M. TVLLII CICERONIS - IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA XI

I

Magno in dolore, patres conscripti, uel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi ciuis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. Perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. Nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optarat, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseuerans, L. Sulla uehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in ciuis nimis crudelis putabatur. Ecce tibi geminum in scelere par, inuisitatum, inauditum, ferum, barbarum. Itaque quorum summum quondam inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore deuinxit improbissimae naturae et turpissimae uitae similitudo. Ergo id quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. Sed ille cum procul esset a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasse sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui. Quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? Omnis, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse uoluimus, statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. Qualis igitur hostis habendus est is a quo uictore, si cruciatus absit, mors in benefici parte numeretur?

II

Quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetis - ipsi enim uestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem - tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita uictis supplicia seruitutis uidetis. In Galliam inuasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque prouinciam. Alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia diuexare ac diripere cupientis uitae suae periculo conligauit, progressu arcuit, a reditu refrenauit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. Alter in Asiam inrupit. Cur? Si ut in Syriam, patebat uia et certa neque longa; sin ut ad Trebonium, quid opus fuit cum legione? Praemisso Marso nescio quo Octauio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, uexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui norunt - mihi enim hic senator ignotus est - sed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella. Nulla suspicione belli - quis enim id putaret? - secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio; complexus summae beneuolentiae falsi indices exstiterunt in amore simulato; dexterae quae fidei testes esse solebant sunt perfidia et scelere uiolatae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si ut ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui ciuis etiam tum speciem haberet, miser. Ex quo nimirum documentum nos capere fortuna uoluit quid esset uictis extimescendum. Consularem hominem consulari imperio prouinciam Asiam obtinentem Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in uictoria liberalis uideretur. Cum uerborum contumeliis optimum uirum incesto ore lacerasset, tum uerberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. Post ceruicibus fractis caput abscidit, idque adfixum gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatum abiecit in mare. Cum hoc hoste bellandum est cuius taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est. Quid loquar de caede ciuium Romanorum, de direptione fanorum? Quis est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? Et nunc tota Asia uagatur, uolitat ut rex; nos alio bello distineri putat: quasi uero non idem unumque bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium.

III

Imaginem M. Antoni crudelitatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa efficta est; ab hoc Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. Num leniorem quam in Asia Dolabella fuit in Italia, si liceat, fore putatis Antonium? Mihi quidem et ille peruenisse uidetur quoad progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse partem relicturus. Ponite igitur ante oculospatres

conscripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam: nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios uideret quam quae res esset audisset; furentis introitum Dolabellae, uocem impuram atque os illud infame, uincla, uerbera, eculeum, tortorem carnificemque Samiarium: quae tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque iudicio omnium maxima. Est enim sapientis, quicquid accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si euenerit. Maioris omnino est consili prouidere ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre. Ac Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis - quamquam eius numquam particeps fuit - ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit non solum in uiuo, sed etiam in mortuo; atque in eius corpore lacerando atque uexando, cum animum satiare non posset, oculos pauerit suos.

IV

O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserrimum esse uoluisti! "Dolores Trebonius pertulit magnos." Multi ex morbi grauitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. "Longus fuit dolor." Bidui, at compluribus annorum saepe multorum. Nec uero grauiora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta morborum. Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. Nam quo maior uis est animi quam corporis, hoc sunt grauiora ea quae concipiuntur animo quam illa quae corpore. Miserior igitur qui suscipit in se scelus quam is qui alterius facinus subire cogitur. Cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem a Carthaginiensibus Regulus. Qua re cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in ciue de Dolabella iudicandum est? An uero hoc conferendum est aut dubitandum uter miserior sit, isne cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit, an is qui cunctis senatus sententiis hostis est iudicatus? Nam ceteris quidem uitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre uitam Treboni cum Dolabellae? Alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? Alteri a puero pro deliciis crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent uerecundo. Et hic, di immortales! aliquando fuit meus. Occulta enim erant uitia non inquirenti. Neque nunc fortasse alienus ab eo essem, nisi ille nobis, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inuentus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et uigilantius caueamus Antonium.

