M. TVLLII CICERONIS - PRO COELIO ORATIO

I

Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur ut eo neglecto ciuitas stare non possit. Idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque ciuibus qui armati senatum obsederint, magistratibus uim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod uersetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam uim in iudicium uocari, sed adulescentem inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et uocet et uocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem comprimendam putet, uos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. Etenim si attendere diligenter atque existimare uere de omni hac causa uolueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum uellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem uel pietatis uel necessitatis uel aetatis. Si uoluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si sperauit aliquid, pueritiae. Ceteris non modo nihil ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.

II

Ac mihi quidem uidetur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae M. Caeli maxime conuenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa et detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. Obiectus est pater uarie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. De dignitate M. Caelius notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitus facile ipse respondet; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque uersatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in M. Caelio habitam esse summam hodieque haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus. Equitis autem Romani esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. Nam quod de pietate dixistis, est ista quidem nostra existimatio sed iudicium certe parentis. Quid nos opinemur audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat. Nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesenti +Praestutiani+ maiores honores habuerunt, iudices, quam absenti M. Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. Idemque nunc lectissimos uiros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum grauissima atque ornatissima laudatione miserunt. Videor mihi iecisse fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. Neque enim uobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali uiro, uerum etiam municipio tam inlustri ac tam graui displiceret.

III

Equidem, ut ad me reuertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor uitaeque ratio demanauit ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac iudicio meorum. Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed uocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum. Sunt enim ista maledicta peruolgata in omnis quorum in adulescentia forma et species fuit liberalis. Sed aliud est male dicere, aliud accusare. Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; quae si petulantius iactatur, conuicium, si facetius, urbanitas nominatur. Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animum aduertere poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione uersari. Vellem aliquis ex uobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo. Illud tamen te esse admonitum uolo, primum ut qualis es talem te omnes esse existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes tantum te a uerborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. Quis est enim cui uia ista non pateat, quis est qui huic aetati atque isti dignitati non possit quam uelit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sine argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum qui te agere uoluerunt; laus pudoris tui, quod ea te inuitum dicere uidebamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti.

IV

Verum ad istam omnem orationem breuis est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli dare potuit isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. Qui ut huic togam uirilem dedit - nihil dicam hoc loco de me; tantum sit quantum uos existimatis; hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum - nemo hunc M. Caelium in illo aetatis flore uidit nisi aut cum patre aut mecum aut in M. Crassi castissima domo cum artibus honestissimis erudiretur. Nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. Hoc enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. Ad quem si accessit aut si a me discessit umquam - quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt - tum existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. At enim postea scimus et uidimus esse hunc in illius etiam amicis. Quis negat? Sed ego illud tempus aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem libidine infestum est, id hoc loco defendo. Fuit adsiduus mecum praetore me; non nouerat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. Secutus est tum annus, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. Mecum erat hic; illi ne aduocatus quidem uenit umquam. Deinceps fuit annus quo ego consulatum petiui; petebat Catilina mecum. Numquam ad illum accessit, a me numquam recessit.

V

Tot igitur annos uersatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. Quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim merere stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. Qua in aetate nisi qui se ipse sua grauitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderet, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam ueram effugere non poterat. Sed qui prima illa initia aetatis integra atque inuiolata praestitisset, de eius fama ac pudicitia, cum iam sese conroborauisset ac uir inter uiros esset, nemo loquebatur. At studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. Et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse uos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata uirtutum. Vtebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se uiris deditum esse simulabat. Erant apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. Flagrabant uitia libidinis apud illum; uigebant etiam studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diuersisque atque inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.

VI

Quis clarioribus uiris quodam tempore iucundior, quis turpioribus coniunctior? Quis ciuis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic ciuitati? Quis in uoluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? Quis in rapacitate auarior, quis in largitione effusior? Illa uero, iudices, in illo homine admirabilia fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, seruire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, et audacia, uersare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac flectere, cum tristibus seuere, cum remissis iucunde, cum senibus grauiter, cum iuuentute comiter, cum facinorosis audaciter, cum libidinosis luxuriose uiuere. Hac ille tam uaria multiplicique natura cum omnis omnibus ex terris homines improbos audacisque conlegerat, tum etiam multos fortis uiros et bonos specie quadam uirtutis adsimulatae tenebat. Neque umquam ex illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot uitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis et patientiae radicibus niteretur. Qua re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. Est enim commune cum multis et cum quibusdam bonis. Me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et ciuis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis uideretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. Cuius in magnis cateruis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet.

