M. TVLLII CICERONIS - PRO TVLLIO ORATIO (fragmenta)

I

Antea sic causam agere statueram, recuperatores, ut infitiaturos aduersarios arbitrarer caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere. Itaque animo soluto a cura et a cogitatione ueneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse. Nunc uero postea quam non modo confessus est uir primarius, L. Quinctius ...

...

laborabam ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; nunc in eo consumenda est oratio ut ne aduersarii, quod infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse uideantur. Itaque tum uestrum difficilius iudicium, mea facilis defensio fore uidebatur. Ego enim omnia in testibus ...

...

Quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? Mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius uerbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est. Cum in hac re quam commemoraui mihi mutanda ratio defensionis ...

...

Minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli uiderer defendere. Nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putauit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de uita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere uidebor quam antea consului.

II

Pri ...

...

... ore putauit ad officium suum pertinere aduersario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine? Ac mihi magis illud laborandum uidetur, recuperatores, ut quod antea nihil in istum dixi probare possim, quam ne in eo reprehendar quod hoc tempore respondeo. Verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est. Nam cum esset de re pecuniaria controuersia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea natura uidebatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia res postulare non uideretur. Quid ergo est? Tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere. Nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum uerecunde modiceque faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.

III

Vnum hoc abs te, L. Quincti, peruelim impetrare - quod tametsi eo uolo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum est, postulo - ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his aliquid ad iudicandum relinquas. Namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te postulo. Neque hoc idcirco postulo quod te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime et copiosissime dicere, uerum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non uereor ne dicendo dies eximatur. Iudicium uestrum est, recuperatores, QVANTAE PECVNIAE PARET DOLO MALO FAMILIAE P. FABI VI HOMINIBVS ARMATIS COACTISVE DAMNVM DATVM ESSE M. TVLLIO. Eius rei taxationem nos fecimus; aestimatio uestra est; iudicium datum est in quadruplum.

IV

Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo grauiora atque asperiora uidentur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est. Nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res priuatorum sed ad summam rem publicam pertinere uideretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectauit ut omnes ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent uerum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent; et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimauit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de ui coactis armatisque hominibus: quod enim usu non ueniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere uideretur quam admonere.

V

His temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem uenisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putauit esse et in uniuersam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare, ut quam primum res iudicaretur, et poenam grauiorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere: "DAMNVM INIVRIA." Quod in aliis causis debet ualere et ualet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod ui per seruos armatos datum esset ...

...

Ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, manum cogere, homines occidere. Cum iudicium ita daret ut hoc solum in iudicium ueniret, uidereturne ui hominibus coactis armatisue damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet "INIVRIA," putauit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset.

VI

Quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breuiter uobis demonstro, attendite. Fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec uicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere. Nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis uillis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat

...

Clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia et Asia. Etiam illud addam quod ad rem pertinet: imperatore mortuo pecuniam nescio quo modo quaesitam dum uolt in praedio ponere, non posuit, sed abiecit. Nihil adhuc m ...

...

.... am calamitate uicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli explere conatus est.

VII

Est in eo agro centuria quae Populiana nominatur, recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater possederat. ...

...

Posita esse et ad fundum eius conuenire. Ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit; eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acerronio, uiro optimo.

...

Modum proscripsisse. Hominem appellat. Iste sane adroganter quod commodum fuit respondit. Nequedum finis auctor demonstrauerat. Mittit ad procuratorem litteras et ad uilicum Tullius ...

...

Facturum negauit illis absentibus finis Acerronio demonstrauit neque tamen hanc centuriam Populianam uacuam tradidit. Acerronius, quo modo potuit, se de tota re ex. ...

...

VIII

... mine eius modi semustilatus effugit. Adducit iste interea in saltum homines electos maximis animis et uiribus et eis arma quae cuique habilia atque apta essent comparat prorsus ut quiuis intellegeret non eos ad rem rusticam, uerum ad caedem ac pugnam comparari. Breui illo tempore Q. Cati Aemiliani, hominis honesti, quem uos nostis, duo homines occiderunt; multa alia fecerunt; passim uagabantur armati, non obscure, sed ut plane intellegere uiderentur ad quam rem parati essent; agros, uias denique infestas habebant. Venit in Thurinum interea Tullius. Deinde iste pater familias Asiaticus beatus, nouus arator et idem pecuarius, cum ambularet in agro, animaduertit in hac ipsa centuria Populiana aedificium non ita magnum seruumque M. Tulli Philinum. "Quid uobis," inquit, "istic negoti in meo est?" Seruus respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad uillam; posse eum cum eo disceptare si quid uellet. Rogat Fabius Acerronium - nam ibi tum erat - ut secum simul ueniat ad Tullium. Venitur. Ad uillam erat Tullius. Appellat Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo deduceretur. Dicit deducturum se Tullius, uadimonium Fabio Romam promissurum. Manet in ea condicione Fabius.

