CVRTII RVFI - HISTORIAE ALEXANDRI MAGNI - LIBER VII

I

Philotan sicut recentibus eius uestigiis, iure adfectum supplicio censuerant milites, ita, postquam desierat esse quem odissent, inuidia in misericordiam uertit. Mouerat et claritas iuuenis et patris eius senectus atque orbitas. Primus Asiam aperuerat regi, omnium periculorum eius particeps, semper alterum in acie cornu defenderat, Philippo quoque ante omnes amicus, et ipsi Alexandro tam fidus ut occidendi Attalum non alio ministro uti mallet. Horum cogitatio subibat exercitum, seditiosaeque uoces referebantur ad regem: quis ille haud sane motus satisque prudens otii uitia negotio discuti edicit ut omnes in uestibulo regiae praesto sint. Quos ubi frequentes adesse cognouit, in contionem processit. Haud dubie ex conposito Atharrias postulare coepit ut Lyncestes Alexander, qui multo ante quam Philotas regem uoluisset occidere, exhiberetur. A duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in uinculis: eundem in Philippi quoque caedem coniurasse cum Pausania pro conperto fuit; sed, quia primus Alexandrum regem salutauerat, supplicio magis quam crimini fuerat exemptus. Tum quoque Antipatri soceri eius preces iustam regis iram morabantur. Ceterum recruduit suppuratus dolor: quippe ueteris periculi memoriam praesentis cura renouabat. Igitur Alexander ex custodia educitur, iussusque dicere, quamquam toto triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans et trepidus pauca ex iis, quae conposuerat, protulit, ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum destituit. Nulli erat dubium, quin trepidatio conscientiae indicium esset, non memoriae uitium. Itaque ex his, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc obliuioni lanceis confoderunt. Cuius corpore ablato rex introduci iussit Amyntam et Simian; nam Polemon, minimus ex fratribus, cum Philotan torqueri conperisset, profugerat. Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti; memineratque rex summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes: igitur olim sibi esse suspectos matris suae litteris, quibus esset admonitus ut ab his salutem suam tueretur. Ceterum se inuitum deteriora credentem, nunc manifestis indiciis uictum, iussisse uinciri. Nam pridie quam detegeretur Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse dubitari; fratrem uero, qui profugerit cum de Philota quaereretur, aperuisse fugae causam. Nuper praeter consuetudinem, officii specie amotis longius ceteris admouisse semetipsos lateri suo, nulla probabili causa; seque mirantem quod non uice sua tali fungerentur officio et ipsa trepidatione eorum perterritum strenue ad armigeros, qui proxime sequebantur, recessisse. Ad haec accedere, quod cum Antiphanes scriba equitum Amyntae denuntiasset, pridie quam Philotae scelus deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret his, qui amisissent suos, superbe respondisset, nisi incepto desisteret breui sciturum quis ipse esset. Iam linguae uiolentiam temeritatemque uerborum, quae in semetipsum iacularentur, nihil aliud esse quam scelesti animi indicem ac testem. Quae si uera essent, idem meruisse eos quod Philotan; si falsa, exigere ipsum ut refellant. Productus deinde Antiphanes de equis non traditis et adiectis etiam superbe minis indicat. Tum Amyntas, facta dicendi potestate: "Si nihil", inquit, "interest regis, peto ut, dum dico, uinculis liberer." Rex solui utrumque iubet; desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari iussit. Quam ut laeua conprehendit, euitato eo loco in quo Alexandri corpus paulo ante iacuerat: "Qualiscumque", inquit, "exitus nos manet, rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem Fortunae inputaturos. Sine praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque; habitum etiam, in quo te comitari solemus, reddidisti. Causam non possumus, Fortunam timere desinemus. Et, quaeso, permittas mihi id primum defendere, quod a te ultimum obiectum est. Nos, rex, sermonis aduersus maiestatem tuam habiti nullius conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem uicisse te inuidiam, nisi periculum esset ne alia malignius dicta crederes blanda oratione purgari. Ceterum etiam si militis tui, uel in agmine deficientis et fatigati, uel in acie periclitantis, uel in tabernaculo aegri et uulnera curantis, aliqua uox asperior esset accepta, merueramus fortibus factis ut malles ea tempori nostro inputare quam animo. Cum quid accidit tristius, omnes rei sunt: corporibus nostris, quae utique non odimus, infestas admouemus manus; parentes, liberis si occurrant, et ingrati et inuisi sunt. Contra cum donis honoramur, cum praemiis onusti reuertimur, quis ferre nos potest? quis illam animorum alacritatem continere? Militantium nec indignatio nec laetitia moderata est. Ad omnes adfectus impetu rapimur; uituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens mouit adfectio. Modo Indiam adire et Oceanum libet, modo coniugum et liberorum patriaeque memoria occurrit. Sed has cogitationes, has inter se conloquentium uoces, signum tuba datum finit: in suos quisque ordines currimus, et quidquid irarum in tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita. Vtinam Philotas quoque intra uerba peccasset! Proinde ad id praeuertar, propter quod rei sumus. Amicitiam, quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo infitias, ut expetisse quoque nos magnosque ex ea fructus percepisse confitear. An uero Parmenionis, quem tibi proximum esse uoluisti, filium omnes paene amicos tuos dignatione uincentem cultum a nobis esse miraris? Tu, hercules, si uerum audire uis, rex, huius nobis periculi es causa. Quis enim alius effecit ut ad Philotan decurrerent qui placere uellent tibi? Ab illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendimus. Is apud te fuit, cuius et gratiam expetere et iram timere possemus. Si nos, propemodum tuo uerberatu, omnes, te praeeunte, iurauimus eosdem nos inimicos amicosque habituros esse quos tu haberes, hoc sacramento pietatis obstricti obuersaremur scilicet quem tu omnibus praeferebas! Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules, neminem. Omnes enim Philotae amici esse uoluerunt; sed totidem, quot uolebant esse, non poterant: ita, si a consciis amicos non diuidis, ne ab amicis quidem separabis illos, qui idem esse uoluerunt. Quod igitur conscientia adfertur indicium? ut opinor, quia pridie familiariter et sine arbitris locutus est nobiscum? At ego purgare non possem, si pridie quicquam ex uetere uita ac more mutassem. Nunc uero, si, ut omnibus diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus, consuetudo diluet crimen. Sed equos Antiphani non dedimus; et, pridie quam Philotas detectus est! hic mihi cum Antiphane res erit? qui si nos suspectos facere uult, quod illo die equos non dederimus, semetipsum, quod eos desiderauerit, purgare non poterit. Anceps enim crimen est inter retinentem et exigentem, nisi quod melior est causa suum non tradentis, quam poscentis alienum. Ceterum, rex, equos decem habui; e quibus Antiphanes octo iam distribuerat his qui amiserant suos, omnino duos ipse habebam: quos cum uellet abducere homo superbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes militare uellem, retinere cogebar. Nec infitias eo, liberi hominis animo locutum esse me cum ignauissimo et hoc unum militiae suae usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat. Huc enim malorum uentum est, ut uerba mea eodem tempore et Alexandro excusem, et Antiphani! At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Vtinam prudentius esset sollicita pro filio, et non inanes quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non ascribit metus sui causam? denique non ostendit auctorem? quo facto dictoue nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit? O miseram condicionem meam, quia forsitan non periculosius est tacere quam dicere! sed utcumque cessura res est, malo tibi defensionem meam displicere quam causam. Agnosces autem quae dicturus sum: quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te multos integros iuuenes in domo tuae matris abscondi. Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te. Quod equidem feci et liberius, quam expediebat mihi, exsecutus sum tuum imperium. Gorgiam et Hecataeum et Gorgatan, quorum bona opera uteris, inde perduxi. Quid igitur iniquius est, quam me, qui, si tibi non paruissem, iure daturus fui poenas, nunc perire quia parui? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri praeposuimus gratiae. VI milia Macedonum peditum et DC equites adduxi, quorum pars secutura me non erat, si militiam detrectantibus indulgere uoluissem. Sequitur ergo ut, quia illa propter hanc causam irascitur nobis, tu mitiges matrem, qui irae eius nos obtulisti."

