C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER XXII

I. Implesse poterant miraculum sui natura atque tellus reputantium uel prioris tantum uoluminis dotes totque genera herbarum utilitatibus hominum aut uoluptatibus genita. Sed quanto plura restant quantoque mirabiliora inuentu! Illa enim maiore parte cibi aut odoris decorisue commendatio ad numerosa experimenta duxit; reliquarum potentia adprobat, nihil ab rerum natura sine aliqua occultiore causa gigni.

II. Equidem et formae gratia ritusque perpetui in corporibus suis aliquas exterarum gentium uti herbis quibusdam aduerto animo. Inlinunt certe aliis aliae faciem in populis barbarorum feminae; maresque etiam apud Dacos et Sarmatas corpora sua inscribunt. Similis plantagini glastum in Gallia uocatur. Britannorum coniuges nurusque toto corpore obsitae quibusdam in sacris nudae incedunt, Aethiopum colorem imitantes.

III. Iam uero infici uestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus Galatiae, Africae, Lusitaniae granis coccum imperatoriis dicatum paludamentis, transalpina Gallia herbis Tyria atque conchylia tinguit et omnes alios colores. Nec quaerit in profundis murices seque obiciendo escam, dum praeripit, beluis maris intacta etiam ancoris scrutatur uada, ut inueniat per quod facilius matrona adultero placeat, corruptor insidietur nuptae: stans et in sicco carpit, quo frugem modo. Sed culpant ablui usu; alioqui fulgentius instrui poterat luxuria, certe innocentius. Non est nunc propositum ista consectari nec committemus ut subiciendo utiliora luxuriam uilitate circumscribamus, dicturi et alias herbis tingui lapides parietesque pingi. Nec tinguendi tamen rationem omisissemus, si umquam ea liberalium artium fuisset. Interim fortius agetur auctoritasque, quanta debet, etiam surdis, hoc est ignobilibus, herbis perhibebitur, siquidem auctores imperii Romani conditoresque immensum quiddam et hinc sumpsere, quoniam non aliunde sagmina in remediis publicis fuere et in sacris legationibusque uerbenae. Certe utroque nomine idem significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra euulsum, ac semper e legatis, cum ad hostes clarigatumque mitterentur, id est res raptas clare repetitum, unus utique uerbenarius uocabatur.

IV. Corona quidem nulla fuit graminea nobilior in maiestate populi terrarum principis praemiisque gloriae. Gemmatae et aureae, uallares, murales, rostratae, ciuicae, triumphales post hanc fuere suntque cunctae magno interuallo magnaque differentia. Ceteras omnes singuli, et duces ipsi imperatoresque militibus aut aliquando collegis dedere, decreuit in triumphis senatus cura belli solutus et populus otiosus, graminea numquan nisi in desperatione suprema contigit, nulli nisi ab uniuerso exercitu seruato decreta. Ceteras imperatores dedere, hanc solam miles imperatori. Eadem uocatur obsidionalis liberatis obsidione abominandoque exitu totis castris. Quod si ciuicae honos uno aliquo ac uel humillimo ciue seruato praeclarus sacerque habetur, quid tandem existimari debet unius uirtute seruatus uniuersus exercitus? Dabatur haec uiridi e gramine decerpto inde, ubi obsessos seruasset aliquis. Namque summum apud antiquos signum uictoriae erat herbam porrigere uictos, hoc est terra et altrice ipsa humo et humatione etiam cedere, quem morem etiam nunc durare apud Germanos scio.

V. Donatus est ea L. Siccius Dentatus semel, cum ciuicas XIIII meruisset depugnassetque centiens uiciens semper uictor; tanto rarius est seruatorem unum a seruatis donari. Quidam imperatores et saepius donati sunt, ueluti P. Decius Mus tribunus militum ab exercitu, altera ab his, qui in praesidio obsessi fuerant, quanta esset eius honoris auctoritas, confessus religione, siquidem donatus bouem album Marti inmolauit et centum fuluos, qui ei uirtutis causa dati fuerant simul ab obsessis. Hic Decius postea se consul Imperioso collega pro uictoria deuouit. Data est et a senatu populoque Romano, qua claritate nihil equidem in rebus humanis sublimius duco, Fabio illi qui rem omnem Romanam restituit non pugnando; nec data, cum magistrum equitum exercitumque eius seruasset, - tunc satius fuit nomine nouo coronari appellatum patrem ab his quos seruauerat, - sed quo dictum est consensu honoratus est Hannibale Italia pulso, quae corona adhuc sola ipsius imperii manu inposita est et, quod peculiare ei est, sola a tota Italia data.

VI. Praeter hos contigit eius coronae honos M. Calpurnio Flammae tribuno militum in Sicilia, centurioni uero uni ad hoc tempus Cn. Petreio Atinati Cimbrico bello. Primum pilum is capessens sub Catulo exclusam ab hoste legionem suam hortatus tribunum suum dubitantem per castra hostium erumpere interfecit legionemque eduxit. Inuenio apud auctores eundem praeter hunc honorem adstantibus Mario et Catulo cos. praetextatum immolasse ad tibicinem foculo posito. Scripsit et Sulla dictator ab exercitu se quoque donatum apud Nolam legatum bello Marsico idque etiam in uilla sua Tusculana, quae fuit postea Ciceronis, pinxit. Quod si uerum est, hoc exsecrabiliorem eum dixerim, quandoquidem eam capiti suo proscriptione sua ipse detraxit, tanto paucioribus ciuium seruatis quam postea occisis. Addat etiamnum huic gloriae superbum cognomen Felicem, ipse tamen obsessis in toto orbe proscriptis hac corona Sertorio cessit. Aemilianum quoque Scipionem Varro auctor est donatum obsidionali in Africa Manilio consule, III cohortibus seruatis totidemque ad seruandas eas eductis, quod et statuae eius in foro suo diuus Augustus inscripsit. Ipsum Augustum M. Cicerone filio consule idibus Septembribus senatus obsidionali donauit; adeo ciuica non satis uidebatur. Nec praeterea quemquam inuenimus donatum.

VII. Nullae ergo herbae fuere certae in hoc honore, sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamuis ignobiles ignotaeque, honorem nobilem faciebant, quod latere apud nos minus quidem miror cernens neglegi ea quoque quae ad ualitudinem conseruandam cruciatusque corporis propulsandos et mortem arcendam pertinent. Sed quis non mores iure castiget? Addidere uiuendi pretia deliciae luxusque; numquam fuit uitae cupido maior nec minor cura. Aliorum hanc operae esse credimus ac ne mandato quidem nostro alios id agere medicisque prouisum esse pro nobis. Ipsi fruimur uoluptatibus et, quo nihil equidem probrosius duco, uiuimus aliena fiducia. Immo uero plerisque ultro etiam inrisui sumus ista commentantes atque friuoli operis arguimur, magno quamquam inmensi laboris solatio, sperni cum rerum natura, quam certe non defuisse nobis docebimus et inuisis quoque herbis inseruisse remedia, quippe cum medicinas dederit etiam aculeatis. Haec enim proxime restant ex iis quas priore libro nominauimus, in quibus ipsis prouidentiam naturae satis mirari amplectique non est. Dederat quas diximus molles cibisque gratas, pinxerat remedia in floribus uisuque ipso animos inuitauerat etiam deliciis auxilia permiscens. Excogitauit aliquas aspectu hispidas, tactu truces, ut tantum non uocem ipsius fingentis illas rationemque reddentis exaudire uideamur, ne scilicet depascat auida quadripes, ne procaces manus rapiant, ne neglecta uestigia obterant, ne insidens ales infringat, iis muniendo aculeis telisque armando, remediis ut tuta ac salua sint. Ita hoc quoque quod in iis odimus hominum causa excogitatum est.

VIII. Clara in primis aculeatarum erynge est siue eryngion contra serpentes et uenena omnia nascens. aduersus ictus morsusque radix eius bibitur drachmae pondere in uino aut, si plerumque tales iniurias comitetur et febris, ex aqua. Inlinitur plagis, peculiariter efficax contra chersydros ac ranas. Omnibus uero contra toxica et aconita efficaciorem Heraclides medicus in iure anseris decoctam arbitratur. Apollodorus aduersus toxica cum rana decoquit, ceteri in aqua. Ipsa dura, fruticosa, spinosis foliis, caule geniculato, cubitali et maiore aliquando, alia albicans, alia nigra, radice odorata. Et satiua quidem est et sponte nascitur in asperis, saxosis, et in litoribus maris durior nigriorque, folio apii.

