CORNELII NEPOTIS - FRAGMENTA

I. CHRONICA

1. Catull. 1

Quoi dono lepidum nouom libellum

arida modo pumice expolitum?

Corneli, tibi: namque tu solebas

meas esse aliquid putare nugas,

iam tum cum ausus es unus Italorum

omne aeuum tribus explicare cartis

doctis, Iuppiter, et laboriosis.

2. Auson. epist. XVI 1: (p. 174 Sch.). Apologos Titiani et Nepotis chronica, quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi, gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conferatur.

3. Tertull. apol. 10, 7: Saturnum itaque quantum litterae neque Diodorus Graecus aut Thallus, neque Cassius Seuerus aut Cornelius Nepos, neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgauerunt.

4. Gell. XVII 21, 3: De Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse uel isdem fere temporibus uel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam uixisse Siluiis Albae regnantibus annis post bellum Troianum, ut Cassius in primo annalium (fr. 8 P.) de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo chronico de Homero dicit, annis circiter centum et sexaginta.

5. Solin. 1, 27: Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam: Pictori octaua: Nepoti et Lutatio opiniones Eratosthenis et Apollodori comprobantibus olympiadis septimae anno secundo.

6. Gell. XV 16, 1: Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est olympiade quinquagesima coronatum esse, exitum habuit e uita miserandum et mirandum.

7. Gell. XVII 21, 8: Archilochum autem Nepos Cornelius tradit Tullo Hostilio Romae regnante iam tunc fuisse poematis clarum et nobilem.

8. Gell. XVII 21, 23: Neque multo postea (quam Galli Romam praeter Capitolium ceperunt) - M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentis per ardua depulerat, conuictus est consilium de regno occupando inisse damnatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait (annal. III fr. 2 P.), praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, uerberando necatus est.

9. Solin. 40, 4, p. 220 M: Notatur ergo eadem die conflagrauisse templum Ephesi, qua Alexander Magnus Pellae natus est, qui oritur, ut Nepos edit, M. Fabio Ambusto T. Quintio Capitolino cos., post Romam conditam anno trecentesimo octogesimo quinto.

II. EXEMPLA

10. Charis. I p. 185, 24 B: Vestale Nepos exemplorum II, a uirgine Vestale, inquit, pro Vestali, quia non personam sed rem significat.

11. Gell. IV 18, 1: Scipio Africanus antiquior quanta uirtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus, quae dixit quaeque fecit, declaratum est. Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exsuperantiae ingentis: Cum M. Naeuius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret et quaedam item alia crimini daret indigna tali uiro, tum Scipio pauca praefatus, quae dignitas uitae suae atque gloria postulabat: "memoria, inquit, Quirites, repeto diem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum imperio uestro inimicissimum magno proelio uici in terra Africa pacemque et uictoriam uobis peperi inspectabilem. Non igitur simus aduersum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Ioui optimo maximo gratulatum". Id cum dixisset, auertit et ire ad Capitolium coepit. Tum contio uniuersa, quae ad sententiam de Scipione ferendam conuenerat, relicto tribuno Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est. Fertur etiam oratio, quae uidetur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eam non ueram, non eunt infitias, quin haec quidem uerba fuerint, quae dixi, Scipionis. Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque immissi desiderabant in senatu instantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bellocaptae rationem redderet; fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea prouincia legatus. Ibi Scipio exsurgit et prolato e sinu togae libro rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae; illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur. "Sed enim id iam non faciam, inquit, nec me ipse afficiam contumelia", eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, aegre passus, quod, cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet, rationem pecuniae praedaticiae posceretur.