II

Dum haec Amyntas agit, forte superuenerunt qui fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum, fugientem consecuti uinctum reducebant. Infesta contio uix inhiberi potuit quin protinus suo more saxa in eum iaceret. Atque ille sane interritus: "Nihil", inquit, "pro me deprecor; modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea. Haec si defendi non potest, meum crimen sit: horum ob id ipsum melior est causa, quod ego, qui profugi, suspectus sum." At haec elocuto uniuersa contio adsensa est. Lacrimae deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat. Iuuenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat. Desertum eum a comitibus, et haesitantem inter reuertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupauerunt. Is tum flere coepit, et os suum conuerberare, maestus non suam uicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum. Moueratque iam regem quoque non contionem modo, sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili uultu intuens eum: "Tum", ait, "demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes. Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti ut reus capitis accusatoris uterer uerbis." Ille peccasse se, sed grauius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum uero neque lacrimis, neque adclamationibus, quibus studia sua multitudo profitetur, temperauerunt. Vna uox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus uiris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt, flentesque regem deprecantur. Ille silentio facto: "Et ipse", inquit, "Amyntan mea sententia fratresque eius absoluo. Vos autem, iuuenes, malo beneficii mei obliuisci quam periculi uestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse uobiscum reuertor. Nisi, quae delata essent, excussissem, ualde dissimulatio mea suppurare potuisset. Sed satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem absolui posse, nisi qui dixerit causam. Tu, Amynta, ignosce fratri tuo; erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus." Contione deinde dimissa Polydamanta uocari iubet: longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri in acie stare solitus. Et quamquam conscientia fretus in regiam uenerat, tamen, ut iussus est fratres suos exhibere admodum iuuenes et regi ignotos ob aetatem, fiducia in sollicitudinem uersa trepidare coepit, saepius quae nocere possent quam quibus ea eluderet reputans. Iam armigeri, quibus imperatum erat, produxerant eos, cum exsanguem metu Polydamanta propius accedere iubet, summotisque omnibus: "Scelere", inquit, "Parmenionis omnes pariter adpetiti sumus, maxime ego ac tu, quos amicitiae specie fefellit. Ad quem persequendum puniendumque, - uide quantum fidei tuae credam, - te ministro uti statui; obsides, dum hoc peragis, erunt fratres tui. Proficiscere in Mediam, et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer. Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas. Noctu peruenire illuc te uolo; postero die, quae scripta erunt, exsequi. Ad Parmeniona quoque epistulas feres; unam a me, alteram Philotae nomine scriptam: signum anuli eius in mea potestate est; si pater credit a filio inpressum, cum te uiderit nihil metuet." Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam, conlaudatusque et promissis oneratus, deposita ueste quam habebat, Arabica induitur. Duo Arabes, quorum interim coniuges ac liberi, uinculum fidei, obsides apud regem erant, dati comites. Per deserta etiam ob siccitatem loca camelis undecimo die, quo destinauerat, perueniunt. Et, priusquam ipsius nuntiaretur aduentus, rursus Polydamas uestem Macedonicam sumit, et in tabernaculum Cleandri, - praetor hic regius erat, - quarta uigilia peruenit. Redditis deinde litteris, constituerunt prima luce ad Parmenionem coire; namque ceteris quoque litteras regis attulerat. Iam ad eum uenturi erant, cum Parmenioni Polydamanta uenisse nuntiauerunt; qui, dum laetatur aduentu amici, simulque noscendi, quae rex ageret auidus, - quippe longo interuallo nullam ab eo epistulam acceperat, - Polydamanta requiri iubet. Deuersoria regionis illius magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis; ea praecipue regum satraparumque uoluptas erat. Spatiabatur in nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat imperatum litteris regis ut occiderent. Agendae autem rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere coepisset. Polydamas procul ueniens ut a Parmenione conspectus est, uultu laetitiae speciem praeferente ad conplectendum eum cucurrit; mutuaque gratulatione functi, Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit. Parmenion uinculum epistulae soluens quidnam rex ageret requirebat. Ille e ipsis litteris cogniturum esse respondit. Quibus Parmenion lectis: "Rex", inquit, "expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et nunquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere." Alteram deinde epistulam, Philotae nomine scriptam, laetus, quod ex uultu notari poterat, legebat. Tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt. Et armigeri, qui ad aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perueniunt et tumultuoso nuntio milites concitant. Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt; et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori euersuros denuntiant, omniumque sanguine duci parentaturos. Cleander primores eorum intromitti iubet, litterasque regis scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis in regem precesque, ut ipsum uindicarent, continebantur. Igitur cognita regis uoluntate, non quidem indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis pluribus, pauci remanserunt, qui, saltem ut corpus ipsius sepelire permitterent, precabantur. Diu id negatum est Cleandri metu ne offenderet regem. Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit; ad regem caput missum est. Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari uiri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi et [ad] omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos, iuuenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia expleuit, acer consilio, manu strenuus, carus principibus, uulgo militum acceptior. Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia Philotas ultimis cruciatibus uictus uerane dixerit quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est. Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus, in unam cohortem secreuit, ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum. Fere idem erant quos alioqui rex habuerat inuisos; nam cum experiri uellet militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum fide, traderet. Simpliciter ad necessarios suos quisque scripserat quae sentiebat: aliis grauis erat, plerisque non ingrata militia. Ita et aentium gratias, et querentium litterae exceptae sunt, et qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus. Et consilium temerarium forsitan, - quippe fortissimi iuuenes contumeliis inritati erant, - sicut omnia alia, felicitas regis excepit. Nihil illis ad bella promptius fuit; incitabat uirtutem et ignominiae demendae cupido et quia fortia facta in paucis latere non poterant.

