M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD QVINTVM FRATREM - LIBER III

I

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. Ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludorum diebus, Philotimo tribulibus commendatis. In Arcano a. d. IIII Id. Sept. fui; ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a uilla, belle sane fluentem uidi, praesertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese conlecturos esse dicebant; apud Herum recte erat. In Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem; sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem et auiarium. Villa mihi ualde placuit propterea quod summam dignitatem pauimentata porticus habebat, quod mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota patet et columnae politae sunt. Totum in eo est, quod mihi erit curae, tectorium ut concinnum sit. Pauimenta recte fieri uidebantur; cameras quasdam non probaui mutarique iussi. Quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi ut est magis placebat; neque enim satis loci uidebatur esse atriolo neque fere solet nisi in iis aedificiis fieri in quibus est atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eius modi membra; nunc hoc uel honestae testudinis uel ualde boni aestiui locum obtinebit; tu tamen si aliter sentis, rescribe quam primum. In balneariis assa in alterum apodyteri angulum promoui propterea quod ita erant posita ut eorum uaporarium [, ex quo ignis erumpit,] esset subiectum cubiculis. Subgrande cubiculum autem et hibernum altum ualde probaui quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis. Columnas neque rectas neque e regione Diphilus conlocarat; eas scilicet demolietur; aliquando perpendiculo et linea discet uti. Omnino spero paucis mensibus opus Diphili perfectum fore; curat enim diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit. II. Ex eo loco recta Vitularia uia profecti sumus in Fufidianum fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio HS quattuor milia emeramus. Ego locum aestate umbrosiorem uidi numquam; permultis locis aquam profluentem et eam uberem. Quid quaeris? iugera L prati Caesius inrigaturum facile te arbitrabatur. Equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suauitate uillam habiturum piscina et salientibus additis, palaestra et silua †uirdicata†. Fundum audio te hunc Bouillanum uelle retinere; de eo quid uideatur ipse constitues. †Calibus† aiebat aqua dempta et eius aquae iure constituto et seruitute fundo illi imposita tamen nos pretium seruare posse si uendere uellemus. Mescidium mecum habui; is sese ternis nummis in pedem tecum transegisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum tribus milibus. Mihi plus uisum est; sed praestabo sumptum nusquam melius posse poni. Cillonem arcessieram Venafro; sed eo ipso die quattuor eius conseruos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat. Id. Sept. in Laterio fui. Viam perspexi; quae mihi ita placuit ut opus publicum uideretur esse, praeter CL passuum (sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo qui est ad Furinae, Satricum uersus. Eo loco puluis non glarea iniecta est (id mutabitur), et ea uiae pars ualde accliuis est; sed intellexi aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per Lucustae neque Varronis uelles ducere. †Veluinum† ante suum fundum probe munierat; Lucusta non attigerat. Quem ego Romae adgrediar et, ut arbitror, commouebo, et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, de aqua per fundum eius ducenda rogabo. Nicephorum, uilicum tuum, sane probaui quaesiuique ex eo ecquid ei de illa aedificatiuncula Lateri de qua mecum locutus es mandauisses; tum is mihi respondit se ipsum eius operis HS sedecim milia conductorem fuisse, sed te postea multa addidisse ad opus, nihil ad pretium; itaque id se omisisse. Mihi me hercule ualde placet te illa ut constitueras addere; quamquam ea uilla quae nunc est tamquam philosopha uidetur esse quae obiurget ceterarum uillarum insaniam; uerum tamen illud additum delectabit. Topiarium laudaui; ita omnia conuestiuit hedera, qua basim uillae, qua intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere uideantur et hederam uendere. Iam apodyterioi