C. PLINII SECVNDI - NATVRALIS HISTORIA - LIBER VIII

I

[1] Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria. Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et inperiorum oboedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae uoluptas, immo uero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum, Solisque ac Lunae ueneratio. [2] Auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad quendam amnem, cui nomen est Amilo, nitescente luna noua greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter aqua circumspergi, atque ita salutato sidere in siluas reuerti uitulorum fatigatos prae se ferentes. [3] Alienae quoque religionis intellectu creduntur maria transituri non ante nauis conscendere quam inuitati rectoris iureiurando de reditu; uisique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iacientes, ueluti tellure precibus allegata. Nam quod ad docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos.

II

[4] Romae iuncti primum subiere currum Pompei Magni Africano triumpho, quod prius India uicta triumphante Libero patre memoratur. Procilius negat potuisse Pompei triumpho iunctos egredi porta. Germanici Caesaris munere gladiatorio quosdam etiam inconditos meatus edidere saltantium modo. [5] Vulgare erat per auras arma iacere non auferentibus uentis, atque inter se gladiatorios congressus edere aut lasciuienti pyrriche conludere. Postea et per funes incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puerperas imitantes, plenisque homine tricliniis accubitum iere per lectos, ita libratis uestigiis ne quis potantium attingeretur.

III

[6] Certum est unum tardioris ingenii accipiendis quae tradebantur, saepius castigatum uerberibus, eadem illa meditantem noctu repertum. Mirum maxime et aduersis quidem funibus subire, sed regredi, utique pronis. Mucianus III consul auctor est aliquem ex iis et litterarum ductus Graecarum didicisse solitumque perscribere eius linguae uerbis: "ipse ego haec scripsi et spolia Celtica dicaui"; itemque se uidente Puteolis, cum aduecti e naue egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, auersos introrsus isse.

IV

[7] Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae Iuba cornua appellat, Herodotus tanto antiquior et consuetudo melius, dentes. Quam ob rem deciduos casu aliquo uel senecta defodiunt. Hoc solum ebur est; cetero et in his quoque, qua corpus intexit, uilitas ossea. Quamquam nuper ossa etiam in lamnas secari coepere paenuria. Etenim rara amplitudo iam dentium praeterquam ex India reperitur; cetera in nostro orbe cessere luxuriae. Dentium candore intellegitur iuuenta. [8] Circa hos beluis summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles; circumuentique a uenantibus primos constituunt quibus sint minimi, ne tanti proelium putetur; postea fessi inpactos arbori frangunt praedaque se redimunt.

V

[9] Mirum in plerisque animalium scire quare petantur, sed et percuncta quid caueant. Elephans, homine obuio forte in solitudine et simpliciter oberrante, clemens placidusque etiam demonstrare uiam traditur; idem, uestigo hominis animaduerso prius quam homine, intremescere insidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare, nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, simili nuntio usque ad extremum; tunc agmen circumagi et reuerti aciemque derigi: adeo omnium odori durare uirus illud maiore ex parte ne nudorum quidem pedum. [10] Sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti quoque spernens uestigia, hominis uiso transferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito, ubi ante conspecto illo quem timet? Etenim tales siluas minime frequentari certum est. Sane mirentur ipsam uestigi raritatem; sed unde sciunt timendi esse? Immo uero cur uel ipsus conspectum paueant, tanto uiribus, magnitudine, uelocitate praestantiores? Nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saeuissimas ferarum maximasque numquam uidisse quod debeant timere, et statim intellegere cum sit timendum. [11] Elephanti gregatim semper ingrediuntur. Ducit agmen maximus natu, cogit aetate proximus. Amnem transituri minimos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alueum crescat gurgiti altitudo. Antipater auctor est duos Antiocho regi in bellicis usibus celebres etiam cognominibus fuisse; etenim nouere ea. Certe Cato, cum imperatorum nomina Annalibus detraxerit, eum, qui fortissime proeliatus esset in Punica acie, Surum tradidit uocatum altero dente mutilato. [12] Antiocho uadum fluminis experienti renuit Aiax, alioqui dux agminis semper. Tum pronuntiatum eius fore principatum qui transisset, ausumque Patroclum, ob id phaleris argenteis, quo maxime gaudent, et reliquo omni primatu donauit. Ille qui notabatur inedia mortem ignominiae praetulit. Mirus namque pudor est, uictusque uocem fugit uictoris, terram ac uerbenas porrigit. [13] Pudore numquam nisi in abdito coeunt; mas quinquennis, femina decennis. Initur autem biennio quinis, ut ferunt, cuiusque anni diebus, nec amplius; sexto perfunduntur amne, non ante reduces ad agmen. Nec adulteria nouere nullaue propter feminas inter se proelia ceteris animalibus pernicialia, nec quia desit illis amoris uis, namque traditur unus amasse quandam in Aegypto corollas uendentem ac, ne quis uolgariter electam putet, mire gratam Aristophani celeberrimo in arte grammatica; [14] alius Menandrum Syracusanum incipientis iuuentae in exercitu Ptolomaei, desiderium eius, quotiens non uideret, inedia testatus. Et unguentariam quandam dilectam Iuba tradit. Omnium amoris fuere argumenta; gaudium a conspectu blanditiaeque inconditae, stipes, quas populus dedisset, seruatae et in sinum effusae. Nec mirum esse amorem quibus sit memoria. [15] Idem namque tradit agnitum in senecta multos post annos qui rector in iuuenta fuisset; idem diuinationem quandam iustitiae, cum Bocchus rex triginta elephantis totidem, in quos saeuire instituerat, stipitibus adligatos obiecisset, procursantibus inter eos qui lacesserent, nec potuisse effici ut crudelitatis alienae ministerio fungerentur.

VI

[16] Elephantos Italia primum uidit Pyrrhi regis bello, et boues Lucas appellauit in Lucanis uisos anno Vrbis CCCCLXXII, Roma autem in triumpho VII annis ad superiorem numerum additis, eadem plurimos anno DII uictoria L. Metelli pontificis in Sicilia de Poenis captos. CXLII fuere aut, ut quidam, CXL, trauecti ratibus quas doliorum consertis ordinibus inposuerat. [17] Verrius eos pugnasse in circo interfectosque iaculis tradit paenuria consilii, quoniam neque ali placuisset neque donari regibus; L. Piso inductos dumtaxat in circum atque, ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per circum totum actos. nec quid deinde iis factum sit auctores explicant, qui non putant interfectos.

VII

[18] Clara est unius e Romanis dimicatio aduersus elephantum, cum Hannibal captiuos nostros dimicare inter sese coegisset. Namque unum qui supererat obiecit elephanto, et ille dimitti pactus, si interemisset, solus in harena congressus magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cum famam eius dimicationis contemptum adlaturam beluis intellegeret, equites misit qui abeuntem interficerent. Proboscidem eorum facillime amputari Pyrrhi proeliorum experimentis patuit. [19] Romae pugnasse Fenestella tradit primum omnium in circo Claudi Pulchri aedilitate curuli M. Antonio A. Postumio cos. anno Vrbis DCLV, item post annos uiginti Lucullorum aedilitate curuli aduersus tauros. [20] Pompei quoque altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis, uiginti pugnauere in circo aut, ut quidam tradunt, XVII, Gaetulis ex aduerso iaculantibus, mirabili unius dimicatione, qui pedibus confossis repsit genibus in cateruas, abrepta scuta iaciens in sublime, quae decidentia uoluptati spectantibus erant, in orbem circumacta, uelut arte, non furore beluae iacerentur. Magnum et in altero miraculum fuit, uno ictu occiso; pilum autem sub oculo adactum in uitalia capitis uenerat. [21] Vniuersi eruptionem temptauere, non sine uexatione populi, circumdatis claustris ferreis. Qua de causa Caesar dictator postea, simile spectaculum editurus, euripis harenam circumdedit, quos Nero princeps sustulit equiti loca addens. Sed Pompeiani, amissa fugae spe, misericordiam uulgi inenarrabili habitu quaerentes supplicauere quadam sese lamentatione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris ac munificentiae honori suo exquisitae, flens uniuersus consurgeret dirasque Pompeio, quas ille mox luit [poenas], inprecaretur. [22] Pugnauere et Caesari dictatori tertio consulatu eius uiginti contra pedites D, iterumque totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus, eodem quo priore numero peditum et pari equitum ex aduerso dimicante, postea singuli principibus Claudio et Neroni in consummatione gladiatorum. [23] Ipsius animalis tanta narratur clementia contra minus ualidos, ut in grege pecudum occurrentia manu dimoueat, ne quod obterat inprudens. Nec nisi lacessiti nocent, idque cum gregatim semper ambulent, minime ex omnibus soliuagi. Equitatu circumuenti infirmos aut fessos uulneratosue in medium agmen recipiunt, ac uelut imperio aut ratione per uices subeuntes. [24] Capti celerrime mitificantur hordei suco.

VIII

Capiuntur autem in India unum ex domitis agente rectore, qui deprehensum solitarium abactumue a grege uerberet ferum: quo fatigato transcendit in eum nec secus ac priorem regit. Africa foueis capit, in quas deerrante aliquo protinus ceteri congerunt ramos, moles deuoluunt, aggeres construunt, omnique ui conantur extrahere. [25] Ante domitandi gratia reges equitatu cogebant in ‹con›uallem manu factam et longo tractu fallacem, cuius inclusos ripis fossisque fame domabant. Argumentum erat ramus homine porrigente clementer acceptus. Nunc dentium causa pedes eorum iaculantur alioqui mollissimos. [26] Trogodytae contermini Aethiopiae, qui hoc solo uenatu aluntur, propinquas itineri eorum conscendunt arbores; inde totius agminis nouissimum speculati extremas in clunes desiliunt. Laeua adprehenditur cauda, pedes stipantur in sinistro femine: ita pendens alterum poplitem dextra caedit ac praeacuta bipenni hoc crure tardato, profugiens alterius poplitis neruos ferit, cuncta praeceleri pernicitate peragens. Alii tutiore genere, sed magis fallaci, ingentes arcus intentos defigunt humi longius; hos praecipui uiribus iuuenes continent, alii conixi pari conatu contendunt ac praetereuntibus sagittarum uenabula infigunt, mox sanguinis uestigiis secuntur.

IX

[27] Elephantorum generis feminae multo pauidiores. Domantur autem rabidi fame et uerberibus, elephantis aliis admotis qui tumultuantem catenis coerceant. Et alias circa coitus maxime efferantur, et stabula Indorum dentibus sternunt. Quapropter arcent eos coitu feminarumque pecuaria separant, quae haud alio modo quam armentorum habent. Domiti militant et turres armatorum in dorsis ferunt, magnaque ex parte Orientis bella conficiunt: prosternunt acies, proterunt armatos. Idem minimi suis stridore terrentur, uulneratique et territi retro semper cedunt, haud minore partium suarum pernicie. Indicum Africi pauent nec contueri audent, nam et maior Indicis magnitudo est.

