M. TVLLII CICERONIS - TVSCVLANARVM DISPVTATIONVM LIBER V

I

Quintus hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum; quo die est a nobis ea de re quam tu ex omnibus maxime probas disputatum. Placere enim tibi admodum sensi, et ex eo libro quem ad me accuratissime scripsisti et ex multis sermonibus tuis, uirtutem ad beate uiuendum se ipsa esse contentam. Quod etsi difficile est probatu propter tam uaria et tam multa tormenta fortunae, tale tamen est, ut elaborandum sit quo facilius probetur. Nihil est enim omnium quae in philosophia tractantur, quod grauius magnificentiusque dicatur. Nam cum ea causa impulerit eos qui primi se ad philosophiae studium contulerunt, ut omnibus rebus posthabitis totos se in optumo uitae statu exquirendo conlocarent, profecto spe beate uiuendi tantam in eo studio curam operamque posuerunt. Quodsi ab is inuenta et perfecta uirtus est et si praesidi ad beate uiuendum in uirtute satis est, quis est qui non praeclare et ab illis positam et a nobis susceptam operam philosophandi arbitretur? Sin autem uirtus subiecta sub uarios incertosque casus famula fortunae est nec tantarum uirium est ut se ipsa tueatur, uereor ne non tam uirtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate uiuendi quam uota facienda uideantur. Equidem, eos casus in quibus me fortuna uehementer exercuit mecum ipse considerans, huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere. Vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset isque et morbos insanabilis et dolores intolerabilis adiunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis implicatos. Sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa uirtute de uirtutis robore existumo. Illa enim, si modo est ulla uirtus (quam dubitationem auunculus tuus, Brute, sustulit), omnia quae cadere in hominem possunt subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil censet ad se pertinere. Nos autem, omnia aduersa cum uenientia metu augentes tum maerore praesentia, rerum naturam quam errorem nostrum damnare malumus.

II

Sed et huius culpae et ceterorum uitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est. Cuius in sinum cum a primis temporibus aetatis nostra uoluntas studiumque nos compulisset, his grauissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. O uitae philosophia dux, o uirtutis indagatrix expultrixque uitiorum! Quid non modo nos, sed omnino uita hominum sine te esse potuisset? Tu urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem uitae conuocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et uocum communione iunxisti, tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est enim unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus. Cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et uitae tranquillitatem largita nobis es et terrorem mortis sustulisti? Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est uita merita laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam uituperetur. Vituperare quisquam uitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam impie ingratus esse, ut eam accuset quam uereri deberet, etiam si minus percipere potuisset? Sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt, nec eos, a quibus uita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.

III

Quam rem antiquissimam cum uideamus, nomen tamen esse confitemur recens. Nam sapientiam quidem ipsam quis negare potest non modo re esse antiquam, uerum etiam nomine? Quae diuinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque cuiusque rei cognitione hoc pulcherrimum nomen apud antiquos adsequebatur. Itaque et illos septem, qui a Graecis sophoi, sapientes a nostris [et habeantur et] nomina[ba]ntur, et multis ante saeculis Lycurgum, cuius temporibus Homerus etiam fuisse ante hanc urbem conditam traditur, et iam heroicis aetatibus Vlixem et Nestorem accepimus et fuisse et habitos esse sapientis. Nec uero Atlans sustinere caelum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi caelestium diuina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset. A quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur et nominabantur, idque eorum nomen usque ad Pythagorae manauit aetatem. Quem, ut scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides, uir ductus in primis, Phliuntem ferunt uenisse, eumque cum Leonte, principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse quaedam. Cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quaesiuisse ex eo qua maxime arte confideret; at illum artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. Admiratum Leontem nouitatem nominis quaesiuisse quinam essent philosophi et quid inter eos et reliquos interesset. Pythagoram autem respondisse similem sibi uideri uitam hominum et mercatum eum qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate; nam, ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut uendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque uel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed uisendi causa uenirent studioseque perspicerent quid ageretur et quo modo, item nos, quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc uitam ex alia uita et natura profectos, alios gloriae seruire, alios pecuniae, raros esse quosdam qui, ceteris omnibus pro nihilo habitis, rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos [id est enim philosophos]; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in uita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque praestare.

IV

Nec uero Pythagoras nominis solum inuentor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui, cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam uenisset, exornauit eam Graeciam, quae magna dicta est, et priuatim et publice praestantissumis et institutis et artibus. Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur et unde omnia orerentur quoue reciderent, studioseque ab is siderum magnitudines interualla cursus anquirebantur et cuncta caelestia. Socrates autem primus philosophiam deuocauit de caelo et in urbibus conlocauit et in domus etiam introduxit et coegit de uita et moribus rebusque bonis et malis quaerere. Cuius multiplex ratio disputandi rerumque uarietas et ingeni magnitudo, Platonis memoria et litteris consecrata, plura genera effecit dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti sumus quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios leuaremus et in omni disputatione quid esset simillimum ueri quaereremus. Quem morem cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et nuper in Tusculano ut ad eam consuetudinem disputaremus. Et quadridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misimus, quinto autem die, cum eodem in loco consedissemus, sic est propositum de quo disputaremus:

V

- Non mihi uidetur ad beate uiuendum satis posse uirtus. - At hercule Bruto meo uidetur, cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo. - Non dubito nec id nunc agitur, tu illum quantum ames, sed [d]est hoc quod mihi dixi uideri, quale sit, de quo a te disputari uolo. - Nempe negas ad beate uiuendum satis posse uirtutem? - Prorsus nego. - Quid? ad recte honeste laudabiliter, postremo ad bene uiuendum satisne est praesidi in uirtute? - Certe satis. - Potes igitur aut qui male uiuat, non eum miserum dicere, aut quem bene fateare, eum negare beate uiuere? - Quidni possim? Nam etiam in tormentis recte honeste laudabiliter et ob eam rem bene uiui potest, dum modo intellegas quid nunc dicam `bene`; dico enim constanter grauiter sapienter fortiter. Haec etiam in eculeum coiciuntur, quo uita non adspirat beata. - Quid igitur? Solane beata uita, quaeso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia grauitas fortitudo sapientia reliquaeque uirtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec dolorem? - Tu, si, quid es facturus, noua aliqua conquiras oportet: ista me minime mouent, non solum quia peruulgata sunt, sed multo magis quia, tamquam leuia quaedam uina nihil ualent in aqua, sic Stoicorum ista magis gustata quam potata delectant. Velut iste chorus uirtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura nec eas beata uita a se desertas passura uideatur; cum autem animum ab ista pictura imaginibusque uirtutum ad rem ueritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse quam diu torqueatur. Quam ob rem hoc nunc quaeramus; uirtutes autem noli uereri ne expostulent et querantur se a beata uita esse relictas. Si enim nulla uirtus prudentia uacat, prudentia ipsa hoc uidet, non omnis bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio Q. Caepione M'. Aquilio recordatur, beatamque uitam, si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia negatque ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune.

VI

- Facile patior te isto modo agere, etsi iniquum est praescribere mihi te quem ad modum a me disputari uelis. Sed quaero utrum aliquid actum superioribus diebus an nihil arbitremur. - Actum uero, et aliquantum quidem. - Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad exitum adducta quaestio est. - Quo tandem modo? - Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae, rationem omnem repellentes, uitae beatae nullam partem relinquunt. Quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest, alterum semper inpendet, esse non miser? Quid? si idem, quod plerumque fit, paupertatem ignominiam infamiam timet, si debilitatem caecitatem, si denique, quod non modo singulis hominibus, sed potentibus populis saepe contigit, seruitutem? Potest ea timens esse quisquam beatus? Quid? qui non modo ea futura timet, uerum etiam fert sustinetque praesentia, adde eodem exilia luctus orbitates, qui rebus his fractus aegritudine eliditur potest tandem esse non miserrimus? Quid uero? illum quem libidinibus inflammatum et furentem uidemus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque adfluentius uoluptates undique hauriat, eo grauius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris? Quid? elatus ille leuitate inanique laetitia exultans et temere gestiens nonne tanto miserior, quanto sibi uidetur beatior? Ergo, ut hi miseri, sic contra illi beati quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt uoluptatibus. Vt maris igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commouente, sic animi quietus et placatus status cernitur cum perturbatio nulla est qua moueri queat. Quodsi est qui uim fortunae, qui omnia humana, quae cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur animi inani uoluptate, quid est cur is non beatus sit? Et si haec uirtute efficiuntur, quid est cur uirtus ipsa per se non efficiat beatos?