nihil alsius, nihil muscosius. Habes fere de rebus rusticis. Vrbanam expolitionem urget ille quidem [et] Philotimus et Cincius sed etiam ipse crebro interuiso, quod est facile factu; quam ob rem ea te cura liberatum uolo. III. De Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi sed tu quoque mihi uelim ignoscas; non enim concedo tibi plus ut illum ames quam ipse amo. Atque utinam [mihi] his diebus in Arpinati, quod et ipse cupierat et ego non minus, mecum fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi uidetur, scribas uelim, cum aliquo exibimus eat nobiscum puerumque educat. Clamores efficiam si eum mecum habuero otiosus; nam Romae respirandi non est locus. Id me scis antea gratis tibi esse pollicitum; quid nunc putas, tanta mihi abs te mercede proposita? Venio nunc ad tuas litteras quas pluribus epistulis accepi dum sum in Arpinati; nam mihi uno die tres sunt redditae et quidem, ut uidebantur, eodem abs te datae tempore, una pluribus uerbis in qua primum erat quod antiquior dies in tuis fuisset adscripta litteris quam in Caesaris. Id facis Oppius non numquam necessario ut, cum tabellarios constituerit mittere litterasque a nobis acceperit, aliqua re noua impediatur et necessario serius quam constituerat mittat, neque nos datis iam epistulis diem commutari curamus. Scribis de Caesaris summo in nos amore; hunc et tu fouebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. De Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. Quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio tamen ex parte gaudeo. In Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites, non intellego; nemo istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspectet. Trebatium uero meum quod isto admisceas nihil est: ego illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit; si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo uindico et libero. Quod scribis te a Caesare cottidie plus diligi, immortaliter gaudeo; Balbum uero, qui est istius rei, quem ad modum scribis, adiutor, in oculis fero. Trebonium meum a te amari teque ab illo pergaudeo. De tribunatu quod scribis, ego uero nominatim petiui Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse perscripsit meamque in rogando uerecundiam obiurgauit. Si cui praeterea petiero (id quod etiam Oppio dixi ut ad illum scriberet) facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi molesti sunt sibi negari a me non facile patiuntur. Ego Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in salutem nostram facile perspexi. De Britannicis rebus cognoui ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus. De publicis negotiis, quae uis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti sciebam. IV. Rescripsi epistulae maximae. Audi nunc de minuscula, in qua primum est de Clodi ad Caesarem litteris; in quo Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti ueniam non dedit uti ullum ad illam furiam uerbum rescriberet. Alterum est de Caluenti Mari oratione quod scribis; miror tibi placere me ad eam rescribere, praesertim cum illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant. Libros meos [omnis] quos exspectas incohaui sed conficere non possum his diebus. Orationes efflagitatas pro Scauro et pro Plancio absolui. Poema ad Caesarem quod institueram incidi; tibi quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo spati, scribam. Venio ad tertiam. Balbum quod ais mature Romam bene comitatum esse uenturum mecumque adsidue usque ad Id. Mai. futurum, id mihi pergratum perque iucundum. Quod me in eadem epistula, sicut saepe antea, cohortaris ad ambitionem et ad laborem, faciam equidem, sed quando uiuemus? Quarta epistula mihi reddita est Id. Sept., quam a. d. IIII Id. Sext. ex Britannia dederas. In ea nihil sane erat noui praeter Erigonam (quam si ab Oppio accepero, scribam ad te quid sentiam, nec dubito quin mihi placitura sit) et, quod paene praeterii, de eo quem scripsisti de Milonis plausu scripsisse ad Caesarem. Ego uero facile patior ita Caesarem existimare, illum quam maximum fuisse plausum. Et prorsus ita fuit; et tamen ille plausus qui illi datur quodam modo nobis uidetur dari. Reddita etiam mihi est peruetus epistula, sed sero