili, nocet tibi quod tam cito occidisti tyrannum.

MENTONIS.

Quaeritis quis haec fecerit uulnera? Ille cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et uiuere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti.

IV - VI

EX ALTERA PARTE.

ARELLI FVSCI PATRIS.

Tamdiu cecidit patrem donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes nisi in parricidio exercueris manus? "Pater" inquit "adest." Malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti.

IVLI BASSI.

Quoniam usque eo saeculum mutatum est ut parricidae pater adsit, nos istius aduocationi adsimus? Defendit quamuis nocentem: ecquid agnoscitis indulgentiam? Illius est pater qui maluit perire quam patrem caedere. †Infelix causam suam cum fratre iungebat.† Exclamat iste: nihil illi mandaui; ego tibi et pro illo satis faciam? "Vt ualidius caederem, pro re publica" inquit "feci." Vis tu pudorem habere nec inputare idem et rei publicae et tyranno? "Pater" inquit "mihi adest." At mehercules frater non adesset. Habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat saeuius, isti tradebatur. "Tyrannum" inquit "occidi." At patrem quantulo minus quam occidisti?

IV - VII

POMPEI SILONIS.

Gaudeo in subselliis istius esse patrem. Quomodo enim aliter efficere potuissem ut uulnera eius uideretis? Nunc multum refert mea ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. Grauior esse testis solet qui a reo surgit. Talis prorsus pater quem nemo alius posset caedere nisi qui amicus esse posset tyranni. Perit ne parricidium aut faceret aut uideret: in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum.

IV - VIII

CORNELI HISPANI.

Descendebat cruentus pater, uexato laceratoque ore uix agnoscendus; putares duos fuisse qui cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat: amicum occidit.

CESTI PII.

"Ego" inquit "caesus sum; poenam remitto. "Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. Dignus est quem inuitum uindicetis. Quid? apud nos tantum crudeles patres uindicantur? "Pater" inquit "iussit." Ergo frater tuus impius fuit, qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites, aiebat tyrannus: non spectastis quemadmodum patrem ceciderit? "Qui patrem ceciderit, manus eius praecidantur." Hanc legem moriens laudauit tyrannus. Nouissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.

IV - IX

DIVISIO.

Latro sic diuisit: an non quisquis patrem ceciderit puniatur. In lege, inquit, nihil excipitur. Sed multa quamuis non excipiantur intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est; quaedam uero tam manifesta sunt ut nullam cautionem desiderent: nam quid interest lege excipere ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? Quid opus est caueri lege ne puniatur infans si pulsauerit patrem? Quid opus est lege caueri ne puniatur si quis ui patrem sopitum et subita corporis grauitate conlapsum excitauit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? Nondum de propria sed de communi causa loquor. Si efficio ut qui cecidit patrem possit absolui, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio nisi praemio fuerit.

IV - X

Si non quisquis patrem pulsauit puniri debet, an hic debeat. Hanc quaestionem in partes plures diuisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit. Cogitate quam multa tyrannus exegerit. Pro publica innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos faciant nocentes. Hoc qui cogente tyranno fecit miserior fuit ipso uapulante. Illa non dicitur inpudica quae arcessita est a tyranno; ille non dicitur sacrilegus qui deorum inmortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum, aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecrauit.

IV - XI

An tutus sit qui paire iubente fecit. Non cecidit sed paruit. Et illud dixit in narratione: stabat contumax fraterno uultu; intellexi non posse cogi a tyranno. An tutus sit qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est: an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit, et hoc animo ceciderit ut aditum sibi faceret ad amicitiam tyranni. Montanus et illam quaestionem ultimam fecit: an, etiamsi quid peccatum est, tanto merito redemptum sit.

IV - XII

Gallio illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi patris nullius sit nisi patris. Inuitum, inquit, me non uindicabis. Si a quolibet alieno caesus essem et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. Atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est. Contra ait omnibus actionem dari; non enim priuatam iniuriam esse sed publicam; itaque †nec taxatione† defungi damnatum aut iniuriarum poena, sed manus perdere; ad omnes patres pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam rem publicam: tales esse qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici.