VII

Itaque a maledictis impudicitiae ad coniurationis inuidiam oratio est uestra delapsa. Posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed uix diserti adulescentis cohaerebat oratio. Qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque uolnus aut in re atque fortuna? Vbi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? Nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen dico. Non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare uoluisset. Quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. Numquam enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. Quod quamquam nec sapienter et me inuito facit, tamen est eius modi cupiditas ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare uideatur. Nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, uidete quam pauca respondeam. Tabulas qui in patris potestate est nullas conficit. Versuram numquam omnino fecit ullam. Sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis habitare. Nunc demum intellego P. Clodi insulam esse uenalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. Vos autem dum illi placere uoltis, ad tempus eius mendacium uestrum accommodauistis. Reprehendistis a patre quod semigrarit. Quod quidem in hac aetate minime reprendendum est. Qui cum et ex publica causa iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam uictoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigrauit et, cum domus patris a foro longe abesset, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset, conduxit in Palatio non magno domum.

VIII

Quo loco possum dicere id quod uir clarissimus, M. Crassus, cum de aduentu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante dixit: Vtinam ne in nemore Pelio Ac longius mihi quidem contexere hoc carmen liceret: Nam numquam era errans hanc molestiam nobis exhiberet Medea animo aegro, amore saeuo saucia. Sic enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci uenero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque hanc adulescenti causam siue malorum omnium siue potius sermonum fuisse. Quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus uestra prudentia, iudices, non pertimesco. Aiebant enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a uobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. Si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo iste fonte senator emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commouebor; sin autem est riuolus arcessitus et ductus ab ipso capite accusationis uestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio uestra nitatur, unum senatorem esse solum qui uobis gratificari uellet inuentum.

DE TESTE FVFIO

Nec tamen illud genus alterum nocturnorum testium perhorresco. Est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. Graues erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt, cum sit eis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse de tantis iniuriis experiri.

IX

Sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis. Non enim ab isdem accusatur M. Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur. Neque ego id dico ut inuidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse debet. Funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod uiri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. Sed uestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est uiris fortibus oppugnandi M. Caelium, ideo uobis quoque causam putare esse iustam alieno dolori potius quam uestrae fidei consulendi. Iam quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae uarietas hominum uidetis. Ex hae copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos uelle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam nauare, testimonium polliceri? Hoc ex genere si qui se in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, iudices, sapientia uestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni uestrae et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium ciuium prouidisse uideamini. Equidem uos abducam a testibus neque huius iudici ueritatem quae mutari nullo modo potest in uoluntate testium conlocari sinam quae facillime fingi, nullo negotio flecti ac detorqueri potest. Argumentis agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit.

X

Itaque illam partem causae facile patior grauiter et ornate a M. Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis Pallae. Vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione. De quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, P. Asicius, iudicio est liberatus. Quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negauit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti uerum etiam a conscientiae suspicione afuit? Et, si Asicio causa plus profuit quam nocuit inuidia, huic oberit maledictum tuum qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus? At praeuaricatione est Asicius liberatus. Perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. Sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi autem sit, a sua putat esse seiunctam. Neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt, qui cum doctrinae studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. Habitabat apud Titum, ut audistis, Dio, erat ei cognitus Alexandriae. Quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M. Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis. Ergo haec remoueantur, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea ueniamus.

XI

Animaduerti enim, iudices, audiri a uobis meum familiarem, L. Herennium, perattente. In quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam uerebar ne illa subtiliter ad criminandum inducta oratio ad animos uestros sensim ac leniter accederet. Dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de uitiis iuuentutis, multa de moribus et, qui in reliqua uita mitis esset et in hac suauitate humanitatis qua prope iam delectantur omnes uersari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidam patruus, censor, magister; obiurgauit M. Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. Quid quaeritis, iudices? Ignoscebam uobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud, tam asperum genus orationis horrebam. Ac prima pars fuit illa quae me minus mouebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, uentitasse domum, studuisse praeturae. Non me haec mouent quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est idem dicere. Neque uero illud me commouet quod sibi in Lupercis sodalem esse Caelium dixit. Fera quaedam sodalitas et plane pastoricia atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa siluestris ante est instituta quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut ne quis id forte nesciat timere uideantur! Sed haec omitto; ad illa quae me magis mouerunt respondeo. Deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam lenior, plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. Nam P. Clodius, amicus meus, cum se grauissime uehementissimeque iactaret et omnia inflammatus ageret tristissimis uerbis, uoce maxima, tametsi probabam eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum uideram frustra litigantem. Tibi autem, Balbe, respondeo primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum qui nullum conuiuium renuerit, qui in hortis fuerit, qui unguenta sumpserit, qui Baias uiderit.

