M. TVLLII CICERONIS - PRO SCAVRO ORATIO (fragmenta)

ASCONI ARGVMENTVM

Hanc quoque orationem eisdem consulibus dixit quibus pro Vatinio, L. Domitio Ahenobarbo et Appio Claudio Pulchro coss. Summus iudicii dies fuit a. d. IIII Nonas Septemb.

ARGVMENTVM HOC EST

M. Scaurus M. Scauri filius qui princeps senatus fuit uitricum habuit Sullam: quo uictore et munifico in socios uictoriae ita abstinens fuit ut nihil neque donari sibi uoluerit neque ab hasta emerit. Aedilitatem summa magnificentia gessit, adeo ut in eius impensas opes suas absumpserit magnumque aes alienum contraxerit. Ex praetura prouinciam Sardiniam obtinuit, in qua neque satis abstinenter se gessisse existimatus est et ualde arroganter: quod genus morum in eo paternum uidebatur, cum cetera industria nequaquam esset par. Erat tamen aliquando inter patronos causarum et, postquam ex prouincia redierat, dixerat pro C. Catone, isque erat absolutus a. d. IIII Nonas Quint. Ipse cum ad consulatus petitionem a. d. III Kal. Quint. Romam redisset, querentibus de eo Sardis, a P. Valerio Triario, adulescente parato ad dicendum et notae industriae - filio eius qui in Sardinia contra M. Lepidum arma tulerat et post in Asia legatus Pontoque L. Luculli fuerat, cum is bellum contra Mithridatem gereret - postulatus est apud M. Catonem praetorem repetundatum, ut in Actis scriptum est, pridie Nonas Quintil. post diem tertium quam C. Cato erat absolutus. Subscripserunt Triario in Scaurum L. Marius L. f., M. et Q. Pacuuii fratres cognomine Claudi. Qui inquisitionis in Sardiniam itemque in Corsicam insulas dies tricenos acceperunt neque profecti sunt ad inquirendum: cuius rei hanc causam reddebant, quod interea comitia consularia futura essent; timere ergo se ne Scaurus ea pecunia quam a sociis abstulisset emeret consulatum et, sicut pater eius fecisset, ante quam de eo iudicari posset, magistratum iniret ac rursus ante aliis prouincias spoliaret quam rationem prioris administrationis redderet. Scaurus summam fiduciam in paterni nominis dignitate, magnam in necessitudine Cn. Pompeii Magni reponebat. Habebat enim filium liberorum Cn. Pompeii fratrem: nam Tertiam, Scaeuolae filiam, dimissam a Pompeio in matrimonium duxerat. M. Catonem autem qui id iudicium, ut diximus, exercebat metuebat admodum propter amicitiam quae erat illi cum Triario: nam Flaminia, Triarii mater, et ipse Triarius sororem Catonis Seruiliam, quae mater M. Bruti fuit, familiariter diligebat; ea porro apud Catonem maternam obtinebat auctoritatem. Sed in eo iudicio neque Pompeius propensum adiutorium praebuit uidebatur enim apud animum eius non minus offensionis contraxisse, quod iudicium eius in Muciam crimine impudicitiae ab eo dimissam leuius fecisse existimaretur, cum eam ipse probasset, quam gratiae adquisisse necessitudinis iure, quod ex eadem uterque liberos haberet - neque Cato ab aequitate ea quae et uitam eius et magistratum illum decebat quoquam deflexit. Post diem autem quartum quam postulatus erat Scaurus Faustus Sulla tum quaestor, filius Sullae Felicis, frater ex eadem matre Scauri seruis eius uulneratis prosiluit ex lectica et questus est prope interemptum esse se a competitoribus Scauri et ambulare cum CCC armatis seque, si necesse esset, uim ui repulsurum. Defenderunt Scaurum sex patroni, cum ad id tempus raro quisquam pluribus quam quattuor uteretur: at post bella ciuilia ante legem Iuliam ad duodenos patronos est peruentam. Fuerunt autem hi sex: P. Clodius Pulcher, M. Marcellus, M. Calidius, M. Cicero, M. Messala Niger, Q. Hortensius. Ipse quoque Scaurus dixit pro se ac magnopere iudices mouit et squalore et lacrimis et aedilitatis effusae memoria ac fauore populari ac praecipue paternae auctoritatis recordatione.