IV - XIII

Et ultimas fecit has quaestiones: an si pio animo fecit non teneatur, an pio animo fecerit. Et illi quaestioni Latronis, "an tutus sit qui patre uolente fecit," nunc, inquit, fingis in fili patrocinium, sed tunc noluisti; et adiecit: Ne dixerit idem uoluisse patrem quod tyrannum. Quaeritis utri paruerit? tyrannus illum amauit tamquam sibi paruisset. "Pater" inquit "uoluit": sed frater noluit. "Pater" inquit "uoluit": ita tu non tyranno tantum sed etiam patri dignus parricidio uisus es? Cum descripsisset impium in fratrem, impium in patrem, adiecit: tyrannum quoque tunc cum amare deberes occidisti.

IV - XIV

Montanus partem accusatoris declamauit et hoc colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse; itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex inpudicitia, contumacibus ex seruitute, piissimo patri tormentum quaesisse ex filiorum impietate; et induxit illum animose loquentem qui iussus est prior patrem caedere: "Quid si non cecidero?" inquit; "quid facturus es? Torquebis? occides? Plus est quod imperas quam quod minaris." Certamen erat in uno homine utrum plus posset natura an tyrannus. "Caede" inquit: "non caedo"; "uerbera": "non ferio." Haec fratre audiente. Et illud dixit: cum promitteret amicitiam tyrannus, magis praemium extimuit tyrannici imperi quam imperium. Et cum descripsisset cicatrices pulsati patris et deformem adhuc faciem, dixit: ab utroque caesum putes.

IV - XV

Montanus tamen aiebat nihil posse melius dici quam quod Marcellus Marcius dixit: ex hac parte tyrannus iubet, ex altera lex uetat: morieris nisi cecideris; morere ne caedas. Cestius dixit: Tyrannus imperat ut patrem caedas: non est nouum. Noluisti facere: laudaturum me putas? Ego uero non laudo; alterius ista gloria est: tu fratrem imitatus es! Argentarius dixit: tu patrem cecidisti cum et legem nosses et fratrem. Montanus dixit: parricida, [uoluisti] uiolasti patris corpus, fratris beneficium.

IV - XVI

Ab altera parte hoc colore omnes declamauerunt, tamquam patre iubente fecisset. Triarius dixit: in fili mei manus incucurri. Bassus Iulius dixit: ego me fili mei manibus cecidi. Haterius dixit: ago gratias tyranno quod alterum filium meum custodiri iussit, ne mori posset. Cestius ait in narratione: Tyrannus iubet caedere, exposita tormenta sunt: quid faciat? Moriatur, inquis. Hoc dicis: ne caedat patrem, occidat. Fuscus Arellius dixit: conplecti uolo istas manus optume de me etiam ante tyrannicidium meritas. Gallio dixit: uiderit quantum tibi se putet debere res publica; ego plus me quam illam debere tibi iudico: difficilius est quod me iubente fecisti. Montanus Votienus dixit in narratione: si perseueras, fili, fratrem sequar: uideris utrum caedere patrem malis an occidere.

IV - XVII

Hanc controuersiam et ab Asilio Sabino bene declamari memini. Describe, inquit, describe tyrannum occisum et te cum ingenti gloria ex arce deductum. O te parricidam, nisi post tyrannicidium quoque intellegis quanto frater tuus honestius perierit quam tu occideris. Illud non probaui, quod multa in re seuera temptauit salse dicere. Erat autem urbanissimus homo, ut uobis saepe narraui, ut quidquid in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret.

IV - XVIII

Memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, accusaret et uideretur laturus calumniam, tristem circa coronam iudici obuersari et totiens occurrere eunti Syriaco et quaerere quid haberet spei, deinde post iudicium, cum Syriacus gratias illi ageret quod tantam curam sui egisset: at mehercules, inquit, timebam ne uno rhetore plus haberemus. Et testis productus cum interrogatus esset an accepisset a patre ... sestertia, dixit accepisse; an haberet: scire se negauit; deinde interrogatus an calumniam haberet, ipse, inquit, neglegentiam meam nosti: an habeam nescio, accepisse me scio. Et in Domitium, nobilissimum uirum, in consulatu cum thermas prospicientis uiam Sacram aedificasset et coepisset deinde rhetores circumire et declamare: ego, inquit, sciebam hoc te facturum et matri tuae querenti de tua desidia dixeram: proton kolymban, deuteron de grammata.