X

[28] Decem annis gestare utero uulgus existimat, Aristoteles biennio nec amplius quam [semel gignere pluresque quam] singulos, uiuere ducenis [annis] et quosdam CCC. Iuuenta eorum a sexagesimo incipit. Gaudent amnibus maxime et circa fluuios uagantur, cum alioqui nare propter magnitudinem corporis non possunt. Idem frigoris inpatientes; maximum hoc malum; inflationemque et profluuium alui nec alia morborum genera sentiunt. Olei potu tela, quae corpori eorum inhaereant, decidere inuenio, a sudore autem facilius adhaerescere. [29] Et terram edisse his tabificum est, nisi saepius mandant; deuorant autem et lapides; truncos quidem gratissimo in cibatu habent. Palmas excelsiores fronte prosternunt, atque ita iacentium absumunt fructum. Mandunt ore, spirant et bibunt odoranturque haud improprie appellata manu. Animalium maxime odere murem et, si pabulum in praesepio positum attingi ab eo uidere, fastidiunt. Cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hirudine, quam sanguisugam uulgo coepisse appellari aduerto. Haec ubi in ipso animae canali se fixit, intolerando adficit dolore. [30] Durissimum dorso tergus, uentri molle, saetarum nullum tegimentum, ne in cauda quidem praesidium abigendo taedio muscarum (namque id et tanta uastitas sentit), sed cancellata cutis, et inuitans id genus animalium odore. Ergo cum extenti recepere examina, artatis in rugas repente cancellis comprehensas enecant: hoc iis pro cauda, iuba, uillo est. [31] Dentibus ingens pretium, et deorum simulacris lautissima ex bis materia. Inuenit luxuria commendationem et aliam expetiti in callo manus saporis, haud alia de causa, credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere uidetur. Magnitudo dentium uidetur quidem in templis praecipua, sed tamen in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium uicem in domiciliis praebere, saepesque in his et pecorum stabulis pro palis elephantorum dentibus fieri Polybius tradidit auctore Gulusa regulo.

XI

[32] Elephantos fert Africa ultra Syrticas solitudines et in Mauretania, ferunt Aethiopes et Trogodytae, ut dictum est; sed maximos India bellantesque cum his perpetua discordia dracones tantae magnitudinis et ipsos, ut circumplexu facili ambiant nexuque nodi praestringant. Conmoritur ea dimicatio, uictusque conruens conplexum elidit pondere.

XII

[33] Mira animalium pro se cuique sollertia est ut his una. Ascendendi in tantam altitudinem difficultas draconi; itaque tritum iter ad pabula speculatus ab excelsa se arbore inicit. Scit ille inparem sibi luctatum contra nexus; itaque arborum aut rupium attritum quaerit. Cauent hoc dracones, ob idque gressus primum alligant cauda. Resoluunt illi nodos manu. At hi in ipsas nares caput condunt, pariterque spiritum praecludunt et mollissimas lancinant partes. Idem obuii deprehensi in aduersos erigunt se oculosque maxime petunt; ita fit ut plerumque caeci ac fame et maeroris tabe confecti reperiantur. [34] Quam quis aliam tantae discordiae causam attulerit nisi naturam spectaculum sibi paria conponentem? Est et alia dimicationis huius fama. Elephantis frigidissimum esse sanguinem; ob id aestu torrente praecipue draconibus expeti. Quam ob rem in amnis mersos insidiari bibentibus, intortosque inligata manu in aurem morsum defigere, quoniam is tantum locus defendi non possit manu. Dracones esse tantos, ut totum sanguinem capiant; itaque elephantos ab his ebibi siccatosque concidere et dracones inebriatos opprimi conmorique.

XIII

[35] Generat eos Aethiopia Indicis pares, uicenum cubitorum. Id modo mirum, unde cristatos Iuba crediderit. Asachaei uocantur Aethiopes apud quos maxime nascuntur; narrantque in maritimis eorum quaternos quinosque inter se cratium modo inplexos erectis capitibus uelificantes ad meliora pabula Arabiae uehi fluctibus.

XIV

[36] Megasthenes scribit in India serpentes in tantam magnitudinem adolescere, ut solidos hauriant ceruos taurosque, Metrodorus circa Rhyndacum amnem in Ponto, superuolantes ut quamuis alte perniciterque alites haustu raptas absorbeant. [37] Nota est in Punicis bellis ad flumen Bagradam a Regulo imperatore ballistis tormentisque, ut oppidum aliquod, expugnata serpens CXX pedum longitudinis; pellis eius maxillaeque usque ad bellum Numantinum durauere Romae in templo. Faciunt his fidem in Italia appellatae bouae in tantam amplitudinem exeuntes, ut Diuo Claudio principe occisae in Vaticano solidus in aluo spectatus sit infans. Aluntur primo bubuli lactis suco, unde nomen traxere.

XV

[38] Ceterorum animalium, quae modo conuecta undique Italiam contigere saepius, formas nihil attinet scrupulose referre. Paucissima Scythia gignit inopia fruticum, pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum ferorum genera, iubatos bisontes excellentique et ui et uelocitate uros, quibus inperitum uolgus bubalorum nomen inponit, cum id gignat Africa uituli potius ceruique quadam similitudine.

XVI

[39] Septentrio fert et equorum greges ferorum, sicut asinorum Asia et Africa, praeterea alcen iumento similem, ni proceritas aurium et ceruicis distinguat; item natam in Scadinauia insula nec umquam uisam in hoc orbe, multis tamen narratam, achlin haud dissimilem illi, sed nullo suffraginum flexu, ideoque non cubantem et adclinem arbori in somno eaque incisa ad insidias capi, alias uelocitatis memoratae. Labrum ei superius praegrande; ob id retrograditur in pascendo, ne in priora tendens inuoluatur. [40] Tradunt in Paeonia feram quae bonasus uocetur, equina iuba, cetera tauro similem, cornibus ita in se flexis ut non sint utilia pugnae; quapropter fuga sibi auxiliari reddentem in ea fimum, interdum et trium iugerum longitudine, cuius contactus sequentes ut ignis aliquis amburat.

XVII

[41] Mirum pardos, pantheras, leones et similia, condito in corporis uaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturue, ingredi, auersisque falculis currere, nec nisi in adpetendo protendere. [42] Leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque uestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. Quos uero pardi generauere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae. Magna his libido coitus, et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnis congregantibus se feris. Ideo multiformes ibi animalium partus, uarie feminis cuiusque generis mares aut ui aut uoluptate miscente: unde etiam uulgare Graeciae dictum: semper aliquid noui Africam adferre. [43] Odore pardi coitum sentit in adultera leo, totaque ui consurgit in poenam; idcirco ea culpa flumine abluitur aut longius comitatur. Semel autem edi partum, lacerato unguium acie utero in enixu, uolgum credidisse uideo. Aristoteles diuersa tradit, uir quem in his magna secuturus ex parte praefandum reor. [44] Alexandro Magno rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi, delegataque hae commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina uiro, aliquot milia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu parere [ei] iussa, omnium quos uenatus, aucupia piscatusque alebant quibusque uiuaria, armenta, aluaria, piscinae, auiaria in cura erant, ne quid usquam genitum ignoraretur ab eo. Quos percunctando quinquaginta ferme uolumina illa praeclara de animalibus condidit; quae a me collecta in artum cum iis quae ignorauerat, quaeso ut legentes boni consulant, in uniuersis rerum naturae operibus medioque clarissimi regum omnium desiderio cura nostra breuiter peregrinantes. [45] Is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque catulos ac per annos singulis minus, ab uno sterilescere; informes minimasque carnes magnitudine mustellarum esse initio, semenstres uix ingredi posse nec nisi bimenstres moueri; in Europa autem inter Acheloum tantum Mestumque amnes leones esse, sed longe uiribus praestantiores iis quos Africa aut Syria gignant.

XVIII

[46] Leonum duo genera; compactile et breue crispioribus iubis. Hos pauidiores esse quam longos simplicique uillo; eos contemptores uulnerum. Vrinam mares crure sublato reddere ut canes; grauem odore, nec minus halitum; raros in potu, uesci alternis diebus, a saturitate interim triduo cibis carere; quae possint, in mandendo solida deuorare, nec capiente auiditatem aluo coniectis in fauces unguibus extrahere, aut si fugiendum in satietate habeant. [47] Vitam his longam docet argumento, quod plerique dentibus defecti reperiantur. Polybius, Aemiliani comes, in senecta hominem ab his adpeti refert, quoniam ad persequendas feras uires non subpetant; tunc obsidere Africae urbes, eaque de causa cruci fixos uidisse se cum Scipione, quia ceteri metu poenae similis absterrerentur eadem noxa.

XIX

[48] Leoni tantum ex feris clementia in supplices; prostratis parcit et, ubi saeuit, in uiros potius quam in feminas fremit, in infantes non nisi magna fame. Credit Libya peruenire intellectum ad eos precum; captiuam certe Gaetuliae reducem audiui multorum in siluis impetum a se mitigatum adloquio ausae dicere se feminam, profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi ceterisque imperitantis, indignam eius gloria praedam. Varia circa hoc opinio ex ingenio cuiusque uel casu mulceri alloquiis feras, quippe cum etiam serpentes extrahi cantu cogique in poenam uerum falsumne sit non uita decreuerit. [49] Leonum animi index cauda, sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. Inmota ergo placido, clemens blandienti, quod rarum est: crebrior enim iracundia, cuius in principio terra uerberatur, incremento terga ceu quodam incitamento flagellantur. Vis summa in pectore. Ex omni uulnere, siue ungue inpresso siue dente, ater profluit sanguis. Iidem satiati innoxii sunt. [50] Generositas in periculis maxime deprehenditur, non [in] illo tantum modo, quo spernens tela diu se terrore solo tuetur ac uelut cogi testatur cooriturque non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentiae iratus. Illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et uenantium urgente ui contemptim restitansque cedit in campis et ubi spectari potest; idem ubi uirgulta siluasque penetrauit, acerrimo cursu fertur uelut abscondente turpitudinem loco. Dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. [51] Vulneratus obseruatione mira percussorem nouit et in quantalibet multitudine adpetit; eum uero, qui telum quidem miserit, sed non uulnerauerit, correptum rotatumque sternit nec uulnerat. Cum pro catulis feta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne uenabula expauescat. [52] Cetero dolis carent et suspicione, nec limis intuentur oculis, aspicique simili modo nolunt. Creditum est a moriente humum morderi lacrimamque leto dari. Atque hoc tale tamque saeuum animal rotarum orbes circumacti currusque inanes et gallinaceorum cristae cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. Aegritudinem fastidii tantum sentit, in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente adnexarum lasciuia simiarum; gustatus deinde sanguis in remedio est.

XX

[53] Leonum simul plurium pugnam Romae princeps dedit Scaeuola P. f. in curuli aedilitate; centum autem iubatorum primus omnium L. Sulla, qui postea dictator fuit, in praetura. Post eum Pompeius Magnus in circo DC, in iis iubatorum CCCXV, Caesar dictator CCCC.