IX

Mature disceditur. Proxima nocte, iam fere cum lux adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, quod erat in centuria Populiana, serui P. Fabi frequentes armatique ueniunt; introitum ipsi sibi ui manuque patefaciunt; homines magni preti seruos M. Tulli nec opinantis adoriuntur; quod facile factu fuit, neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi crudelitatisque habuerunt ut eos omnis gurgulionibus insectis relinquerent, ne, si quem semiuiuum ac spirantem etiam reliquissent, minor eis honor haberetur; praeterea tectum uillamque disturbant. Hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominaui, qui grauiter saucius e caede effugerat. Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex uicinitate Thurina bona atque honesta copia praesto fuit. Omnibus acerba res et misera uidebatur. Cum amici in comm ...

...

turbarunt.

X

Audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium. Haec quae mei testes dicunt, fatetur aduersarius eos uere dicere; quae mei testes non dicunt, quia non uiderunt nec sciunt, ea dicit ipse aduersarius. Nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis pluribus deiectum aedificium se uidisse dicunt; nihil amplius. Quid Fabius? Horum nihil negat. Quid ergo addit amplius? Suam familiam fecisse dicit. Quo modo? Vi hominibus armatis. Quo animo? Vt id fieret quod factum est. Quid est id? Vt homines M. Tulli occiderentur. Quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum conuenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si uoluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis eam uoluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere? At istuc totum "DOLO MALO" additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. Id ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis; profecto quin ita sit non dubitabitis.

XI

Si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut seruos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris seueritas dissolueretur. Nemo enim potest hoc iudicare, qua in re familia non interfuisset in ea re eam ipsam familiam ui armatis hominibus damnum dedisse. Ergo, id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, uerum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset. Nam cum facit ipsa familia uim armatis coactisue hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est; cum autem rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius. Ergo addit "DOLO MALO" actoris et petitoris fit causa copiosior. Vtrum enim ostendere potest, siue eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, siue consilio et opera eius familiae factum esse, uincat necesse est.

XII

Videtis praetores per hos annos interdicere hoc modo, uelut inter me et M. Claudium: VNDE DOLO MALO TVO, M. TVLLI, M. CLAVDIVS AVT FAMILIA AVT PROCVRATOR EIVS VI DETRVSVS EST, cetera ex formula. Si, ubi ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic defendam ut ui me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis me audiat? Non opinor equidem, quia si ui deieci M.+ Claudium, dolo malo deieci; in ui enim dolus malus inest, et Claudio utrumuis satis est planum facere, uel se a me ipso ui deiectum esse uel me consilium inisse ut ui deiceretur. Plus igitur datur Claudio, cum ita interdicitur, unde dolo malo meo ui deiectus sit, quam si daretur, unde a me ui deiectus esset. Nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, uincerem sponsionem; in illo priore, ubi dolus malus additur, siue consilium inissem, siue ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo ui deiectum iudicari.

XIII

Hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. Quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset: QVANTAE PECVNIAE PARET A FAMILIA P. FABII VI HOMINIBVS ARMATIS DAMNVM M. TVLLIO DATVM, quid haberes quod diceres? Nihil, opinor. Fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse et ui hominibus armatis fecisse. Quod additum est "DOLO MALO," id te adiuuare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio? Nam si additum id non esset ac tibi libitum esset ita defendere, tuam familiam non fecisse, uinceres, si id probare potuisses. Nunc, siue illa defensione uti uoluisses siue hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum in iudicium uenire qui consilium inierit, illum qui fecerit non uenire, cum consilium sine facto intellegi possit, factum sine consilio non possit. An, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine ui, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur? An, qua in re praetor illi improbam defensionem tolli uoluit, in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?