FRAGMENTA

1. Maxime fuit optandum M. Scauro, iudices, ut nullo suscepto cuiusquam odio sine offensione ac molestia retineret, id quod praecipue semper studuit, generis, familiae, nominis dignitatem.

2. Si partem honestatis, partem turpitudinis, partibus beniuolentiae defensor utitur et ab eo quod honestum in causa putat, incipit; quod facit in Scauriana. Quoniam partem honestatis habebat persona Scauri uel generis amplitudo, partem turpitudinis raptae pecuniae crimen, quid facit Tullius? A laude uirtutis ipsius incipit uel commemoratione maiorum ut, dum honestatem, quam causa praestabat personae, commemorat, turpitudinem, quam crimen afferebat, auertat.

3. CIRCA VER. A PRIM. XXXX

Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio tribuno plebis.

4. IBIDEM

Reus est factus a Q. Seruilio Caepione lege Seruilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens uideretur ut non timeret illa.

5. IBIDEM

Ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen uocatus; uexatus a Q. Vario tribuno plebis est.

6. Non enim tantum admiratus sum ego illum uirum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. Primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit posse uirtute me sine praesidio fortunae, quo contendissem, labore et constantia peruenire.

7. Et quoniam congesta fuit accusatio magis aceruo quodam criminum, non distinctione aliqua generum et uarietate.

8. Bostarem igitur quendam dixit Norensem fugientem e Sardinia Scauri aduentum, et infra addit etiam augendi criminis causa prius illum sepultum quam huic cenam esse sublatam.

9. Si denique in illa bona inuadere nullo modo potuisset nisi mortuo Bostare.

10. Si me hercule, iudices, pro L Tubulo dicerem, quem unum ex omni memoria sceleratissimum et audacissimum fuisse accepimus, tamen non timerem, uenenum hospiti aut conuiuae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres neque iratus fuisset.

11. In Scauriana interposita disputatione tractatur ex quibus causis mors obueniat repentina.

12. Bona quam quod habebat ueniret. Agedum ego defendi Scaurum, Triari; defende tu matrem.

13. Te metuere ne non soluendo fuisse, bona denique reus ne retinere uoluisse quae proscripta essent, nisi...

14. Cum dare nollet Aris, clam ex Sardinia est fugere conatus.

15. Redimunt (castores) se ea parte corporis, propter quam maxime expetuntur.

16. Sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me nouum disputatur, sed quaesitum ab aliis est.

16. CIRCA TERTIA PARTEM A PRIMO

Illa audiuimus, hoc uero meminimus ac paene uidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Crassum. ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse.

17. STATIM

Ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M'. Aquilius potuit imitari...

FRAGMENTA I

... - tis suae rerumque gestarum senectutis dedecore foedauit. Quid uero? alterum Crassum temporibus isdem num aut clarissimi uiri Iulii aut summo imperio praeditus M. Antonius potuit imitari?

III

Quid? in omnibus monumentis Graeciae, quae sunt uerbis ornatiora quam rebus, quis inuenitur, cum ab Aiace fabulisque discesseris, qui tamen ipse Ignominiae dolore, ut ait poeta, uictor insolens se uictum non potuit pati, praeter Atheniensem Themistoclem, qui se ipse morte multauit?

IV

At Graeculi quidem multa fingunt apud quos etiam Cleombrotum Ambraciotam ferunt se ex altissimo praecipitasse muro, non quo acerbitatis accepisset aliquid, sed, ut uideo scriptum apud Graecos, cum summi philosophi Platonis grauiter et ornate scriptum librum de morte legisset, in quo, ut opinor, Socrates illo ipso die quo erat ei moriendum permulta disputat, hanc esse mortem quam nos uitam putaremus, cum corpore animus tamquam carcere saeptus teneretur, uitam autem esse eam cum idem animus uinclis corporis liberatus in eum se locum unde esset ortus rettulisset.