12. Gell. VI 18, 2: Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captiuis nostris electos decem Romam misit mandauitque eis pactusque est, ut, si populo Romano uideretur, permutatio fieret captiuorum et pro his, quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram. Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit redituros esse in castra Poenica, si Romani captiuos non permutarent. Veniunt Romam decem captiui. Mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt. Permutatio senatui non placita. Parentes, cognati adfinesque captiuorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse ac, ne ad hostes redire uellent, orabant. Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio uincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt. duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberatos religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent. Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti uulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam, quod facturos deierauerant, non fecissent. Cornelius autem Nepos in libro exemplorum quinto id quoque litteris mandauit multis in senatu placuisse, ut hi, qui redire nollent, datis custodibus ad Hannibalem deducerentur, sed eam sententiam numero plurium, quibus id non uideretur, superatam; eos tamen, qui ad Hannibalem non redissent, usque adeo intestabiles inuisosque fuisse, ut taedium uitae ceperint necemque sibi consciuerint.

13. Gell. VI 19, 1: Pulcrum atque liberale atque magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in exemplis repositum est. Id exemplum huiuscemodi est: L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogauit eumque ob eam causam praedes poscebat. Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum prouocabat petebatque, ut uirum consularem triumphalemque a collegae ui defenderent. Octo tribuni cognita causa decreuerunt. Eius decreti uerba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: "quod P. Scipio Africanus postulauit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per uim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogauerit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in uincula duci iubeat, ut eum a collegae ui prohibeamus; et quod contra collega postulauit, ne sibi intercedamus, quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae, ne eum in uincula ducat, intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur, non intercedemus". Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus grauis ob plerasque in republica dissensiones esset, iurauit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitauit. Eius decreti uerba haec sunt: "Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum uidetur esse dignitate reipublicae in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae ui prohibeo".

14. Augustin. op. imperf. contra Iulianum IV 43: Amplexare factum illud Cratae Thebani, hominis locupletis et nobilis, cui adeo fuit cordi secta Cynicorum, ut relinquens paternas opes Athenas cum uxore migrauerit Hipparchia, pari animo istius philosophiae sectatrice, cum qua cum concumbere in publico uellet, ut refert Cornelius Nepos, et illa occultandi gratia pallii uelamen obduceret, uerberata est a marito: "tuis sensibus nimirum, inquit, parum adhuc docta es, quae, quod te recte facere noueris, id aliis praesentibus exercere non audeas".

15. Suet. Aug. 77: Vini quoque natura parcissimus erat (Octauianus). Non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit.

16. Pomp. Mela III 9, 90: Eudoxus quidam auorum nostrorum temporibus cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus per hoc pelagus (scil. Aethiopicum), ut Nepos adfirmat, Gades usque peruectus est: ideo eius orae notae sunt aliqua.

17. Pomp. Mela III 5, 44: Vltra Caspium sinum quidnam esset ambiguum aliquamdiu fuit, idemne oceanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta. Sed praeter physicos Homerumque uniuersum orbem mari circumfusum esse disserit Cornelius Nepos, ut recentior, auctoritate sic certior; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita rettulisse commemorat: cum Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam a rege Botorum dono sibi datos; unde in eas terras deuenissent requirendo cognosse, ui tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse.

18. Plin. n.h. III 1,4: T. Liuius ac Nepos Cornelius latitudinis (freti Gaditani) tradiderunt minus VII milia passuum, ubi uero plurumum, X milia.

19. Plin. n.h. III 17, 125: Interiere et Caturiges, Insubrum exsules, et Spina supra dicta, item Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus et Bois et Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit, Nepos Cornelius tradidit.

20. Plin. n.h. III 18, 127: Vltra quam (Aquileiam) - Formio amnis -, antiquus auctae Italiae terminus, nunc uero Histriae; quam cognominatam a flumine Histro, in Hadriam effluente e Danuuio amne eodemque Histro exaduersum Padi fauces, contrario eorum percussu mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso, et Nepos etiam Padi accola.

21. Plin. n.h. III 19, 132: Alpis patere tradit in latitudinem Cornelius Nepos C milia, T. Liuius (fr. 57 Hertz) III milia stadiorum, uterque diuersis in locis.