IV - XIX

Duas eius urbanas res praeterire non possum. Secutus erat in prouinciam Cretam Occium Flammam proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare ut Sabinus maximum magistratum gereret. Mos autem est barbam et capillum magistratui Cretensium summittere. Surrexit Sabinus et silentium manu fecit; deinde ait: hunc magistratum ego Romae bis gessi. Bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati Caesari petebant ut illum honorem Sabinus et tertio gereret.

IV - XX

Postea deinde offendit illos tota comitum cohors: oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur: erat inter infames maxime et inuisos homines Turdus. Cum Turdus promitteret iturum se, ut inde posset exire, Sabinus silentio facto ait: ego ad Caesarem non sum iturus cum mattea. Postea hoc Sabino cum causam diceret obiectum est. Multa illum diserte dixisse memini cum introductus esset ex carcere in senatum postulaturus ut diaria acciperet. tunc dixit de fame questus: nihil onerosum a uobis peto, sed ut me aut mori uelitis aut uiuere. Et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire hominem calamitosum: saepe qui misereri potuit misericordiam rogat.

IV - XXI

Et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere esse: homo, inquit, adhuc indemnatus, ut possim uiuere parricidas panem rogo. Cum mouisset homines et flebili oratione et diserta, redit tamen ad sales: rogauit ut in lautumias transferretur: non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; illa enim minime lauta res est. Hoc rettuli ut et ipsum hominem ex aliqua parte nossetis et illud sciretis, quam difficile esset naturam suam efugere. Quomodo posset ab illo obtineri ne in declamationibus iocaretur qui iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit?

IV - XXII

Murredius non degenerauit in hac controuersia; nam colorem stultissimum induxit: uoluit, inquit, et hic sequi fratris exemplum: dum retineo, dum luctor, uisus est patrem cecidisse. Vnum ex his quos audiui declamantis scio Mentonem usum non patrono patre sed aduocato; ipsum tyrannicidam induxit dicentem et hoc colore usus est: non iussum se a patre, quia aiebat incredibile omnibus uideri patrem coram tyranno caedi se iussisse, sed inisse se parricidi consilium ut per hoc ad amicitiam perueniret, per amicitiam ad tyrannicidium. Haec eius sententia laudata est cum describeret se patri manus adferentem: nihil in toto tyrannicidio difficilius feci. Et illud dixit: iam tum factum esset tyrannicidium si me frater non dereliquisset. Et illud dixit: uos ego tunc respexi, templa leges rem publicam; nam si me tantum spectassem, facile tyrannidem effugissem illa qua frater effugerat.

V

PRIVIGNVS AB AVO RAPTVS NOVERCAE.

De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. Quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. Accusatur de ui.

V - I

IVNI GALLIONIS.

Violentus et inpotens senex hominem liberum sinu meo rapui. Quod seruare tibi difficile est auo dona. Quotiens, miserrume puer, audies a nouerca: "quis es tu? fugitiue, reductus es?" Habui filiam, quamuis iste unum filium habeat, fecundam. Quam indulgenter puerperia diuisit! Natus est filius, dixit: "filius hic meus est"; natus est alter, dixit: "hic patris est"; natus est tertius, dixit: "hic aui est." Cum quaereret iste filium, erant qui suaderent et dicerent: "tace, meruit excludi."

CESTI PII.

Quam causam rapiendi habui inpotens senex? Numquid fratres eius occideram? Ignoscite mihi si tantum filiae meae mandata narro: hanc solam ex meis morientem uidi. Habui filiam: de omnibus meis habeo dicendum "habui." Vagabatur lugubri sordidaque praetexta; omnes illius miserebantur, quosdam etiam dicentis audiui: "quid? iste puer matrem non habet? patrem non habet? auum non habet?"

V - II

ARELLI FVSCI PATRIS.

Tres filios filiae meae debes, unum mihi; sine apud me nutriatur. Quid times? ne non admittare cum ueneris? Exposuisse hactenus iuuat; iam nunc fortuna aut nouerca narranda est. Vt uidit me, haesit complexibus meis puer; osculabar miser, interrogabam de fratribus; dum interrogo, dum fleo, perueneram domum. Rogo ne hoc causam meam peiorem fecerit, quod ille quem rapui unicus erat.

V - III

VOTIENI MONTANI.