V.

Num igitur ista tua Sarda Pythagoram aut Platonem norat aut legerat? qui tamen ipsi mortem ita laudant ut fugere uitam uetent atque id contra foedus fieri dicant legemque naturae. Aliam quidem causam mortis uoluntariae nullam profecto iustam reperietis. Atque hoc ille uidit; nam iecit quodam loco uita illam mulierem spoliari quam pudicitiam maluisse.

VI

Sed refugit statim nec de pudicitia plum dixit ueritus, credo, ne quem inridendi nobis daret et iocandi locum. Constat enim illam cum deformitate summa fuisse, tum etiam senectute. Qua re quae potest, quamuis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut amoris esse suspicio?

VII

Ac ne existimes, Triari, quod adferam, in dicendo me fingere ipsum et non a reo causam cognoscere, explicabo tibi quae fuerint opiniones in Sardinia de istius mulieris morte - nam fuerunt duae - quo etiam facilius ... ... te dixi, libidinosam atque improbam matrem infami ac noto adulterio iam diu diligebat.

VIII

Is cum hanc suam uxorem anum et locupletem et molestam timeret, neque eam habere in matrimonio propter foeditatem neque dimittere propter dotem uolebat. Itaque compecto cum matre Bostaris consilium cepit ut uterque Romam ueniret; ibi se aliquam rationem inuenturum quem ad modum illam uxorem duceret confirmauit.

IX

Hic opinio fuit, ut dixi, duplex, una non abhorrens a statu natumque rerum, Arinis uxorem paelicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem cum illa sua metus et fugae simulatione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo inter eos fuisset, tum etiam nuptiis iungerentur, arsisse dolore muliebri et mori quam id perpeti maluisse.

X

Altera non minus ueri similis et, ut opinor, in Sardinia magis etiam credita, Arinem istum testem atque hospitem, Triari, tuum proficiscentem Romam negotium dedisse liberto ut illi aniculae non ille quidem uim adferret - neque enim erat rectum patronae - sed collum digitulis duobus oblideret, resticula cingeret, ut illa perisse suspendio putaretur.

XI

Quae quidem suspicio ualuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. Discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae uolebat mori non fuit.

XII

Confirmata uero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiauit, continuo Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem.

XIII

En quibus familiis quam foedis, quam contaminatis,quam turpibus datis hanc familiam, iudices. En quibus testibus commoti, de quo homine, de quo genere, de quo nomine sententias feratis, obliuiscendum uobis putatis? Matrum in liberos, uirorum in uxores scelera cernitis, crudelitate mixtas libidines uidetis immanis; duorum maximorum criminum auctores, quibus criminibus haec tota apud ignaros aut inuidos infamata causa est, omni facinore et flagitio deformatos habetis.

XIV

Num igitur in his criminibus, iudices, residet etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? Qui igitur id factum est? Quia dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese.

XV

Neque uero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum uim naturamque quaeramus. Etenim testis non modo Afer aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quiuis etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti potest; dominus est ipse uoluntatis suae, in quo est impunita mentiendi licentia.

XVI

Argumentum uero, quod quidem est proprium rei - neque enim ullum aliud argumentum uere uocari potest - rerum uox est, naturae uestigium, ueritatis nota; id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur. Qua re, in eo genere accusationis si uincerer, succumberem et cederem; uincerer enim re, uincerer causa, uincerer ueritate.

XVII

Agmen tu mihi inducas Sardorum et cateruas et me non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? Non potero equidem disputare, sed ad horum fidem et mansuetudinem confugere, ad ius iurandum iudicum, ad populi Romani aequitatem, qui hanc familiam in hac urbe principem uoluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores.