XIV

Hic mihi isti singulari ingenio uidentur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur. Nam in dolo malo uolunt delitiscere, in quo, non modo cum omnia ipsi facerent quae fatentur, uerum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur. Ego non in una re sola, quod mihi satis est, neque in uniuersa re solum, sed singillatim in omnibus dolum malum exstare dico. Consilium capiunt ut ad seruos M. Tulli ueniant; dolo malo faciunt. Arma capiunt; dolo malo faciunt. Tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt; dolo malo faciunt. Vi in tectum inruunt; in ipsa ui dolus est. Occidunt homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo malo potest. Ergo si omnes partes sunt eius modi ut in singulis dolus malus haereat, uniuersam et totum facinus sine dolo malo factus iudicabitis?

XV

Quid ad haec Quinctius? Sane nihil certum neque unum, in quo non modo possit uerum putet se posse consistere. Primum enim illud iniecit, nihil posse dolo malo familiae fieri. Hoc loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino huiusce modi iudicia dissolueret. Nam si uenit id in iudicium de familia quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absoluantur omnes de simili causa necesse est, bona me hercule! Si hoc solum esset, tamen uos, tales uiri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica fortunisque priuatorum, seuerissimum iudicium maximaque ratione compositum per uos uideri esse dissolutum. Sed non id solum agitur ... (Priscian. VI. J. J: hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur.) Ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit, pro concesso putetur.

XVI

Dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint necne. De quo hoc primum quaero, uenerit ea res in hoc iudicium necne. Si non uenit quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere? Si autem uenit, quid attinuit te tam multis uerbis a praetore postulare ut adderet in iudicium "INIVRIA," et, quia non impetrasses, tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria non addidisset? Haec cum praetorem postulabas, cum tribunos appellabas, nempe ita dicebas, potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. Quod ergo ideo in iudicium addi uoluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo depulsus es impetraris?

XVII

At quibus uerbis in decernendo Metellus usus est ceterique quos appellasti? Nonne haec omnium fuit oratio, quod ui hominibus armatis coactisue familia fecisse diceretur, id tametsi nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? Et recte, recuperatores. Nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera serui audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure posse? An quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant? Etenim, recuperatores, non damno commouentur magistratus ut in haec uerba iudicium dent. Nam si id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in uniuersam familiam, sed in eum quicum nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et ad "DAMNVM" adderetur "INIVRIA." Neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet aduertere.

XVIII

In hoc iudicio uidetis agi de ui, uidetis agi de hominibus armatis, uidetis aedificiorum expugnationes, agri uastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium uenire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non utrum iure facta an iniuria? Non ergo praetores a lege Aquilia recesserunt, quae de damno est, sed de ui et armis seuerum iudicium constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt. Neque ideo de iniuria non addiderunt quod in aliis rebus non adderent, sed ne ipsi iudicarent posse homines seruos iure arma capere et manum cogere, neque quod putarent, si additum esset, posse hoc talibus uiris persuaderi non iniuria factum, sed ne quod tamen scutum dare in iudicio uiderentur eis quos propter haec arma in iudicium uocauissent.

XIX

Fuit illud interdictum apud maiores nostros de ui quod hodie quoque est: VNDE TV AVT FAMILIA AVT PROCVRATOR TVVS ILLVM AVT FAMILIAM AVT PROCVRATOREM ILLIVS IN HOC ANNO VI DEIECISTI. Deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur: CVM ILLE POSSIDERET, et hoc amplius: QVOD NEC VI NEC CLAM NEC PRECARIO POSSIDERET. Multa dantur ei qui ui alterum detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibet probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se ui deiecisse, uincat necesse est uel non possedisse eum qui deiectus sit, uel ui ab se possedisse, uel clam, uel precario. Ei qui de ui confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores reliquerunt.

XX

Age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum licentiam ... ... boni debent dicere. Atque ille legem mihi de XII tabulis recitauit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce, si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl. pulsauerit. Nihil, ut opinor, praeterea de legibus. Qua in re hoc primum quaero, quid ad hoc iudicium recitari istas leges pertinuerit. Num quem tribunum pl. serui M. Tulli pulsauerunt. Non opinor. Num furatum domum P. Fabi noctu uenerunt? Ne id quidem. Num luce furatum uenerunt et se telo defenderunt? Dici non potest. Ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius familia seruos M. Tulli occidere.

XXI

"Non," inquit, "ad eam rem recitaui, sed ut hoc intellegeres, non uisum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi." At primum istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse esset, hominem occidi. Ista lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut inermes sine periculo possent esse. Qua re non iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus uallatum esse uoluerunt. Furem, hoc est praedonem et latronem, luce occidi uetant XII tabulae; cum intra parietes tuos hostem certissimum teneas, nisi se telo defendit, inquit, etiam si cum telo uenerit nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si repugnat, "ENDOPLORATO," hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conueniant. Quid ad hanc clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine testibus et arbitris ferro defendere liceret?