III

His ita conpositis, Alexander, Ariorum satrape constituto, iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex quo frigore uictusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuuerant. Quintus dies erat, ut in eam regionem peruenerat; cognoscit Satibarzanem, qui ad Bessum defecerat, cum equitum manu inrupisse rursus in Arios. Itaque Caranum et Erigyium cum Artabazo et Andronico misit; VI milia Graecorum peditum, DC equites sequebantur. Ipse LX diebus gentem Euergetarum ordinauit magna pecunia ob egregiam in Cyrum fidem donata. Relicto deinde, qui iis praeesset, Amedine, - scriba is Darei fuerat, - Arachosios, quorum regio ad Ponticum mare pertinet, subegit. Ibi exercitus, qui sub Parmenione fuerat, occurrit: sex milia Macedonum erant et CC nobiles et V milia Graecorum cum equitibus DC, haud dubie robur omnium uirium regis. Arachosiis datus Menon praetor, IIII milibus peditum, et DC equitibus in praesidium relictis. Ipse rex nationem, ne finitimis quidem satis notam quippe nullo commercio colentem mutuos usus, cum exercitu intrauit. Parapamisadae appellantur, agreste hominum genus et inter Barbaros maxime inconditum; locorum asperitas hominum quoque ingenia durauerat. Gelidissimum septentrionis axem ex magna parte spectant, Bactrianis ab occidente coniuncti sunt, meridiana regio ad mare Indicum uergit. Tuguria latere ab imo struunt, et, quia sterilis est terra materia, in nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur. Ceterum structura latior ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae maxime modum coit. Ibi foramine relicto, superne lumen admittunt. Vites et arbores, si quae in tanto terrae rigore durare potuerunt, obruunt penitus. Hieme defossae latent; cum discussa aperire humum coepit, caelo solique redduntur. Ceterum adeo altae niues premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne auium quidem feraeue ullius uestigium exstet. Obscura caeli uerius umbra quam lux, nocti similis, premit terram, uix ut quae prope sunt conspici possint. In hac tanta omnis humani cultus solitudine destitutus exercitus, quidquid malorum tolerari potest, pertulit, inopiam, frigus, lassitudinem, desperationem. Multos exanimauit rigor insolitus niuis, multorum adussit pedes, plurimorum oculos. Praecipue perniciabilis fuit fatigatis: quippe in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae, cum moueri desissent, uis frigori ita adstringebat ut rursus ad surgendum coniti non possent. A commilitonibus torpentes excitabantur, neque aliud remedium erat quam ut ingredi cogerentur. Tum demum uitali calore moto membris aliquis redibat uigor. Si qui tuguria Barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti sunt. Sed tanta caligo erat, ut aedificia nulla alia res quam fumus ostenderet; illi, nunquam ante in terris suis aduena uiso, cum armatos repente conspicerent, exanimati metu, quidquid in tuguriis erat adferebant, ut corporibus ipsorum parceretur orantes. Rex agmen circumibat pedes, iacentes quosdam erigens, et alios, cum aegre sequerentur, adminiculo corporis sui excipiens; nunc ad prima signa, nunc in medio, nunc in ultimo agmine itineris multiplicato labore aderat. Tandem ad loca cultiora peruentum est, commeatuque largo recreatus exercitus; simul et qui consequi non potuerant, in illa castra uenerunt. Inde agmen processit ad Caucasum montem, cuius dorsum Asiam perpetuo iugo diuidit. Hinc simul mare quod Ciliciam subit, illinc Caspium fretum et amnem Araxen aliaque regionis Scythiae deserta spectat. Taurus, secundae magnitudinis mons, committitur Caucaso; a Cappadocia se attollens Ciliciam praeterit, Armeniaeque montibus iungitur. Sic inter se iuga uelut serie cohaerentia perpetuum habent dorsum, ex quo Asiae omnia fere flumina, alia in Rubrum, alia in Caspium mare, alia in Hyrcanium et Ponticum decidunt. XVII dierum spatio Caucasum superauit exercitus. Rupes in eo X in circuitu stadia conplectitur, IIII in altitudinem excedit, in qua uinctum Promethea fuisse antiquitas tradidit. Condendae in radicibus montis urbi sedes electa est. VII milibus seniorum Macedonum et praeterea militibus, quorum opera uti desisset, permissum in nouam urbem considere. Hanc quoque Alexandream incolae appellauerunt.

IV

At Bessus, Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum amicis ducibusque copiarum inter epulas de bello consultabat. Graues mero suas uires extollere, hostium nunc temeritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt. Praecipue Bessus ferox uerbis et parto per scelus regno superbus ac uix potens mentis dicere orditur socordia Darei creuisse hostium famam: occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus. Sibi placere in Sogdianos recedere, Oxum amnem, uelut murum, obiecturum hosti, dum ex finitimis gentibus ualida auxilia concurrerent. Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem colentes Scythas; quorum neminem adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis uerticem aequare. Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse; et Bessus circumferri merum largius iubet debellaturus super mensam Alexandrum. Erat in eo conuiuio Cobares, natione Medus, sed magicae artis, - si modo ars est, non uanissimi cuiusque ludibrium, - magis professione quam scientia celeber, alioqui moderatus et probus. Is cum praefatus esset scire seruo utilius parere dicto quam adferre consilium, cum illos qui pareant idem quod ceteros maneat, qui uero suadeant, proprium sibi periculum, poculum etiam, quod habebat in manu, tradidit; quo accepto, Cobares: "Natura", inquit, "mortalium hoc quoque nomine praua et sinistra dici potes, quod in suo quisque negotio hebetior est, quam in alieno. Turbida sunt consilia eorum qui sibi suadent. Obstat metus; alias cupiditas; nonnunquam naturalis eorum, quae excogitaueris, amor (nam in te superbia non cadit); expertus es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere. Magnum onus sustines capite, regium insigne; hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te ruet. Consilio, non impetu opus est." Adicit deinde, quod apud Bactrianos uulgo usurpabant, canem timidum uehementius latrare, quam mordere, altissima quaeque flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur. In His audientium exspectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius: "In uestibulo", inquit, "regiae tuae uelocissimus consistit rex. Ante ille agmen, quam tu mensam istam mouebis. Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest! iter utrique commune est, uictori tutius. Licet strenuum metum putes esse, uelocior tamen spes est. Quin ualidioris occupas gratiam dedisque te, utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam hostis habiturus? Alienum habes regnum, quo facilius eo careas, incipiens forsitan iustus esse rex, cum ipse fecerit, qui tibi et dare potest regnum et eripere. Consilium habes fidele, quod diutius exsequi superuacuum est. Nobilis equus umbra quoque uirgae regitur; ignauus ne calcari quidem concitari potest." Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut uix ab amicis quo minus occideret eum, - nam strinxerat quoque acinacem, - contineretur. Certe conuiuio prosiluit haudquaquam potens mentis. Cobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit. VIII milia Bactrianorum habebat armata Bessus; quae, quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata fecerunt: postquam aduentare Alexandrum conpertum est, in suos quisque uicos dilapsi Bessum reliquerunt. Ille cum clientium manu, qui non mutauerant fidem, Oxo amne superato exustisque nauigiis, quibus transierat, ne isdem hostis uteretur, nouas copias in Sogdianis contrahebat. Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est, transierat; sed inopia frumenti quoque prope ad famem uentum erat. Suco ex sesima expresso, haud secus quam oleo artus perunguebant. Sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis trecenis nonagenis, trecenis uini aestimabantur; tritici nihil aut admodum exiguum reperiebatur. Sciros uocabant Barbari, quos ita sollerter abscondunt, ut, nisi qui defodiunt, inuenire non possint; in his conditae fruges erant. In quarum penuria, milites fluuiatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos peruentum, traxere uitam. Bactrianae terrae multiplex et uaria natura est. Alibi multa arbor et uitis largos mitesque fructus alit; solum pingue crebri fontes rigant; quae mitiora sunt, frumento conseruntur; cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles arenae tenent; squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit; cum uero uenti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, conuerrunt. Quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris uestigia intereunt. Itaque, qui transeunt campos, nauigantium modo noctu sidera obseruant, ad quorum cursum iter dirigunt, et propemodum clarior est noctis umbra quam lux. Ergo interdiu inuia est regio, quia nec uestigium, quod sequantur, inueniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille uentus, qui a mari exoritur, deprehendit, arena obruit. Sed qua mitior terra est, ingens hominum equorumque multitudo gignitur; itaque Bactriani equites XXX milia expleuerant. Ipsa Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapamiso. Bactrus amnis praeterit moenia; is urbi et regioni dedit nomen. Hic regi statiua habenti nuntiatur ex Graecia Peloponnesiorum Laconumque defectio; nondum enim uicti erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi. Et alius praesens terror adfertur: Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, aduentare Besso ferentis opem. Eodem tempore, quae in gente Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur. Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque. Transfuga Satibarzanes Barbaris praeerat; qui, cum pugnam segnem utrimque aequis uiribus stare uidisset, in primos ordines adequitauit, demptaque galea inhibitis, qui tela iaciebant, si quis uiritim dimicare uellet, prouocauit ad pugnam: nudum se caput in certamine habiturum. Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius, grauis quidem aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuuenum postferendus. Is, galea dempta, canitiem ostentans: "Venit", inquit, "dies, quo aut uictoria, aut morte honestissima, quales amicos et milites Alexander habeat, ostendam." Nec plura elocutus equum in hostem egit. Crederes imperatum ut acies utraeque tela cohiberent; protinus certe recesserunt dato libero spatio, intenti in euentum, non duorum modo, sed etiam suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi. Prior Barbarus emisit hastam, quam Erigyius modica capitis declinatione uitauit, atque ipse infestam sarissam, equo calcaribus concitato, in medio Barbari gutture ita fixit, ut per ceruicem emineret. Praecipitatus ex equo, Barbarus adhuc tamen repugnabat; sed ille extractam e uulnere hastam rursus in os dirigit. Satibarzanes hastam manu conplexus, quo maturius interiret, ictum hostis adiuuit; et Barbari, duce amisso quem magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc haud inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio tradunt. Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus, magno tamen animo defectum eorum tulit, dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae peruenisse cognossent. Ipse Bessum persequens copias mouit; cui Erigyius barbari caput, opimum belli decus praeferens occurrit.