22. Plin. n.h. IV 12, 77: Inter duos Bosporos Thracium et Cimmerium derecto cursu, ut auctor est Polybius, D milia intersunt. Circuitus uero totius Ponti uiciens semel L, ut auctor est Varro et fere ueteres. Nepos Cornelius CCCL milia adicit.

23. Plin. n.h. V 1, 4: Minus profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his (oleastris auriferi nemoris) et amne Lixo prodita, qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, praeualidam hanc urbem (Lixon) maioremque Magna Carthagine, praeterea ex aduerso eius sitam et prope inmenso tractu ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos auidissime credidit.

24. Plin. n.h. VI 2, 5: Vltra quem (fluuium Billim) gens Paphlagonia, quam Pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia, oppidum Mastya Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum Venetos credi debere putat.

25. Plin. n.h. VI 11, 31: Aliqui inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV milia passuum non amplius interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL milia: tantis iterum angustiis infestatur Asia.

26. Plin. n.h. VI 31, 199: Polybius in extrema Mauretania contra montem Atlantem a terra stadia VIII abesse prodidit Cernen, Nepos Cornelius ex aduerso maxime Carthaginis a continente passus M, non ampliorem circuito II milibus.

27. Plin. n.h. IX 27, 60: Apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser -. Postea praecipuam auctoritatem fuisse lupo et asellis Nepos Cornelius et Laberius poeta mimorum tradidere.

28. Plin. n.h. IX 39, 137: Nepos Cornelius, qui diui Augusti principatu obiit: Me, inquit, iuuene uiolacea purpura uigebat, cuius libra denariis centum uenibat, nec multo post rubra Tarentina. Huic successit dibapha Tyria, quae in libras denariis mille non poterat emi. Hac P. Lentulus Spinther aedilis curulis primus in praetexta usus inprobabatur. Qua purpura quis non iam, inquit, tricliniaria facit? Spinther aedilis fuit urbis conditae anno DCXCI Cicerone consule.

29. Plin. n.h. X 23, 60: Cornelius Nepos, qui diui Augusti principatu obiit, cum scriberet turdos paulo ante coeptos saginari, addidit ciconias magis placere quam grues, cum haec nunc ales inter primas expetatur, illam nemo uelit attigisse.

30. Plin. n.h. XIII 17, 104: Eadem Africa, qua uergit ad nos, insignem arborem loton gignit, quam uocat celthim, et ipsam Italiae familiarem, sed terra mutatam. Praecipua est circa Syrtes atque Nasamonas. Magnitudo quae piro, quamquam Nepos Cornelius breuem tradit. Incisurae folio crebriores, alioqui ilicis uiderentur. Differentiae plures, eaeque maxime fructibus fiunt. Magnitudo huic fabae, color croci, sed ante maturitatem alius atque alius, sicut uuis. Nascitur densus in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis, tam dulcis ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis hospitali aduenarum obliuione patriae. Ferunt uentris non sentire morbos qui cum mandant. Melior sine interiore nucleo, qui in altero genere osseus uidetur. Vinum quoque exprimitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare idem Nepos bacasque concisas cum alica ad cibos doliis condi. Quin et exercitus pastos eo accepimus ultro citroque commeantes per Africam.

31. Plin. n.h. XVI 10, 36: Scandula e robore aptissima, mox e glandiferis aliis fagoque, facillima ex omnibus, quae resinam ferunt, sed minime durans praeterquam e pino. Scandula contectam fuisse Romam ad Pyrrhi usque bellum annis CCCCLXX Cornelius Nepos auctor est.

32. Plin. n.h. XXXIII 11, 146: Cornelius Nepos tradit ante Sullae uictoriam duo tantum triclinia Romae fuisse argentea.

33. Plin. n.h. XXXV 3, 16: Primus inleuit eas (linias) colore testae, ut ferunt, tritae Ecphantus Corinthius. Hunc eodem nomine alium fuisse quam tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam Damaratum, Tarquinii Prisci regis Romani patrem, fugientem a Corintho tyranni iniurias Cypseli, mox docebimus.