VII

- Atqui alterum dici non potest, quin i qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur, beati sint, itaque id tibi concedo; alterum autem iam integrum non est; superioribus enim disputationibus effectum est uacare omni animi perturbatione sapientem. - Nimirum igitur confecta res est; uidetur enim ad exitum uenisse quaestio. - Propemodum id quidem. - Verum tamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. Nam geometrae, cum aliquid docere uolunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explicant de quo ante nihil scriptum est; philosophi, quamcumque rem habent in manibus, in eam quae conueniunt congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt. Quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset quaesitum satisne ab beate uiuendum uirtus posset, multa diceret? Cui satis esset respondere se ante docuisse nihil bonum esse nisi quod honestum esset, hoc probato consequens esse beatam uitam uirtute esse contentam, et quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic, ut, si beata uita uirtute contenta sit, nisi honestum quod sit, nihil aliud sit bonum. Sed tamen non agunt sic; nam et de honesto et de summo bono separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis magnam in uirtute ad beate uiuendum esse uim, nihilo minus hoc agunt separatim. Propriis enim et suis argumentis et admonitionibus tractanda quaeque res est, tanta praesertim. Caue enim putes ullam in philosophia uocem emissam clariorem ullumue esse philosophiae promissum uberius aut maius. Nam quid profitetur? O di boni, perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia praesidia haberet in se bene beateque uiuendi, ut esset semper denique beatus. Sed uidero quid efficiat; tantisper hoc ipsum magni aestumo, quod pollicetur. Nam Xerxes quidem, refertus omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non nauium multitudine, non infinito pondere auri contentus, praemium proposuit qui inuenisset nouam uoluptatem (qua ipsa non fuit contentus; neque enim umquam finem inueniet libido); nos uellem praemio elicere possemus qui nobis aliquid attulisset, quo hoc firmius crederemus.

VIII

- Vellem id quidem, sed habeo paulum quod requiram. Ego enim adsentior eorum quae posuisti alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur uitam beatam uirtute confici, sic, si uita beata in uirtute sit, nihil esse nisi uirtutem bonum. Sed Brutus tuus auctore Aristo et Antiocho non sentit hoc; putat enim, etiam si sit bonum aliquod praeter uirtutem, tamen ad beate uiuendum satis posse uirtutem. - Quid igitur? Contra Brutumne me dicturum putas? - Tu uero ut uidetur; nam praefinire non est meum. - Quid cuique igitur consentaneum sit *** alio loco. Nam ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo nuper, cum Athenis imperator apud eum deuersarer, dissensio fuit. Mihi enim non uidebatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset; in malis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis aut fortunae mala. Contra dicebantur haec, quae scripsit etiam Antiochus locis pluribus, uirtutem ipsam per se beatam uitam efficere posse neque tamen beatissimam; deinde ex maiore parte plerasque res nominari, etiam si quae pars abesset, ut uires, ut ualetudinem, ut diuitias, ut honorem, ut gloriam, quae genere, non numero cernerentur; item beatam uitam, etiam si ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo maiore parte optinere nomen suum. Haec nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non constantissime dici mihi uidentur. Nam et qui beatus est non intellego quid requirat ut sit beatior (si est enim quod desit, ne beatus quidem est), et quod ex maiore parte unam quamque rem appellari spectarique dicunt, est ubi id isto modo ualeat; cum uero tria genera malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia aduorsa sint in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic paulumne ad beatam uitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam?

IX

Hoc illud est quod Theophrastus sustinere non potuit. Nam cum statuisset uerbera, tormenta, cruciatus, patriae euersiones, exilia, orbitates magnam uim habere ad male misereque uiuendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret. Quam bene non quaeritur, constanter quidem certe; itaque mihi placere non solet consequentia reprehendere, cum prima concesseris. Hic autem elegantissimus omnium philosophorum et eruditissimus non magnopere reprehenditur cum tria genera dicit bonorum, uexatur autem ab omnibus primum in eo libro quem scripsit de uita beata, in quo multa disputat quam ob rem is qui torqueatur, qui crucietur, beatus esse non possit. In eo etiam putatur dicere in rotam [id est genus quoddam tormenti apud Graecos] beatam uitam non escendere. Nusquam id quidem dicit omnino, sed quae dicit idem ualent. Possum igitur, cui concesserim in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea quae ille in malis numerat cadere possint? Vexatur idem Theophrastus et libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthene suo laudarit illam sententiam: "Vitam regit fortuna, non sapientia". Negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse languidius. Recte id quidem, sed nihil intellego dici potuisse constantius. Si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium ualere? An malumus Epicurum imitari? Qui multa praeclare saepe dicit, quam autem sibi constanter conuenienterque dicat non laborat. Laudat tenuem uictum: philosophi id quidem, sed si Socrates aut Antisthenes diceret, non is qui finem bonorum uoluptatem esse dixerit. Negat quemquam iucunde posse uiuere, nisi idem honeste sapienter iusteque uiuat: nihil grauius, nihil philosophia dignius, nisi idem hoc ipsum `honeste sapienter iuste` ad uoluptatem referret. Quid melius quam `fortunam exiguam interuenire sapienti`? Sed hoc isne dicit qui, cum dolorem non modo maxumum malum, sed solum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus acerrumis tum cum maxime contra fortunam glorietur? Quod idem melioribus etiam uerbis Metrodorus: "Occupaui te," inquit "Fortuna, atque cepi, omnisque aditus tuos interclusi, ut ad me adspirare non posses". Praeclare, si Aristo Chius aut si Stoicus Zeno diceret, qui, nisi quod turpe esset, nihil malum duceret; tu uero, Metrodore, qui omne bonum in uisceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque eius spe contineri, Fortunae aditus interclusisti? Quo modo? Isto enim bono iam exspoliari potes.

X

Atqui his capiuntur imperiti et propter huius modi sententias istorum hominum est multitudo; acute autem disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, uidere. Velut in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnis bonos semper beatos uolumus esse. Quos dicam bonos perspicuum est; omnibus enim uirtutibus instructos et ornatos tum sapientis tum uiros bonos dicimus. Videamus qui dicendi sint beati. Equidem eos existimo qui sint in bonis nullo adiuncto malo, neque ulla alia huic uerbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio. Hanc adsequi uirtus, si quicquam praeter ipsam boni est, non potest. Aderit enim malorum, si mala illa ducimus, turba quaedam: paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graues dolores corporis, perdita ualetudo, debilitas, caecitas, interitus patriae, exilium, seruitus denique. In his tot et tantis (atque etiam plura possunt accidere) potest esse sapiens,; nam haec casus importat, qui in sapientem potest incurrere. At si ea mala sunt, quis potest praestare semper sapientem beatum fore, cum uel in omnibus is uno tempore esse possit? Non igitur facile concedo neque Bruto meo neque communibus magistris nec ueteribus illis, Aristoteli Speusippo Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeraui in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem. Si quos titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum illa quorum splendore capiuntur, uires ualetudinem pulchritudinem diuitias honores opes, contemnere, eaque quae is contraria sunt pro nihilo ducere: tum poterunt clarissima uoce profiteri se neque fortunae impetu nec multitudinis opinione nec dolore nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita, nec esse quicquam extra suam potestatem quod ducant in bonis. Nam [ec] hunc et haec loqui, quae sunt magni cuiusdam et alti uiri, et eadem quae uulgus in malis et bonis numerare, concedi nullo modo potest. Qua gloria commotus Epicurus exoritur; cui etiam? si dis placet, uidetur semper sapiens beatus. Hic dignitate huius sententiae capitur, sed numquam id diceret, si ipse se audiret. Quid est enim quod minus conueniat quam ut is qui uel summum uel solum malum dolorem esse dicat, idem censeat "Quam hoc suaue est!" tum, cum dolore crucietur, dicturum esse sapientem? Non igitur ex singulis uocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia.