XXI

[54] Capere eos ardui erat quondam operis, foueisque maxime. Principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene talis ferae nomine, a pastore Gaetuliae sago contra ingruentis impetum obiecto; quod spectaculum in harenam protinus translatum est, uix credibili modo torpescente tanta illa feritate quamuis leui iniectu operto capite, ita ut deuinciatur non repugnans: uidelicet omnis uis constat in oculis. Quo minus mirum sit a Lysimacho Alexandri iussu simul incluso strangulatum leonem. [55] Iugo subdidit eos primusque Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem ciuili bello, cum dimicatum esset in Pharsaliis campis, non sine ostento quodam temporum, generosos spiritus iugum subire illo prodigio significante. Nam quod ita uectus est cum mima Cytheride, super monstra etiam illarum calamitatium fuit. Primus autem hominum leonem manu tractare ausus et ostendere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur; damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persuasurus uir tam artificis ingenii uidebatur et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas. [56] Sunt uero et fortuita eorum quoque clementiae exempla. Mentor Syracusanus in Syria, leone obuio suppliciter uolutante, attonitus pauore, cum refugienti undique fera opponeret sese et uestigia lamberet adulanti similis, animaduertit in pede eius tumorem uulnusque: extracto surculo liberauit cruciatu. Pictura casum hunc testatur Syracusis. [57] Simili modo Elpis Samius natione in Africam delatus naue, iuxta litus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga petiit Libero patre inuocato, quoniam tum praecipuus uotorum locus est, cum spei nullus est. [Sed] neque profugienti, cum potuisset, fera institerat et procumbens ad arborem hiatu, quo terruerat, miserationem quaerebat. Os morsu auidiore inhaeserat dentibus cruciabatque inedia, - tum poena in ipsis eius telis - suspectantem ac uelut mutis precibus orantem, dum fortuitis fidens non est contra feram; [58] multoque diutius miraculo quam metu cessatum est. Degressus tandem euellit ‹os› praebenti et qua maxime opus esset adcommodanti; traduntque, quamdiu nauis ea in litore steterit, retulisse gratiam uenatus adgerendo. Qua de causa Libero patri templum in Samo Elpis sacrauit, quod ab eo facto Graeci kechenotos Dionysou appellauere. Miremur postea uestigia hominum intellegi a feris, cum etiam auxilia ab uno animalium sperent! Cur enim non ad alia iere aut unde medicas manus hominis sciunt? Nisi forte uis malorum etiam feras omnia experiri cogit. [59] Aeque memorandum et de panthera tradit Demetrius physicus: iacentem in media uia hominis desiderio repente apparuisse patri cuiusdam Philini, adsectatoris sapientiae; illum pauore coepisse regredi, feram uero circumuolutari non dubie blandientem seseque conflictantem maerore qui etiam in panthera, intellegi posset. Feta erat, catulis procul in foueam delapsis. [60] Primum ergo miserationis fuit non expauescere, proximum et curam intendere, secutusque qua trahebat uestem unguium leui iniectu, ut causam doloris intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos, eaque cum his prosequente usque extra solitudines deductus laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et nihil in uicem inputare, quod etiam in homine rarum est.

XXII

[61] Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoantem in Arcadia seruatum a dracone narrat. Nutrierat eum puer dilectum admodum, parensque serpentis naturam et magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus circumuento latronum insidiis agnitoque uoce subuenit. Nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta fieri aequius quam ferarum naturae arbitror.

XXIII

[62] Panthera et tigris macularum uarietate prope solae bestiarum spectantur; ceteris unus ac suus cuique generi color est, leonum tantum in Syria niger. Pantheris in candido breues macularum oculi. Ferunt odore earum mire sollicitari quadripedes cunctas, sed capitis toruitate terreri; quam ob rem occultato eo reliqua dulcedine inuitatas corripiunt. Sunt qui tradant in armo his similem lunae esse maculam crescentem in orbes et cauantem pari modo cornua. [63] Nunc uarias et pardos, qua mares sunt, appellant in eo omni genere, creberrimo in Africa Syriaque. Quidam ab his pantheras candore solo discernunt, nec adhuc aliam differentiam inueni.

XXIV

[64] Senatus consultum fuit uetus, ne liceret Africanas in Italiam aduehere. Contra hoc tulit ad populum Cn. Aufidius tribunus plebis, permisitque circensium gratia inportare. Primus autem Scaurus aedilitate sua uarias CL uniuersas misit, dein Pompeius Magnus CCCCX, Diuus Augustus

CCCCXX.

XXV

[65] Idem Q. Tuberone Paulo Fabio Maximo cos. IIII non. Mai. theatri Marcelli dedicatione tigrim primus omnium Romae ostendit in cauea mansuefactam, Diuus uero Claudius simul IIII. [66] Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal uelocitatis tremendae et maxime cognitae, dum capitur totus eius fetus, qui semper numerosus est. Ab insidiante rapitur equo quam maxime pernici, atque in recentes subinde transfertur. At ubi uacuum cubile reperit feta - maribus enim subolis cura non est, - fertur praeceps odore uestigans. Raptor adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque consequitur ac subinde, donec in nauent regresso inrita feritas saeuit in litore.

XXVI

[67] Camelos inter armenta pascit Oriens, quarum duo genera, Bactriae et Arabiae. Differunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum, cui incumbant. Dentium superiore ordine, ut boues, carent in utroque genere. Omnes autem iumentorum ministeriis dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis. Velocitas ut equo, sed sua cuique mensura sicuti uires. [68] Nec ultra adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit. Odium aduersus equos gerunt naturale. Sitim et quadriduo tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in praeteritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua: aliter potu non gaudent. Viuunt quinquagenis annis, quaedam et centenis. Vtcumque rabiem et ipsae sentiunt. Castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur, inuentum est: fortiores ita fiunt coitu negato.

XXVII

[69] Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia. Nabun Aethiopes uocant, collo similem equo, pedibus et cruribus boui, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis; dictatoris Caesaris circensibus ludis primum uisa Romae. Ex eo subinde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare etiam ouiferae nomen inuenit.

XXVIII

[70] Pompei Magni primum ludi ostenderunt chama, quem Galli rufium uocabant, effigie lupi, pardorum maculis. Idem ex Aethiopia quas uocant kepous, quarum pedes posteriores pedibus humanis et cruribus, priores manibus fuere similes. Hoc animal postea Roma non uidit.

XXIX

[71] Isdem ludis et rhinoceros unius in nare cornus, qualis saepe, uisus. Alter hic genitus hostis elephanto, cornu ad saxa limato praeparat se pugnae, in dimicatione aluum maxime petens, quam scit esse molliorem. Longitudo ei par, crura multo breuiora, color buxeus.

XXX

[72] Lyncas uulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstri similia, pinnatos equos et cornibus armatos, quos pegasos uocant, crocotas uelut ex cane lupoque conceptos, omnia dentibus frangentes protinusque deuorata conficientes uentre, cercopithecos nigris capitibus, pilo asini et dissimilis ceteris uoce, Indicos boues unicornes tricornesque, leucrocotam, pernicissimam feram asini feri magnitudine, clunibus ceruinis, collo, cauda, pectore leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad aures usque rescisso, [73] dentium locis osse perpetuo: hanc feram humanas uoces tradunt imitari. Apud eosdem et quae uocatur eale, magnitudine equi fluuiatilis, cauda elephanti, colore nigra uel fulua, maxillis apri, maiora cubitalibus cornua habens mobilia, quae alterna in pugna sistit uariatque infesta aut obliqua, utcumque ratio monstrauit; [74] sed atrocissimos tauros siluestres, maiores agrestibus, uelocitate ante omnis, colore fuluos, oculis caeruleis, pilo in contrarium uerso, rictu ad aures dehiscente, iuxta cornua mobilia. Tergori duritia silicis, omne respuens uulnus. Feras omnis uenantur, ipsi non aliter quam foueis capti feritate semper intereunt. [75] Apud eosdem nasci Ctesias scribit quam mantichoran appellat, triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigentem, uocis ut si misceatur fistulae et tubae concentus, uelocitatis magnae, humani corporis uel praecipue adpetentem.

XXXI

[76] In India et boues solidis ungulis, unicornes, et feram nomine axin inulei pelle pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi patris. Orsaei Indi simias candentes toto corpore uenantur. Asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite ceruo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu graui, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. Hanc feram uiuam negant capi.

XXXII

[77] Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimauere, Nili caput, ut argumenta quae diximus persuadent. Iuxta hunc fera appellatur catoblepas, modica alioqui ceterisque membris iners, caput tantum praegraue aegre ferens. Id deiectum semper in terram; alias internicio humani generis, omnibus qui oculos eius uidere confestim exspirantibus.

XXXIII

[78] Eadem et basilisci serpentis est uis. Cyrenaica hunc generat prouincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. Sibilo omnes fugat serpentes, nec flexu multiplici ut reliquae corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. Necat frutices, non contactos modo, uerum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa; talis uis malo est. Creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte ui non equitem modo, sed equum quoque absumptum. [79] Atque huic tali monstro - saepe enim enectum concupiuere reges uidere - mustelarum uirus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. Inferciunt has cauernis facile cognitis soli tabe. Necant illae simul odore moriunturque, et naturae pugna conficitur.

XXXIV

[80] Sed in Italia quoque creditur luporum uisus esse noxius, uocemque homini quem priores contemplentur adimere ad praesens. Inertes hos paruosque Africa et Aegyptus gignunt, asperos trucesque frigidior plaga. Homines in lupos uerti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. Vnde tamen ista uulgo infixa sit fama in tantum ut in maledictis uersipelles habeat, indicabitur. [81] Euanthes, inter auctores Graeciae non spretus, scribit Arcadas tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci, uestituque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta, transfigurarique in lupum, et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos VIIII. Quo in tempore si homine se abstinuerit, reuerti ad idem stagnum et, cum tranauerit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito nouem annorum senio; id quoque †fabius† eandem reciperare uestem. [82] Mirum est quo procedat Graeca credulitas. Nullum tam inpudens mendacium est ut teste careat. Ita ‹S›copas, qui Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio quod Arcades Ioui Lycaeo humana etiamtum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse et in lupum se conuertisse, eundem X anno restitutum athleticae se exercuisse in pugilatu uictoremque Olympia reuersum. [83] Quin et caudae huius animalis creditur uulgo inesse amatorium uirus exiguo in uillo eumque, cum capiatur, abici nec idem pollere nisi uiuenti dereptum; dies, quibus coeat, toto anno non amplius duodecim; eundem in fame uesci terra; inter auguria, ad dexteram commeantium praeciso itinere si pleno id ore fecerit, nullum ominum praestantius. [84] Sunt in eo genere qui ceruari uocantur, qualem e Gallia in Pompei Magni harena spectatum diximus. Huic quamuis in fame mandenti, si respexerit, obliuionem cibi subrepere aiunt, digressumque quaerere aliud.

XXXV

[85] Quod ad serpentes attinet, uulgatum est colorem eius plerasque terrae habere, in qua occultentur; innumera esse genera. Cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, sollicitent ad se aues. Geminum caput amphisbaenae, hoc est et a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi uenenum. Aliis squamas esse, aliis picturas, omnibus exitiale uirus. Iaculum ex arborum ramis uibrari, nec pedibus tantum pauendas serpentes, sed et missili uolare tormento. Colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur. [86] Vnus huic tam pestifero animali sensus uel potius affectus est: coniugia ferme uagantur, nec nisi cum pari uita est. Itaque alterutra interempta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur interfectorem, unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga. [87] Non est fateri rerum natura largius mala an remedia genuerit. Iam primum hebetes oculos huic malo dedit, eosque non in fronte aduersos cernere, sed in temporibus: itaque excitatur saepius auditu quam uisu; deinde interneciuum bellum cum ichneumone.

XXXVI

[88] Notum est animal hac gloria maxime, in eadem natum Aegypto. Mergit se limo saepius siccatque sole; mox ubi pluribus eodem modo se coriis loricauit, in dimicationem pergit. In ea caudam attollens ictus inritos auersus excipit, donec obliquo capite speculatus inuadat in fauces. Nec hoc contentus, aliud haud mitius debellat animal.

XXXVII

[89] Crocodilum habet Nilus, quadripes malum et terra pariter ac flumine infestum. Vnum hoc animal terrestre linguae usu caret, unum superiore mobili maxilla inprimit morsum, alias terribile pectinatim stipante se dentium serie. Magnitudine excedit plerumque duodeuiginti cubita. Parit oua quanta anseres, eaque extra eum locum semper incubat praediuinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. Nec aliud animal ex minore origine in maiorem crescit magnitudinem. Et unguibus autem armatus est, contra omnes ictus cute inuicta. Dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione. [90] Hunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parua auis, quae trochilos ibi uocatur, rex auium in Italia, inuitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua uoluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit aluom.