IX. Ex his candidam nostri centum capita uocant. Omnes eiusdem effectus, caule et radice in cibos Graecorum receptis utroque modo, siue coquere libeat siue cruda uesci. Portentosum est quod de ea traditur, radicem eius alterutrius sexus similitudinem referre, raro inuentu, sed si uiris contigerit mas; amabiles fieri; ob hoc et Phaonem Lesbium dilectum a Sappho, multa circa hoc non Magorum solum uanitate, sed etiam Pythagoricorum. Sed in medico usu praeter supra dicta auxiliatur inflationibus, torminibus, cordis uitiis, stomacho, iocineri, praecordiis in aqua mulsa, lieni in posca, item ex mulsa renibus, stranguriae, opisthotonis, spasmis, lumbis, hydropicis, comitialibus, mulierum mensibus, siue subsidant siue abundent uuluarumque omnibus uitiis. Extrahit infixa corpori cum melle. Strumas, parotidas, panos, recedentes ab ossibus carnes sanat cum axungia salsa et cerato, item fracturas. Crapulam praesumpta arcet, aluum sitit Aliqui e nostris sub solstitio colligi eam iussere, ex aqua caelesti inponi omnibus ceruicis uitiis. Oculorum quoque albugines sanare adalligatam tradiderunt.

X. Sunt qui et acanum eryngio adscribant, spinosam breuemque et latam herbam spinisque latioribus; hanc inpositam sanguinem mire sistere.

XI. Alii eryngen falso eandem putauere esse et glycyrrhizam, quare subiungi eam protinus refert. Et ipsa sine dubio inter aculeatas est, foliis echinatis, pinguibus tactuque cumminosis, fruticosa, binum cubitorum altitudine, flore hyacinthi, fructu pilularum platani magnitudinis. Praestantissima in Cilicia, secunda Ponto, radice dulci et hac tantum in usu. Capitur ea uergiliarum occasu, longa, sucosa ceu lycium; coloris buxei melior quam nigra, quaeque lenta quam quae fragilis. Vsus in subditis decoctae ad tertias, cetero ad mellis crassitudinem, aliquando et tusae, quo genere et uulneribus inponitur et faucium uitiis omnibus, item uoci utilissimo suco sic ut spissatus est linguae subdito, item thoraci, iocineri. Hac diximus sitim famemque sedari; ob id quidam adipson appellauere eam et hydropicis dedere, ne sitirent. Ideo et conmanducata stomatice est et ulceribus oris, inspersa saepe et pterygiis. Sanat et uesicae scabiem, renium dolores, condylomata, ulcera genitalium. Dedere eam quidam potui in quartanis drachmarum duarum pondere et piper ex hemina aquae. Conmanducata sanguinem ex uulnere sistit. Sunt qui et calculos ea pelli tradiderunt.

XII. Tribuli unum genus in hortis nascitur, alterum in fluminibus tantum. Sucus ex iis colligitur ad oculorum medicinas; est enim refrigerantis naturae et ideo utilis contra inflammationes collectionesque. Vlcera per se erumpentia et praecipue in ore cum melle sanat, item tonsillas. Potus calculos frangit. Thraces qui ad Strymona habitant foliis tribuli equos saginant, ipsi nucleo uiuunt panem facientes praedulcem et qui contrahat uentrem Radix caste pureque collecta discutit strumas, semen adalligatum uaricum dolores sedat, tritum uero in aqua sparsum pulices necat.

XIII. Stoebe, quam aliqui pheon uocant, decocta in uino praecipue auribus purulentis medetur, item oculis ictu cruentatis, haemorrhagiae quoque et dysinteriae infusa.

XIV. Hippophaes in sabulosis maritimisque, spinis albis, hederae modo racemosa est, candidis, ex parte rubentibus acinis. Radix suco madet qui aut per se conditur aut pastillis farinae erui. Bilem detrahit obolo ponderis, saluberrime cum mulso. Est altera hippophaes sine caule, sine flore, foliis tantum minutis. Huius quoque sucus hydropicis mire prodest. Debent adcommodatae esse et equorum naturae neque ex alia causa nomen accepisse. Quippe quaedam animalium remediis nascuntur locupleti diuinitate ad generanda praesidia, ut non sit mirari satis ingenium eius disponentis auxilia in genera, in causas, in tempora, ut aliis prosit aliud horis diesque nullus prope sine praesidiis reperiatur.

XV. Vrtica quid esse inuisius potest? At illa praeter oleum quod in Aegypto ex ea fieri diximus uel plurimis scatet remediis. Semen eius cicutae contrarium esse Nicander adfirmat, item fungis et argento uiuo, Apollodorus et salamandris cum iure coctae testudinis, item aduersari hyoscyamo et serpentibus et scorpionibus. Quin ipsa illa amaritudo mordax uuas in ore procidentesque uuluas et infantium sedes tactu resilire cogit, lethargicos expergisci tactis cruribus magisque fronte. Eadem canis morsibus addito sale medetur, sanguinem trita naribus indita sistit et magis radice. Carcinomata et sordida ulcera sale admixto, item luxata sanat et panos, parotidas carnesque ab ossibus recedentes. Semen potum cum sapa uuluam strangulatis aperit; profluuia narium sistit inpositum. Vomitiones in aqua mulsa sumptum a cena faciles praestat duobus obolis, uno autem in uino poto lassitudines recreat. Vuluae uitiis tostum acetabuli mensura, potum in sapa resistit stomachi inflationibus. Orthopnoicis prodest cum melle et thoracem purgat eodem ecligmate et lateri medetur cum semine lini. Addunt hysopum et piperis aliquid. Inlinitur lieni, difficilem uentrem tostum cibo emollit. Hippocrates uuluam purgari poto eo pronuntiat, dolore leuari tosto acetabuli mensura, dulci poto et inposito cum suco maluae, intestinorum animalia pelli cum hydromelite et sale, defluuia capitis semine inlito cohonestari. Articulariis morbis et podagricis plurimi cum oleo uetere aut folia cum ursino adipe trita inponunt. Ad eadem radix tusa cum aceto non minus utilis, item lieni, et cocta in uino discutit panos cum axungia uetere salsa. ††Eadem psilothrum est sicca. Condidit laudes eius Phanias physicus, utilissimam cibis coctam conditamue professus arteriae, tussi, uentris destillationi, stomacho, panis, parotidibus, pernionibus, cum oleo sudorem, coctam cum conchyliis ciere aluum, cum tisana pectus purgare mulierumque menses, cum sale ulcera quae serpant cohibere. Suco quoque in usu est; expressus inlitus fronti sanguinem narium sistit, potus urinam ciet, calculos rumpit, uuam gargarizatus reprimit. Semen colligi messibus oportet. Alexandrinum maxime laudatur. Ad omnia haec et mitiores quidem teneraeque efficaces, sed praecipue siluestris illa, et hoc amplius lepras e facie tollit in uino pota. Si quadripes fetum non admittat, urtica naturam fricandam monstrant.

XVI. Ea quoque quam lamium inter genera earum appellauimus mitissima et foliis non mordentibus medetur cum mica salis contusis incussisque, inustis et strumis, tumoribus, podagris, uulneribus. Album habet in medio folio, quod ignibus sacris medetur. Quidam e nostris tempore discreuere genera et autumnalis urticae radicem adalligatam in tertianis ita ut aegri nuncupentur, cum eruatur ea radix, dicaturque cui et quorum filio eximatur, liberare morbo tradiderunt; hoc idem et contra quartanas pollere. Iidem urticae radice addito sale infixa corpori extrahi, foliis cum axungia strumas discuti uel, si suppurauerint, erodi, compleri.

XVII. Ex argumento nomen accepit scorpio herba: semen enim habet ad similitudinem caudae scorpionis, folia pauca. Valet et aduersus animal nominis sui. Est et alia eiusdem nominis effectusque, sine foliis, asparagi caule, in cacumine aculeum habens et inde nomen.

XVIII. Leucacantham alii phyllon, alii ischada, alii polygonaton appellant, radice cypiri, quae commanducata dentium dolores sedat, item laterum et lumborum, ut Hicesius tradit, semine poto drachmis octo aut suco. Eadem ruptis, conuulsis medetur.

XIX. Helxinen aliqui perdicium uocant, quoniam perdices ea praecipue uescantur, alii sideritem, nonnulli parthenium. Folia habet mixtae similitudinis plantagini et marruuio, cauliculos densos, leuiter rubentes, semina in capitibus lappaceis adhaerescentia uestibus, unde et helxinen dictam uolunt. Sed nos qualis uera esset helxine diximus priore libro. Haec autem inficit lanas, sanat ignes sacros et tumores collectionesque omnes et adusta, panos. Sucus eius cum psimithio ignes sacros et guttura incipientia turgescere, item ueterem tussim cyatho hausto et omnia in umido, sicut tonsillas, et uarices cum rosaceo. Inponitur et podagris cum caprino sebo ceraque Cypria.

XX. Perdicium siue parthenium siue etiam sideritis alia est; ab nostris herba urceolaris uocatur, ab aliis astercum; folio similis ocimo, nigrior tantum, nascens in tegulis parietinisque. Medetur cum mica salis trita isdem omnibus quibus lamium et eodem modo, item uomicae calfacto suco pota, sed contra uulsa, rupta lapsusque et praecipitia, ut uehiculorum euersiones, singularis. Verna carus Pericli Atheniensium principi, cum is in arce templum aedificaret repsissetque super altitudinem fastigii et inde cecidisset, hac herba dicitur sanatus monstrata Pericli somnio a Minerua, quare parthenium uocari coepta est adsignaturque ei deae. Hic est uernula cuius effigies ex aere fusa est et nobilis ille Splanchnoptes.