V

Igitur, Bactrianorum regione Artabazo tradita, sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit. Ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat, nocturno itinere exercitum ducens: aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit. Harenas uapor aestiui solis accendit; quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur. Caligo deinde inmodico terrae feruore excitata lucem tegit, camporumque non alia qua uasti et profundi aequoris species est. Nocturnum iter tolerabile uidebatur, quia rore et matutino frigore corpora leuabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas; ora uisceraque penitus uruntur. Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt; pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praepararunt aquam; haec paulisper repressit sitim; deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid uini oleique erat omnibus, ingerebatur; tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur. Graues deinde auide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores uidebantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam uomitu cogerentur egerere. Anxium regem tantis malis circumfusi amici ut meminisset orabant animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse, cum, ex his qui processerant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis, quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, occurrerent. Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto uas, quod simul ferebat, inplet, porrigens regi. Ille accipit; percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre cognoscit. Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito: "Nec solus", inquit, "bibere sustineo, nec tam exiguum diuidere omnibus possum. Vos currite et liberis uestris, quod propter illos attulisti, date." Tandem ad flumen Oxum ipse peruenit prima fere uespera; sed exercitus magna pars non potuerat consequi. In edito monte ignes iubet fieri, ut hi, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent: eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios uasa, quibuscumque aqua posset portari iussit ac suis opem ferre. Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt; multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio. At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua ueniebat exercitus constitit, nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierat totum agmen, totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis uigiliis egit. Nec postero die laetior erat, quia nec nauigia habebat nec pons erigi poterat, terra circum amnem nuda et materia maxime sterili. Consilium igitur, quod unum necessitas subiecerat, init; utres quam plurimos stramentis refertos diuidit. His incubantes transnauere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit. Iamque ad persequendum Bessum statuerat progredi, cum ea, qua ein Sogdianis erant, cognoscit. Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso; sed nullis meritis perfidia mitigari potest: quae tamen iam minus in eo inuisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum interfectorem regis sui uidebatur. Titulus facinoris speciosus praeferebatur, uindicta Darei; sed fortunam, non scelus oderat Bessi. Namque, ut Alexandrum flumen Oxum superasse cognouit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adsunt quam rogabantur; adsumptisque VIII fortissimis iuuenibus talem dolum intendunt. Spitamenes pergit ad Bessum, et remotis arbitris conperisse ait se insidiari ei Dataphernem et Catanen, ut uiuum Alexandro traderent agitantes; a semet occupatos esse, uinctos teneri. Bessus tanto merito, ut credebat, obligatus partim gratias agit, partim auidus explendi supplicii, adduci eos iubet. Illi manibus sua sponte religatis a participibus consilii trahebantur. Quos Bessus truci uultu intuens consurgit manibus non temperaturus. Atque illi simulatione omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem uinciunt direpto ex capite regni insigni lacerataque ueste, quam e spoliis occisi regis induerat. Ille deos sui sceleris ultores adesse confessus adiecit non Dareo iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro propitios se insecutos, cuius uictoriam semper etiam hostes adiuuissent. Multitudo an uindicatura Bessum fuerit, incertum est, nisi illi, qui uinxerant, iussu Alexandri fecisse ipsos ementiti dubios adhuc animi terruissent. In equum inpositum Alexandro tradituri ducunt. Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia, monitosque ut liberos generarent, remisit domum. Ceteris gratiae actae quod ad reliqua belli nauaturos operam pollicebantur. [Tum Bessus perducitur.] Peruentum erat in paruulum oppidum. Branchidae eius incolae erant. Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret, transierant, et in ea sede constiterant, quia templum, quod Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis uiolauerant. Mores patrii nondum exoleuerant; sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres. Magno igitur gaudio regem excipiunt urbem seque dedentes. Ille Milesios, qui apud ipsum militarent, conuocari iubet. Vetus odium Milesii gerebant in Branchidarum gentem. Proditis ergo, siue iniuriae, siue originis meminisse mallent, liberum de Branchidis permittit arbitrium. Variantibus deinde sententiis se ipsum consideraturum quid optimum factu esset ostendit. Postero die occurrentibus Branchidis secum procedere iubet; cumque ad urbem uentum esset, ipse cum expedita manu portam intrat. Phalanx moenia oppidi circumire iussa, et dato signo diripere urbem proditorum receptaculum, ipsosque ad unum caedere. Illi inermes passim trucidantur, nec aut commercio linguae, aut supplicum uelamentis precibusque inhiberi crudelitas potest. Tandem ut deicerent fundamenta murorum ab imo moliuntur, ne quod urbis uestigium exstaret. Nemora quoque et lucos sacros non caedunt modo, sed etiam exstirpant, ut uasta solitudo et sterilis humus excussis etiam radicibus linqueretur. Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas uideretur; nunc culpam maiorum posteri luere, qui ne uiderant quidem Miletum, ideo et Xerxi non potuerant prodere. Inde processit ad Tanain amnem. Quo perductus est Bessus non uinctus modo, sed etiam omni uelamento corporis spoliatus. Spitamenes eum tenebat collo inserta catena, tam Barbaris quam Macedonibus gratum spectaculum. Tum Spitamenes: "Et te", inquit, "et Dareum, reges meos, ultus interfectorem domini sui adduxi eo modo captum cuius ipse fecit exemplum. Aperiat ad hoc spectaculum oculos Dareus! existat ab inferis, qui illo supplicio indignus fuit, et hoc solacio dignus est!" Alexander multum conlaudato Spitamene conuersus ad Bessum: "Cuius", inquit, "ferae rabies occupauit animum tuum, cum regem de te optime meritum prius uincire, deinde occidere sustinuisti. Sed huius parricidii mercedem falso regis nomine persoluisti tibi." Ille facinus purgare non ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam tradere ipsi posset; qui si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum. At Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere, tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent Barbari, adseruarentque corpus, ut ne aues quidem contingerent. Oxathres cetera sibi curae fore pollicetur. Aues non ab alio, quam a Catane posse prohiberi adicit eximiam eius artem cupiens ostendere; namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aues quoque exciperet. Nunc forsitan, sagittarum celebri usu minus admirabilis uideri ars haec possit; tum ingens uisentibus miraculum magnoque honori Catani fuit. Dona deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo Dareum ipse occiderat, necaretur.