XXXVIII

[91] Similis crocodilo, sed minor etiam ichneumone, est in Nilo natus scincos, contra uenena praecipuus antidotis, item ad inflammandam uirorum uenerem. Verum in crocodilo maior erat pestis quam ut uno esset eius hoste natura contenta. Itaque et delphini inmeantes Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest pinna, abigentes eos praedam ac uelut in suo tantum amne regnantes, alioqui inpares uiribus ipsi, astu interimunt: callent enim in hoc cuncta animalia sciuntque non sua modo commoda, uerum et hostium aduersa, norunt sua tela, norunt occasiones partesque dissidentium inbellis. In uentre mollis est tenuisque cutis crocodilo: ideo se ut territi mergunt delphini, subeuntesque aluum illa secant spina. [92] Quin et gens hominum est huic beluae aduersa in ipso Nilo, a Tentyri insula, in qua habitat, appellata. Mensura eorum parua, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. Terribilis haec contra fugaces belua est, fugax contra sequentes. [93] Sed aduersum ire soli hi audent; quin et flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os claua, a dextra ac laeua tenentes extrema eius utrimque, ut frenis in terram agunt captiuos ac uoce etiam sola territos cogunt euomere recentia corpora ad sepulturam. Itaque uni et insulae crocodili non adnant, olfactuque eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes, fugantur. [94] Hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi uisus, quattuorque menses hiemis semper inedia transmittere in specu. Quidam hoc unum quamdiu uiuat crescere arbitrantur; uiuit autem longo tempore.

XXXIX

[95] Maior altitudine in eodem Nilo belua hippopotamius editur, ungulis binis quales bubus, dorso equi et iuba et hinnitu, rostro resimo, cauda et dentibus aprorum aduncis, sed minus noxiis, tergoris ad scuta galeasque inpenetrabilis, praeterquam si umore madeant. Depascitur segetes destinatione ante, ut ferunt, determinatas in diem et ex agro ferentibus uestigiis, ne quae reuertenti insidiae comparentur.

XL

[96] Primus eum et quinque crocodilos Romae aedilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo ostendit. Hippopotamius in quadam medendi parte etiam magister exstitit. Adsidua namque satietate obesus exit in litus recenti harundinum caesura speculatum atque, ubi acutissimam uidit stirpem, inprimens corpus uenam quandam in crure uulnerat, atque ita profluuio sanguinis morbidum alias corpus exonerat, et plagam limo rursus obducit.

XLI

[97] Simile quiddam et uolucris in eadem Aegypto monstrauit, quae uocatur ibis, rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est. Nec haec sola; multis animalibus reperta sunt usui futura et homini. Dictamnum herbam extrahendis sagittis cerui monstrauere percussi eo telo pastuque herbae eius eiecto. Idem percussi a phalangio, quod est aranei genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. Est et ad serpentium ictus praecipua qua se lacerti, quotiens cum his conseruere pugnam, uulnerati refouent. [98] Chelidoniam uisui saluberrimam hirundines monstrauere uexatis pullorum oculis ira medentes. Testudo cunilae, quam bubulam uocant, pastu uires contra serpentes refouet, mustela ruta in murium uenatu cum his dimicatione conserta; ciconia origano, hedera apri in morbis sibi medentur et cancros uescendo maxime mari eiectos. [99] Anguis, hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum illud exuit nitidusque uernat. Exuit autem a capite primum nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat membranae quod fuerit intus. Idem hiberna latebra uisu obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac refouet; si uero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. Draco uernam nausiam siluestris lactucae suco restinguit. [100] Pantheras per fricatas carnes aconito [uenenum id est] barbari uenantur. Occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id uenenum appellauere quidam; at fera contra hoc excrementis hominis sibi medetur, et alias tam auida eorum, ut a pastoribus ex industria in aliquo uase suspensa altius quam ut queat saltu adtingere, iaculando se appetendoque deficiat et postremo exspiret, alioqui uiuacitatis adeo lentae, ut eiectis interaneis diu pugnet. [101] Elephans, chamaeleone ‹cum› concolori frondi deuorato, occurrit oleastro huic ueneno suo. Vrsi cum mandragorae mala gustauere, formicas lambunt. Ceruus herba cinare uenenatis pabulis resistit. Palumbes, graculi, merulae, perdices lauri folio annuum fastidium purgant, columbae, turtures et gallinacei herba quae uocatur helxine, anates, anseres ceteraeque aquaticae herba siderite, grues et similes iunco palustri. Coruus occiso chamaeleone, qui etiam uictori suo nocet, lauro infestum uirus extinguit.

XLII

[102] Milia praeterea, utpote cum plurimis animalibus eadem natura rerum caeli quoque obseruationem et uentorum, imbrium, tempestatum praesagia alia alio modo dederit, quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam reliquam cum singulis hominum societatem. Siquidem et pericula praemonent non fibris modo extisque, circa quod magna mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione. [103] Ruinis inminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis primi cadunt. Auguria quidem artem fecere apud Romanos et sacerdotum collegium uel maxime sollemne. Est in Threcia locis rigentibus et uolpes, animal alioqui sollertia dirum. Amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque transeunt. Obseruatum eam aure ad glaciem adposita coniectare crassitudinem gelus.

XLIII

[104] Nec minus clara exitii documenta sunt etiam contemnendis animalibus. M. Varro auctor est a cuniculis suffossum in Hispania oppidum, a talpis in Thessalia, ab ranis ciuitatem in Gallia pulsam, ab locustis in Africa, ex Gyara Cycladum insula incolas a muribus fugatos, in Italia Amynclas a serpentibus deletas. Citra Cynamolgos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus et solipugis gente sublata, et a scolopendris abactos Rhoetienses auctor est Theophrastus. Sed ad reliqua ferarum genera redeamus.

XLIV

[105] Hyaenis utramque esse naturam et alternis annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mare uulgus credit, Aristoteles negat. Collum et iuba in continuitatem spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis non quit. [106] Multa praeterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomenque alicuius addiscere, quem euocatum foris laceret; item uomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos inuadat ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum; feminam raro capi; oculis mille esse uarietates colorumque mutationes; praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustrauerit, in uestigio haerere.

XLV

[107] Huius generis coitu leaena Aethiopica parit corocottam, similiter uoces imitantem hominum pecorumque. Acies ei perpetua, in utraque parte oris nullis gingiuis, dente continuo: ne contrario occursu hebetetur, capsarum modo includitur. Hominum sermones imitari et mantichoram in Aethiopia auctor est Iuba.

XLVI

[108] Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae et asinorum siluestrium multitudinem fundit. Mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant; timent libidinis aemulos et ideo grauidas custodiunt morsuque natos mares castrant. Contra grauidae latebras petunt et parere furto cupiunt gaudentque copia libidinis.

XLVII

[109] Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri periculo urgente, ob hoc se peti gnari; castoreum id uocant medici. Alias animal horrendi morsus arbores iuxta flumina ut ferro caedit; hominis parte conprehensa, non ante quam fracta concrepuerint ossa morsus resoluit. Cauda piscium his, cetera species lutrae. Vtrumque aquaticum, utrique mollior pluma pilus.

XLVIII

[110] Ranae quoque rubetae, quarum et in terra et in umore uita, plurimis refertae medicaminibus, deponere ea adsidue ac resumere pastu dicuntur, uenena tantum semper sibi reseruantes.

XLIX

[111] Similis et uitulo marino uictus in mari ac terra, simile fibris et ingenium. Euomit fel suum ad multa medicamenta utile, item coagulum ad comitiales morbos, ob ea se peti prudens. Theophrastus auctor est anguis modo et stelliones senectutem exuere itaque protinus deuorare, praeripientis comitiali morbo remedia. Eosdem pestiferi ferunt in Graecia morsus, innocuos esse in Sicilia.

L

[112] Ceruis quoque est sua malignitas, quamquam placidissimo animalium. Vrgente ui canum ultro confugiunt ad hominem, et in pariendo semitas minus cauent humanis uestigiis tritas quam secreta ac feris opportuna. Conceptus earum post Arcturi sidus. Octonis mensibus ferunt partus, interim et geminos. A conceptu separant se; at mares relicti rabie libidinis saeuiunt, fodiunt scrobes. Tunc rostra eorum nigrescunt, donec aliqui abluant imbres. Feminas autem ante partum purgantur herba quadam, quae seselis dicitur, faciliore ita utentes utero; a partu duas, quae tamnus et seselis appellantur, pastae redeunt ad fetum: illis imbui lactis primos uolunt sucos quacumque de causa. [113] Editos partus exercent cursu et fugam meditari docent, ad praerupta ducunt saltumque demonstrant. Iam mares soluti desiderio libidinis auide petunt pabula; ubi se praepinguis sensere, latebras quaerunt fatentes incommodum pondus. Et alias semper in fuga adquiescunt stantesque respiciunt, cum prope uentum est rursus fugae praesidia repetentes. Hoc fit intestini dolore tam infirmi, ut ictu leui rumpatur intus. [114] Fugiunt autem latratu canum audito secunda semper aura, ut uestigia cum ipsis abeant. Mulcentur fistula pastorali et cantu, cum erexere aures, acerrimi auditus, cum remisere, surdi. Cetero animal simplex et omnium rerum miraculo stupens in tantum, ut equo aut bucula accedente propius hominem iuxta uenantem non cernant aut, si cernant, arcum ipsum sagittasque mirentur. Maria trameant gregatim nantes porrecto ordine et capita inponentes praecedentium clunibus uicibusque ad terga redeuntes. Hoc maxime notatur a Cilicia Cyprum traicientibus. Nec uident terras, sed in odorem earum natant. [115] Cornua mares habent, solique animalium omnibus annis stato ueris tempore amittunt. Ideo sub ista die quam maxime inuia petunt; latent amissis uelut inermes, sed et hi bono suo inuidentes. Dextrum cornu negant inueniri ceu medicamento aliquo praeditum; idque mirabilius fatendum est cum et in uiuariis mutent omnibus annis: defodi ab his putant. Accensi autem utrius libeat odore et serpentes fugantur et comitiales morbi deprehenduntur. [116] Indicia quoque aetatis in illis gerunt, singulos annis adicientibus ramos usque ad sexennes; ab eo tempore similia reuiuescunt, nec potest aetas discerni; sed dentibus senecta declaratur: aut enim paucos aut nullos habent, nec in cornibus imis ramos, alioqui ante frontem prominere solitos iunioribus. [117] Non decidunt castratis cornua nec nascuntur; erumpunt autem renascentibus tuberibus primo aridae cuti similia, eadem teneris increscunt ferulis, harundineas in paniculas molli plumata lanugine. Quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pabula; increscentia solis uapore durant, ad arbores subinde experientes; ubi placuit robur, in aperta prodeunt. Captique iam sunt hedera in cornibus uiridante, ex attritu arborum ut in aliquo ligno teneris, dum experiuntur, innata. Sunt aliquando et candido colore, qualem fuisse traditur Q. Sertorii ceruam, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus persuaserat. Et his cum serpente pugna: [118] uestigant cauernas nariumque spiritu extrahunt renitentes. Ideo singulare abigendis serpentibus odor adusto ceruino cornu; contra morsus uero praecipuum remedium ex coagulo inulei matris in utero occisi. [119] Vita ceruis in confesso longa, post C annos aliquibus denuo captis cum torquibus aureis, quos Alexander Magnus addiderat, adopertis iam cute in magna obesitate. Febrium morbos non sentit hoc animal; quin et medetur huic timori. Quasdam modo principes feminas scimus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas et longo aeuo caruisse febribus, quod ita demum existimant ratum, si uulnere uno interierit. [120] Est eadem specie, barba tantum et armorum uillo distans, quem tragelaphon uocant, non alibi quam iuxta Phasim amnem nascens.