V

Etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at uidetis quos et quam multos habeat Antonius. Primum Lucium fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam uoraginem! Quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere? Quid Censorinum? qui se uerbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. Quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se petere profitetur. Atque hoc quidem detestabile omen auertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praetura putat. Alter Caesar Vopiscus ille summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, soluatur legibus: quamquam leges eum non tene.it propter eximiam, credo, dignitatem. At hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis. Sed haec iudicum culpa, non mea est. Ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in ciuitate retinere. Qui tamen nunc nihil aliud agere uidetur nisi ut intellegamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et e re publica iudicauisse. Neque hoc in hoc uno est: sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. Quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt nisi crudelissimum putatis fore? Accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nunc, ut sperat, urbis: a qua cum sit alienus, suo capiti saluis nobis ominetur. Cum hoc ueteranus Cafo, quo neminem ueterani peius oderunt. His quasi praeter dotem quam in ciuilibus malis acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. Quibus utinam contenti essent! ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quiduis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus.

VI

Quid? illa castrorum M. Antoni lumina, nonne ante oculos proponitis? Primum duos conlegas Antoniorum et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae diuisores lege ea quam senatus per uim latam iudicauit; quorum alter commentatus est mimos, alter egit tragoediam. Quid dicam de Apulo Domitio? cuius modo bona proscripta uidi. Tanta procuratorum est neglegentia. At hic nuper sororis filio infudit uenenum, non dedit. Sed non possunt non prodige uiuere qui nostra bona sperant, cum effundant sua. Vidi etiam P. Deci auctionem, clari uiri, qui maiorum exempla persequens pro alieno se aere deuouit. Emptor tamen in ea auctione inuentus est nemo. Hominem ridiculum qui se exserere aere alieno putet posse, cum uendat aliena. Nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae uidentur Furiae debitorum; uindicem enim nouarum tabularum nouam tabulam uidimus. Quid de T. Planco? quem praestantissimus ciuis, Aquila, Pollentia expulit et quidem crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! Lumen et decus illius exercitus paene praeterii, T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum, quoniam omnia iura dissoluit, nisi forte iure Germanum Cimber occidit. Cum hanc et huius generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu et copia? Quapropter, ut inuitus saepe dissensi a Q. Fufio, ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. Itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim seueram, grauem, re publica dignam sententiam: iudicauit hostem Dolabellam; bona censuit publice possidenda. Quo cum addi nihil potuisset - quid enim atrocius potuit, quid seuerius decernere? - dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent grauiorem sententiam dixisset, in eam se iturum! Quam seueritatem quis potest non laudare?

VII

Nunc, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. Neque enim quiescit; habet legionem, habet fugitiuos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. Quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerendum est, imperator est deligendus. Duae dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; alteram quia alienam his temporibus existimo. Nam extraordinarium imperium populare atque uentosum est, minime nostrae grauitatis, minime huius ordinis. Bello Antiochino magno et graui, cum L. Scipioni prouincia Asia obuenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium, illius Sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam uirtutem esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis eisque rebus gestis, defuturum. Quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis prouincia commutatum; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio; ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem uellet.

VIII

Cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. Rogatus est populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanus remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. Sed ne tum quidem populus Romanus ad priuatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharat; qui, cum longe omnis belli gloria et uirtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. Ita populus Romanus consuli potius Crasso quam priuato Africano bellum gerendum dedit. De Cn. Pompei imperiis, summi uiri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. Nam Sertorianum bellum a senatu priuato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se mittere dixit, non pro consule. Quae igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et grauissimus ciuis, L. Caesar, in senatum introduxit? Clarissimo uiro atque innocentissimo decreuit imperium, priuato tamen: in quo maximum nobis onus imposuit. Adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, uidebor suffragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegauisse. Quod si comitia placet in senatu haberi, petamus, ambiamus, tabella modo detur nobis, sicut populo data est. Cur committis, Caesar, ut aut praestantissimus uir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse uideatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus, eodem honore digni non putemur? At enim - nam id exaudio - C. Caesari adulescentulo imperium extraordinarium mea sententia dedi. Ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publica, ne cogitatum quidem, tantum haberet ut sine eo salua esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem. Aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. Quae est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus? Non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. Eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. Milites ueterani qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant uolebant sibi ab illo imperari; legio Martia et legio quarta ita se contulerant ad auctoritatem senatus et rei publicae dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. Imperium C. Caesari belli necessitas, fascis senatus dedit. Otioso uero et nihil agenti priuato, obsecro te, L. Caesar - cum peritissimo homine mihi res est - quando imperium senatus dedit?