XI

- Adducis me ut tibi adsentiar. Sed tua quoque uide ne desideretur constantia. - Quonam modo? - Quia legi tuum nuper quartum de finibus: in eo mihi uidebare contra Catonem disserens hoc uelle ostendere, quod mihi quidem probatur, inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter uerborum nouitatem interesse. Quod si ita est, quid est causae quin, si Zenonis rationi consentaneum sit satis magnam uim in uirtute esse ad beate uiuendum, liceat idem Peripateticis dicere? Rem enim opinor spectari oportere, non uerba. - Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris quid dixerim aliquando aut scripserim. Cum aliis isto modo, qui legibus impositis disputant; nos in diem uiuimus: quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. Verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, uerumne sit quod Zenoni placuerit quodque eius auditori Aristoni, bonum esse solum quod honestum esset, sed illud potius, nonne fuerit consentaneum, si ita esset, tum ut totum hoc beate uiuere in una uirtute poneretur. Quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens (quam sibi conueniat ipse uiderit; gloria quidem huius sententiae quis est illo uiro dignior?), nos tamen teneamus ut sit idem beatissimus.

XII

Et si Zeno Citieus, aduena quidam et ignobilis uerborum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam uidetur, huius sententiae grauitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter uirtutem diceretur bonum. Velut in Gorgia Socrates, cum esset ex eo quaesitum Archelaum, Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, "Haud scio." inquit "Numquam enim cum eo conlocutus sum." "Ain tu? An aliter id scire non potes?" "Nullo modo." "Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere beatusne sit?" "An ego possim, cum ignorem quam sit doctus, quam uir bonus?" "Quid? tu in eo sitam uitam beatam putas?" "Ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros." "Miser ergo Archelaus?" "Certe, si iniustus". Videturne omnem hic beatam nitam in una uirtute ponere? Quid uero? in Epitaphio quo modo idem? "Nam cui uiro" inquit "ex se ipso apta sunt omnia quae ad beate uiuendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius euentis et errare coguntur, huic optume uiuendi ratio comparata est. Hic est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens, hic, et nascentibus et cadentibus cum reliquis commodis tum maxime liberis, parebit et oboediet praecepto illi ueteri; neque enim laetabitur umquam nec maerebit nimis, quod semper in se ipso omnem spem reponet sui". Ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis manabit oratio.

XIII

Vnde igitur ordiri rectius possumus quam a communi parente natura? Quae, quicquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse uoluit. Itaque et arbores et uites et ea quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper uirent, alia hieme nudata uerno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita uigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla ui impediente perfecta sint. Facilius uero etiam in bestiis, quod is sensus a natura est datus, uis ipsius naturae perspici potest. Namque alias bestias nantis aquarum incolas esse uoluit, alias uolucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim soliuagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas. Atque earum quaeque suum tenens munus, cum in disparis animantis uitam transire non possit, manet in lege naturae. Et ut bestiis aliud alii praecipui a natura datum est, quod suum quaeque retinet nec discedit ab eo, sic homini multo quiddam praestantius; etsi praestantia debent ea dici quae habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente diuina cum alio nullo nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest. Hic igitur, si est excultus et si eius acies ita curata est ut ne caecaretur erroribus, fit perfecta mens, id est absoluta ratio, quod est idem uirtus. Et si omne beatum est cui nihil deest et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque uirtutis est proprium, certe omnes uirtutis compotes beati sunt. Et hoc quidem mihi cum Bruto conuenit, id est cum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone; sed mihi uidentur etiam beatissimi. Quid enim deest ad beate uiuendum ei qui confidit suis bonis? aut qui diffidit beatus esse qui potest? At diffidat necesse est qui bona diuidit tripertito.

XIV

Qui enim poterit aut corporis firmitate aut fortunae stabilitate confidere? Atqui nisi stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo potest. Quid ergo eius modi istorum est? Vt mihi Laconis illud dictum in hos cadere uideatur, qui glorianti cuidam mercatori quod multas nauis in omnem oram maritimam dimisisset: "Non sane optabilis quidem ista" inquit "rudentibus apta fortuna". An dubium est quin nihil sit habendum in eo genere quo uita beata compleatur, si id possit amitti? Nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus uita beata consistit; nam qui timebit ne quid ex is deperdat, beatus esse non poterit. Volumus autem eum qui beatus sit tutum esse, inexpugnabilem, saeptum atque munitum, non ut paruo metu praeditus sit, sed ut nullo. Vt enim innocens is dicitur, non qui leuiter nocet, sed qui nihil nocet, sic sine metu is habendus est, non qui parua ui metuit, sed qui omnino metu uacat. Quae est enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in adeundo periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab omni metu? Atque haec certe non ita se haberent, nisi omne bonum in una honestate consisteret. Qui autem illam maxume optatam et expetitam securitatem (securitatem autem nunc appello uacuitatem aegritudinis, in qua uita beata posita est) habere quisquam potest, cui aut adsit aut adesse possit multitudo malorum? Qui autem poterit esse celsus et erectus et ea quae homini accidere possunt omnia parua ducens, qualem sapientem esse uolumus, nisi omnia sibi in se posita censebit? An Lacedaemonii, Philippo minitante per litteras se omnia quae conarentur prohibiturus, quaesiuerunt num se esset etiam mori prohibiturus; uir is quem quaerimus non multo facilius tali animo reperietur quam ciuitas uniuersa? Quid? ad hanc fortitudinem de qua loquimur temperantia adiuncta, quae sit moderatrix omnium commotionum, quid potest ad beate uiuendum deesse ei quem fortitudo ab aegritudine et a metu uindicet, temperantia cum a libidine auocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat? Haec efficere uirtutem ostenderem, nisi superioribus diebus essent explicata.

XV

Atque cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem uitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque uersentur, cum quidem omnia cum consilio et ratione pugnent, his tu tam grauibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem uacuum solutum liberum uideris, hunc dubitabis beatum dicere? Atqui sapiens semper ita adfectus est; semper igitur sapiens beatus est. Atque etiam omne bonum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et prae se ferendum; quod tale autem, id etiam gloriosum; si uero gloriosum, certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum. At quae isti bona numerant,, ne ipsi quidem honesta dicunt. Solum igitur bonum quod honestum; ex quo efficitur honestate una uitam contineri beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda nec habenda, quibus abundantem licet esse miserrimum: an dubitas quin praestans ualetudine, uiribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et uelocitatem, da diuitias, honores, imperia, opes, gloriam, si fuerit is qui haec habet iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere? Qualia igitur ista bona sunt, quae qui habeat miserrimus esse possit? Videamus ne, ut aceruus ex sui generis granis, sic beata uita ex sui similibus partibus effici debeat. Quod si ita est, ex bonis quae sola honesta sunt efficiendum est beatum; ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihil poterit; quo detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim, quicquid est quod bonum sit, id expetendum est; quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod uero adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est; quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. Ex quo efficitur ut, quod sit honestum, id sit solum bonum.