Mitte sis praeconem; adice illi omnia insignia: "hic puer matrem perdidit, fratres amisit, nouerCam habet": adfirmo tibi, non indicabit quisquis fauerit. Erras et uehementer erras: Filios quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. Vtra tandem iustior querella est? pater ab auo unum repetit, auus duos a patre.

VIBI RVFI.

Raptor ille et inpotens, dum moriuntur nepotes mei, ad ianuam steti: plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit.

V - IV

FVLVI SPARSI.

Vnus perit, alter perit: totiens fortunam accusas, numquam nouercam. Facinus indignum! puer ad supplicium indiciua patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem ueni, non sum admissus: haec uera uis fuit.

ARGENTARI.

Nouerca quos conscios habuit? Nescio: domi non fui. Amissa filia uolui aliquem adoptare ex nepotibus, sed aiebam: Quid necesse est? Quotiens uidere uolam, in domum ueniam, quotiens uolam, domum abducam. Agamus tamquam adfines: tres habes filios, diuidamus; et uide quam non inprobam diuisionem desiderem: ex tribus unum posco. Vtinam omnis quos perdidit quaereret!

V - V

BLANDI.

Cum tradere uellem puerum, nescio quis exclamauit: "puer, nunc peristi." Nihil uobis subtraham; quidni? praeconi quoque omnia indicaui.

MENTONIS.

Rapui nepotem, habeo; redderem si pater quaereret.

V - VI

DIVISIO.

Montanus Votienus in has quaestiones diuisit: an in re uis sit. Nulla, inquit, uis est: quae arma, quam pugnam, quae uulnera habet? Volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba est unus puer et unus senex? Rapuisti, inquit, filium meum: immo nepotem suum sustulit, immo uenientem non potuit excludere. An, si pro illo fuit fieri uim quoi facta dicitur, non teneatur qui fecit. Vis iniuriosa damnatur; solet enim esse et salutaris. Cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem uillam, armata manu coniugem liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum? Et medici alligant et corporibus nostris ut medeantur uim adferunt. An pro illo fuerit rapi. Hoc loco accusatio nouercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis.

V - VII

Gallio et illam quaestionem fecit et prius sumendam quaestionem putauit ex persona quam ex re: an cum auo nepotis nomine agi possit; non magis, inquit, quam cum patre fili nomine, non magis quam cum matre. Habet sua iura natura, et hoc inter auum patremque interest, quod auo suos seruare licet, patri et occidere. Non potes, inquit, sic mecum agere tamquam cum alieno, ut dicas: "quid tibi cum illo? quis es tu?" cuius intestati filius tuus heres futurus est, quem dementem alligaturus est. Quaedam iura non lege sed natura nobis attributa. Nepotem suum auus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lasciuientem feriet, nec iniuriarum quisquam cum illo aget.

V - VIII

Et ultimam illam Gallio fecit, cum tractasset illa: "licet mihi ut prosim uim facere," deinde: "huic profuit": an auo ignoscendum sit cum pro nepote adfectu ablatus fecerit. Hoc loco tractauit quam indignum esset damnari illum ob hoc. Latro duas ultumas quaestiones aliter posuit et plus conplexus est: etiamsi uim fecit, an tamen damnari non possit si bono animo fecerit; deinde: an bono animo fecerit. Ait enim et de animo fieri controuersiam auo et dicere patrem: non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam ueneficam, me tamquam ueneficae emancipatum, quoi male liberi sui committerentur.

V - IX

Colore ergo Latro hoc eodem usus est pro patre, ut diceret ne uiua quidem uxore bene sibi cum socero conuenisse, mortua uero professas inimicitias illum gessisse secum. Languente puero uenisse illum cum conuicio, cum uociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem: auctores amicos fuisse ne admitteret hominem non ad officium nepotum sed ad inuidiam et contumeliam generi uenientem, qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset accedere; medicos uero suasisse ne ueniret et puerum confunderet et impleret suspicionibus.

V - X

Silonis Pompei color fuit, ut Latroni uidebatur, qui controuersiae repugnaret; dixit enim uenisse auum ad inbecillum puerum. Ad aegros non semper admitti, utique ad eos qui grauiter aegrotent; saepe et patrem non admissum; sic auo quoque intempestiue uenienti dictum: "nunc non potes"; statim cum conuicio abisse. In altero idem fecisse. Latro aiebat hunc colorem optumum esse si res ita esset, sed recipi non posse, quia ponatur: "non est admissus"; sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: "nunc non potes," sed "ex toto non potes."