XII

Equidem multos uidi in hac ciuitate et audiui, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc uitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent sed qui totam adulescentiam uoluptatibus dedidissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse grauisque homines atque inlustris fuisse. Datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. Quae si ita erumpunt ut nullius uitam labefactent, nullius domum euertant, faciles et tolerabiles haberi solent. Sed tu uidebare ex communi infamia iuuentutis aliquam inuidiam Caelio uelle conflare. Itaque omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum uitiis cogitabamus. Facile est accusare luxuriem. Dies iam me deficiat, si quae dici in eam sententiam possunt coner expromere; de corruptelis, de adulteriis, de proteruitate, de sumptibus immensa oratio est. Vt tibi reum neminem sed uitia ista proponas: res tamen ipsa et copiose et grauiter accusari potest. Sed uestrae sapientiae, iudices, est non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat seueritas grauitasque uestra, cum eos accusator erexerit in rem, in uitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum uitio sit in quoddam odium iniustum uocatus. Itaque ego seueritati tuae ita ut oportet respondere non audeo. Erat enim meum deprecari uacationem adulescentiae ueniamque petere. Non, inquam, audeo; perfugiis nihil utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua est inuidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuuentutis, quam uideo esse magnam, tamen ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum uitia noceant. Atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso.

XIII

Sunt autem duo crimina, auri et ueneni: in quibus una atque eadem persona uersatur. Aurum sumptum a Clodia, uenenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut dicitur. Omnia sunt alia non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. "Adulter, impudicus, sequester" conuicium est, non accusatio. Nullum est enim fundamentum horum criminum, nullae sedes; uoces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae. Horum duorum criminum uideo auctorem, uideo fontem, uideo certum nomen et caput. Auro opus fuit; a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu uoluit. Maximum uideo signum cuiusdam egregiae familiaritatis. Necare eandem uoluit; quaesiuit uenenum, sollicitauit seruos, potionem parauit, locum constituit, clam attulit. Magnum rursus odium uideo cum crudelissimo discidio exstitisse. Res est omnis in hae causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili uerum etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa. Sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem esse nobis. Quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si uenenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. Sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M. Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? Quod quidem facerem uehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris uiro - fratrem uolui dicere semper hic erro. Nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget: nec enim muliebris umquam inimicitias mihi gerendas putaui, praesertim cum ea quam omnes semper amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putauerunt.

XIV

Sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum seuere et grauiter et prisce agere malit, an remisse et leniter et urbane. Si illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula qua ista delectatur sed illa horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus uidemus, qui obiurget mulierem et qui pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. Exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet qui istam non uidebit. Qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: "mulier, quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? Cur aut tam familiaris fuisti ut aurum commodares, aut tam inimica ut uenenum timeres? Non patrem tuum uideras, non patruum, non auum, non proauum, non abauum, non atauum audieras consules fuisse; non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi uiri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnis prope ciuis uirtute, gloria, dignitate superabat? Cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, uiri tui familiaris? Nihil eorum. Quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? Nonne te, si nostrae imagines uiriles non commouebant, ne progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat, non uirgo illa Vestalis Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? Cur te fraterna uitia potius quam bona paterna et auita et usque a nobis cum in uiris tum etiam in feminis repetita mouerunt? Ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea inceste uterere, ideo uiam muniui ut eam tu alienis uiris comitata celebrares"?