XVI

Quod ni ita tenebimus, multa erunt quae nobis bona dicenda sint,; omitto diuitias, quas cum quiuis quamuis indignus habere possit, in bonis, non numero (quod enim est bonum, id non quiuis habere potest), omitto nobilitatem famamque popularem stultorum inproborumque consensu excitatam; haec, quae sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, uenusti oculi, color suauis et ea quae Anticlea laudat Vlixi pedes abluens: "lenitudo orationis, mollitudo corporis". Ea si bona ducemus, quid erit in philosophi grauitate quam in uolgi opinione stultorumque turba quod dicatur aut grauius aut grandius? "At enim eadem Stoici `praecipua` uel `producta` dicunt, quae `bona` isti". Dicunt illi quidem, sed is uitam beatam compleri negant; hi autem sine is esse nullam putant aut, si sit beata, beatissimam certe negant. Nos autem uolumus beatissimam. Idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur. Sic enim princeps ille philosophiae disserebat: qualis cuiusque animi adfectus esset, talem esse hominem; qualis autem homo ipse esset, talem eius esse orationem; orationi autem facta similia, factis uitam. Adfectus autem animi in bono uiro laudabilis; et uita igitur laudabilis boni uiri; et honesta ergo, quoniam laudabilis. Ex quibus bonorum beatam uitam esse concluditur. Etenim, pro deorum atque hominum fidem, parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus an delectationis et oti consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni concitatione animi, quam perturbationem uoco, semper uacare, semper in animo eius esse placidissimam pacem? Vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine aegritudine, sine alacritate ulla, sine lubidine nonne beatus? At semper sapiens talis: semper igitur beatus. Iam uero qui potest uir bonus non ad id quod laudabile sit omnia referre quae agit quaeque sentit? Refert autem omnia ad beate uiuendum; beata igitur uita laudabilis. Nec quicquam sine uirtute laudabile: beata igitur uita uirtute conficitur.

XVII

Atque hoc sic etiam concluditur: nec in misera uita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea quae nec misera sit nec beata. Et est in aliqua uita praedicabile aliquid et gloriandum ac prae se ferendum, ut Epaminondas: "Consiliis nostris laus est attonsa Laconum" ut Africanus: "A sole exoriente supra Maeotis paludes nemo est qui factis aequiperare queat". Quod si est, beata uita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est; nihil est enim aliud quod praedicandum et prae se ferendum sit. Quibus positis intellegis quid sequatur. Et quidem, nisi ea uita beata erst quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius uita beata; quod erit enim honestum, certe fatebuntur esse melius. Ita erit beata uita melius aliquid; quo quid potest dici peruersius? Quid? cum fatentur satis magnam uim esse in uitiis ad miseram uitam, nonne fatendum est eandem uim in uirtute esse ad beatam uitam? Contrariorum enim contraria sunt consequentia. Quo loco quaero quam uim habeat libra illa Critolai, qui, cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa, tantum propendere illam bonis lancem putet, ut terram et maria deprimat.

XVIII

Quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum grauissumum philosophorum, exaggerantem tantopere uirtutem, extenuantem cetera et abicientem, in uirtute non beatam modo uitam, sed etiam beatissimam ponere? Quod quidem nisi fit, uirtutum interitus consequetur. Nam in quem cadit aegritudo, in eundem metum cadere necesse est (est enim metus futurae aegritudinis sollicita exspectatio); in quem autem metus, in eundem formido timiditas pauor ignauia; ergo ut idem uincatur interdum nec putet ad se praeceptum illud Atrei pertinere: "Proinde ita parent se in uita, ut uinci nesciant"; hic autem uincetur, ut dixi, nec modo uincetur, sed etiam seruiet. At nos +autem uirtutem semper liberam uolumus, semper inuictam; quae nisi sunt, sublata uirtus est. Atque si in uirtute satis est praesidi ad bene uiuendum, satis est etiam ad beate; satis autem uirtus ad fortiter uiuendum potest: satis ergo etiam ad beate. Satis est enim certe in uirtute ut fortiter uiuamus; si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut nulla re umquam terreamur semperque simus inuicti. Sequitur ut nihil paeniteat, nihil desit, nihil obstet; ergo omnia profluenter absolute prospere, igitur beate. (Satis autem uirtus ad fortiter uiuendum potest: satis ergo etiam ad beate). Etenim, ut stultitia, etsi adepta est quod concupiuit, numquam se tamen satis; consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.

XIX

Similemne putas C. Laeli unum consulatum fuisse, et eum quidem cum repulsa, si, cum sapiens et bonus uir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus a bono consule potius quam ille a bono populo repulsam fert+ [suffragiis praeteritur], sed tamen utrum malles te, si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater? Non dubito tu quid responsurus sis; itaque uideo cui committam. Non quemuis hoc idem interrogarem; responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus uni anteponere, sed unum diem Cinnae multorum et clarorum uirorum totis aetatibus. Laelius, si digito quem attigisset, poenas dedisset; at Cinna collegae sui consulis Cn. Octaui praecidi caput iussit, iussit P. Crassi L. Caesaris, nobilissimorum hominum, quorum uirtus fuerat domi militiaeque cognita, M. Antoni, omnium eloquentissimi quos ego audierim, C. Caesaris, in quo mihi uidetur specimen fuisse humanitatis salis suauitatis leporis. Beatusne igitur qui hos interfecit? Mihi contra non solum eo uidetur miser quod ea fecit, sed etiam quod ita se gessit, ut ea facere ei liceret (etsi peccare nemini licet; sed sermonis errore labimur; id enim licere dicimus, quod cuique conceditur). Vtrum tandem beatior C. Marius tum cum Cimbricae uictoriae gloriam cum collega Catulo communicauit, paene altero Laelio (nam huic illum duco simillimum), an cum ciuili bello uictor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe: "Moriatur!"? In quo beatior ille qui huic nefariae uoci paruit, quam is qui tam scelerate imperauit? Nam cum accipere quam facere praestat iniuriam, tum morti iam ipsi aduentanti paulum procedere obuiam, quod fecit Catulus, quam, quod Marius, talis uiri interitu sex suos obruere consulatus et contaminare extremum tempus aetatis.

XX

Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et uiginti natus annos dominatum occupauisset. Qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam, seruitute oppressam tenuit ciuitatem! Atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in uictu temperantiam in rebusque gerundis uirum acrem et industrium eum fuisse, eundem tamen maleficum natura et iniustum. Ex quo omnibus bene ueritatem intuentibus uideri necesse est miserrimum; ea enim ipsa quae concupierat, ne tum quidem, cum omnia se posse censebat, consequebatur. Qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus (etsi id quidem alius alio modo tradidit) abundaretque et aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam more Graeciae quosdam adulescentis amore coniunctos, credebat eorum nemini, sed is quos ex familis locupletium seruos delegerat, quibus nomen seruitutis ipse detraxerat, et quibusdam conuenis et feris barbaris corporis custodiam committebat. Ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat. Quin etiam, ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido[que] ancillarique artificio regiae uirgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab is ipsis, cum iam essent adultae, ferrum remouit instituitque ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachen ciuem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas uentitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset, eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque, cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat. Atque is, cum pila ludere uellet (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic cum quidam familiaris iocans dixisset: "Huic quidem certe uitam tuam committis" adrisissetque adulescens, utrumque iussit interfici, alterum quia uiam demonstrauisset interimendi sui, alterum quia dictum id risu adprobauisset. Atqui eo facto sic doluit, nihil ut tulerit grauius in uita; quem enim uehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur in contrarias partis impotentium cupiditates: cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum.

XXI

Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicauit quam esset beatus. Nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse: "Visne igitur," inquit "o Damocle, quoniam te haec uita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?". Cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto, abacosque compluris ornauit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis exstruebantur: fortunatus sibi Damocles uidebatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum nec manum porrigebat in mensam; iam ipsae defluebant coronae; denique exorauit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne uidetur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat? Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, ciuibus libertatem et iura reddere‹t›; is enim se adulescens inprouida aetate inretierat erratis eaque commiserat, ut saluus esse non posset, si sanus esse coepisset.