V - XI

Gallio utrumque miscuit et hoc colore, qui uideri potest alioqui thema euertere, paratius usus est. Dictum est, inquit, illi: "Quiescit puer, paulum commorare; medici uetuerunt quemquam admitti. Scitis solere illos dicere: nec si pater uenerit." Protinus iste clamare coepit: "testor me non admitti" et tantum non tabellis signatis denuntiare. Auum distuleram, accusatorem exclusi. Iterum, inquit, uenit cum conuicio: "iam unum occidistis, alterum occiditis." Nihil est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua inuidia quaeritur. Non est admissus, cum diceret se nepotem suum non uidere uelle sed inspicere. ** sic egit: ueni non ut istum accusarem sed ut me defenderem. † Gallio † hoc colore usus est: non admisi auum quia dictum erat mihi hoc illum animo uenire, ut raperet.

V - XII

Ex altera parte colorem hunc Cestius induxit: timuisse se de puero. Nec frustra, inquit: duos occiderat nouerca. Et ait: uellem ad uos nocentior uenirem reus, uellem tres haberem. Argentarius hoc colore usus est: rogatum a puero auum. Negabat, inquit, posse se uiuere si in illa relinqueretur domo. Hispanus hoc colore usus est: affectu se ablatum. Sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari osculis, non potui ab illo tam cito distrahi. Nolite mirari: post longum tempus illum uideram.

V - XIII

Albucius hoc colore usus est, ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; ei qui postea decessit inter causas moriendi casum fratris fuisse. Et seruauit hunc colorem, ne quid in nouercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum auum si tantum defendere se uoluisset. Quid ergo? quare rapuisti? Amabam; huic maxime ab initio animum meum addixeram. In domo uestra nihil praeter ipsam domum timui. Si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem.

V - XIV

Montanus Votienus Marcellum Marcium aiebat sic narrasse: Puer me secutus est. Non criminor uobis illum; quidquid est, meo quam illius periculo fiat: ego rapui. "Vbi est?" inquit. Viuit, saluus est: ueni et cum uoles aspice. "Redde" inquit. †Suo ego asper;† age, monstrabo si uis quis ante me tibi filios abstulerit. Varius Geminus eundem sensum dixit: Quae est ista [aut] tam sera pietas, tam praepostera? Quaerere tuos a tertio incipis.

V - XV

Montanus Votienus, homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, uitium suum, quod in orationibus non euitat, in scholasticis quoque euitare non potuit, sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus earundem rerum adnotatur iteratio; in scholasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt notantur. Memini illum pro Galla Numisia apud centumuiros tirocinium ponere. Ex uncia heres erat patris sui Galla: obiciebatur illi ueneficium. Dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur nec ueneficae. Non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. Etiamnunc adiecit: relinquis nocenti nimium, innocenti parum.

V - XVI

Ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere, quas aut totas possidere debet aut totas perdere, et plura multo, quae memoria non repeto; ex eis quaedam in orationem contulit et alia plura quam dixerat adiecit. Nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat. Idem in hac declamatione fecisse eum memini. Erras, inquit, pater, et uehementer erras: quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. Deinde: puer iste si inuenitur perit. Deinde: quisquis puero fauet ne inueniatur optet. Deinde: puer, nisi auum sequitur, fratres secuturus est, desine quaerere quem si inueneris sic perdes ut inuenire non possis. Et deinde: rapuit istum auos ne raperet nouerca. Et deinde: unum tantum pater ex liberis suis quaerit qui saluus est.

V - XVII

Glycon hunc sensum semel dixit, sed genere corrupto: touto to paidion hotan heurethei tote apoleitai. Habet hoc Montanus uitium: sententias suas repetendo corrumpit; dum non est contentus unam rem semel bene dicere, efficit ne bene dixerit. Et propter hoc et propter alia quibus orator potest poetae similis uideri solebat Scaurus Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et Ouidius nescit quod bene cessit relinguere. Ne multa referam quae Montaniana Scaurus uocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: cinis ipse sepulti in genus hoc pugnat. Poterat hoc contentus esse; adiecit: tumulo quoque sensimus hostem. Nec hoc contentus est; adiecit: Aeacidae fecunda fui. Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.