adlata, in qua de aede Telluris et de porticu Catuli me admones. Fit utrumque diligenter. Ad Telluris quidem etiam tuam statuam locaui. Item de hortis me quod admones, nec fui umquam ualde cupidus et nunc domus suppeditat mihi hortorum amoenitatem. Romam cum uenissem a. d. XIII Kal. Oct., absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclauia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum; id nunc honeste uergit in tectum inferioris porticus. Cicero noster dum ego absum non cessauit apud rhetorem; de eius eruditione quod labores nihil est, quoniam ingenium eius nosti, studium ego uideo; cetera eius suscipio, ut me putem praestare debere. V. Gabinium tres adhuc factiones postulant: L. Lentulus, flaminis filius, qui iam de maiestate postulauit; Ti. Nero cum bonis subscriptoribus; C. Memmius tribunus pl. cum L. Capitone. Ad urbem accessit a. d. XII Kal. Oct.; nihil turpius nec desertius; sed his iudiciis nihil audeo confidere. Quod Cato non ualebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat postulatus. Pompeius a me ualde contendit de reditu in gratiam, sed adhuc nihil profecit nec, si ullam partem libertatis tenebo, proficiet. Tuas litteras uehementer exspecto. Quod scribis te audisse in candidatorum consularium coitione me interfuisse, id falsum est; eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messala excluderetur. Cui quidem uehementer satis facio rebus omnibus; ut arbitror, etiam Memmio. Domitio ipsi multa iam feci quae uoluit quaeque a me petiuit. Scaurum beneficio defensionis ualde obligaui. Adhuc erat ualde incertum et quando comitia et qui consules futuri essent. Cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a uobis uenerunt a. d. XI Kal., septimo uicesimo die. O me sollicitum! quantum ego dolui in Caesaris suauissimis litteris! sed quo erant suauiores, eo maiorem dolorem illius ille casus adferebat. Sed ad tuas uenio litteras. Primum tuam remansionem etiam atque etiam probo, praesertim cum, ut scribis, cum Caesare communicaris. Oppium miror quicquam cum Publio; mihi enim non placuerat. Quod inferiore epistula scribis, me Id. Sept. Pompeio legatum iri, id ego non audiui scripsique ad Caesarem neque Vibullium Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec [ad] Oppium. Quo consilio? quamquam Oppium ego tenui quod priores partes Vibulli erant; cum eo enim coram Caesar egerat, ad Oppium scripserat. Ego uero nullas deuteras phrontidas habere possum in Caesaris rebus; ille mihi secundum te et liberos nostros ita est ut sit paene par. Videor id iudicio facere (iam enim debeo), sed tamen amore sum incensus. VI. Cum scripsissem haec infima quae sunt mea manu, uenit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret. Dedit mihi epistulam legendam tuam, quam paulo ante acceperat, Aristophaneo modo ualde me hercule et suauem et grauem; qua sum admodum delectatus. Dedit etiam alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse adfixum tamquam magistro. Quam illum epistulae illae delectarunt, quam me! Nihil puero illo suauius, nihil nostri amantius. Hoc inter cenam Tironi dictaui, ne mirere alia manu esse. Annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de se diligenter et tamen consilio se uerissimo iuuares. P. Seruilius pater, ex litteris quas sibi a Caesare missas esse dicebat, significat ualde te sibi gratum fecisse quod de sua uoluntate erga Caesarem humanissime diligentissimeque locutus esses. Cum Romam ex Arpinati reuertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse. Non possum scribere me miratum esse illum tam inhumaniter fecisse ut sine meis litteris ad te proficisceretur; illud scribo, mihi molestum fuisse. Iam enim diu cogitaueram, ex eo quod tu ad me scripseras, ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri uellem, illi darem, quod me hercule hisce litteris quas uulgo ad te mitto nihil fere scribo quod si in alicuius manus inciderit moleste ferendum sit. Minucio me et Saluio et Labeoni reseruabam; Labeo aut tarde proficiscetur aut hic manebit. Hippodamus ne numquid uellem quidem rogauit. T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari; is homo semper me delectauit fraterque eius mecum est multum; qua re, uti