XXI. Chamaeleonem aliqui ixian uocant. Duo genera eius: candidior asperiora habet folia, serpit in terra echini modo spinas erigens, radice dulci, odore graui. Quibusdam in locis uiscum gignit album sub alis foliorum, maxime circa canis ortum, quo modo tura nasci dicuntur, unde et ixia appellatur. Hae mastiche utuntur mulieres. Quare et chamaeleon uocetur uarietate foliorum euenit; mutat enim cum terra colores, hic niger, illic uiridis, aliubi cyaneus, atque aliis coloribus. Ex his candidus hydropicos sanat suco radicis decoctae; bibitur drachma in passo. Pellit et interaneorum animalia acetabuli mensura suci eiusdem in uino austero cum origani scopis. Facit ad difficultatem urinae. Hic sucus occidit et canes suesque in polenta addita aqua et oleo, contrahit in se mures ac necat, nisi protinus aquam sorbeant. Radicem eius aliqui concisam seruari iubent funiculis pendentem decoquuntque in cibo contra fluctiones quas Graeci rheumatismos uocant. Ex nigris aliqui marem dixere cui flos purpureus esset, et feminam cui uiolaceus. Vna nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali. Radicibus earum lichenes curantur cum sulpure et bitumine una coctis, conmanducatis uero dentes mobiles aut in aceto decoctis. Suco scabiem et quadripedum sanant. Et ricinos canum necat, iuuencos quoque anginae modo, quare a quibusdam ulophyton uocatur et cynozolon propter grauitatem odoris. Ferunt et haec uiscum ulceribus utilissimum. Omnium autem generum eorum radices scorpionibus aduersantur.

XXII. Coronopus oblonga herba est cum fissuris. Seritur interim, quoniam radix coeliacis praeclare facit in cinere tosta.

XXIII. Et anchusae radix in usu est, digitali crassitudine. Finditur papyri modo manusque inficit sanguineo colore, praeparat lanas pretiosis coloribus. Sanat ulcera in cerato, praecipue senum, item adusta. Liquari non potest in aqua, oleo dissoluitur, idque sincerae experimentum est. Datur et ad renium dolores drachma eius potui in uino aut, si febris sit, in decocto balani; item iocinerum uitiis et lienis et bile subfusis. Lepris et lentigini inlinitur ex aceto. Folia trita cum melle et farina luxatis inponuntur, et pota drachmis duabus in mulso aluum sistunt. Pulices necare radix in aqua decocta traditur.

XXIV. Est et alia similis pseudoanchusa ob id appellata, a quibusdam uero echis aut doris et multis aliis nominibus, lanuginosior et minus pinguis, tenuioribus foliis, languidioribus. Radix in oleo non fundit rubentem sucum, et hoc ab anchusa discernitur. Contra serpentes efficacissima potu foliorum uel seminis. Folia ictibus inponuntur. Virus serpentes fugat. Bibitur et propter spinae dolores. Folium eius sinistra decerpi iubent Magi et cuius causa sumatur dici tertianisque febribus adalligari.

XXV. Est et alia herba proprio nomine onochilon, quam aliqui anchusam uocant, alii archebion, alii onochelim, aliqui rhexiam, multi enchrysam, paruo frutice, flore purpureo, asperis foliis et ramis, radice messibus sanguinea, cetero nigra, in sabulosis nascens, efficax contra serpentes maximeque uiperas et radice et foliis, aeque cibo ac potu. Vires habet messibus. Folia trita odorem cucumeris reddunt. Datur in cyathis tribus uulua procidente. Pellit et taenias cum hysopo, et in dolore renium aut iocineris ex aqua mulsa, si febris sit, sin aliter, e uino bibitur. Lentigini ac lepris radix inlinitur. Habentes eam a serpentibus feriri negantur. Est et alia huic similis flore rubro, minor, et ipsa ad eosdem usus traduntque, conmanducata ea si inspuatur, mori serpe.

XXVI. Anthemis magnis laudibus celebratur ab Asclepiade; aliqui leucanthemida uocant, alii leucanthemum, alii eranthemida, quoniam uere floreat, alii chamaemelon, quoniam odorem mali habeat; nonnulli melanthion uocant. Genera eius tria fronde tantum distant, palmum non excedentia, paruis foliis rutae candidis aut malinis aut purpureis. In macro solo aut iuxta semitas colligitur uere et in coronamenta reponitur. Eodem tempore et medici folia tusa in pastillos digerunt, item florem et radicem. Dantur omnia mixta drachmae unius pondere contra serpentium omnium ictus. Pellunt mortuos partus, item menstrua in potu et urinam calculosque; inflationes, iocinerum uitia, bilem subfusam, aegilopia; conmanducata ulcerum eruptiones manantes sanant. Ex omnibus his generibus ad calculos efficacissima est quae florem purpureum habet, cuius et foliorum et fructus amplitudo maiuscula est. Hanc proprie quidam eranthemim uocant.

XXVII. Loton qui arborem putant tantum esse, uel Homero auctore coargui possunt. Is enim inter herbas subnascentes deorum uoluptati loton primam nominauit. Folia eius cum melle oculorum cicatrices, argema, nubeculas discutiunt.

XXVIII. Est et lotometra, quae fit ex loto sata, ex cuius semine simili milio †porri† fiunt panes in Aegypto a pastoribus, maxime aqua uel lacte subacti. Negatur quicquam illo pane salubrius esse aut leuius, dum caleat; refrigeratus difficilius concoquitur fitque ponderosus. Constat eos qui illo uiuant nec dysinteria nec tenesmo neque aliis morbis uentris infestari. Itaque inter remedia eorum habetur.

XXIX. Heliotropii miraculum saepius diximus cum sole se semper circumagentis etiam nubilo die; tantus sideris amor est. Noctu uelut desiderio contrahit caeruleum florem. Genera eius duo, tricoccum et helioscopium. Hoc altius, quamquam utrumque semipedalem altitudinem non excedit, ab una radice ramosum. Semen in folliculo messibus colligitur. Nascitur nonnisi in pingui solo cultoque maxime, tricoccum ubique. Si decoquatur, inuenio cibis placere et in lacte iucundius aluum molliri et, si decocti sucus bibatur, efficacissime exinaniri. Maioris sucus excipitur aestate hora sexta, miscetur cum uino, sic firmior. Capitis dolores sedat rosaceo admixto. Verrucas cum sale tollit sucus e folio, unde nostri uerrucariam herbam appellauere, aliis cognominari effectibus digniorem. Namque et serpentibus et scorpionibus resistit ex uino aut aqua mulsa, ut Apollophanes et Apollodorus tradunt. Folia infantium destillationibus, quod siriasim uocant, inlita medentur, item contractionibus, etiam si id comitialiter accidat. Decocto quoque foueri os saluberrimum est. Potum id pellit taenias et renium harenas; si cuminum adiciatur, calculos frangit. Decoqui cum radice oportet, quae cum foliis et hircino sebo podagris inlinitur. Alterum genus, quod tricoccum appellauimus, et alio nomine scorpiuron uocatur, foliis non solum minoribus, sed etiam in terram uergentibus. Semen ei est effigie scorpionis caudae, quare nomen. Vis ad omnia uenenata et phalangia, sed contra scorpiones praecipue inlita. Non feriuntur habentes et, si terram surculo heliotropii circumscribat aliquis, negant scorpionem egredi, inposita uero herba aut uda omnino respersum protinus mori. Seminis grana quattuor pota quartanis prodesse dicuntur, tria uero tertianis, uel si herba ipsa ter circumlata subiciatur capiti. Semen et uenerem stimulat, cum melle panos discutit. Verrucas hoc utique heliotropium radicitus extrahit et excrescentia in sedibus. Spinae quoque ac lumborum sanguinem corruptum trahit inlitum semen et potum in iure gallinacei decoctum aut cum beta et lente. Cortex seminis liuentibus colorem reddit. Magi heliotropium in quartanis quater, in tertianis ter adligari iubent ab ipso aegro precarique eum soluturum se nodos liberatum et iacere non exempta herba.

XXX. Aliud adianto miraculum: aestate uiret, bruma non marcescit, aquas respuit, perfusum mersumue sicco simile est - tanta dissociatio deprehenditur -, unde et nomen a Graecis alioqui frutici topiario. Quidam callitrichon uocant, alii polytrichon, utrumque ab effectu; tinguit enim capillum et ad hoc decoquitur in uino cum semine apii adiecto oleo copioso, ut crispum densumque faciat; et defluere autem prohibet. Duo genera eius: candidius et nigrum breuiusque. Id quod maius est polytrichon, aliqui trichomanes uocant. Vtrique ramuli nigro colore nitent, foliis felicis, ex quibus inferiora aspera ac fusca sunt, omnia autem contrariis pediculis, densa ex aduerso inter se, radix nulla. Vmbrosas petras parietumque aspergines ac fontium maxime specus sequitur et saxa manantia, quod miremur, cum aquas non sentiat. Calculos e corpore mire pellit frangitque? utique nigrum, qua de causa potius quam quod in saxis nasceretur a nostris saxifragum appellatum crediderim. Bibitur e uino quantum terni decerpsere digiti. Vrinam cient, serpentium et araneorum uenenis resistunt, in uino decocti aluum sistunt. Capitis dolores corona ex his sedat. Contra scolopendrae morsus inlinuntur, crebro auferendi, ne perurant; hoc et in alopeciis. Strumas discutiunt furfuresque in facie et capitis manantia ulcera. Decoctum ex his prodest suspiriosis et iocineri, lieni et felle subfusis, hydropicis. Stranguriae inlinuntur et renibus cum absinthio. Secundas cient et menstrua, sanguinem sistunt ex aceto aut rabi suco poti. Infantes quoque exulcerati perunguntur ex iis cum rosaceo et uino prius. Folium in urina pueri inpubis tritum quidem cum aphronitro et inlitum uentri mulierum, ne rugosus fiat, praestare dicitur. Perdices et gallinaceos pugnaciores fieri putant in cibum eorum additis pecorique esse utilissimos.