VI

FILIA CONSCIA IN VENENO PRIVIGNI

Venefica torqueatur donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat, duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. Decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. Damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. Petitur puella ad supplicium. Pater defendit.

VI - I

CESTI PII.

Non est quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut reae: fratrem flet. Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem, quod te frater amauit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, nouerca, quod scisti consciam eligere. Paene dixi: ante actam eius uitam excutiamus.

FVLVI SPARSI.

Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori quidem potuit nisi ut occideret. Inter gladiatores quoque uictoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. Nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest.

VI - II

II. VIBI GALLI. Concitatissuma est in morte rabies, et desperatione ultima in furorem animus impellitur. Quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per uulnera sua ruunt. Abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur. Praecipitati non quod impulit lanium trahunt sed quod occurrit, et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori.

VI - III

III. VOTIENI MONTANI. Dum filium uindico, ubi grauissime mihi noceri posset ostendi. Veneficio simile mendacium! Si incredibile est parricidium in nouerca, in sorore creditis? Non timeo ne quis hoc in sorore credat quod ego uix probaui in nouerca. Natam mihi filiam quasi futuram pacis obsidem sustuli; aiebam: dum matris meminit, obliuiscetur nouercae. At illa dum nouercae meminit matris oblita est. "Filia" inquit "mihi conscia est." Post hanc uocem remissa putares tormenta: similis facta torquenti est. Soror fratri uenenum dedit? Quamdiu luctati sumus ut crederetur nouerca priuigno dedisse! Nouerca, quod uolueras consecuta es: damnasse iam paenitet.

VI - IV

IV. ARGENTARI. Facio rem, iudices, non nouam: liberos meos a nouerca uindico. Peto ne, quia filium uindicaui, filiam perdam. Nisi succurritis, nouerca uicit, ego uictus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an nouercam. Hoc mihi carior est quod tam inuisa matri fuit.

CORNELI HISPANI.

Si conscia esset, neminem expectarem: scitis quemadmodum ueneficam oderim. Instabam tormentis, aiebam: morere peius quam occidisti; non satis mihi ardere ignes uidebantur, non satis insidere uerbera; dixi: si quid adicere tormentis tuis possum, faciam; possum, puto: iubebo filiam adferri; uocet hoc aliquis! Matrem quid expauisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? quid extimuisti tamquam nouercam?

VI - V

MARVLLI.

Ne inter supplicia quidem desit occidere: et hanc quisquam putet non potuisse uenenum sine conscia dare? Puella quae occidisse fratrem dicitur quid ante peccauit? Nouerca quoque ante priuignum occidit quam filiam. Haec bonae spei est; quaeritis argumentum? matri suae non placet.

ARELLI FVSCI.

Etiam cineribus tuis infesta est nouerca; quod unum potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc nosse nisi fratrem? Prosit illi apud uos quod illam pater laudat, et prosit quod talis mater accusat.

VI - VI

MENTONIS.

Non misereris huius? miserior est quam frater: ille habuit sine dubio nouercam, haec matrem nouerca peiorem. "Conscia" inquit "est filia." Ego torqueri coepi, nouerca torquere. Consecuta es, mulier, quod uoluisti: solus omnium magis sensi nouercam cum perdidi.

PORCI LATRONIS.

Habui filium tam bonum ut illum amare posset etiam nouerca, nisi in eam incidisset quae posset etiam filiam odisse. Hucine saecula recciderunt ut parricidium puellare sit? Ita si magnitudinem rei non intellegit, num est idonea parricidio? "Sed ueneficae" inquit "filia est." Si parentes inspiciuntur, cur non potius patri uideatur similis, cui placet, quam matri, cui displicet? Denique non recuso quo minus in illa uel matris exigatur imitatio: illa cum huius aetatis esset nec nouerca erat nec uenefica.

VI - VII

ALBVCI SILI.

Duxi uxorem nullis adhuc inquinatam fabulis, nec miror innocentem tunc fuisse: adhuc puella erat.

BLANDI.