instituisti, complectere adulescentem. VII. Quod multos dies epistulam in manibus habui propter commorationem tabellariorum, ideo multa conlecta sunt aliud alio tempore uelut hoc: T. Anicius mihi saepe iam dixit sese tibi suburbanum si quod inuenisset non dubitaturum esse emere. In eius sermone ego utrumque soleo admirari, et te de suburbano emendo cum ad illum scribas non modo ad me non scribere sed etiam aliam in sententiam [de suburbano] scribere, et cum ad illum scribas nihil te recordari [de se] de epistulis illis quas in Tusculano eius tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi, gnothi pos alloi kechretai, totum denique uultum, sermonem, animum eius, quem ad modum conicio, quasi * * *; sed haec tu uideris. De suburbano cura ut sciam quid uelis, et simul ne quid ille turbet uide. Quid praeterea? quid? etiam: Gabinius a. d. IIII Kal. Oct. noctu in urbem introierat et hodie hora VIII, cum edicto C. Alfi de maiestate eum adesse oporteret, concursu magno et odio uniuersi populi paene adflictus est. Nihil illo turpius; proximus est tamen Piso; itaque mirificum embolium cogito in secundum librum meorum temporum includere, dicentem Apollinem in concilio deorum qualis reditus duorum imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum perdidisset, alter uendidisset. Ex Britannia Caesar ad me Kal. Sept. dedit litteras quas ego accepi a. d. IIII Kal. Oct, satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim, scribit se sine te fuisse cum ad mare accesserit. Ad eas ego ei litteras nihil rescripsi, ne gratulandi quidem causa, propter eius luctum. Te oro etiam atque etiam, mi frater, ut ualeas.

II

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. A. d. VI Id. Oct. Saluius Ostiam uesperi naui profectus erat cum iis rebus quas tibi domo mitti uolueras. Eodem die Gabinium ad populum luculente calefecerat Memmius sic ut Calidio uerbum facere pro eo non licuerit. Postridie autem eius diei qui erat tum futurus cum haec scribebam ante lucem, apud Catonem erat diuinatio in Gabinium futura inter Memmium et Ti. Neronem et C. L. Antonios [meos] M. f.; putabamus fore ut Memmio daretur, etsi erat Neronis mira contentio. Quid quaeris? probe premitur, nisi noster Pompeius dis hominibusque inuitis negotium euerterit. II. Cognosce nunc hominis audaciam et aliquid in re publica perdita delectare. Cum Gabinius quacumque ueniebat triumphum se postulare dixisset subitoque bonus imperator noctu in urbem hostium plenam inuasisset, in senatum se non committebat. Interim ipso decimo die, quo eum oportebat hostium numerum et militum renuntiare, inrepsit summa infrequentia. Cum uellet exire, a consulibus retentus est; introducti publicani. Homo undique †atius† et, cum a me maxime uulneraretur, non tulit et me trementi uoce exsulem appellauit. Hic (o di! nihil umquam honorificentius nobis accidit) consurrexit senatus cum clamore ad unum sic ut ad corpus eius accederet; pari clamore atque impetu publicani. Quid quaeris? omnes tamquam si tu esses ita fuerunt. Nihil hominum sermone foris clarius. Ego tamen me teneo ab accusando, uix me hercule, sed tamen teneo, uel quod nolo cum Pompeio pugnare (satis est quod instat de Milone) uel quod iudices nullos habemus. Apoteugma formido, addo etiam maleuolentiam hominum, et timeo ne illi me accusante aliquid accedat, nec despero rem et sine me et non nihil per me confici posse. III. De ambitu postulati sunt omnes qui consulatum petunt, a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adulescente, Memmius, a Q. Pompeio Messala, a Triario Scaurus. Magna res in motu est, propterea quod aut hominum aut legum interitus ostenditur. Opera datur ut iudicia ne fiant. Res uidetur spectare ad interregnum. Consules comitia habere cupiunt; rei nolunt, et maxime Memmius quod Caesaris aduentu se sperat futurum consulem, sed mirum in modum iacet. Domitius cum Messala certus esse uidebatur, Scaurus refrixerat. Appius sine lege curiata confirmat se Lentulo nostro successurum; qui quidem mirificus illo die, quod paene praeterii, fuit in Gabinium; accusauit maiestatis; nomina data, cum ille uerbum nullum. Habes forensia. Domi recte, et ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter.