XXII

Quantopere uero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declarauit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum uadem mortis accepisset, alter, ut uadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, "Vtinam ego" inquit "tertius uobis amicus adscriberer!". Quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate uictus, sermone omnino familiari, homini praesertim doctrina a puero et artibus ingenuis erudito, *** musicorum uero perstudiosum, poetam etiam tragicum - quam bonum, nihil ad rem; in hoc enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum est; adhuc neminem cognoui potam (et mihi fuit cum Aquinio amicitia!), qui sibi non optumus, uideretur;sic se res habet: te tua, me delectant mea -; sed ut ad Dionysium redeamus, omni cultu et uictu humano carebat, uiuebat cum fugitiuis, cum facinerosis, cum barbaris, neminem, qui aut libertate dignus esset aut uellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.

XXIII

Non ego iam cum huius uita, qua taetrius miserius detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae [uitae] uitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium: ex eadem urbe humilem homunculum a puluere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. Cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et uestitum uepribus et dumetis indagaui sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro. Ego autem, cum omnia conlustrarem oculis (est enim a porta sacra Cyanae magna frequentia sepulcrorum), animum aduerti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem principes mecum) dixi me illud ipsum arbitrari esse quod quaererem. Inmissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum; quo cum patefactus esset aditus, ad aduersam basim accessimus; apparebat epigramma exesis posterioribus partibus uersiculorum dimidiatum fere. Ita nobilissima Graeciae ciuitas, quondam uero etiam doctissima, sui ciuis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinati didicisset. Sed redeat unde aberrauit oratio: quis est omnium, qui modo cum Musis, id est cum humanitate et cum doctrina, habeat aliquod commercium, qui se non hunc mathematicum malit quam illum tyrannum? Si uitae modum actionemque quaerimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur cum oblectatione sollertiae, qui est unus suauissimus pastus animorum, alterius in caede et iniuriis conterebatur cum et diurno et nocturno metu. Age confer Democritum Pythagoram Anaxagoram: quae regna, quas opes studiis eorum et delectationibus omnes? Etenim, quae pars optuma est in homine, in ea situm esse necesse est illud quod quaerimus optumum. Quid est autem in homine sagaci ac bona mente melius? Eius bono fruendum est igitur, si beati esse uolumus; bonum autem mentis est uirtus; ergo Hac beatam uitam contineri necesse est. Iam omnia quae pulchra honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem illud paulo uberius uidetur, plena gaudiorum sunt; ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit uitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex honestate.

XXIV

Sed ne uerbis solum attingamus ea quae uolumus ostendere, proponenda quaedam quasi mouentia sunt, quae nos magis ad cognitionem intellegentiamque conuertant. Sumatur enim nobis quidam praestans uir optumis artibus, isque animo parumper et cogitatione fingatur. Primum ingenio eximio sit necesse est (tardis enim mentibus uirtus non facile comitatur), deinde ad inuestigandam ueritatem studio incitato. Ex quo triplex ille animi fructus existet, unus in cognitione rerum positus et in explicatione naturae, alter in discriptione expetendarum fugiendarumque rerum ne uiuendi, tertius in iudicando quid cuique rei sit consequens quid repugnans, in quo inest omnis cum subtilitas disserendi tum ueritas iudicandi. Quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis, ut cum totius mundi motus conuersionesque perspexerit sideraque uiderit innumerabilia caelo inhaerentia cum eius ipsius motu congruere certis infixa sedibus, septem alia suos quaeque tenere cursus multum inter se aut altitudine aut humilitate distantia, quorum uagi motus rata tamen et certa sui cursus spatia definiant! Horum nimirum aspectus impulit illos ueteres et admonuit ut plura quaererent: inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis uel inanimi uel animantis uel muti uel loquentis origo, quae uita, qui interitus quaeque ex alio in aliud uicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cauernis maria sustineantur, in ***, qua omnia delata grauitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo.

XXV

Haec tractanti animo et noctes et dies cogitanti existit illa a deo Delphis praecepta cognitio, ut ipsa se mens agnoscat coniunctamque cum diuina mente se sentiat. Ex quo insatiabili gaudio comple[a]tur; ipsa enim cogitatio de ui et natura deorum studium incendit illius aeternitatem imitandi, neque se in breuitate uitae conlocatum putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas et necessitate nexas uidet, quibus ab aeterno tempore fluentibus in aeternum ratio tamen mensque moderatur. Haec ille intuens atque suspiciens uel potius omnis partis orasque mundi circumspiciens quanta rursus animi tranquillitate humana et citeriora considerat! Hinc illa, cognitio uirtutis existit, efflorescunt genera partesque uirtutum, inuenitur quid sit quod natura spectet extremum in bonis, quid in malis ultumum, quo referenda sint officia, quae degendae aetatis ratio deligenda. Quibus et talibus rebus exquisitis hoc uel maxime efficitur, quod hac disputatione agimus, ut uirtus ad beate uiuendum sit se ipsa contenta. Sequitur tertia cognitio, quae per omnis partis sapientiae manat et funditur, quae rem definit, genera dispertit, sequentia adiungit, perfecta concludit, uera et falsa diiudicat, disserendi ratio et scientia. Ex qua cum summa utilitas existit ad res ponderandas, tum maxume ingenua delectatio et digna sapientia. Sed haec oti. Transeat idem iste sapiens ad rem publicam tuendam. Quid eo possit esse praestantius, cum ‹contineri› prudentia utilitatem ciuium cernat, iustitia nihil in suam domum inde deriuet, reliquis utatur tot tam uariisque uirtutibus? Adiunge fructum amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis uitae consentiens et paene conspirans tum summa iucunditas e cotidiano cultu atque uictu[rus]. Quid haec tandem uita desiderat, quo sit beatior? Cui [rei] refertae tot tantisque gaudiis Fortuna ipsa cedat necesse est. Quodsi gaudere talibus bonis animi, id est uirtutibus, beatum est omnesque sapientes is gaudiis perfruuntur, omnis eos beatos esse confiteri necesse est.

XXVI

- Etiamne in cruciatu atque tormentis? - An tu me in uiola putabas aut in rosa dicere? An Epicuro, qui tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit, quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse tempus, etiam si uratur torqueatur secetur, quin possit exclamare: "Quam pro nihilo puto!", cum praesertim omne malum dolore definiat, bonum uoluptate, haec nostra honesta turpia inrideat dicatque nos, in uocibus occupatos, inanis sonos fundere neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut leue aut asperum in corpore sentiatur; huic ergo, ut dixi, non multum differenti a iudicio ferarum, obliuisci licebit sui et tum fortunam contemnere cum sit omne et bonum eius et malum in potestate fortunae, tum dicere se beatum in summo cruciatu atque tormentis cum constituerit non modo summum malum esse dolorem, sed etiam solum - nec uero illa sibi remedia comparauit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis uerecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam uirilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum uoluptatium, ut si quis aestuans, cum uim caloris non facile patiatur, recordari uelit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse (non enim uideo quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae uoluptates) -; sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare uellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum quod honestate careat existumant? Me quidem auctore etiam Peripatetici ueteresque Academici balbuttire aliquando desinant aperteque et clara uoce audeant dicere beatam uitam in Phalaridis taurum descensuram.