VI

Interea Macedones ad petendum pabulum incomposito agmine egressi a Barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur; pluresque capti sunt quam occisi: Barbari autem, captiuos prae se agentes, rursus in montem recesserunt. XX milia latronum erant; fundis sagittisque pugnam inuadunt. Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum. Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant: sed nec Barbaros fefellit subductus ex acie: quippe ex edito monte cuncta prospexerant. Itaque postero die misere legatos ad regem, quos ille protinus iussit admitti: solutisque fasciis magnitudinem uulneris dissimulans crus Barbaris ostendit. Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam ipsos tristiores fuisse cognito uulnere ipsius; cuius si auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum dis enim pugnare sacrilegos tantum, ceterum se gentem in fidem dedere superatos uulnere illius. Rex fide data et captiuis receptis gentem in deditionem accepit. Castris inde motis lectica militari ferebatur; quam pro se quisque eques pedesque subire certabant. Equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant. Pedites contra, cum saucios commilitones ipsi gestare adsueuissent, eripi sibi proprium officium tum potissimum, cum rex gestandus esset, querebantur. Rex in tanto utriusque partis certamine et sibi difficilem et praeteritis grauem electionem futuram ratus inuicem subire eos iussit. Hinc quarto die ad urbem Maracanda peruentum est, - LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro, - ac praesidio urbis relicto proximos uicos depopulatur atque urit. Legati deinde Abiorum Scytharum superueniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum imperata facturi. Iustissimos Barbarorum constabat: armis abstinebant, nisi lacessiti. Libertatis modico et aequali usu principibus humiliores pares fecerant. Hos benigne adlocutus ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his ne Tanain amnem regionis iniussu regis transirent: eidem mandatum ut contemplaretur locorum situm, et illos quoque Scythas, qui super Bosphorum incolunt, uiseret. Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum et iam perdomitorum et quot deinde adire decreuerat. Sed consilium distulit Sogdianorum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque traxit. VII milia equitum erant, quorum auctoritatem ceteri sequebantur. Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius quin eorum opera redigi possent in potestatem coercendo qui nouauerant res, iussit accersi. At illi defectionis, ad quam coercendam euocabantur, auctores uulgauerant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi: idque imperatum ipsis; non sustinuisse tamen exsequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent. Non magis Alexandri saeuitiam, quam Bessi parricidium ferre potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitauerunt. Alexander transfugarum defectione conperta Craterum obsidere Cyropolim iubet. Ipse aliam urbem regionis eiusdem corona capit; signoque ut puberes interficerentur dato reliqui in praedam cessere uictoris. Vrbs diruta est, ut ceteri cladis eius exemplo continerentur. Memaceni, ualida gens, obsidionem non ut honestiorem modo, sed etiam ut tutiorem ferre decreuerant. Ad quorum pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque inexorabilem animum in deuictos ostenderent. Illi nec de fide nec de potentia regis ipsos dubitare respondent; equitesque tendere extra munimenta urbis iubent. Hospitaliter deinde exceptos grauesque epulis et somno intempesta nocte adorti interfecerunt. Alexander haud secus quam par erat motus urbem corona circumdedit, munitiorem quam ut primo impetu capi posset. Itaque Meleagrum et Perdiccan in obsidionem iungit; †††Cyropolim, ut ante dictum est, obsidentes. Statuerat autem parcere urbi conditae a Cyro: quippe non alium gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat. Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius accendit. Itaque captam urbem diripi iussit. Deleta ea Memacenis haud iniuria infestus ad Meleagrum et Perdiccam redit. Sed non alia urbs fortius obsidionem tulit; quippe et militum promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum periculum uenit. Namque ceruix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, ne mentis quidem compos: exercitus certe uelut erepto in eo ingemuit. Sed inuictus aduersus ea, quae ceteros terrent, nondum percurato uulnere acrius obsidioni institit naturalem celeritatem ira concitante. Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudauere spatium, per quod inrupit; uictorque urbem dirui iussit. Hinc Menedemum cum tribus milibus peditum et DCCC equitibus ad urbem Maracanda misit. Spitamenes transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris urbis eius incluserat se, haud oppidanis consilium defectionis adprobantibus; sequi tamen uidebantur, quia prohibere non poterant. Interim Alexander ad Tanain amnem redit et, quantum soli occupauerat castris, muro circumdedit. LX stadiorum urbis murus fuit; hanc quoque urbem Alexandriam appellari iussit. Opus tanta celeritate perfectum est, ut XVII die, quam munimenta excitata erant, tecta quoque urbis absoluerentur. Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut suum quisque munus - nam diuisum erat, - primus ostenderet. Incolae nouae urbi dati captiui, quos reddito pretio dominis liberauit: quorum posteri nunc quoque non apud eos tam longa aetate propter memoriam Alexandri exoleuerunt.