XXXI. Picris ab insigni amaritudine cognominatur, ut diximus, folio rotundo. Tollit eximie uerrucas. Thesium quoque non dissimili amaritudine est, sed purgat aluum, in quem usum teritur ex aqua.

XXXII. Asphodelum de clarissimis herbarum, ut quod heroion aliqui appellauerint, Hesiodus et in siluis nasci dixit, Dionysius marem ac feminam esse. Defectis corporibus et phthisicis constat bulbos eius cum tisana decoctos aptissime dari panemque ex his cum farina subactis saluberrimum esse. Nicander et contra serpentes ac scorpiones uel caulem, quem anthericum uocauimus, uel semen uel bulbos dedit in uino tribus drachmis substrauitque somno contra hos metus. Datur et contra uenenata marina et contra scolopendras terrestres. Cocleae mire in Campania caulem eum persequuntur et sugendo arefaciunt. Folia quoque inlinuntur uenenatorum uulneribus ex uino. Bulbi neruis articulisque cum polenta tusi inlinuntur; prodest et concisis ex aceto lichenas fricare, item ulceribus putrescentibus ex aqua inponere, mammarum quoque et testium inflammationibus. Decocti in faece uini oculorum epiphoris supposito linteolo medentur. Fere in quocumque morbo magis decoctis utuntur, item ad tibiarum taetra ulcera rimasque corporum quacumque in parte farina arefactorum. Autumno autem colliguntur, cum plurimum ualent. Sucus quoque ex tusis expressus aut decoctis utilis fit corporis dolori cum melle, idem odorem corporis iucundum affectantibus cum iri arida et salis exiguo. Folia et supra dictis medentur et strumis, panis, ulceribus in facie decocta in uino. Cinis e radice alopecias emendat et rimas pedum sedisque, decoctae radicis in oleo sucus perniones et ambusta et grauitatem aurium; infunditur a contraria aure in dolore dentium. Prodest et urinae pota modice radix et menstruis et lateris doloribus, item ruptis, conuulsis, tussibus, drachmae pondere in uino pota. Eadem et uomitiones adiuuat commanducata. Semine sumpto turbatur uenter. Chrysermus et parotidas in uino decocta radice curauit, item strumas admixta cachry ex uino. Quidam aiunt, si inposita radice pars eius in fumo suspendatur quartoque die soluatur, una cum radice arescere strumam. Diocles ad podagras utroque modo, cocta crudaque, usus est, ad perniones decocta ex oleo; dedit et suffusis felle in uino et Hydro picis. Venerem quoque concitari cum uino et melle perunctis aut bibentibus tradidere. Xenocrates et lichenas, psoras, lepras radice in aceto decocta tolli dicit, item suco cum hyoscyamo et pice liquida alarum quoque et feminum uitia, capillum crispiorem fieri, raso prius capite, si radice ea fricetur, Simos lapides renium in uino decocta potaque eximi. Hippocrates semine ad impetus lienis dari censet. Iumentorum quoque ulcera ac scabiem radix inlita aut decoctae sucus ad pilum reducit. Mures eadem fugantur, cauerna praeclusa moriuntur.

XXXIII. Asphodelum ab Hesiodo quidam halimon appellari existimauere, quod falsum arbitror; est enim suo nomine halimon, non parui et ipsum erroris inter auctores. Alii enim fruticem esse dicunt densum, candidum, sine spina, foliis oleae, sed mollioribus; coqui haec ciborum gratia, radice tormina discuti drachmae pondere in aqua mulsa pota, item rupta, conuulsa. Alii olus maritimum esse dixere salsum et inde nomen, foliis in rotunditatem longis, laudatum in cibis. Duorum praeterea generum, siluestre et mitius, utrumque prodesse dysintericis etiam exulceratis cum pane, stomacho uero ex aceto. Vlceribus uetustis inlini crudum et uulnerum recentium impetus lenire et luxatorum pedum ac uesicae dolores. Siluestri tenuiora folia, sed in isdem remediis effectus maiores et in sananda hominum ac pecorum scabie. Praeterea nitorem corpori fieri dentibusque candorem, si fricentur radice ea, semine linguae subdito sitim non sentiri. Hoc quoque mandi et utraque etiam condiri. Crateuas tertium quoque genus tradidit longioribus foliis et hirsutioribus, odore cupressi, nasci sub hedera maxime, prodesse opisthotonis, contractionibus neruorum tribus obolis in sextarium aquae.

XXXIV. Acanthi, topiariae et urbanae herbae lato longoque folio crepidines marginum adsurgentiumque puluinorum toros uestientis, duo genera sunt: aculeatum et crispum, quod breuius, alterum leue, quod aliqui paederota uocant, alii melamphyllum. Huius radices ustis luxatisque mire prosunt, item ruptis, conuulsis, et phthisin metuentibus, id coctae cibo, maxime tisana. Podagris quoque inlinuntur tritae et calefactae calidis.

XXXV. Bupleuron in sponte nascentium olerum numero Graeci habent, caule cubitali, foliis multis longisque capite aneti, laudatum in cibis ab Hippocrate, in medicina Glaucone et Nicandro. Semen contra serpentes ualet. Folia ad secundas feminarum uel sucum ex uino inlinunt, et strumis folia cum sale et uino. Radix contra serpentes datur in uino et urinae ciendae.

XXXVI. Buprestim magna inconstantia Graeci in laudibus ciborum etiam habuere, iidemque remedia tamquam contra uenenum prodiderunt. Et ipsum nomen indicio est boum certe uenenum esse, quos dissilire degustata fatentur. Quapropter nec de hac plura dicemus nec est uero causa quare uenena monstremus inter gramineas coronas, nisi libidinis causa expetenda alicui uidetur, quam non aliter magis accendi putant quam pota ea.

XXXVII. Elaphoboscon ferulaceum est, geniculatum digiti crassitudine, semine corymbis dependentibus silis effigie, sed non amaris, foliis olusatri. Et hoc laudatum in cibis - quippe etiam conditum prorogatur -, ad urinam ciendam, lateris dolores sedandos, rupta, conuulsa sananda, inflationes discutiendas colique tormenta, contra serpentium omniumque aculeatorum ictus, quippe fama est hoc pabulo ceruos resistere serpentibus. Fistulas quoque radix nitro addito inlita sanat, siccanda autem ia eo usu prius est, ne suco suo madeat qui contra serpentium ictus non facit deteriorem eam.

XXXVIII. Scandix quoque in olere siluestri a Graecis ponitur, ut Ophion et Erasistratus tradunt. Item decocta aluum sistit, semine singultus confestim ex aceto sedat. Inlinitur ambustis, urinas ciet. Decoctae sucus prodest stomacho, iocineri, renibus, uesicae. Haec est quam Aristophanes Euripidi poetae obicit ioculariter: matrem eius ne olus quidem legitimum uenditasse, sed scandicem. Eadem erat enthryscum, si teneriora folia et odoratiora haberet. Peculiaris laus eius, quod fatigato uenere corpori succurrit marcentesque iam senio coitus excitat. Sistit profluuia alba feminarum.

XXXIX. Et iasine olus siluestre habetur, in terra repens, cum lacte multo, florem fert candidum; conchylium uocant. Et huius eadem commendatio ad stimulandos coitus. Cruda ex aceto in cibis et mulieribus lactis ubertatem praestat. Salutaris est phthisin sentientibus. Infantium capiti inlita nutrit capillum tenacioremque eius cutem efficit.

XL. Estur et caucalis feniculo similis, breui caule, flore candido, cordi utilis. Sucus quoque eius bibitur, stomacho perquam commendatus et urinae calculisque et harenis pellendis et uesicae pruritibus. Extenuat et lienis, iocineris reniumque pituitas. Semen menses feminarum adiuuat bilemque a partu siccat. Datur et contra profluuia geniturae uiris. Chrysippus et conceptionibus eam putat conferre multum: bibitur in uino ieiunis. Inlinitur et contra uenena marinorum, sicut Petrichus in carmine suo significat.