LI

Ceruos Africa propemodum sola non gignit, at chamaeleonem et ipsa, quamquam frequentiorem India. Figura et magnitudo erat lacerti, nisi crura essent recta et excelsiora. Latera uentri iunguntur ut piscibus; et spina simili modo eminet. [121] Rostrum, ut in paruo, haud absimile suillo, cauda praelonga, in tenuitatem desinens, inplicans se uiperinis orbibus, ungues adunci, motus tardior ut testudini, corpus asperum ceu crocodilo, oculi in recessu cauo, tenui discrimine, praegrandes et corpori concolores. Numquam eos operit nec pupillae motu sed totius oculi uersatione circumaspicit. [122] Ipse celsus hianti semper ore solus animalium nec cibo nec potu alitur nec alio quam aeris alimento, rictu terrifico fere, innoxius alioqui. Et coloris natura mirabilior: mutat namque eum subinde et oculis et cauda et toto corpore, redditque semper quemcumque proxime attingit praeter rubrum candidumque; defuncto pallor est. Caro in capite et maxillis et ad commissuram caudae admodum exigua nec aliubi toto corpore; sanguis in corde et circa oculos tantum; uiscera sine splene. Hibernis mensibus latet, ut lacertae.

LII

[123] Mutat colores et Scytharum tarandrus nec aliud ex his quae pilo uestiuntur, nisi in Indis lycaon, cui iubata traditur ceruix. Nam thoes - luporum id genus est procerius longitudine, breuitate crurum dissimile, uelox saltu, uenatu uiuens, innocuum homini - habitum, non colorem, mutant, per hiemes hirti, aestate nudi. [124] Tarandro magnitudo quae boui est, caput maius ceruino nec absimile, cornua ramosa, ungulae bifidae, uillus magnitudine ursorum, sed, cum libuit sui coloris esse, asini similis. Tergori tanta duritia ut thoraces ex eo faciant. Colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet, ideoque raro capitur. Mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius est et uiuo.

LIII

[125] Hystrices generat India et Africa, spinea contectas cute irenaceorum genere, sed hystrici longiores aculei et, cum intendit cutem, missiles. Ora urgentium figit canum et paulo longius iaculatur. Hibernis autem se mensibus condit, quae natura multis et ante omnia ursis.

LIV

[126] Eorum coitus hiemis initio, nec uulgari quadripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque; dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX die plurimum quinos. Hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum prominent. Hanc lambendo paulatim figurant. Nec quicquam rarius quam parientem uidere ursam. Ideo mares quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. [127] Specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedificant, inpenetrabiles imbribus mollique fronde constratos. Primis diebus bis septenis tam graui somno premuntur, ut ne uulneribus quidem excitari queant. Tunc mirum in modum ueterno pinguescunt. Illi sunt adipes medicaminibus apti contraque defluuium capilli tenaces. Ah his diebus residunt ac priorum pedum suctu uiuunt. Fetus rigentis adprimendo pectori fouent non alio incubitu quam ad oua uolueres. [128] Mirum dictu, credit Theophrastus per id tempus coctas quoque ursorum carnes, si adseruentur, increscere; cibi nulla tunc argumenta nec nisi umoris minimum in aluo inueniri, sanguinis exiguas circa corda tantum guttas, reliquo corpori nihil inesse. [129] Procedunt uere, sed mares praepingues, cuius rei causa non prompta est, quippe ne somno quidem saginatis praeter XIIII dies, ut diximus. Exeuntes herbam quandam arum nomine laxandis intestinis, alioqui concretis, deuorant friantque surculos dentibus praedomantes ora. Oculi eorum hebetantur, qua maxime causa fauos expetunt, ut conuulneratum ab apibus os leuet sanguine grauedinem illam. [130] Inualidissimum urso caput, quod leoni firmissimum; ideo urgente ui praecipitaturi se ex aliqua rupe manibus cooperto iaciuntur ac saepe in harena colapho infracto exanimantur. Cerebro ueneficium inesse Hispaniae credunt occisorumque in spectaculis capita cremant testato, quoniam potum in ursinam rabiem agat. Ingrediuntur et bipedes; arborem auersi derepunt. [131] Tauros ex ore cornibusque eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant. Nec alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. Annalibus notatum est M. Pisone M. Messala cos. a. d. XIIII kal. Oct. Domitium Ahenobarbum aedilem curulem ursos Numidicos centum et totidem uenatores Aethiopas in eirco dedisse. Miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa ursum non gigni constet.

LV

[132] Conduntur hieme et Pontici mures, dumtaxat albi, quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quonam modo intellexerint miror. Conduntur et Alpini, quibus magnitudo melium est, sed hi pabulo ante in specus conuecto, cum quidem narrant alternos marem ac feminam subrosae conplexos fascem herbae supinos, cauda mordicus adprehensa, inuicem detrahi ad specum, ideoque illo tempore detrito esse dorso. Sunt his pares et in Aegypto, similiterque resident in clunes, et in binis pedibus gradiuntur, prioribusque ut manibus utuntur.

LVI

[133] Praeparant hiemi et irenacei cibos, ac uolutati supra iacentia poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore, portant in cauas arbores. Idem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt. Vbi uero sensere uenantem, contracto ore pedibusque ac parte omni inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, conuoluuntur in formam pilae, ne quid conprehendi possit praeter aculeos. [134] In desperatione uero urinam in se reddunt tabificam, tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi gnari. Quam ob rem exinanita prius urina uenari ars est, et tum praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiam si uiuat subtractus fuga. Ob id non nisi in nouissima spe maleficio eo perfunditur, quippe et ipsi odere suum ueneficium, ita parcentes sibi terminumque supremum opperientes; ut ferme ante captiuitas occupet. Calidae postea aquae adspersu resoluitur pila, adprehensusque pes alter e posterioribus suspendiosa fame necat. Aliter non est occidere et tergori parcere. [135] Ipsum animal non, ut remur plerique, uitae hominum superuacuum est; si non sint illi aculei, frustra uellerum mollitia in pecude mortalibus data; hac cute expoliuntur uestes. Magnum fraus et ibi lucrum monopolio inuenit, de nulla re crebrioribus senatus consultis nulloque non principe adito querimoniis prouincialibus.

LVII

[136] Vrinae et duobus aliis animalibus ratio mira. Leontophonon accipimus uocari paruom nec aliubi nascens quam ubi leo gignitur; quo gustato tanta illa uis ut ceteris quadripedum inperitans ilico exspiret. Ergo corpus eius exustum aspergunt aliis carnibus polentae modo insidiantes ferae necantque etiam cinere: tam contraria est pestis. Haud inmerito igitur odit leo, uisumque frangit, et citra morsum exanimat; ille contra urinam spargit, prudens hanc quoque leoni exitialem. [137] Lyncum umor ita redditus, ubi gignuntur, glaciatur arescitue in gemmas carbunculis similis et igneo colore fulgentes, lyncurium uocatas, atque ob id sucino a plerisque ita generari prodito. Nouere hoc sciuntque lynces, et inuidentes urinam terra operiunt, eoque celerius solidatur illa. [138] Alia sollertia in metu melibus: sufflatae cutis distentu ictus hominum et morsus canum arcent.

LVIII

Prouident tempestatem et sciuri, obturatisque qua spiraturus est uentus cauernis, ex alia parte aperiunt fores. De cetero ipsis uillosior cauda pro tegumento est. Ergo in hiemes aliis prouisum pabulum, aliis pro cibo somnus.

LIX

[139] Serpentium uipera sola terra dicitur condi, ceterae arborum aut saxorum cauis. Et alias uel annua fame durant, algore modo dempto. Omnia secessus tempore ueneno orba dormiunt. Simili modo et cocleae, illae quidem iterum et aestatibus, adhaerentes maxime saxis, aut etiam iniuria resupinatae auolsaeque, non tamen exeuntes. [140] In Baliaribus uero insulis cauaticae appellatae non prorepunt e cauis terrae - neque herba uiuunt -, sed uuae modo inter se cohaerent. Est et aliud genus minus uulgare, adhaerente operculo eiusdem testae se operiens. Obrutae terra semper hae et circa maritimas tantum Alpes quondam effossae, coepere iam erui et in Veliterno. Omnium tamen laudatissimae in Astypalaea insula.

LX

[141] Lacertae, inimicissimum genus cocleis, negantur semenstrem uitam excedere. Lacerti Arabiae cubitales, in Indiae uero Nyso monte XXIIII in longitudinem pedum, colore fului aut punicei aut caerulei.

LXI

[142] Ex his quoque animalibus, quae nobiscum degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante omnia homini canis atque equos. Pugnasse aduersus latrones canem pro domino accepimus, confectumque plagis a corpore non recessisse, uolucres ac feras abigentem. Ab alio in Epiro agnitum in conuentu percussorem domini laniatuque et latratu coactum fateri scelus. Garamantum regem canes CC ab exilio reduxere proeliati contra resistentes. [143] Propter bella Colophonii itemque Castabalenses cohortes canum habuere. Hae primae dimicabant in acie numquam detrectantes; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum indiga. Canes defendere Cimbris caesis domus eorum plaustris inpositas. Canis Iasone Lycio interfecto cibum capere noluit inediaque consumptus est. Is uero, cui nomen Hyrcani reddit Duris, accenso regis Lysimachi rogo iniecit se flammae, similiterque Hieronis regis. [144] Memorat et Pyrrhum, Gelonis tyranni canem, Philistus; memoratur et Nicomedis Bithyniae regis, uxore eius Cosingi lacerata propter lasciuiorem cum marito iocum. Apud nos Vulcatium nobilem, qui Cascellium ius ciuile docuit, asturcone e suburbano redeuntem, cum aduesperauisset, canis a grassatore defendit; item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis oppressum; nec prius ille uulneratus est quam cane interempto. [145] Sed super omnia in nostro aeuo Actis p. R. testatum Appio Iunio et P. Silio cos., cum animaduerteretur ex causa Neronis Germanici filii in Titium Sabinum et seruitia eius, unius ex his canem nec in carcere abigi potuisse neque a corpore recessisse abiecti, in gradibus gemitoriis maestos edentem ululatus magna populi Romani corona, ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti tulisse. Innatauit idem, cadauere in Tiberim abiecto, sustentare conatus, effusa multitudine ad spectandam animalis fidem. [146] Soli dominum nouere, et ignotum quoque, si repente ueniat, intellegunt; soli nomina sua, soli uocem domesticam agnoscunt. Itinera quamuis longa meminere, nec ulli praeter hominem memoria maior. Impetus eorum et saeuitia mitigatur ab homine considente humi. [147] Plurima alia in his cotidie uita inuenit, sed in uenatu sollertia et sagacitas praecipua est. Scrutatur uestigia atque persequitur, comitantem ad feram inquisitorem loro trahens, qua uisa, quam silens et occulta, sed quam significans demonstratio est, cauda primum, deinde rostro! Ergo etiam senecta fessos caecosque ac debiles sinu ferunt, uentos et odorem captantes protendentesque rostra ad cubilia. [148] E tigribus eos Indi uolunt concipi, et ob id in siluis coitus tempore alligant feminas. Primo et secundo fetu nimis feroces putant gigni, tertio demum educant. Hoc idem e lupis Galli, quorum greges suum quisque ductorem e canibus et ducem habent. Illum in uenatu comitantur, illi parent; namque inter se exercent etiam magisteria. Certum est iuxta Nilum amnem currentes lambere, ne crocodilorum auiditati occasionem praebeant. [149] Indiam petenti Alexandro Magno rex Albaniae dono dederat inusitatae magnitudinis unum, cuius specie delectatus iussit ursos, mox apros et deinde dammas emitti contemptim inmobili iacente eo. Qua segnitia tanti corporis offensus imperator generosi spiritus interimi eum iussit. Nuntiauit hoc fama regi. Itaque alterum mittens addidit mandata, ne in paribus experiri uellet, sed in leone elephantoque: duos sibi fuisse, hoc interempto praeterea nullum fore. [150] Nec distulit Alexander, leonemque fractum protinus uidit. Postea elephantum iussit induci, haud alio magis spectaculo laetatus. Horrentibus quippe uillis per totum corpus ingenti primum latratu intonuit, mox ingruit adsultans, contraque membra exurgens hinc et illinc artifici dimicatione, qua maxime opus esset, infestans atque euitans, donec adsidua rotatum uertigine adflixit, ad casum eius tellure concussa.