XXVII

Sint enim tria genera bonorum, ut iam a laqueis Stoicorum, quibus usum me pluribus quam soleo intellego, recedamus, sint sane illa genera bonorum, dum corporis et externa iaceant humi et tantum modo quia sumenda sint appellentur bona, animi autem illa diuina longe lateque se pandant caelumque contingant; at ea qui adeptus sit, cur cum beatum modo et non beatissimum etiam dixerim? Dolorem uero sapiens extimescet? Is enim huic maxime, sententiae repugnat. Nam contra mortem nostram atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas animi perturbationes satis esse uidemur superiorum dierum disputationibus armati et parati; dolor esse uidetur acerrumus uirtutis aduersarius, is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur. Huic igitur succumbet uirtus, huic beata sapientis et constantis uiri uita cedet? Quam turpe, o di boni! Pueri Spartiatae non ingemescunt uerberum dolore laniati. Adulescentium greges Lacedaemone uidimus ipsi incredibili contentione certantis pugnis calcibus; unguibus morsu denique, cum exanimarentur prius quam uictos se faterentur. Quae barbaria India uastior aut agrestior? In ea tamen gente primum ei qui sapientes habentur nudi aetatem agunt et Caucasi niues hiemalemque uim perferunt sine dolore, cumque ad flammam se adplicauerunt, sine gemitu aduruntur. Mulieres uero in India, cum eat [cuius] earum uir mortuus, in certamen iudiciumque ueniunt quam plurumum ille dilexerit (plures enim singulis solent esse nuptae); quae est uictrix, ea laeta prosequentibus suis una cum uiro in rogum imponitur, illa uicta maesta discedit. Numquam naturam mos uinceret (est enim ea semper inuicta), sed nos umbris deliciis otio languore desidia animum infecimus, opinionibus maloque more delenitum molliuimus. Aegyptiorum morem quis ignorat? Quorum inbutae mentes prauitatis erroribus quamuis carnificinam prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem aut canem aut corcodillum uiolent; quorum etiam si inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent. De hominibus loquor; quid bestiae? non frigus, non famem, non montiuagos atque siluestris cursus lustrationesque patiuntur? non pro suo partu ita propugnant, ut uulnera excipiant, nullos impetus nullos ictus reformident? Omitto quae perferant quaeque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae gratia, amore incensi cupiditatis. Plena uita exemplorum est.

XXVIII

Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc unde deflexit. Dabit, inquam, se in tormenta uita beata nec iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam prosecuta, cum tortoris os uiderit, consistet, uirtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra fores, ut ante dixi, limenque carceris. Quid enim ea foedius, quid deformius sola relicta, a comitatu pulcherrumo segregata? Quod tamen fieri nullo pacto potest; nec enim uirtutes sine beata uita cohaerere possunt nec illa sine uirtutibus. Itaque eam tergiuersari non sinent secumque rapient ad quemcumque ipsae dolorem cruciatumque ducentur. Sapientis est enim proprium nihil quod paenitere possit facere, nihil inuitum, splendide constanter grauiter honeste omnia, nihil ita exspectare quasi certo futurum, nihil, cum acciderit, admirari ut inopinatum ac nouum accidisse uideatur, omnia ad suum arbitrium referre, suis stare iudiciis. Quo quid sit beatius, mihi certe in mentem uenire non potest. Habes quae fortissime de beata uita dici putem et, quo modo nunc est, nisi quid tu melius attuleris, etiam uerissime.

XXIX

- Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla uincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex omnibus quodcumque te maxime specie ueritatis mouet *** Stoicorum quidem facilis conclusio est; qui cum finem bonorum esse senserint congruere naturae cumque ea conuenienter uiuere, cum id sit in sapientis situm non officio solum, uerum etiam potestate, sequatur necesse est ut, cuius in potestate summum bonum, in eiusdem uita beata sit; ita fit semper uita beata sapientis. Sed quod paulo ante Peripateticos ueteremque Academiam hortari uidebare ut sine retractatione libere dicere auderent, sapientis esse semper beatissimos, id uelim audire quem ad modum is putes consentaneum esse ita dicere. Multa enim a te contra istam sententiam dicta sunt et Stoicorum ratione conclusa. - Vtamur igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnis partis, ut ab aliis possit ipsa per sese nullius auctoritate adiuncta iudicari. Et quoniam uideris hoc uelle, ut, quaecumque dissentientium philosophorum sententia sit de finibus, tamen uirtus satis habeat ad uitam beatam praesidi, - quod quidem Carneadem disputare solitum accepimus; sed is ut contenderet contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium eius exarserat; nos illud ‹qu›idem cum pace agemus (si enim Stoici finis bonorum recte posuerunt, confecta res est: necesse est semper beatum esse sapientem) - sed quaeramus unam quamque reliquorum sententiam, si fieri potest ut hoc praeclarum quasi decretum beatae uitae possit omnium sententiis et disciplinis conuenire.

XXX

Sunt autem haec de finibus, ut opinor, retentae defensaeque sententiae: primum simplices quattuor, nihil bonum nisi honestum, ut Stoici, nihil bonum nisi uoluptatem, ut Epicurus, nihil bonum nisi uacuitatem doloris, ut Hieronymus, nihil bonum nisi naturae primis donis aut omnibus aut maxumis frui, ut Carneades contra Stoicos disserebat. Haec igitur simplicia, illa mixta: tria genera bonorum, maxuma animi, secunda corporis, externa tertia, ut Peripatetici nec multo ueteres Academici secus; uoluptatem cum honestate Dinomachus et Callipho copulauit, indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adiunxit. Haec sunt sententiae quae stabilitatis aliquid habeant; nam Aristonis Pyrrhonis Erilli non nullorumque aliorum euanuerunt. Hi quid possint optinere uideamus omissis Stoicis, quorum satis uideor defendisse sententiam. Et Peripateticorum quidem explicata causa est praeter Theophrastum et si qui illum secuti imbecillius horrent dolorem et reformidant; reliquis quidem licet facere id quod fere faciunt, ut grauitatem dignitatemque uirtutis exaggerent. Quam cum ad caelum extulerunt, quod facere eloquentes homines copiose solent, reliqua ex conlatione facile est conterere atque contemnere. Nec enim licet is qui laudem cum dolore petendam esse dicant, negare eos esse beatos qui illam adepti sunt. Quamquam enim sint in quibusdam malis, tamen hoc nomen beati longe et late patet.

XXXI

Nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper uacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic uita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et grauiore ex parte bona propendent, beata recte dici potest. Sequetur igitur horum ratione uel ad supplicium beata uita uirtutem cumque ea descendet in taurum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone auctoribus nec eam minis blandimentisue corrupta deseret. Eadem Calliphontis erit Diodorique sententia, quorum uterque honestatem sic complectitur, ut omnia quae sine ea sint longe ‹et› retro ponenda censeat. Reliqui habere se uidentur angustius, enatant tamen, Epicurus Hieronymus et si qui sunt qui desertum illum Carneadeum finem curent defendere; nemo est enim eorum quin bonorum animum putet esse iudicem eumque condocefaciat, ut ea quae bona malaue uideantur possit contemnere. Quis enim parum est contra mortem aut dolorem paratus? Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem uoluptarium dicimus; nam quae tibi Epicuri uidebitur, eadem erit Hieronymi et Carneadis causa et hercule omnium reliquorum. Quid? is tibi mortemne uidetur aut dolorem timere, qui eum diem quo moritur beatum appellat, maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inuentorum suorum memoria et recordatione confutat? Nec haec sic agit ut ex tempore quasi effutire uideatur. De morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum extinctum putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere. Item de dolore certa habet quae sequatur, quoniam magnitudinem breuitate consolatur, longinquitatem leuitate. Qui tandem isti grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt, melius se habent quam Epicurus? An ad cetera quae mala putantur non et Epicurus et reliqui philosophi satis parati uidentur? Quis non paupertatem extimescit? Neque tamen quisquam philosophorum.

XXXII

Hic uero ipse quam paruo est contentus! Nemo de tenui uictu plura dixit. Etenim, quae res pecuniae cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiae suppetant, cum quis procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret uel potius cur curet omnino? An Scythes Anacharsis potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates philosophi id facere non poterunt? Illius epistula fertur his uerbis: "Anacharsis Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum canum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte caseo carne uescor. Quare ut ad quietum me licet uenias. Munera autem ista, quibus es delectatus, uel ciuibus tuis uel dis immortalibus dona". Omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura uitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt. Socrates, in pompa cum magna uis auri argentique ferretur: "Quam multa non desidero!" inquit. Xenocrates, cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quae erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim, maxuma, abduxit legatos ad cenam in Academiam; is apposuit tantum quod satis esset, nullo apparatu. Cum postridie rogarent eum cui numerari iuberet: "Quid? uos hesterna" inquit "cenula non intellexistis me pecunia non egere?". Quos cum tristioris uidisset, triginta minas accepit, ne aspernari regis liberalitatem uideretur. At uero Diogenes liberius, ut Cynicus, Alexandro roganti ut diceret si quid opus esset: "Nunc quidem paululum" inquit "a sole". Offecerat uidelicet apricanti. Et hic quidem disputare solebat quanto regem Persarum uita fortunaque superaret: sibi nihil deesse, illi nihil satis umquam fore; se eius uoluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse.