XLI. His adnumerant et sium latius apio, in aqua nascens, pinguius nigriusque, copiosum semine, sapore nasturtii. Prodest urinis, renibus, lienibus mulierumque mensibus, siue ipsum in cibo sumptum siue ius decocti siue semine in uino drachmis duabus. Calculos rumpit aquisque quae gignunt eos resistit. Dysintericis prodest infusum, item inlitum lentigini et mulierum uitiis in facie noctu inlitum, lomentoque cutem emendat et ramices lenit, equorum etiam scabiem.

XLII. Sillybum chamaeleonti albo similem, aeque spinosam, ne in Cilicia quidem aut Syria aut Phoenice, ubi nascitur, coquere tanti est; ita operosa eius culina traditur. In medicina nullum usum habet.

XLIII. Scolymum quoque in cibos recipit oriens et alio nomine limoniam appellauit. Frutex est numquam cubitali altior, tristis foliorum aculeis, radice nigra, sed dulci, Eratostheni quoque laudata in pauperis cena. Vrinam ciere praecipue traditur, sanare lichenas et lepras ex aceto, uenerem stimulare in uino Hesiodo et Alcaeo testibus, qui florente ea cicadas acerrimi cantus esse et mulieres libidinis auidissimas uirosque in coitum pigerrimos scripsere, uelut prouidentia naturae hoc adiumento tunc ualentissimo. Item graueolentiam alarum emendat radicis emedullatae uncia in uini Falerni heminis tribus decocta ad tertias et a balineo ieiuno itemque post cibum cyathis singulis pota. Mirum est quod Xenocrates promittit experimento, uitium id ex alis per urinam effluere.

XLIV. Estur et sonchos - ut quem Theseo apud Callimachum adponat Hecale - uterque, albus et niger. Lactucae similes ambo, nisi spinosi essent, caule cubitali, anguloso, intus cauo, sed qui fractus copioso lacte manet. Albus, cui e lacte nitor, utilis orthopnoicis lactucarum modo ex embammate. Erasistratus calculos per urinam pelli eo monstrat et oris graueolentiam commanducato corrigi. Subus trium cyathorum mensura in uino albo et oleo calefactus adiuuat partus ita ut a potu ambulent grauidae; datur et in sorbitione. Ipse caulis decoctus facit lactis abundantiam nutricibus coloremque meliorem infantium, utilissimus his quae lac sibi coire sentiant. Instillatur auribus sucus calidusque in stranguria bibitur cyathi mensura et in stomachi rosionibus cum semine cucumeris nucleisque pineis. Inlinitur et sedis collectionibus. Bibitur contra serpentes scorpionesque, radix uero inlinitur. Eadem decocta in oleo cum punici mali calyce, aurium morbis praesidium est. Haec omnia ex albo. Cleemporus nigro prohibet uesci ut morbos faciente, de albo consentiens. Agathocles etiam contra sanguinem tauri demonstrat sucum eius. Refrigeratoriam tamen uim esse conuenit nigro et hac causa inponendum cum polenta. Zenon radicem albi in stranguria suadet.

XLV. Chondrion siue chondrille folia habet intubi, circumrosis similia, caulem minus pedalem suco madentem amaro, radice fabae simili, aliquando numerosa. Habet proximam terrae mastichen tuberculo fabae, quae adposita feminarum menses trahere dicitur. Tusa cum radicibus tota diuiditur in pastillos contra serpentes, argumento probabili, siquidem mures agrestes laesi ab his hanc esse dicuntur. Sucus ex uino coctae aluum sistit. Eadem palpebrarum pilos inordinatissimos pro cummi efficacissime regit. Dorotheus stomacho et concoctionibus utilem carminibus suis pronuntiauit. Alioqui feminis et oculis generationique uirorum contrariam putauere.

XLVI. Inter ea quae temere manduntur et boletos merito posuerim, opimi quidem hos cibi, sed inmenso exemplo in crimen adductos, ueneno Tiberio Claudio principi per hanc occasionem ab coniuge Agrippina dato, quo facto illa terris uenenum alterum sibique ante omnes Neronem suum dedit. Quorundam ex iis facile noscuntur uenena diluto rubore, rancido aspectu, liuido intus colore, rimosa stria, pallido per ambitum labro. Non sunt haec in quibusdam, siccique et tuberi similes, ueluti guttas in uertice albas ex tunica sua gerunt. Vuluam enim terra ob hoc prius gignit, ipsum postea in uulua, ceu in ouo est luteum, nec tunicae minor gratia in cibo infantis boleti. Rumpitur haec primo nascente, mox increscente in pediculi corpus absumitur, raro unquam geminis ex uno pede. Origo prima causaque e limo et acescente suco madentis terrae aut radicis fere glandiferae, initioque spuma lentior, dein corpus membranae simile, mox partus, ut diximus. Illa pernicialia quae probandi alea! Si caligaris clauus ferriue aliqua robigo aut panni marcor adfuerit nascenti, omnem ilico sucum alienum saporemque in uenenum concoquit. Deprehendisse qui nisi agrestes possunt atque qui colligunt ipsi? Alia uitia ne hi quidem, si serpentis cauerna iuxta fuerit, si patescentem primo adhalauerit, capaci uenenorum cognatione ad uirus accipiendum. Itaque caueri conueniat prius quam se condant serpentes. Signa erunt tot herbae, tot arbores fruticesque ab emersu earum ad latebram usque uernantes et uel fraxini tantum folia nec postea nascentia nec ante decidentia. Et boletis quidem ortus occasusque omnis intra dies septem est.

XLVII. Fungorum lentior natura et numerosa genera, sed origo non nisi ex pituita arborum. Tutissimi qui rubent callo, minus diluto rubore quam boleti; mox candidi, uelut apice flaminis insignibus pediculis; tertium genus suilli, uenenis accommodatissimi. Familias nuper interemere et tota conuiuia, Annaeum Serenum, praefectum Neronis uigilum, et tribunos centurionesque. Quae uoluptas tanta ancipitis cibi? Quidam discreuere arborum generibus, fico, ferula et cummim ferentibus, non item taxo aut robore, cupresso, ut diximus. Sed ista quis spondet in uenalibus? Omnium colos liuidus. Hic habebit ueneni argumentum, quo similior fuerit arborum sucis. Aduersus haec diximus remedia dicemusque. Interim sunt aliqua et in iis. Glaucias stomacho utiles putat boletos. Siccantur pendentes suilli, iunco transfixi, quales e Bithynia ueniunt. Hi fluctionibus alui quas rheumatismos uocant medentur excrescentibusque in sede carnibus; minuunt enim eas et tempore absumunt, item lentiginem et mulierum in facie uitia. Lauantur etiam, ut plumbum, in oculorum medicamenta. Sordidis ulceribus et capitis eruptionibus, canum morsibus ex aqua inlinuntur. Libet et coquendi dare aliquas communes in omni eo genere obseruationes, quando ipsae suis manibus deliciae praeparant hunc cibum solum et cogitatione ante pascuntur sucinis nouaculis aut argenteo apparatu comitante. Noxii erunt fungi qui in coquendo duriores fient; innocentiores qui nitro addito coquentur, utique si percoquantur. Tutiores fiunt cum carne cocti aut cum pediculo piri; prosunt et pira confestim sumpta. Debellat eos et aceti natura contraria iis.

XLVIII. Imbribus proueniunt omnia haec, imbre et silphium uenit primo, ut dictum est. Ex Syria nunc hoc maxime inportatur, deterius Parthico, sed Medico melius, extincto omni Cyrenaico, ut diximus. Vsus silphii in medicina foliorum ad purgandas uuluas pellendosque emortuos partus; decocuntur in uino albo et odorato, ut bibatur mensura acetabuli a balineis. Radix prodest arteriis exasperatis, collectionibus sanguinis inlinitur. Sed in cibis concoquitur aegre, inflationes facit et ructus, urinae quoque noxia, suggillatis cum uino et oleo amicissima et cum cera strumis. Verrucae sedis crebriore eius suffitu cadunt.