LXII

[151] Canum generi bis anno partus. Iusta ad pariendum annua aetas. Gerunt uterum sexagenis diebus. Gignunt caecos et, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem uisum accipiunt, non tamen umquam ultra XXI diem nec ante septimum. Quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere; si gemini, decumo, itemque in singulos adici totidem tarditatis ad lucem dies, et ab ea quae sit femina ex primipara genita Faunos cerni. Optumus in fetu qui nouissimus cernere incipit, aut quem primum fert in cubile feta.

LXIII

[152] Rabies canum Sirio ardente homini pestifera, ut diximus, ita morsis letali aquae metu. Quapropter obuiam itur per XXX eos dies, gallinaceo maxime fimo inmixto canum cibis aut, si praeuenerit morbus, ueratro. A morsu uero unicum remedium oraculo quodam nuper repertum, radix siluestris rosae, quae cynorhoda appellatur. [153] Columella auctor est, si XL die quam sit natus castretur morsu cauda summusque eius articulus auferatur spinae neruo exempto, nec caudam crescere nec canes rabidos fieri. Canem locutum in prodigiis, quod equidem adnotauerim, accepimus, et serpentem latrasse, cum pulsus ‹Tarquinius› est regno.

LXIV

[154] Eidem Alexandro et equi magna raritas contigit. Bucephalan eum uocarunt siue ab aspectu toruo siue ab insigni taurini capitis armo inpressi. XIII talentis ferunt ex Philonici Pharsalii grege emptum, etiam tum puero capto eius decore. Neminem hic alium quam Alexandrum regio instratu ornatus recepit in sedem, alias passim recipiens. Idem in proeliis memoratae cuiusdam perhibetur operae, Thebarum oppugnatione uulneratus in alium transire Alexandrum non passus, multa praeterea eiusdem modi, propter quae rex defuncto ei duxit exsequias, urbemque tumulo circumdedit nomine eius. [155] Nec Caesaris dictatoris quemquam alium dorso recepisse equus traditur, idemque similis humanis pedes priores habuisse, hac effigie locatus ante Veneris Genetricis aedem. Fecit et Diuus Augustus equo tumulum, de quo Germanici Caesaris carmen est. Agrigenti conplurium equorum tumuli pyramidas habent. Equum adamatum a Samiramide usque in coitum Iuba auctor est. [156] Scythici quidem equitatus equorum gloria strepunt: occiso regulo ex prouocatione dimicante, hostem, cum ad spoliandum uenisset, ab equo eius ictibus morsuque confectum; alium detracto oculorum operimento, et cognito cum matre coitu, petiisse praerupta atque exanimatum. Aequa ex causa in Reatino agro laceratum prorigam inuenimus. Namque et cognationum intellectus his est, atque in grege prioris anni sororem libentius etiam quam matrem equa comitatur. [157] Docilitas tanta est, ut uniuersus Sybaritani exercitus equitatus ad symphoniae cantum saltatione quadam moueri solitus inueniatur. Idem praesagiunt pugnam, et amissos lugent dominos; lacrimas interdum desiderio fundunt. Interfecto Nicomede rege equus eius inedia uitam finiuit. [158] Phylarchus refert Centaretum e Galatis, in proelio occiso Antiocho, potitum equo eius conscendisse ouantem; at illum indignatione accensum, domitis frenis ne regi posset, praecipitem in abrupta isse exanimatumque una. Philistus a Dionysio relictum in caeno haerentem, ut se euellisset, secutum uestigia domini examine apium iubae inhaerente, eoque ostento tyrannidem a Dionysio occupatam.

LXV

[159] Ingenia eorum inenarrabilia. Iaculantes obsequia experiuntur difficiles conatus corpore ipso nisuque inuitantium; iam tela humi coniecta equiti porrigunt. Nam in circo ad currus iuncti non dubie intellectum adhortationis et gloriae fatentur. [160] Claudii Caesaris saecularium ludorum circensibus, excusso in carceribus auriga albati Corace, occupauere primatum, optinuere opponentes, effundentes, omniaque contra aemulos, quae debuissent peritissimo auriga insistente, facientes, cum puderet hominum artes ab equis uinci, peracto legitimo cursu ad cretam stetere. [161] Maius augurium apud priscos plebeis circensibus excusso auriga, ita ut si staret, in Capitolium cucurrisse equos, aedemque ter lustrasse; maximum uero eodem peruenisse a Veis cum palma et corona, effuso Ratumenna, qui ibi uicerat; unde postea nomen portae est. [162] Sarmatae longinquo acturi inedia pridie praeparant eos, potum exiguum inpertientes, atque ita per centena milia et quinquaginta continuo cursu euntibus insident. Viuunt annis quidam quinquagenis, feminae minore spatio. Eaedem quinquennio finem crescendi capiunt, mares anno addito. Forma equorum, quales maxime legi oporteat, pulcherrime quidem Vergilio uate absoluta est; sed et nos diximus in libro de iaculatione equestri condito, et fere inter omnes constare uideo. Diuersa autem circo ratio quaeritur. Itaque cum bimi in alio subiungantur imperio, non ante quinquennis ibi certamen accipit.

LXVI

[163] Partum in eo genere undenis mensibus ferunt, duodecimo gignunt. Coitus uerno aequinoctio; bimo utrimque uulgaris, sed a trimatu firmior partus. Generat mas ad annos XXXIII, utpote cum a circo post uicesimum annum mittantur ad subolem. Opunte et ad XL durasse tradunt adiutum modo in attollenda priore parte corporis. [164] Sed ad generandum paucis animalium minor fertilitas; qua de causa interualla admissurae dantur, nec tamen quindecim initus eiusdem anni ualet tolerare. Equarum libido extinguitur iuba tonsa; gignunt annis omnibus ad quadragesimum. Vixisse equum LXXV annos proditur. [165] In hoc genere grauida stans parit, praeterque ceteras fetum diligit; et sane equis amoris innasci ueneficium, hippomanes appellatum, in fronte, caricae magnitudine, colore nigro, quod statim edito partu deuorat feta, aut partum ad ubera non admittit. Si quis praereptum habeat, olfactu in rabiem id genus agitur. Amissa parente in grege armenti, reliquae fetae educant orbum. Terram attingere ore triduo proximo quam sit genitus negant posse. Quo quis acrior, hoc magis in bibendo nares mergit. Scythae per bella feminis uti malunt, quoniam urinam cursu non inpedito reddant.

LXVII

[166] Constat in Lusitania, circa Olisiponem oppidum et Tagum amnem, equas Fauonio flante obuersas animalem concipere spiritum, idque partum fieri et gigni pernicissimum ita, sed triennium uitae non excedere. In eadem Hispania Gallaica gens est et Asturica; equini generis his sunt quos theldones uocamus; minore forma appellatos asturcones gignunt, quibus non uulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio; unde equis tolutim carpere incursum traditur arte. Equo fere qui homini morbi, praeterque uesicae conuersio, sicut omnibus in genere ueterino.

LXVIII

[167] Asinum quadringenti milia nummum emptum Q. Axio senatori auctor est M. Varro, haud scio an omnium pretio animalium uicto. Opera sine dubio generi munifica, arando quoque, sed mularum maxime progeneratione. Patria etiam spectatur in his, Arcadicis in Achaia, in Italia Reatinis. Ipsum animal frigoris maxime inpatiens; ideo non generatur in Ponto, nec aequinoctio uerno, ut cetera pecua, admittitur, sed solstitio. [168] Mares in remissione operis deteriores. Partus a tricesimo mense ocissimus, sed a trimatu legitimus, totidem quot equae et isdem mensibus, et simili modo. Sed incontinens uterus urina genitale reddit, ni cogatur in cursum uerberibus a coitu. Raro geminos parit. Paritura lucem fugit, et tenebras quaerit, ne conspiciatur ab homine. Gignit tota uita, quae est ei ad tricesimum annum. [169] Partus caritas summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus tendunt, eaedem, si riuus minimus intersit, horrent iam uel pedes omnino tingere. Nec nisi adsuetos potant fontes quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum eant; nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucentibus fluuiis; mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquae, ut bibant cogendae exorandaeue sunt. Nec nisi spatiosa in cubitu laxitas tuta; uaria namque somnio uisa concipiunt ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit, repulsu durioris materiae clauditatem ilico adfert. Quaestus ex his opima praedia exsuperat. [170] Notum est in Celtiberia singulas quadringentena milia nummum enixas, mularum maxume partu. Aurium referre, in his et palpebrarum pilos aiunt; quamuis enim unicolore reliquo corpore, totidem tamen colores, quot ibi fuere, reddi. Pullos earum epulari Maecenas instituit, multum eo tempore praelatos onagris; post eum interiit auctoritas saporis asino. - Moriente uisu celerrime id genus deficit -.

LXIX

[171] Ex asino et equa mula gignitur mense XIII, animal uiribus in labores eximium. Ad tales partus equas neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt, arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia eius generis, quod ineat, lacte hausto. Quapropter subreptos pullos in tenebris equarum uberi asinarumue eculeos admouent. Gignitur autem mula ‹et› ex equo et asina, sed effrenis et tarditatis indomitae. †Lenta omnia esse uetulis.† [172] Conceptum ex equo secutus asini coitus, abortu perimit, non item asini equos. Feminas a partu optime septimo die inpleri obseruatum, mares fatigatos melius implere. Quae non prius, quam dentes, quos pullinos appellant, iaciat, conceperit, sterilis ‹esse› intellegitur, et quae non primo initu generare coeperit. Equo et asina genitos mares hinnulos antiqui uocabant, contraque mulos quos asini et equae generarent. [173] Obseruatum ex duobus diuersis generibus nata tertii generis fieri et neutri parentium esse similia, eaque ipsa, quae sunt ita nata, non gignere in omni animalium genere; id circo mulas non parere. Est in Annalibus nostris peperisse saepe, uerum prodigii loco habitum. Theophrastus uulgo parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. Mulae calcitratus inhibetur uini crebriore potu. [174] In plurium Graecorum est monumentis cum equa muli coitu natum quod uocauerint hinnum, id est paruum mulum. Generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae ueloces in cursu, duritia eximia pedum, uerum strigoso corpore, indomito animo; sed generator onagro et asina genitus omnes antecellit. Onagri in Phrygia et Lycaonia praecipui. Pullis eorum ceu praestantibus sapore Africa gloriatur, quos lalisiones appellat. [175] Mulum LXXX annis uixisse Atheniensium monimentis apparet; gauisi namque, cum templum in arce facerent, quod derelictus senecta scandentia iumenta comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere ne frumentarii negotiatores ab incerniculis eum arcerent.