Vt scelerata sit, nempe matri suae similis est; ante ueneficium oportet faciat quam parricidium. "Filia" inquit "conscia est." Di te perdant! etiam dum torqueris, occidis. Seruus tortus Catonem conscium furti dixii. Quid agitis? utrum plus creditis tormentis an Catoni?

BVTEONIS.

Si conscius a te, puella, quaeretur, nominato patrem. Quod nouerca tam sero, puella tam cito? "Filia" inquit "conscia est." Male pereas! at ego te putabam unius nouercam.

VI - VIII

TRIARI.

"Filia" inquit "tua conscia est." Videbatur sibi post hanc uocem uicisse. Amissum fratrem fleuit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; itaque illam nouerca peius perire uoluit quam priuignum. "Filia" inquit "conscia est." Hoc ultumum fuit nouercae ueneficium.

Q. HATERI.

Succurrite, quaeso, ne, cum torta sit quia filium meum occiderat, filiam etiam dum torquetur occiderit. Liberos effero semper unius mulieris aut mendacio aut ueneno. Non flet quantum reae satis est. Quemadmodum illi extorquebo lacrimas? Adferte mihi imaginem fratris; uidete subito desiderio fletus concitatos: numquid talem uultum cum mater torqueretur habuit?

VI - IX

PARS ALTERA.

TRIARI.

Si odissemus te, pateremur cum eiusmodi filia uiuere. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena statim radicibus pestifera sunt. Quantum illi ad scelera aetatis adiecit quod illam nouerca peperit? Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? Habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini.

VI - X

DIVISIO.

Cestius in duas partes coniecturam diuisit, et primum quaesiit an illi conscia opus fuerit; deinde: si opus est aut fuit, an hanc habuerit. Non seruauit autem modum; nam et illum locum diu tractauit: non posse sororem in mortem fratris impelli, et interim tam puellam uoluit uideri ut nulli esset idonea ministerio. Itaque elegantissime deridebat Montanus Votienus in hac controuersia ineptias rhetorum, quod sic declamarent tamquam haec quae nominata est infans esset, nec intellegerent si talis esset ne futuram quidem ream. Itaque hoc debemus, inquit, nobis proponere: puellam eius aetatis in qua [et torta† credibile scelus. Illud quidem intolerabile esse aiebat: induxerat Cestius matrem dicentem filiae: "da fratri uenenum," filiam respondentem: " mater, quid est uenenum?"

VI - XI

Triarius multo rem magis ineptam, quia non inuenit illam sed conrupit; nam ex Cesti sententia traxit; induxerat nouercam dicentem do fratri uenenum"; fecit illam respondentem: "mater, et mihi da." Quid enim est tam absurdum quam matrem sic locutam cum puella: "do fratri uenenum"? Non ferebat nec illam Triari sententiam, qua aliter Haterius usus est, cum ad epilogum peruenisset: Hoc loco debebat reus flere; num flet puella? Inueniam quemadmodum fleat; aliquis hoc imaginem fratris. Illa enim, si tam puella est ut dicat: "mater, quid est uenenum?", non potest tantae pietatis esse ut eam imago fratris in lacrimas concitet. Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, sed maxime in eloquentia, cuius regula incerta est, ut uitia quidam sua et intellegant et ament.

VI - XII

Cestius pueriliter se dixisse intellegebat: "mater, quid est uenenum?"; deridebat enim Murredium qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui coepisset puellam et diceret: "compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es," fecerat respondentem puellam: pater, quid est rea? Et aiebat Cestius: quod si ad deridendum me dixit, homo uenustus fuit, et ego nunc scio me ineptam sententiam dicere; multa autem dico non quia mihi placent sed quia audientibus placitura sunt.

VI - XIII

Et illud Rufi Vibi tolerabilius aiebat esse, sed et ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in epilogo: nutrix, ream tolle. Illud in Haterio, qui et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre, quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium, sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium exportandos locari solere. Quid enim intellegi uult hac sententia? ex toto puellam ambulare non posse, an non posse usque in exilium? Verum est, sed nec mater eius potuisset.

VI - XIV

Silo a parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae et totam hac figura declamauit: Non sum, inquit, uobis dicturus qualis debeat esse uenefica. Operam perdam si coepero describere debere esse aetate prouectam, usu exercitatam, inuisam uiro, quae possit etiam filiam occidere. Superuacuum est uti pluribus uerbis; in hac ipsa causa habemus ueneficae exemplar. Comparemus inter se duas reas; nec est quod quaeratis aliquem qui cognitionem uestram per omnis comparationis partis ducat; ego uobis dicam quomodo illam accusauerim. Ego illi obieci ante actam uitam: uos huic potestis obicere?