XLIX. Laser e silphio profluens quo diximus modo inter eximia naturae dona numeratum plurimis compositionibus inseritur, per se autem algores excalfacit, potum neruorum uitia extenuat. Feminis datur in uino et lanis mollibus admouetur uuluae ad menses ciendos; pedum clauos circumscariphatos ferro mixtum cerae extrahit; urinam ciet ciceris magnitudine dilutum. Andreas spondet copiosius sumptum nec inflationes facere et concoctioni plurimum conferre senibus et feminis, item hieme quam aestate utilius, et tum aquam bibentibus; cauendum ne qua sit exulceratio intus. Ab aegritudine recreationi efficax in cibo; tempestiue enim datum cauterii uim obtinet, adsuetis etiam utilius quam expertibus. Extera corporum indubitatas confessiones habent: uenena telorum et serpentium extinguit potum; ex aqua uulneribus his circumlinitur, scorpionum tantum plagis ex oleo, ulceribus uero non maturescentibus cum farina hordeacia uel fico sicca, carbunculis cum ruta uel cum melle uel per se uisco superlitum, ut haereat; sic et ad canis morsus; excrescentibus circa sedem cum germine punici mali ex aceto decoctum, clauis qui uolgo morticini appellantur nitro mixto. Alopecias nitro ante subactas replet cum uino et croco aut pipere ac murium fimo et aceto. Perniones ex uino fouet et ex oleo coctum inponitur, sic et callo, clauis pedum superrasis; praecipuae utilitatis contra aquas malas, pestilentes tractus uel dies; et in tussi, uua, fellis ueteri suffusione, hydropicis, raucitatibus; confestim enim purgat fauces uocemque reddit. Podagras in spongea dilutum posca lenit. Pleuriticis in sorbitione uinum poturis datur, contractionibus, opisthotonicis ciceris magnitudine cera circumlitum. In angina gargarizatur. Anhelatoribus et in tussi uetusta cum porro et aceto datur, at ex aceto his qui coagulum lactis sorbuerint, praecordiorum uitiis syntecticis, comitialibus cum uino, in aqua mulsa linguae paralysi; coxendicibus et lumborum doloribus cum decocto melle inlinitur. Non censuerim, quod auctores suadent, cauernis dentium in dolore inditum cera includi, magno experimento hominis qui se ea de causa praecipitauit ex alto. Quippe tauros inflammat naribus inlitis, serpentes auidissimas uini admixtum rumpit; ideo nec inungui suaserim, cum Attico licet melle praecipiant. Quas habeat utilitates admixtum aliis inmensum est referre, et nos simplicia tractamus, quoniam in his naturam esse apparet, in illis coniecturam saepius fallacem, nulli satis custodita in mixturis concordia naturae ac repugnantia. Qua de re mox plura.

L. Non esset mellis auctoritas in pretio minor quam laseris, ni ubique nasceretur. Illud ipsa fabricata sit natura, sed huic gignendo animal, ut diximus, innumeros ad usus, si quotiens misceatur aestimemus. Prima propolis aluorum, de qua diximus, aculeos et omnia infixa corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, dolores neruorum mulcet ulceraque iam desperantia cicatricem cludit. Mellis quidem ipsius natura talis est ut putrescere corpora non sinat, iucundo sapore atque non aspero, alia quam salis natura, faucibus, tonsillis, anginae omnibusque oris desideriis utilissimum arescentique in febribus linguae, iam uero peripneumonicis, pleuriticis decoctum, item uulneribus, a serpente percussis et contra uenena, fungos, paralyticis in mulso, quamquam suae mulso dotes constant. Mel auribus instillatur cum rosaceo, lendes et foeda capitis animalia necat. Vsus despumati semper aptior, stomachum tamen inflat, bilem auget, fastidium creat et oculis per se inutile aliqui arbitrantur; rursus quidam angulos exulceratos melle tangi suadent. Mellis causas atque differentias nationesque et indicationem in apium ac deinde florum natura diximus, cum ratio operis diuidi cogeret miscenda rursus naturam rerum pernoscere uolentibus.

LI. In mellis operibus et aqua mulsa debet tractari. Duo genera eius, subitae ac recentis, alterum inueteratae. Repentina despumato melle praeclaram utilitatem habet in cibo aegrotantium leui, hoc est alica eluta, uiribus recreandis, ore stomachoque mulcendo, ardores refrigerando. Frigidam enim dari utilius uentrem molliendo. Inuenio apud auctores hoc calido potu bibendum alsiosis, item animi humilis et praeparci, quos illi dixere micropsychos. Vt est ratio subtilitatis inmensae a Platone descendens, corpusculis rerum leuibus scabris, angulosis rotundis, magis aut minus ad alioram naturam accedentibus, ideo non eadem omnibus amara aut dulcia esse, sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam et in siti. Ergo et haec animi asperitas, seu potius animae, dulciore suco mitigatur lenito transitu spiritus et molliore facto meatu, ne scindat euntem redeuntemque. Experimenta in se cuique: nullius non ira, luctus, tristitia et omnis animi impetus cibo moritur, ideoque obseruanda sunt quae non solum corporum medicinam, sed et morum habent.

LII. Aqua mulsa et tussientibus utilis traditur, calefacta inuitat uomitiones, contra uenenum psimithii salutaris addito oleo, item contra hyoscyami cum lacte maxime asinino, et contra halicacabi, ut diximus. Infunditur et auribus et genitalium fistulae. Vuluis inponitur cum pane molli, subitis tumoribus, luxatis leniendisque omnibus. Inueteratae usum damnauere posteri minus innocentem aqua minusque uino firmum; longa tamen uetustate transit in uinum, ut constat inter omnes, stomacho inutilissimum neruisque contrarium.

LIII. Semper mulsum ex uetere uino utilissimum facillimeque cum melle concorporatur, quod in dulci numquam euenit. Ex austero factum non inflat stomachum, neque ex decocto melle minusque implet, quod fere euenit; adpetendi quoque reuocat auiditatem cibi. Aluum mollit frigido potu, pluribus calido sistit, corpora auget. Multi senectam longam mulsi tantum intrita tolerauere neque alio ullo cibo, celebri Pollionis Romili exemplo. Centesimum annum excedentem eum diuus Augustus hospes interrogauit, quanam maxime ratione uigorem illum animi corporisque custodisset. At ille respondit: "Intus mulso, foris oleo." Varro regium cognominatum arquatorum morbum tradit, quoniam mulso curetur.

LIV. Melitites quo fieret modo ex musto et melle docuimus in ratione uini. Saeculis iam fieri non arbitror hoc genus inflationibus obnoxium. Solebat tamen inueteratum alui causa dari in febre, item articulario morbo et neruorum infirmitate laborantibus et mulieribus uini abstemiis.

LV. Mellis naturae adnexa cera est de cuius origine, bonitate, nationibus suis locis diximus. Omnis autem mollit, calefacit, explet corpora. Recens melior. Datur in sorbitione dysintericis, fauique ipsi in pulte alicae prius tostae. Aduersatur lactis naturae ac milii magnitudine decem grana cerae hausta non patiuntur coagulari lac in stomacho. Si inguen tumeat, albam ceram in pube fixisse remedio est.

LVI. Nec huius usus quos mixta aliis praestat enumerare possit medicina, sicuti nec ceterorum quae cum aliis prosunt. Ista, ut diximus, ingeniis constant. Non fecit ceratum, malagmata, emplastra, collyria, antidota parens illa ac diuina rerum artifex. Officinarum haec, immo uerius auaritiae commenta sunt. Naturae quidem opera absoluta atque perfecta gignuntur, paucis ex causa, non ex coniectura rebus adsumptis, ut suco aliquo sicca temperentur ad meatus aut corpore alio umentia ad nexus. Scripulatim quidem colligere ac miscere uires non coniecturae humanae opus, sed inpudentiae est. Nos nec Indicarum Arabicarumque mercium aut extremi orbis adtingimus medicinas. Non placent remediis tam longe nascentia, non nobis gignuntur, immo ne illis quidem; alioqui non uenderent. Odorum causa unguentorumque et deliciarum, si placet, etiam superstitionis gratia emantur, quoniam ture supplicamus et costo. Salutem quidem sine istis posse constare uel ob id probabimus ut tanto magis sui delicias pudeat.

LVII. Sed medicinas e floribus coronamentisque et hortensiis quaeque mandantur herbae persecuti quonam modo frugum omittimus? Nimirum et has indicare conueniat. In primis sapientissima animalium esse constat quae fruge uescantur. Siliginis grana combusta et trita in uino Amineo oculis inlita epiphoras sedant, tritici uero ferro combusta iis quae frigus usserit praesentaneo sunt remedio. Farina tritici ex aceto cocta neruorum contractionibus, cum rosaceo uero et fico sicca myxisque decoctis furfures tonsillis faucibusque gargarizatione prosunt. Sex. Pomponius, praetorii uiri pater, Hispaniae citerioris princeps, cum horreis suis uentilandis praesideret correptus dolore podagrae mersit in triticum super genua sese leuatusque siccatis pedibus mirabilem in modum hoc postea remedio usus est. Vis tanta est ut cados plenos siccet. Paleam quoque tritici uel hordei calidam inponi ramicum incommodis experti iubent, quaque decoctae sint aqua fouere. Est in farre uermiculus teredini similis, quo cauis dentium cera incluso cadere uitiati dicuntur, etiam si fricentur. Olyram arincam diximus uocari. Hac decocta fit medicamentum quod Aegyptii atheram uocant, infantibus utilissimum, sed et adultos inlinunt eo.