VII

At rex Scytharum, cuius tum ultra Tanaim imperium erat, ratus eam urbem, quam in ripa amnis Macedones condiderant, suis inpositam esse ceruicibus, fratrem, Carthasim nomine, cum magna equitum manu misit ad diruendam eam proculque amne submouendas Macedonum copias. Bactrianos Tanais ab Scythis, quos Europaeos uocant, diuidit; idem Asiam et Europam finis interfluit. Ceterum Scytharum gens haud procul Thracia sita ab oriente ad septentrionem se uertit; Sarmatarumque, ut quidam credidere, non finitima, sed pars est. Recta deinde regionem aliam ultra Istrum iacentem colit: ultima Asiae, qua Bactra sunt, stringit. Habitant quae septentrioni propiora sunt; profundae inde siluae uastaeque solitudines excipiunt. Rursus, quae Tanain et Bactra spectant, humano cultu haud disparia sunt. Primus cum hac gente non prouisum bellum Alexander gesturus, cum in conspectu eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex uulnere, praecipue uoce deficiens, quam et modicus cibus et ceruicis extenuabat dolor, amicos in consilium aduocari iubet. Terrebat eum non hostis, sed iniquitas temporis. Bactriani defecerant; Scythae etiam lacessebant; ipse non insistere in terra, non equo uehi, non docere, non hortari suos poterat. Ancipiti periculo inplicitus deos quoque incusans querebatur se iacere segnem, cuius uelocitatem nemo antea ualuisset effugere uix suos credere non simulari ualitudinem. Ita, qui post Dareum uictum hariolos et uates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium ludibrium reuolutus Aristandrum, cui credulitatem suam addixerat, explorare euentum rerum sacrificiis iubet. Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare, et quae portenderentur referre. Inter haec, rex, dum fibris pecudum explorantur euentus latentium rerum, propius ipsum considere deinde amicos iubet, ne contentione uocis cicatricem infirmam adhuc rumperet. Hephaestio, Craterus et Erigyius erant cum custodibus in tabernaculum admissi: "Discrimen", inquit, "me occupauit meliore hostium quam meo tempore; sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quo raro permittitur tempora eligere. Defecere Bactriani, in quorum ceruicibus stamus et, quantum in nobis animi sit, alieno Marte experiuntur. Haud dubia fortuna. Si omiserimus Scythas ultro arma inferentes, contempti ad illos, qui defecerunt, reuertemur. Si uero Tanaim transierimus et ubique inuictos esse nos Scytharum pernicie ac sanguine ostenderimus, quis dubitabit parere etiam Europae uictoribus? fallitur qui terminos gloriae nostrae metitur spatio, quod transituri sumus. Vnus amnis interfluit: quem si traicimus, in Europam arma proferimus. Et quanti aestimandum est, dum Asiam subigimus, in alio quodammodo orbe tropaea statuere et, quae tam longo interuallo natura uidetur diremisse, una uictoria subito committere? At, hercule, si paulum cessauerimus, in tergis nostris Scythae haerebunt. An soli sumus, qui flumina transnare possumus? Multa in nosmet ipsos recident, quibus adhuc uicimus. Fortuna belli artem uictos quoque docet. Vtribus amnem traiciendi exemplum fecimus nuper; hoc, ut Scythae imitari nesciant, Bactriani docebunt. Praeterea unus gentis huius exercitus adhuc uenit, ceteri exspectantur. Ita bellum uitando alemus et, quod inferre possumus, accipere cogemur. Manifesta est consilii mei ratio. Sed, an permissuri sint mihi Macedones animo uti meo, dubito, quia, ex quo hoc uulnus accepi, non equo uectus sum, non pedibus ingressus. Sed, si me sequi uultis, ualeo, amici. Satis uirium est ad toleranda ista: aut, si iam adest uitae meae finis, in quo tandem opere melius extinguar?" Haec quassa adhuc uoce subdeficiens uix proximis exaudientibus dixerat, cum omnes a tam praecipiti consilio regem deterrere coeperunt, Erigyius maxime, qui, haud sane auctoritate proficiens apud obstinatum animum, superstitionem, cuius potens non erat rex, incutere temptauit dicendo deos quoque obstare consilio magnumque periculum, si flumen transisset, ostendi. Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse significans: haec ex uate conperta Erigyius nuntiabat. Quo inhibito, Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celauerat, detegebatur, Aristandrum uocari iubet. Qui ut uenit, intuens eum: "Non rex", inquit, "sed priuatus, cum sacrificium ut faceres mandaui; quid eo portenderetur, cur apud alium quam apud me professus es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognouit; quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo. Tibi autem, qui scis plus quam potes, denuntio ipsi mihi indices, quid extis cognoueris ne possis infitiari dixisse quae dixeris." Ille exsanguis attonitoque similis stabat, per metum etiam uoce suppressa; tandemque, eodem metu stimulante, ne regis exspectationem moraretur: "Magni", inquit, "laboris, non inriti discrimen instare praedixi; nec me ars mea, quam beniuolentia perturbat. Infirmitatem ualitudinis tuae uideo et, quantum in uno te sit, scio. Vereor ne praesenti fortunae tuae sufficere non possis." Rex iussit eum confidere felicitati suae: ad alia sibi ad gloriam concedere deos. Consultanti inde cum isdem quonam modo flumen transirent, superuenit Aristander, non alias laetiora exta uidisse se adrimans, utique prioribus longe diuersa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse. Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem. Menedemum, ut supra dictum est, miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem. Qui, conperto hostis aduentu, ne muris urbis includeretur, simul fretus excipi posse, qua eum uenturum sciebat, consedit occultus. Siluestre iter aptum insidiis tegendis erat. Ibi Dahas condidit. Equi binos armatos uehunt, quorum inuicem singuli repente desiliunt, equestris pugnae ordinem turbant. Equorum uelocitati par est hominum pernicitas. Hos Spitamenes saltum circumire iussos pariter et a lateribus et a fronte et a tergo hosti ostendit. Menedemus undique inclusus, ne numero quidem par, diu tamen resistit, clamitans nihil aliud superesse locorum fraude deceptis quam honestae mortis solacium ex hostium caede. Ipsum praeualens equus uehebat, quo saepius in cuneos Barbarorum effusis habenis euectus magna strage eos fuderat. Sed, cum unum omnes peterent, multis uulneribus exsanguis Hypsidem quendam ex amicis hortatus est, ut in equum suum escenderet et se fuga eriperet. Haec agentem anima defecit, corpusque ex equo defluxit in terram. Hypsides poterat quidem effugere; sed amisso amico mori statuit. Vna erat cura, ne inultus occideret. Itaque, subditis calcaribus equo in medios hostis se inmisit, et memorabili edita pugna obrutus telis est. Quod ubi uidere qui caedi supererant, tumulum paulo quam cetera editiorem capiunt: quos Spitamenes fame in deditionem subacturus obsedit. Cecidere eo proelio peditum II milia, CCC equites. Quam cladem Alexander sollerti consilio texit, morte denuntiata his qui ex proelio aduenerant, si acta uulgassent.