XVIII

"Poposcit, imperauit, eripuit, coegit." Si doces tabulis, quoniam habet seriem quandam et ordinem contracti negoti confectio ipsa tabularum, attendam acriter et quid in defendendo mihi agendum sit uidebo. Si denique nitere testibus non dico bonis uiris ac probatis, noti sint modo, quem ad modum mihi cum quoque sit confligendum considerabo.

XIX

Sin unus color, una uox, una natio est omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis argumentis sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut priuatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me uertam, iudices, aut quid agam? Cum singulis disputem? quid? Non habuisti quod dares. Habuisse se dicet. Quis id sciet, quis iudicabit? Non fuisse causam. Finget fuisse. Qui refellemus? Potuisse non dare, si noluisset. Vi ereptum esse dicet. Quae potest eloquentia disputando ignoti hominis impudentiam confutare?

XX

Non agam igitur cum ista Sardorum conspiratione et cum expresso, coacto sollicitatoque periurio subtiliter neque acu quaedam enucleata argumenta conquiram, sed contra impetum istorum impetu ego nostro concurram atque confligam. Non est unus mihi quisque ex illorum acie protrahendus neque cum singulis decertandum atque pugnandum; tota est acies illa uno impetu prosternenda.

XXI

Est enim unum maximum totius Sardiniae frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogauit, quod genus uno testimoni foedere et consensu omnium est confirmatum. Quod ego crimen ante quam attingo, peto a uobis, iudices, ut me totius nostrae defensionis quasi quaedam fundamenta iacere patiamini. Quae si erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis partem pertimescam.

XXII

Dicam enim Primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro; quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidolosum frumentarium crimen accedam.

XXIII

Quod est igitur hoc accusationis, Triari, genus, primum ut inquisitum non ieris? quae fuit ista tam ferox, tam explorata huius opprimendi fiducia? Pueris nobis audisse uideor L Aelium, libertinum hominem litteratum ac facetum, cum ulcisceretur patroni iniurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse. A quo cum quaereretur quam prouinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi octauam, dum in foro bouario inquireret, postulauit.

XXIV

Hoc tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum? "Delata enim," inquit, "causa ad me Romam est." Quid? ad me Siculi nonne Romam causam Siciliae detulerunt? At qui homines! Prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi. Tamen ego mihi prouinciae causam in prouincia ipsa cognoscendam et discendam putaui.

XXV

An ego querelas atque iniurias aratorum non in segetibus ipsis aruisque cognoscerem? Peragraui, inquam, Triari, durissima quidem hieme uallis Agrigentinorum atque collis. Campus ille nobilissimus ac feracissimus ipse me causam paene docuit Leontinus. Adii casas aratorum, a stiua ipsa homines mecum conloquebantur.

XXVI

Itaque sic fuit illa expressa causa non ut audire ea quae dicebam, iudices, sed ut cernere et paene tangere uiderentur. Neque enim mihi probabile neque uerum uidebatur me, cum fidelissimae atque antiquissimae prouinciae patrocinium recepissem, causam tamquam unius clientis in cubiculo meo discere.

XXVII

Ego nuper, cum Reatini, qui essent in fide mea, me suam publicam causam de Velini fluminibus et cuniculis apud hos consules agere uoluissent, non existimaui me neque dignitati praefecturae grauissimae neque fidei meae satis esse facturum, nisi me causam illam non solum homines sed etiam locus ipse lacusque docuisset.

XXVIII

Neque tu aliter fecisses, Triari, si te id tui isti Sardi facere uoluissent, hi qui te in Sardiniam minime uenire uoluerunt, ne longe aliter omnia atque erant ad te delata cognosceres, nullam multitudinis in Sardinia querelam, nullum in Scaurum odium populi ...

XXIX

anhelitu Aetnam ardere dicunt, sic Verrem obruissem Sicilia teste tota. Tu uero comperendinasti uno teste producto. At quo teste, di immortales! Non satis quod uno, non quod ignoto, non quod leui; etiamne Valerio teste primam actionem confecisti, qui patris tui beneficio ciuitate donatus gratiam tibi non inlustribus officiis, sed manifesto periurio rettulit?