IX

Sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito uidear. Etsi quis potest refragari non modo non petenti uerum etiam recusanti? Illa uero, patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum grauitate sententia est ut consules Dolabellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. Dicam cur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus sit uidete. Cum consul designatus obsideatur, cum in eo liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Romano pestiferi ciues parricidaeque desciuerint, cumque id bellum geramus quo bello de dignitate, de libertate, de uita decernamus, si in potestatem quis Antoni uenerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut inuidiae materiam dedisse uideamur? At uero ita decernunt "ut liberato Bruto": id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. Ego uero mentionem omnino prouinciarum factam dico alienissimo tempore. Quamuis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad uirum fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam deriuare curae et cogitationis tuae. Si autem fieri posset, uel pluris te animos habere uellem quos omnis ad Mutinam intenderes. Quod quoniam fieri non potest, isto te animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil uolumus nisi de Bruto cogitare. Facis tu id quidem et eo maxime incumbis, intellego; duas tamen res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. Incitare et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ulla ex parte curam transferre debemus.

X

Adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde inuidiam: imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam ornatamque a senatu prouinciam deposui ut incendium patriae omissa omni cogitatione restinguerem. Nemo erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te inuito prouinciam tibi esse decretam. Hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id quod non curas cupere uideare. Quod quidem eo uehementius tibi laborandum est quia in eandem cadere suspicionem conlega, uir clarissimus, non potest. Nihil horum scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat; ante prouinciam sibi decretam audiet quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. Vereor ne exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed uoluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. Quod si prouinciae consulibus expetendae uidentur, sicut saepe multis clarissimis uiris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus ciuitatis, qui ita conseruandus est ut id signum quod de caelo delapsum Vestae custodiis continetur; quo saluo salui sumus futuri. Tunc uel in caelum uos, si fieri potuerit, umeris nostris tollemus; prouincias certe dignissimas uobis deligemus; nunc quod agitur agamus. Agitur autem liberine uiuamus an mortem obeamus, quae certe seruituti anteponenda est. Quid? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? Quando enim ueniet consul? An id exspectamus quoad ne uestigium quidem Asiae ciuitatum atque urbium relinquatur? At mittent aliquem de suo numero. Valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo uiro priuato imperium extra ordinem non dedi. At hominem dignum mittent. Num P. Seruilio digniorem? At eum quidem ciuitas non habet. Quod ergo ipse nemini putaui dandum, ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem? Expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda.

XI

Quis igitur is est? Aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. Decernerem plane, sicut multa "consules, alter amboue," ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam uergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex acie respectum haberemus, sed ut ea ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. Praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et grauem; tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. Hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. Est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae prouidendum. Quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum sustinere. Quod si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum. Nam et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit. Necesse est enim in potius parere quam moribus. Nec enim nunc primum tanta conuersione et perturbatione omnium rerum temporibus aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicauit. Itaque si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales uirtute, auctoritate, nobilitate ei summi uiri quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus.

XII

Num igitur Brutus exspectauit decreta nostra, cum studia nosset? Neque enim est in prouinciam suam Cretam profectus: in Macedoniam alienam aduolauit; omnia sua putauit quae uos uestra esse uelitis; legiones conscripsit nouas, excepit ueteres; equitatum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitum hostem sua sententia iudicauit. Nam ni ita esset, quo iure equitatum a consule abduceret? Quid? C. Cassius, pari magnitudine animi et consili praeditus? nonne eo ex Italia consilio profectus est ut prohiberet Syria Dolabellam? Qua lege, quo iure? Eo quod Iuppiter ipse sanxit, ut omnia quae rei publicae salutaria essent legitima et iusta haberentur. Est enim lex nihil aliud nisi recta et a numine deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibens contraria. Huic igitur legi paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam prouinciam, si homines legibus scriptis uterentur, eis uero oppressis suam lege naturae. Sed ut ea uestra quoque auctoritate firmetur, censeo: cum P. Dolabella quique eius crudelissimi et taeterrimi facinoris ministri socii, adiutores fuerunt hostes populi Romani a senatu iudicati sint, cumque senatus P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is qui omnia deorum hominumque iura nouo, inaudito, inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit poenas dis hominibusque meritas debitasque persoluat, senatui placere C. Cassium pro consule prouinciam Syriam obtinere, ut qui optimo iure eam prouinciam obtinuerit, eum a Q. Marcio Crispo pro consule, L. Statio Murco pro consule, A. Allieno legato exercitus accipere, eosque ei tradere, cumque eis copiis et si quas praeterea parauerit bello P. Dolabellam terra marique persequi. Eius belli gerendi causa quibus ei uideatur nauis, nautas, pecuniam ceteraque quae ad id bellum gerendum pertineant, ut imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto ius potestatemque habeat, utique, quamcumque in prouinciam eius belli gerendi causa aduenerit, ibi maius imperium C. Cassi pro consule sit quam eius erit qui eam prouinciam tum obtinebit, cum C. Cassius pro consule in eam prouinciam uenerit; regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis bellis saepe numero imperium populi Romani iuuerint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuuissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos. Itemque si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum populumque Romanum eorum offici non immemorem futurum. Vtique C. Pansa A. Hirtius consules, alter amboue, si eis uideretur, re publica recuperata de prouinciis consularibus" praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore referant. Interea prouinciae ab eis a quibus obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto successum sit.