VI - XV

Et sic omnia circumit et comparando defendit. Illam quaestiunculam, quae in prima parte tractata erat a quibusdam, "an illi utique opus fuisset conscia," sic transcucurrit: aiebat, inquit, tota actione rea: "dic quam consciam habuerim"; ego negabam opus illi fuisse; aiebam: in eadem domo eras, uenenum notum erat, nouercae occasio facilis conuiuenti, non eras suspecta, nemo te timebat †propter sororem†. Ex altera parte hoc usus est colore: nouercam ideo uenenum dedisse ut filia sua sola heres esset; eandem illi et consciam fuisse uenefici et causam.

VI - XVI

Omnes declamatores aiebat uoluisse aliquid noui dicere illo loco quo nominabat nouerca filiam consciam. Dixit, inquit, Hybreas: ti oun? epseusato kata tes ifdias thygatros? ouk: alla kata tes emes. Hanc sententiam Fuscus Arellius, cum esset ex Asianis, non casu dixit, sed transtulit ad uerbum quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? immo de mea. Modestius hanc sententiam uertit Haterius: Quid ergo? mentita est? Quidni illa mentiretur de accusatoris sui filia?

VI - XVII

Cestius dixit: nominauit priuigni sui sororem. Albucius dixit: quid habuit quod dubitaret an parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius quem occiderat? Triarius dixit: Quid ergo? mater mentita est? Tolle matris nomen: post damnationem nouerca est. Blandus dixit: nominabo istam quae patri adfuit, istam quae mortuo fratre fleuit, torta matre non fleuit. Silo Pompeius dixit: "Filia" inquit "mihi conscia est." Post hoc eundem uultum eius notaui quem uideram moriente priuigno.

VI - XVIII

Montanus Votienus Marcellum Marcium, amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam: Inuenit quomodo damnata accusaret, moriens occideret, torta torqueret. Non est hoc indicium, sed alterum nouercae ueneficium. Latro dixerat, cum descripsisset tormenta: Instabam super caput non accusator sed tortor; ipse ignes subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus admouebam. Ego non bibam sanguinem istius, non eruam oculos? Filium mihi eripuit; nisi citius illam oppressissem, et filiam abstulisset. Triarius dixit: cum accusarem, obieci ueneficium; in ultima parte inter preces meas excitaui puellam ad ultionem fratris sui: haec res maxime iudices mouit, haec maxume nouercam offendit. Albucius dixit: postquam nominauit filiam, ad me respexit: uidelicet ut sciret an satis torsisset. Nicetes egregie dixit in hoc eodem loco: synoide moi, phesin, he thygater; kai prosetheken: he toutou.

VI - XIX

Montanus, cum diceret illum locum: quamuis sceleratos parentes uelle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam ueneficam fingere, si potest facere; difficilius est liberos inquinare quam perdere. Et illud: Fauete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit; fauete ut nullum scelus commissum sit nisi quod solet; fauete ut potius nouerca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. Damnare illam potui, effugere non potui. Sero fecisti, nouerca: si hoc ante dixisses, potuisti praeuaricationem pacisci; non recte cum damnareris animosa eras. Recte nihil potes facere. Si qua est fides, accusator insidias reae timui; nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustaui cibos. Incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi nouercam, timere de filia desii.

VI - XX

Omnes illo colore usi sunt, a nouerca nominatam filiam in dolorem patris. Gallio plura dixit: fortasse, inquit, hanc nominauit ut ueros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis inponeret, fortasse nimio dolore tormentorum stupefacta nescit quid loqueretur. Nouissume dixit: fortasse in hoc, ut quae poenas uenefici dabat accusationis exigeret. Illum sensum adiecit: Ex meis hoc adfectibus aestumo: tunc cum ira, cum odio furerem, circumspiciebam omnis ultionis uias oblitus innocentiae, si proprios habuisset filios nouerca, occidissem. In hanc ipsam quotiens impetum facere uolui! Sed propter hoc a me tuta erat quod a matre non erat.