LVIII. Farina ex hordeo et cruda et decocta collectiones impetusque discutit, lenit concoquitque. Decoquitur alias in mulsa aqua aut fico sicca, at iocineris doloribus, cum pus concoqui opus est, in uino; cum inter coquendum discutiendumque cura est, tunc in aceto melius aut in faece aceti aut cotoneis pirisue decoctis; ad multipedae morsus cum melle, ad serpentium in aceto et contra suppurantia, ad extrahendas suppurationes ex posca addita resina Gallica; ad concoctiones uero et ulcera uetera cum resina, ad duritias cum fimo columbarum aut fico sicca aut cinere, ad neruorum inflammationes aut intestinorum uel aurium dolores cum papauere aut meliloto et quotiens ab ossibus caro recedit, ad strumas cum pice et inpubis pueri urina cum oleo; cum Graeco feno contra praecordiorum tumores uel in febribus cum melle uel adipe uetusto. Suppuratis triticea farina multo lenior. Neruis cum hyoscyami suco inlinitur, ex aceto et melle lentigini. Zeae, ex qua alicam fieri diximus, efficacior etiam hordeacea uidetur, trimenstris mollior, ex uino rubro ad scorpionum ictus tepida et sanguinem exscreantibus, item arteriae, tussi cum caprino sebo aut butyro. Ex feno Graeco, mollissima omnium, ulcera manantia sanat et furfures corporis, stomachi dolores, pedes et mammas cum uino et nitro cocta. Aerina magis ceteris purgat ulcera uetera et gangraenas cum raphano et sale, ex aceto lichenas, lepras cum sulpure uiuo, et capitis dolores cum adipe anserino inposita fronti. Strumas et panos concoquit cum fimo columbino et lini semine decocta in uino.

LIX. De polentae generibus in frugum loco satis diximus. Medicorum ratione a farina hordei distat eo quod torretur, ob id stomacho utilis. Aluum sistit impetusque rubicundi tumoris; et oculis inlinitur et capitis dolori cum menta aut alia refrigerante herba, item pernionibus et serpentium plagis, item ambustis ex uino inhibetque pusulas.

LX. Farina in pollinem subacta uim extrahendi umoris habet adeo ut cruore suffusis in fascias usque sanguinem perducat, efficacius in sapa. Inponitur et pedum callo clauisque. Nam cum oleo uetere ac pice decocto polline condylomata et alia omnia sedis uitia quam maxime calido mirabilem in modum curantur. Pulte corpus augetur. Farina qua chartae glutinantur sanguinem exscreantibus datur tepida sorbenda efficaciter.

LXI. Alica res Romana est et non pridem excogitata; alioqui non tisanae potius laudes scripsissent Graeci. Nondum arbitror Pompei Magni aetate in usu fuisse, et ideo uix quicquam de ea scriptum ab Asclepiadis schola. Esse quidem eximie utilem nemo dubitat, siue eluta detur ex aqua mulsa siue in sorbitione decocta siue in pulte. Eadem in aluo sistenda torretur, dein fauorum cera coquitur, ut supra diximus. Peculiariter tamen longo morbo ad tabitudinem redactis subuenit ternis eius cyathis in sextarium aquae sensim decoctis, donec omnis aqua consumatur, postea sextario lactis ouilli aut caprini addito per continuos dies, mox adiecto melle. Tali genere sorbitionis emendatur syntexis.

LXII. Milio sistitur aluus, discutiuntur tormina, in quem usum torretur ante. Neruorum doloribus et aliis feruens in sacco inponitur neque aliud utilius, quoniam leuissimum mollissimumque est et caloris capacissimum. Itaque talis usus eius est ad omnia quibus calor profuturus est. Farina eius cum pice liquida serpentium et multipedae plagis inponitur.

LXIII. Panicum Diocles medicus mel frugum appellauit. Effectus habet quos milium. In uino potum prodest dysintericis. Similiter his quae uaporanda sunt excalfactum inponitur. Sistit aluum in lacte caprino decoctum et bis die haustum. Sic prodest et ad tormina.

LXIV. Sesima trita in uino sumpta inhibet uomitiones. Aurium inflammationi inlinitur et ambustis. Eadem efficit et dum in herba est; hoc amplius oculis inponitur decocta in uino. Stomacho inutilis in cibis et animae grauitatem facit. Stellionum morsibus resistit, item ulceribus quae cacoethe uocant, et auribus oleum quod ex ea fit prodesse diximus. Sesamoides a similitudine nomen accepit, grano amaro, folio minore. Nascitur in glareosis. Detrahit bilem in aqua potum semen, inlinitur igni sacro, discutit panos. Est etiamnum aliud sesamoides, Anticyrae nascens, quod ideo aliqui Anticyricon uocant, cetera simile erigeronti herbae de qua dicemus suo loco, grano sesamae. Datur in uino dulci ad detractiones quantum tribus digitis capitur. Miscent ibi et ellebori albi unum et dimidium obolum, purgationem eam adhibentes maxime insaniae melancholicae, comitialibus, podagris. Et per se drachmae pondere exinanit.

LXV. Hordeum optimum quod candidissimum. Sucus decocti in aqua caelesti digeritur in pastillos, ut infundantur exulceratis interaneis et uuluis. Cinis eius ambustis inlinitur et carnibus quae recedunt ab ossibus, et eruptionibus pituitae, muris aranei morsibus. Idem adsperso sale ac melle candorem dentibus, suauitatem oris facit. Eos qui pane hordeaceo utuntur morbo pedum temptari negant. Nouem granis furunculum si quis circumducat, singulis ter manu sinistra, et omnia in ignem abiciat, confestim sanari aiunt. Est et herba phoenice appellata a Graecis, nostris uero hordeum murinum; haec trita e uino pota praeclare ciet menses.

LXVI. Tisanae, quae ex hordeo fit, laudes uno uolumine condidit Hippocrates, quae nunc omnes in alicam transeunt. Quanto innocentior alica! Hippocrates tamen sorbitionis gratia laudauit, quoniam lubrica ex facili hauriretur, quoniam sitim arceret, quoniam in aluo non intumesceret, quoniam facile redderetur et adsuetis hic cibus solus in febri bis die posset dari, tantum remotus ab istis qui medicinam fame exercent. Sorbitionem tamen dari totam uetuit aliudue quam sucum tisanae; item uetuit, quamdiu pedes frigidi essent, tunc quidem nec potionem dandam. Fit et ex tritico glutinosior arteriaeque exulceratae utilior.

LXVII. Amylon hebetat oculos, et gulae inutile, contra quam creditur. Item aluum sistit, epiphoras oculorum inhibet et ulcera sanat, item pusulas et fluctiones sanguinis. Genas duras emollit. Datur cum ouo iis qui sanguinem reiecerint, in uesicae uero dolore semuncia amyli cum ouo et passi tribus ouis subferuefacta a balineo. Quin et auenacea farina decocta in aceto naeuos tollit.

LXVIII. Panis hic ipse quo uiuitur innumeras paene continet medicinas. Ex aqua et oleo aut rosaceo mollit collectiones; ex aqua mulsa duritias ualde mitigat. Datur ex uino ad discutienda aut quae praestringi opus sit et, si magis etiamnum, ex aceto, aduersus occultas pituitae fluctiones, quas Graeci rheumatismos uocant, item ad percussa, luxata, ad omnia autem fermentatus, qui uocatur autopyrus, utilior. Inlinitur et paronychiis et callo pedum in aceto. Vetus aut nauticus panis tusus atque iterum coctus sistit aluum. Vocis studiosis et contra destillationes siccum esse primo cibo utilissimum est. Sitanius, hoc est e trimestri, incussa in facie aut desquamata cum melle aptissime curat. Candidus aegris aqua calida frigidaue madefactus leuissimum cibum praebet. Oculorum tumori ex uino inponitur; sic et pusulis capitis aut adiecta arida myrto. Tremulis panem ex aqua esse ieiunis statim a balineis demonstrant. Quin et grauitatem odorum in cubiculis ustus emendat et uini in saccos additus.

LXIX. Et faba auxiliatur. Namque solida fricta feruensque in acre acetum coniecta torminibus medetur in cibo. Fresa et cum alio cocta contra deploratas tusses suppurationesque pectorum cotidiano cibo sumitur, et commanducata ieiuno ore et ad furunculos maturandos discutiendosue inponitur, et in uino decocta ad testium tumores, ad genitalia. Lomento quoque ex aceto decocto tumores maturat atque aperit, item liuoribus, combustis medetur. Voci eam prodesse auctor est M. Varro. Fabalium etiam siliquarumque cinis ad coxendices, ad neruorum ueteres dolores cum adipis suilli uetustate prodest. Et per se cortices decocti ad tertias sistunt aluum.

LXX. Lens optima quae facillime coquitur et ea quae maxime aquam absorbet. Aciem quidem oculorum obtundit et stomachum inflat, sed aluum sistit in cibo magisque caelesti aqua discocta; eadem soluit minus percocta. Pusulas ulcerum rumpit; ea quae intra os sunt purgat et adstringit. Collectiones omnes inposita sedat maximeque exulceratas et rimosas, oculorum autem epiphoras cum meliloto aut cotoneo. Contra suppurantia cum polenta inponitur. Decoctae sucus ad oris exulcerationes et genitalium adhibetur, ad sedem cum rosaceo aut cotoneo, in iis quae acrius remedium exigant cum putamine punici melle modico adiecto. Ad id demum ne celeriter inarescat, adiciunt et betae folia. Inponitur et strumis, panis uel maturis uel maturescentibus ex aceto discocta, rimis ex aqua mulsa et gangraenis cum punici germine; item podagris cum polenta et uuluis et renibus, pernionibus, ulceribus difficile cicatricem trahentibus. Propter dissolutionem stomachi XXX grana lentis deuorantur. In choleris quoque et dysinteria efficacior est in tribus aquis cocta, in quo usu melius semper eam torrere ante et tundere, ut quam tenuissima detur uel per se uel cum cotoneo malo aut piris aut myrto aut intubo erratico aut beta nigra aut plantagine. Pulmoni est inutilis et capitis dolori neruosisque omnibus et felli, nec somno facilis, at pusulis utilis ignique sacro et mammis in aqua marina decocta, in aceto autem duritias et strumas discutit. Stomachi quidem causa polentae modo potionibus inspergitur. Quae sint ambusta aqua semicocta curat, postea trita et per cribrum effuso furfure, mox procedente curatione addito melle. Ex posca coquitur ad guttura. Est et palustris lens, per se nascens in aqua non profluenti, refrigeratoriae naturae, propter quod collectionibus inlinitur et maxime podagris et per se et cum polenta. Glutinat et interanea procidentia.