VIII

Ceterum, cum animo disparem uultum diutius ferre non posset, in tabernaculum super ripam fluminis de industria locatum secessit. Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando noctem uigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adleuatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus coniectare poterat quanta hominum multitudo esset. Iamque lux adpetebat, cum thoracem indutus procedit ad milites, tum primum post uulnus proxime acceptum. Tanta erat apud eos ueneratio regis, ut facile periculi, quod horrebant, cogitationem praesentia eius excuteret. Laeti ergo et manantibus gaudio lacrimis consalutant eum et, quod ante recusauerant bellum, feroces deposcunt. Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat; super utres iubet nare leuius armatos. Plura nec dici res desiderauit, nec rex dicere per ualitudinem potuit. Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad XII milia effecta sint. Iamque ad transeundum omnia aptauerant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis uecti, nuntiare iubent regi uelle ipsos ad eum mandata perferre. Admissi in tabernaculum iussique considere in uultu regis defixerant oculos; credo, quis magnitudine corporis animum aestimantibus modicus habitus haudquaquam famae par uidebatur. Scythis autem non, ut ceteris Barbaris, rudis et inconditus sensus est; quidam eorum sapientiam quoque capere dicuntur quantamcumque gens capit semper armata. Sic, quae locutos esse apud regem memoriae proditum est, abhorrent forsitan animis moribusque nostris, et tempora et ingenia cultiora sortitis. Sed, ut possit oratio eorum sperni, tamen fides nostra non debet; quae, utcumque sunt tradita, incorrupta perferemus. Igitur unum ex his maximum natu locutum accepimus: "Si di habitum corporis tui auiditati animi parem esse uoluissent, orbis te non caperet: altera manu Orientem, altera Occidentem contingeres; et hoc adsecutus scire uelles ubi tanti numinis fulgor conderetur. Sic quoque, concupiscis quae non capis. Ab Europa petis Asiam; ex Asia transis in Europam. Deinde, si humanum genus omne superaueris, cum siluis et niuibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum. Quid? tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora exstirpari? Stultus est, qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur. Vide ne, dum ad cacumen peruenire contendis, cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas. Leo quoque aliquando minimarum auium pabulum fuit; et ferrum robigo consumit. Nihil tam firmum est cui periculum non sit etiam ab inualido. Quid nobis tecum est? Numquam terram tuam attigimus. Quis sis, unde uenias, licetne ignorare in uastis siluis uiuentibus? nec seruire ulli possumus, nec imperare desideramus. Dona nobis data sunt, ne Scytharum gentem ignores, iugum boum et aratrum, sagitta, hasta, patera. His utimur et cum amicis, et aduersus inimicos. Fruges amicis damus boum labore quaesitas; patera cum isdem uinum dis libamus. Inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus: sic Syriae regem et postea Persarum Medorumque superauimus, patuitque nobis iter usque in Aegyptum. At tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos uenire, omnium gentium quas adisti latro es. Lydiam cepisti, Syriam occupasti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti; iam etiam ad pecora nostra auaras et insatiabiles manus porrigis. Quid tibi diuitiis opus est, quae esurire te cogunt? Primus omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes, acrius quae non habes cuperes. Non succurrit tibi, quam diu circum Bactra haeras? Dum illos subigis, Sogdiani bellare coeperunt; bellum tibi ex uictoria nascitur. Nam, ut maior fortiorque sis quam quisquam, tamen alienigenam dominum pati nemo uult. Transi modo Tanain: scies quam late pateant; numquam tamen consequeris Scythas. Paupertas nostra uelocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum uehit. Rursus, cum procul abesse nos credes, uidebis in tuis castris. Eadem enim uelocitate et sequimur et fugimus. Scytharum solitudines graecis etiam prouerbiis audio eludi; at nos deserta et humano cultu uacua magis quam urbes et opulentos agros sequimur. Proinde fortunam tuam pressis manibus tene: lubrica est, nec inuita teneri potest. Salubre consilium sequens quam praesens tempus ostendit melius: inpone felicitati tuae frenos; facilius illam reges. Nostri sine pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus et pinnas tantum habet; cum manus porrigit, pinnas quoque conprehende. Denique, si deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere; sin autem homo es, id quod es, semper esse te cogita: stultum est eorum meminisse, propter quae tui obliuiscaris. Quibus bellum non intuleris, bonis amicis poteris uti. Nam et firmissima est inter pares amicitia, et uidentur pares qui non fecerunt inter se periculum uirium. Quos uiceris, amicos tibi esse caue credas: inter dominum et seruum nulla amicitia est; etiam in pace belli tamen iura seruantur. Iurando gratiam Scythas sancire ne credideris; colendo fidem iurant. Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos inuocant; nos religionem in ipsa fide nouimus: qui non reuerentur homines, fallunt deos. Nec tibi amico opus est, de cuius beniuolentia dubites. Ceterum nos et Asiae et Europae custodes habebis. Bactra, nisi diuidat Tanais, contingimus: ultra Tanain et usque ad Thraciam colimus; Thraciae Macedoniam coniunctam esse fama fert. Vtrique imperio tuo finitimos, hostes an amicos uelis esse, considera." Haec Barbarus.

IX

Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet; nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium ne quid temere et audacter faciat, secuturum. Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit. In proris clipeatos locauerat iussos in genua subsidere, quo tutiores essent aduersus ictus sagittarum. Post hos, qui tormenta intenderent, stabant, et ab utroque latere et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post romenta constiterant, remigem lorica intutum scutorum testudine armati protegebant. Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem uehebant, seruatus est. Maior pars a puppe nantes equos loris trahebat. At illos, quos utres stramento repleti uehebant, obiectae rates tuebantur. Ipse rex cum delectis primus ratem soluit, et in ripam dirigi iussit. Cui Scythae admotos ordines equitum in primo ripae margine opponunt, ut ne adplicari quidem terrae rates possent. Ceterum, praeter hanc speciem ripis praesidentis exercitus, ingens nauigantes terror inuaserat: namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant, uacillantesque milites et ne excuterentur solliciti nautarum ministeria turbauerant. Ne tela quidem conati nisu uibrare poterant, cum prior standi sine periculo quam hostem incessendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, quibus in confertos ac temere se offerentes haud frustra excussa sunt tela. Barbari quoque ingentem uim sagittarum infudere ratibus, uixque ullum fuit scutum quod non pluribus simul spiculis perforaretur. Iamque terrae rates adplicabantur, cum acies clipeata consurgit, et hastas certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus. Et, ut territos recipientesque equos uidere, alacres mutua adhortatione in terram desiluere; turbatis acriter pedem inferre coeperunt. Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem. Interim ceteri agmine dimicantium tecti aptauere se pugnae. Ipse rex, quod uigoris aegro adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice ceruicis, sed dimicantem cuncti uidebant. Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio; aliusque alium adhortati in hostem, salutis inmemores, ruere coeperunt. Tum uero non ora, non arma, non clamorem hostium Barbari tolerare potuerunt, omnesque effusis habenis namque equestris acies erat capessunt fugam; quos rex, quamquam uexationem inualidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi perseuerauit. Iamque linquente animo suis praecepit ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent. Ipse, exhaustis etiam animi uiribus, in castra se recepit et in reliquum substitit. Transierant iam Liberi patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris interuallis dispositi arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat. Sed Macedonas ira longius prouexit; quippe media fere nocte in castra redierunt multis interfectis, pluribus captis, equosque M et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum equites LX, pedites C fere; M saucii fuerunt. Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae uictoriae domuit. Inuictos Scythas esse crediderant; quibus fractis, nullam gentem Macedonum armis parem fore confitebantur. Itaque Sacae misere legatos, qui pollicerentur gentem imperata facturam. Mouerat eos regis non uirtus magis quam clementia in deuictos Scythas: quippe captiuos omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse certamen. Benigne igitur exceptis Sacarum legatis, comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuuenem, aetatis flore conciliatum sibi; qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane uirili par non erat. Ipse, Cratero cum maiore parte exercitus modicis itineribus sequi iusso, ad Maracanda urbem; inde Spitamenes conperto eius aduentu Bactra perfugerat. Itaque, quadriduo rex longum itineris spatium emensus peruenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et inferias more patrio dedit. Iam Craterus cum phalange subsequi iussus ad regem peruenerat. Itaque, ut omnes, qui defecerant, pariter belli clade premerentur, copias diuidit, urique agros et interfici puberes iussit.