XV

Sed quid ego, iudices, ita grauem personam induxi ut uerear ne se idem Appius repente conuertat et Caelium incipiat accusare illa sua grauitate censoria? Sed uidero hoc posterius atque ita, iudices, ut uel seuerissimis disceptatoribus M. Caeli uitam me probaturum esse confidam. Tu uero, mulier - iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor - si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est. Accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas, conuiuia, comissationes, cantus, symphonias, nauigia iactant, idemque significant nihil se te inuita dicere. Quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti in forum deferri iudiciumque uoluisti, aut diluas oportet ac falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare. Sin autem urbanius me agere mauis, sic agam tecum. Remouebo illum senem durum ac paene agrestem; ex his igitur sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanis metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitabat. Eum putato tecum loqui: "quid tumultuaris, soror? Quid insanis? Quid clamorem exorsa uerbis paruam rem magnam facis? Vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas uoltus oculique pepulerunt; saepius uidere uoluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; uis nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis deuinctum. Non potes; calcitrat, respuit, repellit, non putat tua dona esse tanti. Confer te alio. Habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo Ioco paratos quo omnis iuuentus natandi causa uenit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic qui te spernit molesta es"?

XVI

Redeo nunc ad te, Caeli, uicissim ac mihi auctoritatem patriam seueritatemque suscipio. Sed dubito quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem uehementem atque durum: nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira aut illum: o infelix, o sceleste! Ferrei sunt isti patres: egone quid dicam, quid uelim? Quae tu omnia Tuis foedis factis facis ut nequiquam uelim, uix ferendi. Diceret talis pater: "cur te in istam uicinitatem meretriciam contulisti? Cur inlecebris cognitis non refugisti"? Cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac dissice; Per me tibi licet. Si egebis, tibi dolebit, non mihi. Mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae. Huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla cupiditate inductum de uia decessisse. Quid signi? Nulli sumptus, nulla iactura, nulla uersura. At fuit fama. Quotus quisque istam effugere potest, praesertim in tam maledica ciuitate? Vicinum eius mulieris miraris male audisse cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? Leni uero et clementi patre cuius modi ille est: fores ecfregit, restituentur; discidit uestem, resarcietur, Caeli causa est expeditissima. Quid enim esset in quo se non facile defenderet? Nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus perio uolgaret, quae haberet palam decretum semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam patrum suis sumptibus sustineret; si uidua libere, proterua petulanter, diues effuse, libidinosa meretricio more uiueret, adulterum ego putarem si quis hanc paulo liberius salutasset?

XVII

Dicet aliquis: "haec igitur est tua disciplina? Sic tu instituis adulescentis? Ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendauit et tradidit, ut in amore atque in uoluptatibus adulescentiam suam conlocaret, et ut hanc tu uitam atque haec studia defenderes"? Ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole uirtutis ac continentiae fuit ut respueret omnis uoluptates omnemque uitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non conuiuium delectaret, nihil in uita expetendum putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia diuinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios, omnisque eos qui haec minimis tanta fecerunt. Verum haec genera uirtutum non solum in moribus nostris sed uix iam in libris reperiuntur. Chartae quoque quae illam pristinam seueritatem continebant obsoleuerunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque uitae re magis quam uerbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines; quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt. Itaque alii uoluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum uoluptate dignitatem coniungendam putauerunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probauerunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. Multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita uirtus coniueret interdum; multas uias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac prolapsione uix posset; multarum rerum iucundissimarum uarietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur. Quam ob rem si quem forte inueneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suauitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt.

XVIII

Ergo haec deserta uia et inculta atque interclusa iam frondibus et uirgultis relinquatur. Detur aliqui ludus aetati; sit adulescentia liberior; non omnia uoluptatibus denegentur; non semper superet uera illa et derecta ratio; uincat aliquando cupiditas uoluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. Parcat iuuentus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem ui terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. Postremo cum paruerit uoluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, reuocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et experiendo contempsisse uideatur. Ac multi quidem et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi ciues fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates deferuissent, eximiae uirtutes firmata iam aetate exstiterunt. Ex quibus neminem mihi libet nominare; uosmet uobiscum recordamini. Nolo enim cuiusquam fortis atque inlustris uiri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. Quod si facere uellem, multi a me summi atque ornatissimi uiri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea uirtutibus obtecta adulescentiae qui uellet excusatione defenderet.