XIII

Hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum armabitis Cassium; nec enim animum eius potestis ignorare nec copias. Animus is est quem uidetis; copiae quas audistis, fortes et constantes uiri, qui ne uiuo quidem Trebonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare siuissent. Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto ne dici quidem se legatum Dolabellae uolet. Est Q. Caecili Bassi, priuati illius quidem, sed fortis et praeclari uiri, robustus et uictor exercitus. Deiotari regis et patris et fili et magnus et nostro more institutus exercitus; summa in filio spes, summa ingeni indoles, summa uirtus. Quid de patre dicam? cuius beneuolentia in populum Romanum est ipsius aequalis aetati; qui non solum socius imperatorum nostrorum fuit in bellis uerum etiam dux copiarum suarum. Quae de illo uiro Sulla, quae Murena, quae Seruilius, quae Lucullus, quam ornate, quam honorifice, quam grauiter saepe in senatu praedicauerunt? Quid de Cn. Pompeio loquar? qui unum Deiotarum in toto orbe terrarum ex animo amicum uereque beneuolum, unum fidelem populo Romano iudicauit. Fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque prouinciis: ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. Secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum ciuile bellum in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit dicere non est necesse, praesertim cum contra ac Deiotarus sensit uictoria belli iudicarit. Quo in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, ne uicta quidem causa uituperanda est. Ad has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent. Neque uero classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum eius in Syria nomen atque Phoenice est.

XIV

Paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. Magnas ille res gessit ante Bibuli, summi uiri, aduentum, cum Parthorum nobilissimos duces maximas copias fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberauit. Maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam uocis testimonio conseruemus. Animaduerti, patres conscripti, exaudiui etiam nimium a me Brutum ornari; Cassio uero sententia mea dominatum et principatum dari. Quos ego orno? Nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. Quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornaui? Num igitur reprehenditis? An Antonios potius ornarem, non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia conligam? Ego uero istos oti, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo. "Vide," inquit "ne ueteranos offendas:" hoc enim uel maxime exaudio. Ego autem ueteranos tueri debeo, sed eos quibus sanitas est; certe timere non debeo. Eos uero ueteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Caesarem auctorem beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt uitae suae periculo, non tueri solum sed etiam commodis augere debeo. Qui autem quiescunt, ut septima, ut octaua legio, in magna gloria et laude ponendos puto. Comites uero Antoni qui, postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? Ergo aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti quos conseruare debemus, aut impii quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus.

XV

Quorum igitur ueteranorum, animos ne offendamus ueremur? Eorumne qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? Quibus cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? An eorum qui utrisque armis uacant? Non uereor ne acerbus cuiquam istorum sit qui otio delectantur. Tertio uero generi non militum ueteranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere. Quamquam, patres conscripti, quousque sententias dicemus ueteranorum arbitratu? Quod eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad arbitrium illorum imperatores etiam deligamus? Ego autem - dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio - non tam ueteranos metuendos nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid nouae legiones ad liberandam patro - non tam ueteranos metuendos nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid nouae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de uestra grauitate sentiat. Nihil enim semper floret; aetas succedit aetati: diu legiones Caesaris uiguerunt; nunc uigent Pansae, uigent Hirti, uigent Caesaris fili, uigent Planci; uincunt numero, uincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate uincunt. Id enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur. Itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. Fruantur illi suis, persoluantur his quae spopondimus. Id enim deos immortalis spero aequissimum iudicare. Quae cum ita sint, eam quam dixi sententiam uobis, patres conscripti, censeo comprobandam.