LXX

[176] Bubus Indicis camelorum altitudo traditur, cornua in latitudinem quaternorum pedum. In nostro orbe Epiroticis laus maxima a Pyrrhi, ut ferunt, iam inde regis cura. Id consecutus est non ante quadrimatum ad partus uocando; praegrandes itaque fuere, et hodieque reliquiae stirpium durant. At nunc anniculae fecunditatem poscuntur, tolerantius tamen bimae; tauri generationem quadrimi. Inplent singuli denas eodem anno. Tradunt, si a coitu in dexteram partem abeant tauri, generatos mares esse; si in laeuam, feminas. [177] Conceptio uno initu peragitur; quae si forte pererrauit, XX post diem marem femina repetit. Pariunt mense X; quicquid ante genitum, inutile est. Sunt auctores ipso conplente decumum mensem die parere. Gignunt raro geminos. Coitus a Delphini exortu a. d. pr. non. Ianuariis diebus XXX; aliquis et autumno, gentibus quidem quae lacte uiuunt ita dispensatus, ut omni tempore anni supersit id alimentum. Tauri non saepius quam bis die ineunt. [178] Boues animalium soli et retro ambulantes pascuntur, apud Garamantas quidem haud aliter. Vita feminis XV annis longissima, maribus XX. Robur in quinquennatu. Lauatione calidae aquae traduntur pinguescere, et si quis incisa cute spiritum harundine in uiscera adigat. [179] Non degeneres existimandi etiam minus laudato aspectu: plurimum lactis Alpinis, quibus minimum corporis, plurimum laboris capite, non ceruice, iunctis. Syriacis non sunt palearia, sed gibber in dorso. Carici quoque in parte Asiae, foedi uisu, tubere super armos a ceruicibus eminente, luxatis cornibus, excellentes in opere narrantur. Cetero nigri coloris candidiue ad laborem damnantur. Tauris minora quam bubus cornua tenuioraque. [180] Domitura boum in trimatu; postea sera, ante praematura. Optume cum domito iuuencus inbuitur. Socium enim laboris agrique culturae habemus hoc animal, tantae apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a P‹opulo› R‹omano› die dicta, qui concubino procaci rure omasum edisse se negante occiderat bouem, actusque in exilium tamquam colono suo interempto. [181] Tauris in aspectu generositas torua fronte, auribus saetosis, cornibus in procinctu dimicationem poscentibus. Sed tota comminatio prioribus in pedibus: stat ira gliscente alternos replicans spargensque in aluum harenam, et solus animalium eo stimulo ardescens. [182] Vidimus ex imperio dimicantes et ideo monstratos, rotari, cornibus cadentes excipi iterumque erigi, modo iacentes ex humo tolli, bigarumque etiam curru citato uelut aurigas insistere. Thessalorum gentis inuentum est, equo iuxta quadripedante, cornu intorta ceruice tauros necare; primus id spectaculum dedit Romae Caesar dictator. [183] Hinc uictimae opimae et lautissima deorum placatio. Huic tantum animali omnium, quibus procerior, cauda non statim nato consummatae ut ceteris mensurae: crescit uni, donec ad uestigia ima perueniat. Quam ob rem uictimarum probatio in uitulo, ut articulum suffraginis contingat; breuiore non litant. Hoc quoque notatum, uitulos ad aras umeris hominis adlatos non fere litare, sicut nec claudicante, nec aliena hostia deos placari, nec trahente se ab aris. Est frequens in prodigiis priscorum bouem locutum; quo nuntiato senatum sub diu haberi solitum.

LXXI

[184] Bos in Aegypto etiam numinis uice colitur; Apin uocant. Insigne ei in dextro latere candicans macula cornibus lunae crescere incipientis, nodus sub lingua, quem cantharum appellant. Non est fas eum certos uitae excedere annos, mersumque in sacerdotum fonte necant quaesituri luctu alium quem substituant; et donec inuenerint maerent, derasis etiam capitibus; nec tamen umquam diu quaeritur. [185] Inuentus deducitur Memphin a sacerdotibus C. Delubra ei gemina, quae uocant thalamos, auguria populorum: alterum intrasse laetum est, in altero dira portendit. Responsa priuatis dat e manu consulentium cibum capiendo. Germanici Caesaris manum auersatus est haud multo postea extincti. Cetero secretus, cum se proripuit in coetus, incedit submotu lictorum, gregesque puerorum comitantur carmen honori eius canentium; intellegere uidetur et adorari uelle. Hi greges repente lymphati futura praecinunt. [186] Femina bos ei semel anno ostenditur, suis et ipsa insignibus, quamquam aliis, semperque eodem die et inueniri eam et extingui tradunt. Memphi est locus in Nilo, quem a figura uocant Phialam, omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergentes diebus quos habent natales Apis. Septem hi sunt, mirumque neminem per eos a crocodilis attingi, octauo post horam diei sextam redire beluae feritatem.

LXXII

[187] Magna et pecori gratia uel in placamentis deorum uel in usu uellerum. Vt boues uictum hominum excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. Generatio bimis utrimque ad nouenos annos, quibusdam et ad X; primiparis minores fetus. Coitus omnibus ab Arcturi occasu, id est a. d. III idus Maias, ad Aquilae occasum, id est X kal. Augustas. Gerunt partum diebus CL; postea concepti inualidi. Cordos uocabant antiqui post id tempus natos. Multi hibernos agnos praeferunt uernis, quoniam magis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque hoc animal utiliter bruma nasci. [188] Arieti naturale agnas fastidire, senectam ouium consectari, et ipse melior senecta, mutilus quoque utilior. Ferocia eius cohibetur cornu iuxta aurem terebrato. Dextro teste praeligato feminas generat, laeuo mares. Tonitrua solitariis ouibus abortus inferunt; remedium congregare eas, ut coetu iuuentur. [189] Aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque in eo genere arietum maxime spectantur ora, quia cuius coloris sub lingua habuere uenas, eius et lanitium in fetu est, uariumque si plures fuere. Et mutatio aquarum potusque uariat. Ouium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe contectum rubis uescatur. Operimenta ei ex Arabicis praecipua.

LXXIII

[190] Lana autem laudatissima Apula, et quae in Italia Graeci pecoris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oues obtinent. Apulae breues uillo nec nisi paenulis celebres; circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent; in Asia uero eodem genere Laudiceae. Alba Circumpadanis nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aeui excessit ulla. [191] Oues non ubique tondentur; durat quibusdam in locis uellendi mos. Colorum plura genera, quippe cum desint etiam nomina iis quas natiuas appellant aliquot modis: Hispania nigri uelleris praecipuas habet, Pollentia iuxta Alpes cani, Asia rutili, quas Erythraeas uocant, item Baetica, Canusium fului, Tarentum et suae pulliginis. Sucidis omnibus medicata uis. Histriae Liburniaeque pilo propior quam lanae, pexis aliena uestibus et quam Salacia scutulato textu commendat in Lusitania. Similis circa Piscinas prouinciae Narbonensis, similis et in Aegypto, ex qua uestis detrita usu pingitur rursusque aeuo durat. Est et hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia; iam certe his usos Homerus auctor est. Aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum gentes. [192] Lanae et per se coactae uestem faciunt, et, si addatur acetum, etiam ferro resistunt, immo uero etiam ignibus nouissimo sui purgamento. Quippe aenis polientium extracta in tomenti usum ueniunt, Galliarum, ut arbitror, inuento; certe Gallicis hodie nominibus discernitur. [193] Nec facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus e stramento erat, qualiter [et] iam nunc in castris. Gausapae patris mei memoria coepere, amphimalla nostra sicut uillosa etiam uentralia. Nam tunica lati claui in modum gausapae texi nunc primum incipit. Lanarum nigrae nullum colorem bibunt. De reliquarum infectu suis locis dicemus in conchyliis maris aut herbarum natura.

LXXIV

[194] Lanam in colu et fuso Tanaquilis, quae eadem Gaia Caecilia uocata est, in templo Sancus durasse prodente se auctor est M. Varro, factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae, qua Ser. Tullius fuerat usus. Inde factum ut nubentes uirgines comitaretur colus compta et fusus cum stamine. Ea prima texuit rectam tunicam, quales cum toga pura tironi induuntur nouaeque nuptae. [195] Vndulata uestis prima e lautissimis fuit; inde sororiculata defluxit. Togas rasas Phryxianasque Diui Augusti nouissimis temporibus coepisse scribit Fenestella. Crebrae papaueratae antiquiorem habent originem iam sub Lucilio poeta in Torquato notatae. Praetextae apud Etruscos originem inuenere. Trabeis usos accipio reges; pictae uestes iam apud Homerum fuere unde triumphales natae. [196] Acu facere id Phryges inuenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt. Aurum intexere in eadem Asia inuenit Attalus rex, unde nomen Attalicis. Colores diuersos picturae intexere Babylon maxime celebrauit et nomen inposuit. Plurimis uero liciis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit, scutulis diuidere Gallia. Metellus Scipio tricliniaria Babylonica sestertium octingentis milibus uenisse iam tunc ponit in Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragiens sestertio nuper stetere. [197] Serui Tulli praetextae, quibus signum Fortunae ab eo dicatae coopertum erat, durauere ad Seiani exitum, mirumque fuit neque diffluxisse eas neque teredinum iniurias sensisse annis quingentis sexaginta. Vidimus iam et uiuentium uellera purpura, cocco, conchylio sesquipedalibus libris infecta, uelut illa sic nasci cogente luxuria.

LXXV

[198] In ipsa oue satis generositatis ostenditur breuitate crurum, uentris uestitu. Quibus nudus esset, apicas uocabant damnabantque. Syriae cubitales ouium caudae, plurimumque in ea parte lanitii. Castrari agnos nisi quinquemestres praematurum existimatur. [199] Est in Hispania, sed maxime Corsica, non absimile pecori genus musmonum, caprino uillo quam pecoris uelleri propius, quorum e genere et ouibus natos prisci umbros uocauerunt. Infirmissimum pecori caput; quam ob rem auersum a sole pasci cogendum, quoniam stultissima animalium lanata: qua timuere ingredi, unum cornu raptum secuntur. Vita longissima anni X, in Aethiopia XIII; capris eodem loco XI, in reliquo orbe plurimum octoni. Vtrumque genus intra quartum coitum impletur.