XIX

At uero in M. Caelio - dicam enim iam confidentius de studiis eius honestis, quoniam audeo quaedam fretus uestra sapientia libere confiteri - nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conuiuiorum ac lustrorum libido. Quod quidem uitium uentris et gurgitis non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. Amores autem et deliciae quae uocantur, quae firmiore animo praeditis diutius molestae non solent esse - mature enim et celeriter deflorescunt - numquam hunc occupatum impeditumue tenuerunt. Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaret - defendendi haec causa, non gloriandi loquor - genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque uerborum, quae uestra prudentia est, perspexistis. Atque in eo non solum ingenium elucere eius uidebatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, ualet tamen ipsum suis uiribus, sed inerat, nisi me propter beniuolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et uigiliis elaborata. Atqui scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo non facile in eodem homine esse posse. Fieri enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non modo agendo uerum etiam cogitando possit sustinere. An uos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta uoluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui in hoc labore uersentur? Obterendae sunt omnes uoluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, conuiuium, sermo paene est familiarium deserendus. Qua re in hoc genere labor offendit homines a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis. An hic, si sese isti uitae dedidisset, consularem hominem admodum adulescens in iudicium uocauisset? Hic, si laborem fugeret, si obstrictus uoluptatibus teneretur, hac in acie cotidie uersaretur, appeteret inimicitias, in iudicium uocaret, subiret periculum capitis, ipse inspectante populo Romano tot iam mensis aut de salute aut de gloria dimicaret?

XX

Nihilne igitur illa uicinitas redolet, nihilne hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur? Illae uero non loquuntur solum uerum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in turpissimis rebus frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur. Verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuuentuti putet, est ille quidem ualde seuerus - negare non possum - sed abhorret non modo ab huius saeculi licentia uerum etiam a maiorum consuetudine atque concessis. Quando enim hoc non factitatum est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit ut quod licet non liceret? Hic ego ipsam rem definiam, mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam. Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia uita conlocarit, uirorum alienissimorum conuiuiis uti instituerit, si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique ita sese gerat non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam complexu, osculatione, actis, nauigatione, conuiuiis, ut non solum meretrix sed etiam proterua meretrix procaxque uideatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem uoluisse uideatur? Obliuiscor iam iniurias tuas, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; ne sint haec in te dicta quae dixi. Sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. Si quae mulier sit eius modi qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, uita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse uideatur? Ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod obiciant Caelio? Sin eam te uolunt esse, quid est cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? Qua re nobis da uiam rationemque defensionis. Aut enim pudor tuus defendet nihil a M. Caelio petulantius esse factum, aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se defendendum facultatem dabit.

XXI

Sed quoniam emersisse iam e uadis et scopulos praeteruecta uidetur esse oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. Duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et ueneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. Aurum sumpsit, ut dicitis, quod L. Luccei seruis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen uel in legatis insidiandis uel in seruis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae! Quo quidem in crimine primum illud requiro, dixeritne Clodiae quam ob rem aurum sumeret, an non dixerit. Si non dixit, cur dedit? Si dixit, eodem se conscientiae scelere deuinxit. Tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune Venerem illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorum, cum scires quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad L. Luccei, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam? Huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit. Vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. Si tam familiaris erat Clodiae quam tu esse uis cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto quo uellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. Ita si uerum tibi Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus dicere, non dedisti.

XXII

Quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? Possum dicere mores M. Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non uenisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque seruis non esse credendam. Possum etiam alia et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum seruis Luccei Caelius, qui ei fuerit aditus; si per se, qua temeritate! Si per alium, per quem? Possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non uestigium maximi facinoris reperietur. Sed haec quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata proferri uiderentur, breuitatis causa relinquo omnia. Habeo enim, iudices, quem uos socium uestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, L. Lucceium, sanctissimum hominem et grauissimum testem, qui tantum facinus in famam atque in fortunas suas neque non audisset inlatum a M. Caelio neque neglexisset neque tulisset. An ille uir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibus atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in alienum hominem intentum seuere acciperet, id omisisset curare in hospitem? quod per ignotos actum si comperisset doleret, id a suis seruis temptatum esse neglegeret? Quod in agris locisue publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae coeptum esse leniter ferret? Quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret, id homo eruditus in insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret? Sed cur diutius uos, iudices, teneo? Ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque omnia diligenter testimoni uerba cognoscite. Recita. L. LVCCEI TESTIMONIVM. Quid exspectatis amplius? An aliquam uocem putatis ipsam pro se causam et ueritatem posse mittere? Haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una uox ueritatis. In crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum uestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. Domus autem illa quae temptata esse scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis, offici, religionis; ex qua domo recitatur uobis iure iurando deuincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an grauis sapiens moderatusque uir religiose testimonium dixisse uideatur.