III

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. Occupationum mearum tibi signum sit librari manus. Diem scito esse nullum, quo die non dicam pro reo; ita, quicquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere confero. Negotia se nostra sic habent, domestica uero ut uolumus. Valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant. Expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus, sed tua †ad perfectum† iam res rustica Arcani et Lateri. Praeterea de aqua, de uia nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem. Sed me illa cura sollicitat angitque uehementer, quod dierum iam amplius quinquaginta interuallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit; me autem iam et mare istuc et terra sollicitat neque desino, ut fit in amore, ea quae minime uolo cogitare. Qua re non equidem iam te rogo ut ad me de te, de rebus istis scribas (numquam enim, cum potes, praetermittis), sed hoc te scire uolo, nihil fere umquam me sic exspectasse ut, cum haec scribebam, tuas litteras. II. Nunc cognosce ea quae sunt in re publica. Comitiorum cottidie singuli dies tolluntur obnuntiationibus magna uoluntate bonorum omnium; tanta inuidia sunt consules propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum. Candidati consulares quattuor omnes rei; causae sunt difficiles, sed enitemur ut Messala noster saluus sit, quod est etiam cum reliquorum salute coniunctum. Gabinium de ambitu reum fecit P. Sulla subscribente priuigno Memmio, fratre Caecilio, Sulla filio; contra dixit L. Torquatus omnibusque libentibus non obtinuit. Quaeris quid fiat de Gabinio. III. Sciemus de maiestate triduo; quo quidem in iudicio odio premitur omnium generum, maxime testibus laeditur, accusatoribus frigidissimis utitur; consilium uarium, quaesitor grauis et firmus Alfius, Pompeius uehemens in iudicibus rogandis. Quid futurum sit nescio; locum tamen illi in ciuitate non uideo. Animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum euentum lenissimum. IV. Habes fere de omnibus rebus. Vnum illud addam: Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris, hominis, opinor, ualde exercitati et boni; sed nostrum instituendi genus esse paulo eruditius et thetikoteron non ignoras. Qua re neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam uolo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari uidetur. In quo quoniam ipsi quoque fuimus, patiamur illum ire nostris itineribus; eodem enim peruenturum esse confidimus. Sed tamen, si nobiscum eum rus aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudinemque inducemus; magna enim nobis a te proposita merces est, quam certe nostra culpa numquam minus adsequemur. Quibus in locis et qua spe hiematurus sis ad me quam diligentissime scribas uelim.