XXII

Quis est cui magis ignosci conueniat, quoniam me ad XII tabulas reuocas, quam si quis quem imprudens occiderit? Nemo, opinor. Haec enim tacita lex est humanitatis ut ab homine consili, non fortunae poena repetatur. Tamen huiusce rei ueniam maiores non dederunt. Nam lex est in XII tabulis: Sl TELVM MANV FVGIT MAGIS

QVAM IECIT. ...

(Iulius Rufinianus H. p. JJ, JJ: Si qui furem occiderit, iniuria occiderit. Quam ob rem? Quia ius constitutum nullum est. Quid, si se telo defenderit? Non iniuria. Quid ita? Quia constitutum est.)

XXIII

tamen per uim factum esset, tamen in eo ipso loco qui tuus esset, non modo seruos M. Tulli occidere iure non potuisti uerum etiam, si tectum hoc insciente aut per uim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse defenderet, id ui aut clam factum iudicaretur. Tu ipse iam statue quam uerum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam caedem sine fraude facere potuisse. Ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod ui aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est; nunc hoc probabis uiris talibus, cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu uis, in tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere?

XXIV

"At seruus meus non comparet, qui uisus est cum tuis; at casa mea est incensa a tuis." Quid ad haec respondeam? Ostendi falsa esse; uerum tamen confitebor. Quid postea? Hoc sequitur, ut familiam M. Tulli concidi oportuerit? Vix me hercule ut corium peti, uix ut grauius expostulari; uerum ut esses durissimus, agi quidem usitato iure et cotidiana actione potuit. Quid opus fuit ui, quid armatis hominibus, quid caede, quid sanguine? "At enim oppugnatum me fortasse uenissent." Haec est illorum in causa perdita extrema non oratio neque defensio, sed coniectura et quasi diuinatio. Illi oppugnatum uenturi erant? quem? Fabium. Quo consilio? Vt occiderent. Quam ob causam? quid ut proficerent? qui comperisti? et ut rem perspicuam quam paucissimis uerbis agam, dubitari hoc potest, recuperatores, utri oppugnasse uideantur, qui ad uillam uenerunt, an qui in uilla manserunt? qui occisi sunt, an ei ex quorum numero saucius factus est nemo? qui cur facerent, causa non fuit, an ei qui fecisse se confitentur? Verum ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere, quis hoc statuit umquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere a quo metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur?

FRAGMENTA

1. Illa superior species cum proposuerit quid conueniat, id ipsum ad se inclinat, ut pro se faciat id quod aduersarius confitetur, postea uero subiungit id quos sit in controuersia. fecit hoc Cicero pro Tullio: Dicam, inquit, uim factam a P. Fabi familia, aduersarii non negant. Hic proposuit quod aduersarii fateantur; deinde ipsum pro se fecit dicendo: Damnum datum esse M. Tullio concedis; uici unam rem. Item adiunxit alteram partem, in qua confessionem docet, cum dicit: Vi hominibus armatis non negas; uici alteram. Post, quid in controuersia sit proponit, cum dicit: Dolo malo factum negas; de hoc iudicium est.

Damnum datum Tullio et ui hominibus armatis et a familia P. Fabi constare dicit, in controuersia autem esse an dolo malo dammum datum sit.

Damnum passum esse M. Tullium conuenit mihi cum aduersario, ui hominibus armatis rem gestam esse non infitiantur, a familia P. Fabi commissam negare non audent; an dolo malo factum sit ambigitur.

In obscuro genere quid facere debes? Vt docilem facias auditorem, quod fecit in Tulliana: De hac re, inquit, iudicabitis.

2. Explicaui legimus, ut est apud Ciceronem pro M. Tullio.

Cicero pro Tullio explicauit ait.

3. Voluntas legis quot modis consideratur! Tribus ... Quid tertio? Cum exemplo multarum legum probamus praesentem quoque legem ita sentire ut nos defendimus, sicut M. Tullius fecit pro M. Tullio et pro A. Caecina.

4. Ab euentu in fine (argumenta ducuntur), ut M. Tullius Cicero: Si iudicaueritis sine dolo malo posse familiam congregari, hominem occidi, omnibus facinorosis eandem licentiam permiseritis.