XXX

Quod si te omen nominis uestri forte duxit, nos tamen id more maiorum, quia faustum putamus, non ad perniciem, uerum ad salutem interpretamur. Sed omnis ista celeritas ac festinatio, quod inquisitionem, quod priorem actionem totam sustulisti, illud patefecit et inlustrauit quod occultum tamen non erat, non esse hoc iudicium iudici, sed comitiorum consularium causa comparatum.

XXXI

Hic ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum uirum mecumque, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, uituperabo. Fuerint enim eae partes aut eius quem id facere dolor et suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, quod aut non animaduertebat quem uiolaret, aut facilem sibi fore in gratiam reditum arbitrabatur;

XXXII

ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. Quid enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? Quid? auus eius P. Africano non fuit, quid? mihi ipsi idem iste, quid? ego illi? Quae inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus uero certe numquam attulerunt.

XXXIII

Successori decessor inuidit, uoluit eum quam maxime offensum quo magis ipsius memoria excelleret; res non modo non abhorrens a consuetudine sed usitata etiam et ualde peruagata. Neque uero tam haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humanitate et sapientia praeditum per se ipsa mouisset, nisi hunc C. Claudi, fratris sui, competitorem fore putasset.

XXXIV

Qui siue patricius siue plebeius esset - nondum enim certum constituerat - cum hoc sibi contentionem fore putabat, Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. Quam ob rem se consule neque repelli fratrem uolebat neque, iste si patricius esset, parem Scauro fore uidebat, nisi hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset.

XXXV

Ego id fratri in honore fratris amplissimo non concedendum putem, praesertim qui quid amor fraternus ualeat paene praeter ceteros sentiam? At enim frater iam non petit. Quid tum? Si ille retentus a cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, si a publicanis, si ab omnibus sociis, ciuibus exoratus anteposuit honori suo commoda salutemque prouinciae, propterea putas semel exulceratum animum tam facile potuisse sanari?

XXXVI

Quamquam in istis omnibus rebus, praesertim apud homines barbaros, opinio plus ualet saepe quam res ipsa. Persuasum est Sardis se nihil Appio gratius esse facturos quam si de Scauri fama detraxerint; multorum etiam spe commodorum praemiorumque ducuntur; omnia consulem putant posse, praesertim ultro pollicentem. De quo plura iam non dicam.

XXXVII

Quamquam ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui multa dixit, sed is qui ego esse in meum consueui. Generi igitur toti accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo, nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide omnia conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis uidetis esse suscepta.

XXXVIII

Venio nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem esse aut imaginem testium. Etenim fidem primum ipsa tollit consensio, quae patefacta est compromisso Sardorum et coniuratione recitata; deinde illa cupiditas quae suscepta est spe et promissione praemiorum; postremo ipsa natio, cuius tanta uanitas est ut libertatem a seruitute nulla re alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent.

XXXIX

Neque ego Sardorum querelis moueri nos numquam dico oportere. Non sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab eis decesserit, cum rei frumentariae Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis uicissim percarus et iucundus fuit.

XL

Pateat uero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationi uia intercludatur, obsaepiatur insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis. Damnatus est T. Albucius, C. Megaboccus ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis. Ita fidem maiorem uarietas ipsa faciebat Testibus enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur.

XLI

Nunc est una uox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. At creditum est aliquando Sardis. Et fortasse credetur aliquando, si integri uenerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. Quae si erunt, tamen sibi credi gaudeant et mirentur. Cum uero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent?

XLII

Fallacissimum genus esse Phoenicum omnia monumenta uetustatis atque omnes historiae nobis prodiderunt. Ab his orti Poeni multis Carthaginiensium rebellionibus, multis uiolatis fractisque foederibus nihil se degenerasse docuerunt. A Poenis admixto Afrorum genere Sardi non deducti in Sardiniam atque ibi constituti, sed amandati et repudiati coloni.