LXXVI

[200] Caprae pariunt et quaternos, sed raro admodum; ferunt V mensibus, ut oues. Capri pinguitudine sterilescunt. Ante trimos minus utiliter generant, et in senecta nec ultra quadriennium. Incipiunt septimo mense et adhuc lactantes; mutilum in utroque sexu utilius. Primus in die coitus non implet, sequens efficacior ac deinde. Concipiunt Nouembri mense, ut Martio pariant turgescentibus uirgultis, aliquando anniculae, semper bimae, in trimatu tantum utiles. Pariunt octonis annis. Abortus frigori obnoxius. [201] Oculos suffusos capra iunci punctu sanguine exonerat, caper rubi. Sollertiam eius animalis Mucianus uisam sibi prodidit, in ponte praetenui duabus obuiis e diuerso, cum circumactum angustiae non caperent. Nec reciprocationem longitudo in exilitate caeca, torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse atque ita alteram proculcatae supergressam. [202] Mares quam maxime simos, longis auribus infractisque, armis quam uillosissimis probant; feminarum generositatis insigne laciniae corporibus e ceruice binae dependentes. Non omnibus cornua; sed quibus sunt, in his et indicia annorum per incrementa nodorum. Mutilis lactis maior ubertas. Auribus eas spirare, non naribus, nec umquam febri carere Archelaus auctor est: ideo fortassis anima his quam ouibus ardentior calidioresque concubitus. [203] Tradunt et noctu non minus cernere quam interdiu: ideo, si caprinum iecur uescantur, restitui uespertinam aciem iis quos nyctalopas uocant. In Cilicia circaque Syrtes uillo tonsili uestiuntur. Capras in occasum declini sole in pascuis negant contueri inter sese, sed auersas iacere, reliquis autem horis aduersas et inter se cognationes. Dependet omnium mento uillus, quem aruncum uocant; [204] hoc si quis adprehensam ex grege unam trahat, ceterae stupentes spectant; id euenit et cum quandam herbam aliqua ex his momorderit. Morsus earum arbori est exitialis. Oliuam lambendo quoque sterilem faciunt, eaque ex causa Mineruae non immolantur.

LXXVII

[205] Suilli pecoris admissura a Fauonio ad aequinoctium uernum,aetas octauo mense, quibusdam in locis etiam quarto usque ad octauum annum. Partus bis anno, tempus utero quattuor mensum, numerus fecunditati ad uicenos, sed educare nequeunt tam multos. Diebus X circa brumam statim dentatos nasci Nigidius tradit. Implentur uno coitu, qui et geminatur, propter facilitatem aboriendi. Remedium, ne prima subatione neque ante flaccidas aures coitus flat. [206] Mares non ultra trimatum generant; feminae senectute fessae cubantes coeunt. Comesse fetus his non est prodigium. Suis fetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die VII, bouis XXX. Coruncanius ruminalis hostias, donec bidentes fierent, puras negauit. Suem oculo amisso putant cito extingui; alioqui uita ad XV annos, quibusdam et uicenos. Verum efferantur, et alias obnoxium genus morbis, anginae maxime et strumae. [207] Index suis inualidae cruor in radice saetae dorso euolsae, caput obliquum in incessu. Paenuriam lactis praepingues sentiunt; et primo fetu minus sunt numerosae. In luto uolutatio generi grata. Intorta cauda; id etiam notatum, facilius litare in dexterum quam in laeuum detorta. Pinguescunt LX diebus, sed magis tridui inedia saginatione orsa. Animalium hoc maxime brutum, animamque ei pro sale datam, non inlepide existimabatur. [208] Compertum agnitam uocem suarii furto abactis, mersoque nauigio inclinatione lateris unius remeasse. Quin et duces in urbe forum nundinarium domosque petere discunt, et feri sapiunt uestigia palude confundere, urina fugam leuare. [209] Castrantur feminae quoque, sicuti et cameli, post bidui inediam suspensae pernis prioribus uulua recisa; celerius ita pinguescunt. Adhibetur et ars iecori feminarum sicut anserum, inuentum M. Apici, fico arida saginatis ac satie necatis repente mulsi potu dato. Neque alio ex animali numerosior materia ganeae: quinquaginta prope sapores, cum ceteris singuli. Hinc censoriarum legum paginae, interdictaque cenis abdomina, glandia, testiculi,uuluae, sincipita uerrina, ut tamen Publili mimorum poetae cena, postquam seruitutem exuerat, nulla memoretur sine abdomine, etiam uocabulo suminis ab eo inposito.

LXXVIII

[210] Placuere autem et feri sues. Iam Catonis censoris orationes aprunum exprobrant callum. In tres tamen partes diuiso media ponebatur, lumbus aprunus appellata. Solidum aprum Romanorum primus in epulis adposuit P. Seruilius, pater eius Rulli qui Ciceronis consulatu legem agrariam promulgauit: tam propinqua origo nunc cotidianae rei est. Et hoc Annales notarunt, horum scilicet ad emendationem morum quibus non tota quidem cena, sed in principio bini ternique pariter manduntur apri. [211] Viuaria eorum ceterarumque siluestrium primus togati generis inuenit Fuluius Lippinus; in Tarquiniensi feras pascere instituit, nec diu imitatores defuere L. Lucullus et Q. Hortensius. [212] Sues ferae semel anno gignunt. Maribus in coitu plurima asperitas. Tunc inter se dimicant indurantes attritu arborum costas lutoque se tergorantes. Feminae in partu asperiores, et fere similiter in omni genere bestiarum. Apris maribus non nisi anniculis generatio. In India cubitales dentium flexus, gemini ex rostro; totidem a fronte, ceu uituli cornua, exeunt. Pilus aereo similis agrestibus, ceteris niger. At in Arabia suillum genus non uiuit.

LXXIX

[213] In nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas uocabant ceu semiferos, ad homines quoque, ut C. Antonium Ciceronis in consulatu collegam, appellatione tralata. Non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus, cuiuscumque generis unum est placidum, eiusdem inuenitur et ferum, utpote cum hominum etiam siluestrium tot genera praedicta sint. [214] Caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. Sunt caprae, sunt rupicaprae, sunt ibices, pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite uastis cornibus gladiorum ceu uaginis. In haec se librat, ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, ex monte aliquo in alium transilire quaerens, atque recussu pernicius quo libuit exsultat. Sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo uestiri et ad caput uerso. Sunt et dammae, et pygargi, et strepsicerotes, multaque alia haud dissimilia. Sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt.

LXXX

[215] Simiarum quoque genera ‹plura›. Hominis figurae proxima caudis inter se distinguntur. Mira sollertia uisco inungui laqueisque calciari imitatione uenantium tradunt, Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces uisu distinguere; luna caua tristes esse quibus in eo genere cauda sit, nouam exsultatione adorare. Nam defectum siderum et ceterae pauent quadripedes. [216] Simiarum generi praecipua erga fetum adfectio. Gestant catulos quae mansuefactae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractarique gaudent, gratulationem intellegentibus similes; itaque magna ex parte conplectendo necant. Efferatior cynocephalis natura, sicut satyris. Callithrices toto paene aspectu differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte. Hoc animal negatur uiuere in alio quam Aethiopiae, quo gignitur, caelo.

LXXXI

[217] Et leporum plura sunt genera. In Alpibus candidi, quibus hibernis mensibus pro cibatu niuem credunt esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus; et est alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. Leporum generis sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae, famemque Baliarium insulis, populatis, messibus, adferentis. Fetus uentri exsectos uel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices uocant. [218] Certum est Baliaricos aduersus prouentum eorum auxilium militare a Diuo Augusto petisse. Magna propter uenatum eum uiuerris gratia est: iniciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra - unde et nomen animali, - atque ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est, quot sint corporis cauernae ad excrementa lepori, totidem annos esse aetatis; uarius certe numerus reperitur. Idem utramque uim singulis inesse, ac sine mare aeque gignere. [219] Benigna circa hoc natura innocua et esculenta animalia fecunda generauit. Lepus, omnium praedae nascens, solus praeter dasypodem superfetat, aliud educans, aliud in utero pilis uestitum, aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter. Nec non et uestes leporino pilo facere temptatum est, tactu non perinde molli ut in cute, propter breuitatem pili dilabidas.

LXXXII

[220] Hi mansuescunt raro, cum feri dici iure non possint; complura namque sunt nec placida nec fera, sed mediae inter utrumque naturae, ut in uolucribus hirundines, apes; in mari delphini. [221] Quo in genere multi et hos incolas domuum posuere mures, haud spernendum in ostentis etiam publicis animal. Adrosis Lanuui clipeis argenteis Marsicum portendere bellum, Carboni imperatori, apud Clusium fasceis quibus in calciatu utebatur, exitium. Plura eorum genera in Cyrenaica regione; alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum genere pungentibus pilis. [222] Theophrastus auctor est in Gyara insula, cum incolas fugauerint, ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad Chalybas facere in ferrariis officinis; aurariis quidem in metallis ob hoc aluos eorum excidi semperque furtum id deprehendi; tantam esse dulcedinem furandi. Venisse murem CC ‹denariis› Casilinum obsidente Hannibale, eumque qui uendiderat fame interisse, emptorem uixisse Annales tradunt. [223] Cum candidi prouenere, laetum faciunt ostentum. Nam soricum occentu dirimi auspicia Annales refertos habemus. Sorices et ipsos hieme condi auctor est Nigidius, sicut glires, quos censoriae leges princepsque M. Scaurus in consulatu non alio modo cenis ademere ‹quam› conchylia aut ex alio orbe conuectas aues. [224] Semiferum et ipsum animal, cui uiuaria in doliis idem qui apris instituit. Qua in re notatum non congregari nisi populares eiusdem siluae et, si misceantur alienigenae amne uel monte discreti, interire dimicando. Genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. Senium finitur hiberna quiete - conditi enim et hi cubant -, rursus aestate iuuenescunt. Similis et nitelis quies est hi‹eme›.

LXXXIII

[225] Mirum rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam aliquis locis negasse. In Mesia silua Italiae non nisi in parte reperiuntur hi glires. In Lycia dorcades non transeunt montes Sexis uicinos, onagri limitem qui Cappadociam a Cilicia diuidit. In Hellesponto in alienos fines non commeant cerui, et circa Arginusam Elaphum montem non excedunt, auribus etiam in monte fissis. [226] In Pordoselene insula uiam mustelae non transeunt. Item Boeotiae Lebadeae inlatae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orchomeno tota arua subruunt, talpae. Quarum e pellibus cubicularia uidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submouet delicias. In Ithaca lepores inlati moriuntur extremis quidem in litoribus, in Ebuso cuniculi, scatent iuxta Hispania Baliaribusque. [227] Cyrenis mutae fuere ranae; inlatis e continente uocalibus, durat genus earum. Mutae sunt etiamnum in Seripho insula; eaedem alio tralatae canunt; quod accidere et in lacu Thessaliae Sicandro tradunt. In Italia muribus araneis uenenatus est morsus; eosdem ulterior Appennino regio non habet. Idem ubicumque sunt, orbitam si transiere, moriuntur. In Olympo Macedoniae monte non sunt lupi nec in Creta insula. [228] Ibi quidem nec uulpes ursiue atque omnino nullum maleficum animal praeter phalangium. ‹In› araneis id genus dicemus suo loco. Mirabilius in eadem insula ceruos praeterquam in Cydoniatarum regione non esse, item apros et attagenas, irenaceos, in Africa autem nec apros nec ceruos nec capreas nec ursos.

LXXXIV

[229] Iam quaedam animalia indigenis innoxia aduenas interimunt, sicut serpentes parui in Myrinthe, quos terra nasci proditur. Item in Syria angues circa Euphratis maxime ripas, dormientes Syros non attingunt aut, etiamsi calcati momordere, non sentiuntur malefici, aliis cuiuscumque gentis infesti, auide et cum cruciatu exanimantes. Quam ob rem et Syri non necant eos. Contra in Latmo Cariae monte Aristoteles tradit a scorpionibus hospites non laedi, indigenas interemi. Sed reliquorum quoque animalium [et praeterea terrestrium] dicemus genera.