LXXI. Est siluestris elelisphacos dicta a Graecis, aliis sphacos dicta, satiua lente leuiore folio et minore atque sicciore et odoratiore. Est et alterum genus eius siluestrius, odore graui; haec mitior folia habet cotonei mali effigie, sed minora et candida, quae cum ramis decocuntur. Menses ciet et urinas, et pastinacae marinae ictus sanat, torporem autem obducit percusso loco. Bibitur cum absinthio et dysinteriae. Cum uino eadem commorantes menses trahit, abundantes sistit decocto eius poto. Per se inposita herba uulnerum sanguinem cohibet. Purgat et serpentium morsus et, si in uino decoquatur, pruritus testium sedat. Nostri qui nunc sunt herbarii elelisphacon Graece, saluiam Latine uocant mentae similem, canam, odoratam. Partus emortuos ea adposita extrahunt, item uermes ulcerum auriumque.

LXXII. Cicer et siluestre est, foliis simile, odore graui. Si largius sumatur, aluus soluitur et inflatio contrahitur et tormina. Tostum salubrius habetur. Cicercula etiamnum magis in aluo proficit. Farina utriusque ulcera manantia capitis sanat, efficacius siluestris, item comitiales et iocinerum tumores et serpentium ictus. Ciet menses et urinas, grano maxime. Emendat et lichenas et testium inflammationes, regium morbum, hydropicos. Laedunt omnia haec genera exulceratam uesicam et renes. Gangraenis utiliora cum melle et his quae cacoethe uocantur. Verrucarum in omni genere prima luna singulis granis singulas tangunt eaque grana in linteolo deligata post se abiciunt ita fugari uitium arbitrantes. Nostri praecipiunt arietinum in aqua cum sale discoquere, ex eo bibere cyathos binos in difficultatibus urinae. Sic et calculos pellit morbumque regium. Eiusdem foliis sarmentisque decoctis aqua quam maxime calida morbos pedum lenit, et ipsum calidum tritumque inlitum. Columbini decocti aqua horrorem tertianae et quartanae minuere creditur. Nigrum autem cum gallae dimidio tritum oculorum ulceribus ex passo medetur.

LXXIII. De eruo quaedam in mentione eius diximus nec potentiam minorem ei ueteres quam brassicae tribuere contra serpentium ictus ex aceto, ad crocodilorum hominumque morsum. Si quis eruum cotidie ieiunus edat, lienem eius absumi certissimi auctores adfirmant. Farina eius uaros, sed et maculas cutis toto corpore emendat. Serpere ulcera non patitur, in mammis efficacissimum. Carbunculos rumpit ex uino. Vrinae difficultates, inflationem, uitia iocineris, tenesmon et quae cibum non sentiant, atropha appellata, tostum et in nucis abellanae magnitudinem melle collectum deuoratumque corrigit; item impetigines ex aceto coctum et quarto die solutum. Panos in melle impositum suppurare prohibet. Aqua decocti perniones et pruritus sanat fouendo. Quin et uniuerso corpori, si quis cotidie ieiunus biberit, meliorem fieri colorem existimant. Cibis idem hominis alienum. Vomitiones mouet, aluum turbat, capiti et stomacho onerosum; genua quoque degrauat. Sed madefactum pluribus diebus mitescit, bubus iumentisque utilissimum. Siliquae eius uirides, priusquam indurescant, cum suo caule foliisque contritae capillos nigro colore inficiunt.

LXXIV. Lupini quoque siluestres sunt, omni modo minores praeterquam amaritudine. Ex omnibus quae eduntur, sicco nulli minus ponderis est nec plus utilitatis. Mitescunt cinere aut aqua calidis. Colorem hominis frequentiores in cibo exhilarant, amari contra aspidas ualent. Vlcera atra aridi decorticatique triti supposito linteolo ad uiuum corpus redigunt. Strumas, parotidas in aceto cocti discutiunt. Sucus decoctorum cum ruta et pipere uel in febribus datur ad uentris animalia pellenda minoribus XXX annorum, pueris uero etiam inpositi in uentrem ieiunis prosunt, et alio genere tosti uel in defruto poti uel ex melle sumpti. Iidem auiditatem cibi faciunt, fastidium detrahunt. Farina eorum aceto subacta papulas pruritusque in balneis inlita cohibet et per se siccat ulcera. Liuores emendat, inflammationes cum polenta sedat. Siluestrium efficacior uis contra coxendicum et lumborum debilitatem. Ex iisdem decocta lentigines et cutem fouentium corrigunt, si uero ad mellis crassitudinem decoquantur, uel [satiui] uitiligines nigras et lepras. Satiui quoque rumpunt carbunculos inpositi, panos, strumas minuunt aut maturant cocti ex aceto, cicatricibus candidum colorem reddunt; si uero caelesti aqua discoquantur, sucus ille zmegma fit, quo fouere gangraenas, eruptiones pituitae, ulcera manantia expediat, ad lienem bibere et cum melle haerentibus menstruis. Lieni crudi cum fico sicca triti ex aceto inponuntur. Radix quoque in aqua decocta urinas pellit. Medentur pecori cum chamaeleone herba decocti, aqua in potum colata. Sanant et scabiem quadripedum omnium in amurca decocti uel utroque liquore postea mixto. Fumus crematorum culices necat.

LXXV. Irionem inter fruges sesamae similem esse diximus et a Graecis erysimon uocari, Galli uelam appellant. Est autem fruticosum, foliis erucae, angustioribus paulo, semine nasturtii, utilissimum tussientibus cum melle et in thoracis purulentis exscreationibus. Datur et regio morbo et lumborum uitiis, pleuriticis, torminibus, coeliacis. Inlinitur uero parotidum et carcinomatum malis, testium ardoribus ex aqua, alias cum melle, infantibus quoque utilissimum, item sedis uitiis et articulariis morbis cum melle et fico, contra uenena etiam efficax potu. Medetur et suspiriosis, item fistulis cum axungia uetere ita ne intus addatur.

LXXVI. Horminum semine, ut diximus, cumino simile est, cetero porro, dodrantali altitudine, duorum generum: alteri semen nigrius et oblongum - hoc ad uenerem stimulandam et ad oculorum argema, albugines -, alteri candidius semen et rotundius. Vtroque tuso extrahuntur aculei e corpore per se inlito ex aqua, folia ex aceto inposita panos per se uel cum melle discutiunt, item furunculos, priusquam capita faciant, omnesque acrimonias.

LXXVII. Quin et ipsae frugum pestes in aliquo sunt usu. Infelix dictum est a Vergilio lolium, hoc tamen molitum, ex aceto coctum inpositumque sanat inpetigines celerius quo saepius mutatum est. Medetur et podagrae aliisque doloribus cum oxymelite. Ratio haec: aceti sextario uno diluuntur mellis unciae duae; iustum est ita temperatis sextariis tribus decoqui farinae lolii sextarios II usque ad crassitudinem calidumque inponi dolentibus membris. Eadem farina extrahit ossa fracta.

LXXVIII. Miliaria appellatur herba quae necat milium; haec trita et cornu cum uino infusa podagras iumentorum dicitur sanare.

LXXIX. Bromos semen est spicam ferentis herbae. Nascitur inter uitia segetis auenae genere, folio et stipula triticum imitatur; in cacuminibus dependentes paruolas ueluti locustas habet. Semen utile ad cataplasmata ad quae hordeum et similia. Prodest tussientibus sucus.

LXXX. Orobanchen appellauimus necantem eruum et legumina; alii cynomorion eam appellant a similitudine canini genitalis. Cauliculus est sine foliis, pinguis, rubens. Estur et per se et in patinis, cum tenera est, decocta.

LXXXI. Et leguminibus innascuntur bestiolae uenenatae, quae manus pungunt et periculum uitae adferunt, solipugarum generis. Aduersus has omnia eadem medentur quae contra araneos et phalangia demonstrantur. Et frugum quidem haec sunt in usu medico.

LXXXII. Ex iisdem fiunt et potus, zythum in Aegypto, caelia et cerea in Hispania, ceruesia et plura genera in Gallia aliisque prouinciis, quorum omnium spuma cutem feminarum in facie nutrit. Nam quod ad potum ipsum attinet, praestat ad uini transire mentionem atque a uite ordiri medicinas arborum.