XXIII

Reliquum est igitur crimen de ueneno; cuius ego nec principium inuenire neque euoluere exitum possum. Quae fuit enim causa quam ob rem isti mulieri uenenum dare uellet Caelius? Ne aurum redderet? Num petiuit? Ne crimen haereret? Num quis obiecit? Num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius nomen detulisset? Quin etiam L. Herennium dicere audistis uerbo se molestum non futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. Credibile est igitur tantum facinus nullam ob causam esse commissum? Et uos non uidetis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi fuisse causa uideatur? Cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? Seruisne mulieris? Sic enim est obiectum. Et erat tam demens is cui uos ingenium certe tribuitis, etiam si cetera inimica oratione detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis seruis committeret? At quibus seruis? - Refert enim magno opere id ipsum - eisne quos intellegebat non communi condicione seruitutis uti sed licentius liberius familiariusque cum domina uiuere? Quis enim hoc non uidet, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo in qua mater familias meretricio more uiuat, in qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae libidines, luxuries, omnia denique inaudita uitia ac flagitia uersentur, hic seruos non esse seruos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui uersentur isdem in uoluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? Id igitur Caelius non uidebat? Si enim tam familiaris erat mulieris quam uos uoltis, istos quoque seruos familiaris dominae esse sciebat. Sin ei tanta consuetudo quanta a uobis inducitur non erat, quae cum seruis eius potuit familiaritas esse tanta?

XXIV

Ipsius autem ueneni quae ratio fingitur? Vbi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? Habuisse aiunt domi uimque eius esse expertum in seruo quodam ad eam rem ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum uenenum. Pro di immortales! Cur interdum in hominum sceleribus maximis aut coniuetis aut praesentis fraudis poenas in diem reseruatis? Vidi enim, uidi et illum hausi dolorem uel acerbissimum in uita, cum Q. Mei tellus abstraheretur e sinu gremioque patriae, cumque ille uir qui se natum huic imperio putauit tertio die post cluam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima aetate, optimo habitu, maximis uiribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque uniuersae ciuitati. Quo quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae reseruabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus uocibus quanta inpenderet procella mihi, quanta tempestas ciuitati et cum parietem saepe feriens eum qui cum Q. Catulo fuerat ei communis crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut non tam se mori quam spoliari suo praesidio cum patriam tum etiam me doleret. Quem quidem uirum si nulla uis repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille furenti fratri suo consularis restitisset qui consul incipientem furere atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit? Ex hac igitur domo progressa ista mulier de ueneni celeritate dicere audebit? Nonne ipsam domum metuet ne quam uocem eiciat, non parietes conscios, non noctem illam funestam ac luctuosam perhorrescet? Sed reuertor ad crimen; etenim haec facta illius clarissimi ac fortissimi uiri mentio et uocem meam fletu debilitauit et mentem dolore impediuit.

XXV

Sed tamen uenenum unde fuerit, quem ad modum paratum sit non dicitur. Datum esse aiunt huic P. Licinio, pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum esse cum seruis ut uenirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse uenturum atque eis ueneni pyxidem traditurum. Hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri in eum locum constitutum, cur illi serui non ad Caelium domum uenerint. Si manebat tanta illa consuetudo Caeli, tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset si apud Caelium mulieris seruus uisus esset? Sin autem iam suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, hinc illae lacrimae nimirum et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum. "Immo" inquit "cum serui ad dominam rem totam et maleficium Caeli detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut omnia Caelio pollicerentur; sed ut uenenum, cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui locum iussit balneas Senias, ut eo mitteret amicos qui delitiscerent, deinde repente, cum uenisset Licinius uenenumque traderet, prosilirent hominemque comprenderent".