XXXIII

Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera diuiserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen: partim esse naturales et necessarias, partim naturales et non necessarias, partim neutrum; necessarias satiari posse paene nihilo (diuitias enim naturae esse parabiles); secundum autem genus cupiditatum nec ad potiendum difficile esse censet nec uero ad carendum; tertias, quod essent plane inanes neque necessitatem modo, sed ne naturam quidem attingerent, funditus eiciendas putauit. Hoc loco multa ab Epicureis disputantur eaeque uoluptates singillatim extenuantur. Quarum genera non contemnunt quaerunt tamen copiam; nam et obscenas uoluptates, de quibus multa ab illis habetur oratio, facilis communis in medio sitas esse dicunt, easque, si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma aetate figura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse difficile, si aut ualitudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc uoluptatum optabile esse si non obsit, prodesse numquam. Totumque hoc de uoluptate sic ille praecipit, ut uoluptatem ipsam per se, quia uoluptas sit, semper optandam et expetendam putet, eademque ratione dolorem ob id ipsum, quia dolor sit, semper esse fugiendum; itaque hac usurum compensatione sapientem, ut et uoluptatem fugiat si ea maiorem dolorem effectura sit, et dolorem suscipiat maiorem efficientem uoluptatem. Omniaque iucunda, quamquam sensu corporis iudicentur, ad animum referri tamen; quocirca corpus gaudere tam diu dum praesentem sentiret uoluptatem, animum et praesentem percipere pariter cum corpore et prospicere uenientem nec praeteritam praeterfluere sinere; ita perpetuas et contextas uoluptates in sapiente fore semper, cum expectatio speratarum uoluptatum ‹cum› perceptarum memoria iungeretur.

XXXIV

Atque his similia ad uictum etiam transferuntur, extenuaturque magnificentia et sumptus epularum, quod paruo cultu natura contenta sit. Etenim quis hoc non uidet, desideriis omnia ista condiri? Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaueribus inquinatam bibisset, negauit umquam se bibisse iucundius: numquam uidelicet sitiens biberat. nec esuriens Ptolomaeus ederat; cui cum peragranti Aegyptum, comitibus non consecutis, cibarius in casa panis datus esset, nihil uisum est illo pane iucundius. Socraten ferunt, cum usque ad uesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo quare id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, obsonare ambulando famem. Quid? uictum Lacedaemoniorum in philitiis nonne uidemus? Vbi cum tyrannus cenauisset Dionysius, negauit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum. Tum is qui illa coxerat: "Minime mirum; condimenta enim defuerunt". "Quae tandem?" inquit ille. "Labor in uenatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis; his enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur". Atque hoc non ex hominum more solum, sed etiam ex bestiis intellegi potest, quae, ut quicquid obiectum est quod modo a natura non sit alienum, eo contentae non quaerunt amplius. Ciuitates quaedam uniuersae, more doctae, parsimonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paulo ante diximus. Persarum a Xenophonte uictus exponitur, quos negat ad panem adhibere quicquam praeter nasturcium. Quamquam, si quaedam etiam suauiora natura desideret, quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili tum suauitate praestanti! Adde siccitatem quae consequitur hanc continentiam in uictu, adde integritatem ualetudinis; confer sudantis ructantis refertos epulis tamquam opimos boues: tum intelleges, qui uoluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque uictus esse in desiderio, non in satietate.

XXXV

Timotheum, clarum hominem Athenis et principem ciuitatis, ferunt, cum cenauisset apud Platonem eoque conuiuio admodum delectatus esset uidissetque eum postridie, dixisse: "Vestrae quidem cenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt". Quid quod ne mente quidem recte uti possumus multo cibo et potione completi? Est praeclara epistula Platonis ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere uerbis: "Quo cum uenissem, uita illa beata quae ferebatur, plena Italicarum Syracusiarumque mensarum, nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fieri nec umquam pernoctare solum ceteraque quae comitantur huic uitae, in qua sapiens nemo efficietur umquam, moderatus uero multo minus. Qua[e] enim natura tam mirabili[ter] temperari potest?". Quo modo igitur iucunda uita potest esse, a qua absit prudentia, absit moderatio? Ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriae regis, error adgnoscitur, qui incidi iussit in busto: "Haec habeo quae edi quaeque exsaturata libido hausit; at illa iacent multa et praeclara relicta". "Quid aliud" inquit Aristoteles "in bouis, non in regis sepulcro inscriberes? Haec habere se mortuum dicit, quae ne uiuus quidem diutius habebat quam fruebatur". Cur igitur diuitiae desiderentur? aut ubi paupertas beatos esse non sinit? Signis, credo, tabulis inludis. Si quis est qui his delectetur, nonne melius tenues homines fruuntur quam illi qui is abundant? Est enim earum rerum omnium in nostra urbe summa in publico copia. Quae qui priuatim habent, nec tam multa et raro uident, cum in sua rura uenerunt; quos tamen pungit aliquid, cum illa unde habeant recordantur. Dies deficiat, si uelim paupertatis causam defendere. Aperta enim res est, et cotidie nos ipsa natura admonet quam paucis, quam paruis rebus egeat, quam uilibus.

XXXVI

Num igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit? Vide ne plus commendatio in uulgus et haec quae expetitur gloria molestiae habeat quam uoluptatis. Leuiculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri: "Hic est ille Demosthenes". Quid hoc leuius? At quantus orator! Sed apud alios loqui uidelicet didicerat, non multum ipse secum. Intellegendum est igitur nec gloriam popularem ipsam per se esse expetendam nec ignobilitatem extimescendam. "Veni Athenas" inquit Democritus "neque me quisquam ibi adgnouit". Constantem hominem et grauem, qui glorietur a gloria se afuisse! An tibicines ique qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur, uir sapiens multo arte maiore praeditus non quid uerissimum sit, sed quid uelit uulgus exquiret? An quicquam stultius quam, quos singulos sicut operarios barbarosque contemnas, eos aliquid putare esse uniuersos? Ille uero nostras ambitiones leuitatesque contemnet honoresque populi etiam ultro delatos repudiabit; nos autem eos nescimus, ante quam paenitere coepit, contemnere. Est apud Heraclitum physicum de principe Ephesiorum Hermodoro; uniuersos ait Ephesios esse morte multandos, quod, cum ciuitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint: "Nemo de nobis unus excellat; sin quis extiterit, alio in loco et apud alios sit". An hoc non ita fit omni in populo? Nonne omnem exsuperantiam uirtutis oderunt? Quid? Aristides (malo enim Graecorum quam nostra proferre) nonne ob eam causam expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset? Quantis igitur molestiis, uacant qui nihil omnino cum populo contrahunt! Quid est autem dulcius otio litterato? is dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturae et in hoc ipso mundo caelum terras maria cognoscimus.