34. Plin. n.h. XXXVI 6, 48: Primum Romae parietes crusta marmoris operuisse totos domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos tradit Masmurram, Formiis natum, equitem Romanum; praefectum fabrum C. Caesaris in Gallia, ne quid indignitati desit, tali auctore inuenta re. Hic namque est Mamurra Catulli Veroniensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit habere quidquid habuisset Comata Gallia. Namque adicit idem Nepos primum totis aedibus nullam nisi e marmore columnam habuisse et omnes solidas e Carystio aut Luniensi.

35. Plin. n.h. XXXVI 7, 59: Onychem in Arabiae tantum montibus nec usquam aliubi nasci putauere nostri ueteres, Sudines in Carmania. Potoriis primum uasis inde factis, dein pedibus lectorum sellisque, Nepos Cornelius tradit magno fuisse miraculo, cum P. Lentulus Spinther amphoras ex eo Chiorum magnitudine cadorum ostendisset, post quinquennium deinde XXXII pedum longitudinis columnas uidisse se.

36. Prisc. VIII 17, p. 383, 4 H: Nepos: Aedis Martis est in circo Flaminio architectata ab Hermodoro Salaminio: "architectata" passiue posuit, architechtoneutheisa.

III. DE VITA ET MORIBVS M. CATONIS CENSORII

37. Corn. Nep. Cat. 3, 5: Huius de uita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici. Quare studiosos Catonis ad illud uolumen delegamus.

IV. DE VITA M. TVLLII CICERONIS

38. Gell. XV 28, 1: Cornelius Nepos et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit. Atque is tamen in librorum primo, quos de uita illius composuit, errasse uidetur, cum eum scripsit tres et uiginti annos natum primum causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse.

39. Hieron. Contra Ioann. Ierosol. 12: Refert enim Cornelius Nepos se praesente iisdem paene uerbis, quibus edita est, eam pro Cornelio, seditioso tribuno, defensionem peroratam.

V.EX EPISTVLIS CORNELII NEPOTIS AD CICERONEM

40. Lactant. diu. inst. III 15, 10: Nepos quoque Cornelius ad eundem Ciceronem ita scribit: Tantum abest, ut ego magistram esse putem uitae philosophiam beataeque uitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros uiuendi quam plerisque, qui in ea disputanda uersantur. Video enim magnam partem eorum, qui in schola de pudore et continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus uiuere.

VI. DE VIRIS ILLVSTRIBVS

41. Hieron: de uir. inlustr. praef. Apud Latinos autem (de uiris illustribus scripserunt) Varro, Santra, Nepos, Hyginus et, ad cuius nos exemplum prouocas, Tranquillus.

42. Charis. II p. 284, 21 B: Subinde Nepos de inlustribus uiris libro II.

43. Charis. I p. 179, 5 B: Partum. Caesar in analogicis (fr. 25 F.) harum "partum", Cornelius Nepos inlustrium XV*.

44. Charis. I p. 178, 20 B: Patruele, ab hoc patruele Cornelius Nepos inlustrium uirorum libro XVI a fratre patruele inquit.

45. Diomed. I p. 410, 7 k: Prope, prope me est. - sed et datiuo casui idem Cicero dixit ad Atticum: "Propius grammatico accessi"; Nepos inlustri*; Sallustius: "Proxima Carthagini loca".

46. Corn. Nep. Dion. 9, 5: Hic (in Dionis morte) autem, sicur ante saepe dictum est, quam inuisa sit singularis potentia et miseranda uita, qui se metui quam amari malunt, cuiuis facile intellectu fuit.