XXVI

Quae quidem omnia, iudices, perfacilem rationem habent reprendendi. Cur enim potissimum balneas publicas constituerat? In quibus non inuenio quae latebra togatis hominibus esse posset. Nam si essent in uestibulo balnearum, non laterent; sin se in intimum conicere uellent, nec satis commode calceati et uestiti id facere possent et fortasse non reciperentur, nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione familiaris facta erat balneatori. Atque equidem uehementer exspectabam quinam isti uiri boni testes huius manifesto deprehensi ueneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. Sed non dubito quin sint pergraues, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam prouinciam susceperint ut in balneas contruderentur, quod illa nisi a uiris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam uelit sit potens, numquam impetrauisset. Sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? Virtutem eorum diligentiamque cognoscite. "In balneis delituerunt". Testis egregios! "Dein temere prosiluerunt". Homines temperantis! Sic enim fingitis, cum Licinius uenisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente euolasse istos praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque ex illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. O magnam uim ueritatis, quae contra hominum ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa defendat!

XXVII

Velut haec tota fabella ueteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum inuenire exitum potest! Quid enim? Isti tot uiri - nam necesse est fuisse non paucos ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatior - cur Licinium de manibus amiserunt? Qui minus enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? Erant enim illi positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur aut cum retineret uenenum aut cum tradidisset. Hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum prouincia qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. Fuerant ad hoc rogati, fuerant ad hanc rem conlocati, ut uenenum, ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprenderetur. Potueruntne magis tempore prosilire quam cum Licinius uenisset, cum in manu teneret ueneni pyxidem? Quae cum iam erat tradita seruis, si euasissent subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. Quem quo modo illi reprehenderent? uidisse se dicerent? Primum ad se uocarent maximi facinoris crimen; deinde id se uidisse dicerent quod quo loco conlocati fuerant non potuissent uidere. Tempore igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius uenisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, uenenum traderet. Mimi ergo iam exitus, non fabulae; in quo cum clausula non inuenitur, fugit aliquis e manibus, dein scabilla concrepant, aulaeum tollitur.

XXVIII

Quaero enim cur Licinium titubantem, haesitantem, cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus emiserit, cur non comprenderint, cur non ipsius confessione, multorum oculis, facinoris denique uoce tanti sceleris crimen expresserint. An timebant ne tot unum, ualentes imbecillum, alacres perterritum superare non possent? Nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus exitus criminis reperietur. Itaque haec causa ab argumentis, a coniectura, ab eis signis quibus ueritas inlustrari solet ad testis tota traducta est. Quos quidem ego, iudices, testis non modo sine ullo timore sed etiam cum aliqua spe delectationis exspecto. Praegestit animus iam uidere, primum lautos iuuenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde fortis uiros ab imperatrice in insidiis atque in praesidio balnearum conlocatos. Ex quibus requiram quem ad modum latuerint aut ubi, alueusne ille an equus Troianus fuerit qui tot inuictos uiros muliebre bellum gerentis tulerit ac texerit. Illud uero respondere cogam, cur tot uiri ac tales hunc et unum et tam imbecillum quem uidetis non aut stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt. Quam uolent in conuiuiis faceti, dicaces, non numquam etiam ad uinum diserti sint, alia fori uis est, alia triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe alia est solis, alia lychnorum. Quam ob rem excutiemus omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. Sed me audiant, nauent aliam operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent, uigeant apud istam mulierem uenustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deseruiant; capiti uero innocentis fortunisque parcant.

XXXIX

At sunt serui illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. Tandem aliquid inuenimus quod ista mulier de suorum propinquorum, fortissimorum uirorum, sententia atque auctoritate fecisse dicatur. Sed scire cupio quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio sublata aut multarum rerum consciis seruis cum causa praemium persolutum. "At propinquis" inquit "placuit". Cur non placeret, cum rem tute ad eos non ab aliis tibi adlatam sed a te ipsa compertam deferre diceres? Hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit fabula consecuta? Nihil est quod in eius modi mulierem non cadere uideatur. Audita et percelebrata sermonibus res est. Percipitis animis, iudices, iam dudum quid uelim uel potius quid nolim dicere. Quod etiam si est factum, certe a Caelio quidem non est factum - quid enim attinebat? - Est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam insulso quam inuerecundo. Sin autem est fictum, non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte uiderentur. Dicta est a me causa, iudices, et perorata. Iam intellegitis quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa uobis. De ui quaeritis. Quae lex ad imperium, ad maiestatem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam legem Q. Catulus armata dissensione ciuium rei publicae paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis exstinxit, hac nunc lege Caeli adulescentia non ad rei publicae poenas sed ad mulieris libidines et delicias deposcitur.