XLIII

Qua re cum integri nihil fuerit in hac gente pestilentiae plena, quam ualde eam putamus tot transfusionibus coacuisse? Hic mihi ignoscet Cn. Domitius Sincaius, uir ornatissimus, hospes et familiaris meus, ignoscent denique omnes ab eodem Cn. Pompeio ciuitate donati, quorum tamen omnium laudatione utimur, ignoscent alii uiri boni ex Sardinia; credo enim esse quosdam.

XLIV

Neque ego, cum de uitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me est de uniuerso genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate stirpis ipsius et gentis uitia uicerunt. Magnam quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. Quae est enim praeter Sardiniam prouincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam ciuitatem?

XLV

Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa prouincia se a societate Punicorum bellorum Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum interitu.

FRAGMENTA II

1. Copiis inops, gente fallax.

2. Aluerni a quodam Troiano nominantur. De his Cicero in Scauriana: Inuenti sunt qui etiam fratres populi Romani uocarentur.

3. Hoc nomine audito quod per omnis gentis peruagatum est.

4. Tullius imperat Sardis ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent.

5. POST DVAS PARTES ORATIONIS

Nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus, qui cum Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignauerat, eas sibi inimicitias non susceptas sed relictas et cetera.

6. Quae, malum, est ista ratio?

7. Quem purpura regalis non commouit, eum Sardorum mastruca mutauit?

8. De aedilitate M. Scauri et opulentia ludorum plenissime dixit in ea oratione qua ipsum quoque M. Scaurum defendit.

9. POST TRES PARTES A PRIMO

Praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis.

10. Cum Scauri columnas per urbem plaustris uectas esse dixisset, Ego porro, inquit, qui Albanas habeo columnas clitellis eas adportaui.

11. Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas. Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti, depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et fortunas tuas aestimasti.

12. VER. A NOV ...

Haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum aui gloria, sordidissimae, uanissimae, leuissimae genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur?

13. VER. A. NOVIS. CLX

XLVI

Vndique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens uerum etiam oculi inciderunt. Curia illa uos de grauissimo principatu patris fortissimoque testatur, L. ipse Metellus, auus huius, sanctissimos deos illo constituisse templo uidetur in uestro conspectu, iudices, ut salutem a uobis nepotis sui deprecarentur, quod ipsi saepe multis laborantibus atque implorantibus ope sua subuenissent.

XLVII

Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iouis optimi maximi, Iunonis Reginae, Mineruae M. Scaurum apud ...

...

XLVIII

illius L. Metelli, pontificis maximi, qui, cum templum illud arderet, in medios se iniecit ignis et eripuit flamma Palladium illud quod quasi pignus nostrae salutis atque imperi custodiis Vestae continetur. Qui utinam posset parumper exsistere! Eriperet ex hac flamma stirpem profecto suam, qui eripuisset ex illo incendio di ...

...

XLIX

... tum. Te uero, M. Scaure, equidem uideo, uideo, inquam, non cogito solum, nec uero sine magno animi maerore ac dolore, cum tui fili squalorem aspexi, de te recordor. Atque utinam, sicut mihi tota in hac causa uersatus ante oculos es, sic nunc horum te offeras mentibus et in horum animis adhaerescas! Species me dius

...

...

etiam si forte non nosset, tamen principem ciuitatis esse diceret.

L

Quo te nunc modo appellem? ut hominem? At non es inter nos. Vt mortuum? At uiuis et uiges, at in omnium animis atque ore uersaris, atque diuinus animus mortale nihil habuit, neque tuorum quicquam potuit emori praeter corpus. Quocumque igitur te modo ...

...

14. In Scauriana inuenimus istam discretionem: de Sardis et Sardiniensibus, ut illos incolas, illos aduenas doceat.

15. Vniuerse Cicero pro Scauro.