47. Plut. Pelop. et Marc. comp. 1: Ἀννίβαν δὲ Μάρκελλος, ὡς μὲν οἱ περὶ Πολύβιον λέγουσιν, οὐδ' ἅπαξ ἐνίκησεν, ἀλλ' ἀήττητος ἁνὴρ δοκεῖ διαγενέσθαι μέχρι Σκιπίωνος· ἡμεῖς δὲ Λιβίῳ ‹καὶ› Καίσαρι καὶ Νέπωτι καὶ τῶν Ἑλληνικῶν Ἰόβᾳ τῷ βασιλεῖ πιστεύομεν ἥττας τινὰς καὶ τροπὰς ὑπὸ Μαρκέλλου τῶν σὺν Ἀννίβᾳ γενέσθαι· μεγάλην δ' αὗται ῥοπὴν οὐδεμίαν ἐποίησαν, ἀλλ' ἔοικε ψευδό‹πτω›μά τι γενέσθαι περὶ τὸν Λίβυν ἐν ταῖς συμπλοκαῖς ἐκείναις.

48. Plut. Marc. 30: Ἀννίβᾳ δὲ τῶν μὲν ἄλλων ἐλάχιστος ἦν λόγος, Μάρκελλον δὲ πεπτωκέναι πυθόμενος, αὐτὸς ἐξέδραμεν ἐπὶ τὸν τόπον, καὶ τῷ νεκρῷ παραστάς, καὶ πολὺν χρόνον τήν τε ῥώμην τοῦ σώματος καταμαθὼν καὶ τὸ εἶδος, οὔτε φωνὴν ἀφῆκεν ὑπερήφανον, οὔτ' ἀπ' ὄψεως τὸ χαῖρον, ὡς ἄν τις ἐργώδη πολέμιον καὶ βαρὺν ἀπεκτονώς, ἐξέφηνεν, ἀλλ' ἐπιθαυμάσας τὸ παράλογον τῆς τελευτῆς, τὸν μὲν δακτύλιον ἀφείλετο, τὸ δὲ σῶμα κοσμήσας πρέποντι κόσμῳ καὶ περιστείλας ἐντίμως ἔκαυσε, καὶ τὰ λείψανα συνθεὶς εἰς κάλπιν ἀργυρᾶν καὶ χρυσοῦν ἐμβαλὼν στέφανον, ἀπέστειλε πρὸς τὸν υἱόν. τῶν δὲ Νομάδων τινὲς περιτυχόντες τοῖς κομίζουσιν ὥρμησαν ἀφαιρεῖσθαι τὸ τεῦχος, ἀντιλαμβανομένων δ' ἐκείνων ἐκβιαζόμενοι καὶ μαχόμενοι, διέρριψαν τὰ ὀστᾶ. πυθόμενος δ' Ἀννίβας καὶ πρὸς τοὺς παρόντας εἰπὼν οὐδὲν ἄρα δυνατὸν γενέσθαι ἄκοντος θεοῦ, τοῖς μὲν Νομάσιν ἐπέθηκε δίκην, οὐκέτι δὲ κομιδῆς ἢ συλλογῆς τῶν λειψάνων ἐφρόντισεν, ὡς δὴ κατὰ θεόν τινα καὶ τῆς τελευτῆς καὶ τῆς ἀταφίας παραλόγως οὕτω τῷ Μαρκέλλῳ γενομένης. ταῦτα μὲν οὖν οἱ περὶ Κορνήλιον Νέπωτα καὶ Οὐαλέριον Μάξιμον ἱστορήκασι· Λίβιος δὲ καὶ Καῖσαρ ὁ Σεβαστὸς κομισθῆναι τὴν ὑδρίαν πρὸς τὸν υἱὸν εἰρήκασι καὶ ταφῆναι λαμπρῶς.

49. Seru. ad Verg. Aen. I 368: Carthago enim antea speciem habuit duplicis oppidi, quasi aliud alterum amplecteretur: cuius interior pars Byrsa dicebatur, exterior Magalia. Huius rei testis est Cornelius Nepos in eo libro, qui uita illustrium inscribitur.