XXXVII

Contempto igitur honore, contempta etiam pecunia, quid relinquitur quod extimescendum sit? Exilium, credo, quod in maxumis malis ducitur. Id si propter alienam et offensam populi uoluntatem malum est, quam sit ea contemnenda [sicut a] paulo ante dictum est. Sin abesse a patria miserum est, plenae miserorum prouinciae sunt, ex quibus admodum pauci in patriam reuertuntur. "At multantur bonis exules". Quid tum? Parumne multa de toleranda paupertate dicuntur? Iam uero exilium, si rerum naturam, non ignominiam, (damnum nominis, quaerimus, quantum [damn]a perpetua peregrinatione differt? In qua aetates suas philosophi nobilissimi consumpserunt, Xenocrates Crantor, Arcesilas Lacydes, Aristoteles Theophrastus, Zeno Cleanthes, Chrysippus Antipater, Carneades [Panaetius] Clitomachus, Philo Antiochus, Panaetius Posidonius, innumerabiles alii, qui semel egressi numquam domum reuerterunt. "At enim sine ignominia". An potest exilium ignominia adficere sapientem? De sapiente enim haec omnis oratio est, cui iure id accidere non possit; nam iure exulantem consolari non oportet. Postremo ad omnis casus facillima ratio est eorum, qui ad uoluptatem ea referunt quae secuntur in uita, ut, quocumque haec loco suppeditetur, ibi beate queant uiuere. Itaque ad omnem rationem Teucri uox accommodari potest: "Patria est ubicumque est bene". Socrates quidem cum rogaretur cuiatem se esse diceret: "Mundanum" inquit; totius enim mundi se incolam et ciuem arbitrabatur. Quid? T. Albucius nonne animo aequissimo Athenis exul philosophabatur? Cui tamen illud ipsum non accidisset, si in re publica quiescens Epicuri legibus paruisset. Qui autem beatior Epicurus, quod in patria uiuebat, quam, quod Athenis, Metrodorus? Aut Plato Xenocratem uincebat aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior? Quanti uero ista ciuitas aestimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur? Damaratus quidem, Tarquini nostri regis pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat, fugit Tarquinios Corintho et ibi suas fortunas constituit ac liberos procreauit. Num stulte anteposuit exili libertatem domesticae seruituti?

XXXVIII

Iam uero motus animi, sollicitudines aegritudinesque, obliuione leniuntur traductis animis ad uoluptatem. Non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in uoluptatibus. Ex quo effici putat ille quod quaerimus, ut sapiens semper beatus sit. "Etiamne si sensibus carebit oculorum, si aurium?". Etiam; nam ista ipsa contemnit. Primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret uoluptatibus? cum quidam etiam disputent ceteras uoluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non uersari in oculorum una iucunditate, ut ea quae gustemus olfaciamus tractemus audiamus in ea ipsa ubi sentimus parte uersentur. In oculis tale nil fit: animus accipit quae uidemus, animo autem multis modis uariisque delectari licet, etiam si non adhibeatur aspectus. Loquor enim de docto homine et erudito, cui uiuere est cogitare, sapientis autem cogitatio non ferme ad inuestigandum adhibet oculos aduocatos. Etenim, si nox non adimit uitam beatam, cur dies nocti similis adimat? Nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem paulo obscenius, sed non absurda sententia est; cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur, "Quid agitis?" inquit "An uobis nulla uidetur uoluptas esse nocturna?". Appium quidem ueterem illum, qui caecus annos multos fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo suo casu nec priuato nec publico muneri defuisse. C. Drusi domum compleri a consultoribus solitam accepimus: cum, quorum res esset, sua ipsi non uidebant, caecum adhibebant ducem. Pueris nobis Cn. Aufidius praetorius et in senatu sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat historiam et uigebat in litteris.

XXXIX

Diodotus Stoicus caecus multos annos nostrae domi uixit. Is uero, quod credibile uix esset, cum in philosophia multo etiam magis adsidue quam antea uersaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse uix uidetur, geometriae munus tuebatur, uerbis praecipiens discentibus unde quo quamque lineam scriberent. Asclepiaden ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum quidam quaereret quid ei caecitas attulisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior. Vt enim uel summa paupertas tolerabilis sit, si liceat quod quibusdam Graecis cotidie, sic caecitas ferri facile possit, si non desint subsidia ualetudinum. Democritus luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at uero bona mala, aequa iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parua poterat: ei sine uarietate colorum licebat uiuere beate, sine notione rerum non licebat. Atque hic uir impediri etiam animi aciem aspectu oculorum arbitrabatur, et cum alii his saepe quod ante pedes esset non uiderent, illa infinitatem omnem peragrabat, ut nulla in extremitate consisteret. Traditum est etiam Homerum caecum fuisse; at eius picturam, non poesin uidemus: quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non uiderit, nos ut uideremus effecerit? Quid ergo? Aut Homero delectationem animi ac uoluptatem aut cuiquam docto defuisse umquam arbitramur? Aut, ni ita se res haberet, Anaxagoras aut hic ipse Democritus agros et patrimonia sua reliquissent, huic discendi quaerendique diuinae delectationi toto se animo dedissent? Itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poetae, numquam inducunt deplorantem caecitatem suam; at uero Polyphemum Homerus, cum inmanem ferumque finxisset, cum ariete etiam conloquentem facit eiusque laudare fortunas, quod, qua uellet, ingredi posset et, quae uellet, attingere. Recte hic quidem; nihilo enim erat ipse Cyclops quam aries ille prudentior.

XL

In surditate uero quidnam est mali? Erat surdaster M. Crassus, sed aliud molestius, quod male audiebat, etiam si, ut mihi uidebatur, iniuria. Epicurei nostri Graece fere nesciunt nec Graeci Latine; ergo hi in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque [id] nos in eis linguis quas non intellegimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto sumus. "At uocem citharoedi non audiunt". Ne stridorem quidem serrae, tum cum acuitur, aut grunditum, cum iugulatur, suis, nec, cum quiescere uolunt, fremitum murmurantis maris; et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint inuenti, multos beate uixisse sapientis, deinde multo maiorem percipi posse legendis is quam audiendis uoluptatem. Tum, ut paulo ante caecos ad aurium traducebamus uoluptatem, sic licet surdos ad oculorum. Etenim, qui secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret. Congerantur in unum omnia, ut idem oculis et auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerrumis corporis. Qui primum per se ipsi plerumque conficiunt hominem; sin forte longinquitate producti uehementius tamen torquent quam ut causa sit cur ferantur, quid est tandem, di boni, quod laboremus? Portus enim praesto est, quoniam *** mors ibidem est, aeternum nihil sentiendi receptaculum. Theodorus Lysimacho mortem minitanti: "Magnum uero" inquit "effecisti, si cantharidis uim consecutus es". Paulus Persi deprecanti ne in triumpho duceretur: "In tua id quidem potestate est". Multa primo die, cum de ipsa morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe non timendam putet.

XLI

Mihi quidem in uita seruanda uidetur illa lex, quae in Graecorum conuiuiis optinetur: "Aut bibat" inquit "aut abeat". Et recte. Aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis uoluptate potandi aut, ne sobrius in uiolentiam uinolentorum incidat, ante discedat. Sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Haec eadem, quae Epicurus, totidem uerbis dicit Hieronymus. Quodsi eis philosophis, quorum ea sententia est, consentaneum est ut uirtus per se ipsa nihil ualeat, omneque quod honestum nos et laudabile esse ducamus, id illi cassum quiddam et inani uocis sono decoratum esse dicant, et tamen semper beatum censent esse sapientem, quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum uidetur? Quorum alii tantam praestantiam in bonis animis esse dicunt, ut ab is corporis et externa obruantur, alii autem haec ne bona quidem ducunt, in animo reponunt omnia. Quorum controuersiam solebat tamquam honorarius arbiter iudicare Carneades. Nam cum quaecumque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda uiderentur, neque tamen Peripatetici plus tribuerent diuitiis bonae ualetudini ceteris rebus generis eiusdem quam Stoici, cum ea re, non uerbis ponderarentur, causam esse dissidendi negabat. Quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi quem ad modum optinere possint, ipsi uiderint; mihi tamen gratum est quod de sapientium perpetua bene uiuendi facultate dignum quiddam philosophorum uoce profitentur. Sed quoniam mane est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus. Equidem me etiam conscripturum arbitror (ubi enim melius uti possumus hoc, cuicuimodi est, otio?), ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus, a quo non modo inpulsi sumus ad philosophiae scriptiones, uerum etiam lacessiti. In quo quantum ceteris profuturi simus non facile dixerim, nostris quidem acerbissimis doloribus uariisque et undique circumfusis molestiis, alia nulla potuit inueniri leuatio.