XXX

Atque hoc etiam loco M. Camurti et C. Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! Stultitiamne dicam an impudentiam singularem? Audetisne, cum ab ea muliere ueniatis, facere istorum hominum mentionem? Audetis excitare tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem sed repressam uetustate? Quo enim illi crimine peccatoque perierunt? Nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniuriam Vettiano nefario sunt stupro persecuti. Ergo ut audiretur Vetti nomen in causa, ut illa uetus aeraria fabula referretur, idcirco Camurti et Caeserni est causa renouata? qui quamquam lege de ui certe non tenebantur, eo maleficio tamen erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi uiderentur. M. uero Caelius cur in hoc iudicium uocatur? Cui neque proprium quaestionis crimen obicitur nec uero aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum, cum uestra seueritate coniunctum. Cuius prima aetas disciplinae dedita fuit eisque artibus quibus instruimur ad hunc usum forensem, ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, dignitatem. Eis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum imitari industriam continentiamque maxime uellet, eis studiis aequalium ut eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis uideretur. Cum autem paulum iam roboris accessisset aetati, in Africam profectus est Q. Pompeio pro consule contubernalis, castissimo homini atque omnis offici diligentissimo; in qua prouincia cum res erant et possessiones paternae, tum etiam usus quidam prouincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. Decessit illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. Voluit uetere instituto et eorum adulescentium exemplo qui post in ciuitate summi uiri et clarissimi ciues exstiterunt industriam suam a populo Romano ex aliqua inlustri accusatione cognosci.

XXXI

Vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querelae. Accusauit C. Antonium, conlegam meum, cui misero praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit, nocuit opinio malefici cogitati. Postea nemini umquam concessit aequalium plus ut in Foro, plus ut in negotiis uersaretur causisque amicorum, plus ut ualeret inter suos gratia. Quae nisi uigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus, In hoc flexu quasi aetatis - nihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia uestra - fama adulescentis paululum haesit ad metas notitia noua eius mulieris et infelici uicinitate et insolentia uoluptatum, quae, inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt uniuersae. Qua ex uita uel dicam quo ex sermone - nequaquam enim tantum erat quantum homines loquebantur uerum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset. Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur - fecit me inuito me hercule et multum repugnante me, sed tamen fecit - nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, reuocat; nemini nostrum obtemperat, est uiolentior quam uellem. Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate uincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia uero tamquam in herbis significant quae uirtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit ingeni laudibus, quam inserenda. Qua re, si cui nimium efferbuisse uidetur huius uel in suscipiendis uel in gerendis inimicitiis uis, ferocitas, pertinacia, si quem etiam minimorum horum aliquid offendit, si purpurae genus, si amicorum cateruae, si splendor, si nitor, iam ista deferuerint, iam aetas omnia, iam res, iam dies mitigarit.

XXXII

Conseruate igitur rei publicae, iudices, ciuem bonarum artium, bonarum partium, bonorum uirorum. Promitto hoc Vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. Quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se ipse legibus iam obligauit. Non enim potest qui hominem consularem, cum ab eo rem publicam uiolatam esse diceret, in iudicium uocarit ipse esse in re publica ciuis turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur esse absolutum ipse impune umquam esse largitor. Habet a M. Caelio res publica, iudices, duas accusationes uel obsides periculi uel pignora uoluntatis. Qua re oro obtestorque uos, iudices, ut qua in ciuitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est, quem uos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem uidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, uita omni inquinatum, qui aedis sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis seruitia ad caedem et ad inflammandam urbem incitauit: in ea ciuitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, M. Caelium libidini muliebri condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse uideatur. Quod cum huius uobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem uos supplicem uestrae misericordiae, seruum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque uestros, uel recordatione parentum uestrorum uel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore uel pietati uel indulgentiae uestrae seruiatis. Nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa occidentem uelle maturius exstingui uolnere uestro quam suo fato, aut hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe uirtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate peruertere. Conseruate parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei maximae non modo non aluisse uos uerum etiam perculisse atque adflixisse uideamini. Quem si nobis, si suis, si rei publicae conseruatis, addictum, deditum, obstrictum uobis ac liberis uestris habebitis omniumque huius neruorum ac laborum uos potissimum, iudices, fructus uberes diuturnosque capietis.