50. Plut. Tib. Gracch. 21: λαβόντες δὲ τὰς ψήφους εἵλοντο Πόπλιον Κράσσον, οἰκεῖον ὄντα Γράγχῳ· θυγάτηρ γὰρ αὐτοῦ Λικιννία Γαΐῳ Γράγχῳ συνῴκει. καίτοι Νέπως ὁ Κορνήλιός φησιν οὐ Κράσσου, Βρούτου δὲ τοῦ θριαμβεύσαντος ἀπὸ Λυσιτανῶν θυγατέρα γῆμαι Γάιον· ἀλλ' οἱ πλείους ὡς ἡμεῖς γράφομεν ἱστοροῦσιν.

51. Plut. Luc. 43: καὶ πρό γε τῆς τελευτῆς λέγεται νοσῆσαι τὴν διάνοιαν αὐτῷ, κατὰ μικρὸν ἀπομαραινομένην. Νέπως δὲ Κορνήλιος οὐχ ὑπὸ γήρως φησὶν οὐδὲ νόσου παραλλάξαι τὸν Λεύκολλον, ἀλλὰ φαρμάκοις ὑπό τινος τῶν ἀπελευθέρων Καλλισθένους διαφθαρέντα· τὰ δὲ φάρμακα δοθῆναι μὲν ὡς ἀγαπῷτο μᾶλλον ὁ Καλλισθένης ὑπ' αὐτοῦ, τοιαύτην ἔχειν δοκοῦντα τὴν δύναμιν, ἐκστῆσαι δὲ καὶ κατακλύσαι τὸν λογισμόν, ὥστ' ἔτι ζῶντος αὐτοῦ τὴν οὐσίαν διοικεῖν τὸν ἀδελφόν.

52. Suet. de poetis 6, 1, p. 27, 2 Reiff: Hic (Terentius) cum multis nobilibus familiariter uixit, sed maxime cum Scipione Africano et C. Laelio. Quibus etiam corporis gratia conciliatus existimatur, quod et ipsum Fenestella arguit (fr. 9 P.), contendens utroque maiorem natu fuisse, quamuis et Nepos aequales omnes fuisse tradat.

53. Suet. de poetis 6, 3, p. 31, 2 Reiff: Nepos auctore certo comperisse se ait, C. Laelium quondam in Puteolano Kalendis Martiis admonitum ab uxore temperius ut discumberet, petisse ab ea ne se interpellaret, seroque tandem ingressum triclinium dixisse, non saepe in scribendo magis sibi successisse; deinde rogatum, ut scripta illa proferret, pronuntiasse uersus, qui sunt in Heautontimorumeno (u. 723): "satis pol proterue me Syri promissa huc induxerunt".

54. Corn. Nep. Dion. 3, 2: Eodemque tempore (quo Platonem) Philistum historicum Syracusas reduxit (Dionysius), hominem amicum non magis tyranno quam tyrannis. Sed de hoc in eo libro plura sunt exposita, qui de historicis Graecis conscriptus est.

55. Gell. XI 8, 1: Iuste uenusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato. Albinus, qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Graeca scriptitauit. In eius historiae principio (fr. 1 P.) scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi conuenire; si quid in his libris parum composite aut minus eleganter tum scriptum foret; "nam sum, inquit, homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est"; ideoque ueniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulauit. Ea cum legisset M. Cato: "Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari, quam culpa uacare. Nam petere ueniam solemus, aut cum imprudentes errauimus aut cum compulsi peccauimus. Tibi, inquit, - oro te -, quis perpulit, ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres, ut ignosceretur?" Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis de inlustribus uiris XIII.

56. Suet. de rhet. 27 (3), p. 124, 4 Reiff: (L. Voltacilius Pitholaus) Cn. Pompeium Magnum docuit, patrisque eius res gestas, nec minus ipsius, compluribus libris exposuit; primus omnium libertinorum, ut Cornelius Nepos opinatur, scribere historiam orsus, nonnisi ab honestissimo quoque scribi solitam ad id tempus.