X

Sogdiana regio maiore ex parte deserta est. Octingenta fere stadia in latitudinem uastae solitudines tenent. Ingens spatium rectae regionis est, per quam amnis, - Polytimetum uocant incolae, - fertur. Torrentem eum ripae in tenuem alueum cogunt; deinde cauerna accipit et sub terram rapit. Cursus absconditi indicium est aquae meantis sonus, cum ipsum solum, sub quo tantus amnis fluit, ne modico quidem resudet humore. Ex captiuis Sogdianorum ad regem XXX nobilissimi corporum robore eximio perducti erant. Qui ut per interpretem cognouerunt iussu regis ipsos ad supplicium trahi, carmen laetantium modo canere, tripudiisque et lasciuiori corporis motu gaudium quoddam animi ostentare coeperunt. Admiratus est rex tanta magnitudine animi oppetere mortem, reuocari eos iussit, causam tam effusae laetitiae, cum supplicium ante oculos haberent, requirens. Illi, si ab alio occiderentur, tristes morituros fuisse respondent; nunc a tanto rege, uictore omnium gentium, maioribus suis redditos honestam mortem, quam fortes uiri uoto quoque expeterent, carminibus sui moris laetitiaque celebrare. Tum rex admiratus magnitudinem animi: "Quaero", inquit, "an uiuere uelitis non inimici mihi, cuius beneficio uicturi estis?" Illi nunquam se inimicos ei, sed bello lacessitos se inimicos hosti fuisse respondent: si quis ipsos beneficio quam iniuria experiri maluisset, certaturos fuisse, ne uincerentur officio. Interrogantique, quo pignore fidem obligaturi essent, uitam quam acciperent pignori futuram esse dixerunt; reddituros quandoque repetisset. Nec promissum fefellerunt. Nam, qui remissi domos erant, fide continuere populares; quattuor inter custodes corporis retenti nulli Macedonum in regem caritate cesserunt. In Sogdianis Peucolao cum III milibus peditum, - neque enim maiore praesidio indigebat, - relicto Bactra peruenit. Inde Bessum Ecbatana duci iussit interfecto Dareo poenas capite persoluturum. Isdem fere diebus Ptolomaeus et Maenidas peditum IIII milia et equites M adduxerunt mercede militaturos. Asander quoque ex Lycia cum pari numero peditum et D equitibus uenit. Totidem ex Syria Asclepiodorum sequebantur; Antipater Graecorum VIII milia, in quis DC equites erant, miserat. Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum peruentum est. Hic, quia limum uehit, turbidus semper, insalubris est potui. Itaque puteos miles coeperat fodere. Nec tamen, humo alte egesta, existebat humor; tandem in ipso tabernaculo regis conspectus est fons; quem quia tarde notauerant, subito extitisse finxerunt; rexque ipse credi uoluit deum donum id fuisse. Superatis deinde amnibus Ocho et Oxo, ad urbem Margianam peruenit. Circa eam VI oppidis condendis electa sedes est. Duo ad meridiem uersa, IIII spectantia orientem; modicis inter se spatiis distabant, ne procul repetendum esset mutuum auxilium. Haec omnia sita sunt in editis collibus: tum uelut freni domitarum gentium, nunc originis suae oblita seruiunt quibus imperauerunt.

XI

Et cetera quidem pacauerat rex. Vna erat petra, quam Arimazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis, quae tantae multitudini uel per biennium suppeterent. Petra in altitudinem XXX eminet stadia; circuitu C et L conplectitur; undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur. In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est; paulatim deinde ulteriora panduntur: ultima etiam altos recessus habent; fontes per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae per prona montis flumen emittunt. Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire; cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi. Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen, - Artabazi hic filius erat, - misit ad Barbaros, qui suaderet ut dederent rupem. Arimazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam uolare posset, interrogat. Quae nuntiata regi sic accendere animum, ut, adhibitis cum quibus consultare erat solitus, indicaret insolentiam Barbari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte effecturum ut crederet Macedones etiam uolare. "CCC", inquit, "pernicissimos iuuenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene inuias rupes domi pecora agere consueuerant." Illi praestantes et leuitate corporum et ardore animorum strenue adducunt; quos intuens rex: "Vobiscum", inquit, "o iuuenes, et mei aequales, urbium inuictarum ante me munimenta superaui, montium iuga perenni niue obruta emensus sum, angustias Ciliciae intraui, Indiae sine lassitudine uim frigoris sum perpessus: et mei documenta uobis dedi, et uestra habeo. Petra, quam uidetis, unum aditum habet, quem Barbari obsident; cetera neglegunt: nullae uigiliae sunt, nisi quae castra nostra spectant. Inuenietis uiam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen. Nihil tam alte natura constituit, quo uirtus non possit eniti. Experiendo quae ceteri desperauerint, Asiam habemus in potestate. Euadite in cacumen; quod cum ceperitis, candidis uelis signum mihi dabitis; ego copiis admotis hostem in nos a uobis conuertam. Praemium erit ei, qui primus occupauerit uerticem, talenta X; uno minus accipiet qui proximus ei uenerit; eademque ad decem homines seruabitur portio. Certum autem habeo uos non tam liberalitatem intueri meam quam uoluntatem." His animis regem audierunt ut iam cepisse uerticem uiderentur; dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, ualidosque funes parabant. Rex circumuectus petram, qua minime asper ac praeruptus aditus uidebatur, secunda uigilia, quod bene uerteret, ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt. Ac primo pedibus ingressi sunt; deinde, ut in praerupta peruentum est, alii manibus eminentia saxa conplexi leuauere semet, alii adiectis funium laqueis euasere; quidam, cum cuneos inter saxa defigerent ut gradus, subinde quis insisterent. Diem inter metum laboremque consumpserunt. Per aspera nisis duriora restabant, et crescere altitudo petrae uidebatur. Illa uero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti deuoluerentur; mox eadem in se patienda alieni casus ostendebat exemplum. Per has tamen difficultates enituntur in uerticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti; quidam mulcati parte membrorum; pariterque eos et nox et somnus oppressit. Stratis passim corporibus in inuiis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieuerunt. Tandemque uelut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis ualles rimantes, ignari in qua parte petrae tanta uis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos euolutum notauerunt. Ex quo intellectum illam hostium latebram esse. Itaque hastis inposuere, quos conuenerat signum; totoque e numero II et XXX in ascensu interisse adgnoscunt. Rex, non cupidine magis potiundi loci quam uice eorum, quos ad tam manifestum periculum miserat, sollicitus toto die cacumina montis intuens restitit: noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit. Postero die nondum satis clara luce primus uela, signum capti uerticis, conspexit. Sed, ne falleretur acies, dubitare cogebat uarietas caeli, nunc internitente lucis fulgore nunc condito. Verum, ut liquidior lux adparuit caelo, dubitatio exempta est; uocatumque Cophen, per quem Barbarorum animos temptauerat, mittit ad eos qui moneret nunc saltem salubrius consilium inirent; sin autem fiducia loci perseuerarent, ostendi a tergo iussit qui ceperant uerticem. Cophes admissus suadere coepit Arimazi petram tradere, gratiam regis inituro, si tantas res molientem in unius rupis obsidione haerere non coegisset. Ille ferocius superbiusque quam antea locutus abire Cophen iubet. At is prensum manu Barbarum rogat, ut secum extra specum prodeat. Quo inpetrato inuenes in cacumine ostendit; eius superbiae haud inmerito inludens, pinnas habere ait milites Alexandri. Iamque e Macedonum castris signorum concentus et totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli uana et inania, Barbaros ad deditionem traxit; quippe occupati metu paucitatem eorum qui a tergo erant aestimare non poterant. Itaque Cophen, - nam trepidantes reliquerat, - strenue reuocant, et cum eo XXX principes mittunt, qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat, paciscantur. Ille quanquam uerebatur, ne conspecta iuuenum paucitate deturbarent eos Barbari, tamen et fortunae suae confisus et Arimazi superbiae infensus nullam se condicionem deditionis accipere respondit. Arimazes, desperatis magis quam perditis rebus, cum propinquis nobilissimisque gentis suae descendit in castra; quos omnis uerberibus adfectos sub ipsi radicibus petrae crucibus iussit adfigi. Multitudo deditorum incolis nouarum urbium cum pecunia capta dono data est. Artabazus in petrae regionisque, quae adposita esset ei, tutela relictus.