57. Anon. Gud. cod. 278: Cornelius Nepos in libro de historicis latinis de laude Ciceronis: Non ignorare debes unum hoc genus Latinarum litterarum adhuc non modo non respondere Graeciae, sed omnino rude atque inchoatum morte Ciceronis relictum. Ille enim fuit unus, qui potuerit et etiam debuerit historiam digna uoce pronuntiare, quippe qui oratoriam eloquentiam rudem a maioribus acceptam perpoliuerit, philosophiam ante eum incomptam Latinam sua conformarit oratione. Ex quo dubito, interitu eius utrum res publica an historia magis doleat. Idem: Locuples ac diuina natura, quo maiorem sui pareret admirationem ponderatioraque sua essent beneficia, neque uni omnia dare nec rursus cuiquam omnia uoluit negare.

58. Codd. Corn. Nep. in fine: Verba ex epistula Corneliae Gracchorum matris ex libro Cornelii Nepotis de Latinis historicis excerpta: Dices pulchrum esse inimicos ulcisci. Id neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihi esse uidetur, sed si liceat re publica salua ea persequi. Sed quatenus id fieri non potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri non peribunt atque, uti nunc sunt, erunt potius quam res publica profligetur atque pereat. Eadem alio loco: Verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui Tiberium Gracchum necarunt, neminem inimicum tantum molestiae tantumque laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem oportebat omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum tolerare atque curare, ut quam minimum sollicitudinis in senecta haberem, utique quaecumque ageres, ea uelles maxime mihi placere, atque uti nefas haberes rerum maiorum aduersum meam sententiam quicquam facere, praesertim mihi, cui parua pars uitae restat. Ne id quidem tam breue spatium potest opitulari, quin et mihi aduersere et rem publicam profliges? Denique quae pausa erit? Ecquando desinet familia nostra insanire? Ecquando modus ei rei haberi poterit? Ecquando desinemus et habentes et praebentes molestiis desistere? Ecquando perpudescet miscenda atque perturbanda re publica? Sed si omnino id fieri non potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum: per me facito quod lubebit, cum ego non sentiam. Vbi mortua ero, parentabis mihi et inuocabis deum parentem. In eo tempore non pudet te eorum deum preces expetere, quos uiuos atque praesentes relictos atque desertos habueris? Ne ille sirit Iuppiter te ea perseuerare, nec tibi tantam dementiam uenire in animum! Et si perseueras uereor ne in omnem uitam tantum laboris culpa tua recipias, uti in nullo tempore tute tibi placere possis.

59. Fronto ad Verum II 1: Nonne oratione huiusmodi explicarei uis, ut Nepos de re Numantina id epistula eo minore de bello innectit: Vndique uiri e nationibus adducti Hispaniae aderant.

60. Suet. de gramm. 4: Appellatio grammaticorum Graeca consuetudine inualuit, sed initio litterati uocabantur. Cornelius quoque Nepos libello quo distinguit litteratum ab erudito, litteratos quidem uulgo appellari ait eos, qui aliquid diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere, ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis grammatici nominentur.

VII. CARMINA

61. Plin. epist. V 3, 1: Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum uel maxime quod me celandum non putasti fuisse apud te de uersiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diuersitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque. - Nec uero moleste fero hanc esse de moribus meis existimationem, ut qui nesciunt talia doctissimos, grauissimos, sanctissimos homines scriptitasse, ne scribere mirentur. - Inter quos uel praecipue numerandus est P. Vergilius, Cornelius Nepos, et prius Accius Enniusque.

VIII. EX LIBRIS INCERTIS

62. Charis. I p. 128, 9 B: Largitudo nusquam inuenitur nisi apud Nepotem.

63. De dub. nom. V p. 576, 12 K: Culmum generis neutri, ut Nepos uult.