IV

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. Gabinius absolutus est. Omnino nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consilio sordidius; sed tamen nisi incredibilis contentio preces Pompei, dictaturae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio sententiis condemnatus sit XXXII cum LXX tulissent. Est omnino tam graui fama hoc iudicium ut uideatur reliquis iudiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis. Sed uides nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla iudicia, nullam in nullo nostrum dignitatem. Quid plura de iudicibus? duo praetorii sederunt, Domitius Caluinus (is aperte absoluit ut omnes uiderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiauit). II. Aiunt non nulli, ut Sallustius, me oportuisse accusare. His ego iudicibus committerem? quid essem, si me agente esset elapsus? Sed me alia mouerunt: non putasset sibi Pompeius de illius salute sed de sua dignitate mecum esse certamen; in urbem introisset; ad inimicitias res uenisset; cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus uiderer; auriculam fortasse mordicus abstulisset; cum Clodio quidem certe redisset in gratiam. Ego uero meum consilium, si praesertim tu non improbas, uehementer adprobo. Ille cum a me [in] singularibus meis studiis ornatus esset cumque ego illi nihil deberem, ille mihi omnia, tamen in re publica me a se dissentientem non tulit (nihil dicam grauius) et minus potens eo tempore quid in me florentem posset ostendit; nunc cum ego ne curem quidem multum posse, res quidem publica certe nihil possit, unus ille omnia possit, cum illo ipso contenderem? sic enim faciendum fuisset. Non existimo te putare id mihi suscipiendum fuisse. III. "Alterutrum", inquit idem Sallustius; "defendisses idque Pompeio contendenti dedisses; etenim uehementer orabat." Lepidum amicum Sallustium, qui mihi aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! Ego uero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secundum fidem et religionem grauissime dixissem, reus se dixit, si in ciuitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogauit. IV. De uersibus quos tibi a me scribi uis, deest mihi quidem opera, quae non modo tempus sed etiam animum uacuum ab omni cura desiderat, sed abest etiam enthousiasmos; non enim sumus omnino sine cura uenientis anni, etsi sumus sine timore. Simul et illud (sine ulla me hercule ironia loquor): tibi istius generis in scribendo priores partis tribuo quam mihi. V. De bibliotheca tua Graeca supplenda, libris commutandis, Latinis comparandis ualde uelim ista confici, praesertim cum ad meum quoque usum spectent. Sed ego mihi ipsi ista per quem agam non habeo; neque enim uenalia sunt quae quidem placeant, et confici nisi per hominem et peritum et diligentem non possunt. Chrysippo tamen imperabo et cum Tyrannione loquar. De fisco quid egerit Scipio quaeram; quod uidebitur rectum esse curabo. De Ascanione tu uero quod uoles facies; me nihil interpono. De suburbano quod non properas laudo; ut habeas hortor. VI. Haec scripsi a. d. VIIII kal. Nou., quo die ludi committebantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum Ciceronem meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non longius (quod uellem), quod Pomptino ad triumphum a. d. IIII Non. Nou. uolebam adesse. Etenim erit nescio quid negotioli; nam Cato et Seruilius praetores prohibituros se minantur nec quid possint scio (ille enim et Appium consulem secum habebit et praetores et tribunos pl.), sed minantur tamen in primisque Are pneon Q. Scaeuola. Cura, mi suauissime et carissime frater, ut ualeas.

V

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. Quod quaeris quid de illis libris egerim quos cum essem in Cumano scribere institui, non cessaui neque cesso, sed saepe iam scribendi totum consilium rationemque mutaui. Nam iam duobus factis libris, in quibus nouendialibus feriis quae fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, P. Rutili, Q. Tuberonis, et Laeli generorum, Fanni et Scaeuolae, sermo autem in nouem et dies et libros distributus de optimo statu ciuitatis et de optimo ciue (sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis uersatus in re publica rebus essem; quae tam antiquis hominibus attribuerem, ea uisum iri ficta esse; oratorum sermonem in illis nostris libris, quod esset de ratione dicendi, belle a me remouisse, ad eos tamen rettulisse quos ipse uidissem; Aristotelem denique quae de re publica et praestanti uiro scribat ipsum loqui. II. Commouit me, et eo magis quod maximos motus nostrae ciuitatis attingere non poteram, quod erant inferiores quam illorum aetas qui loquebantur; ego autem id ipsum tum eram secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem quempiam. Nunc et id uitabo et loquar ipse tecum et tamen illa quae institueram ad te, si Romam uenero, mittam; puto enim te existimaturum a me illos libros non sine aliquo meo stomacho esse refectos. III. Caesaris amore quem ad me perscripsit unice delector; promissis iis quae ostendit non ualde pendeo. Nec sitio honores nec desidero gloriam magisque eius uoluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto; uiuo tamen in ea ambitione et labore, quasi id quod non postulo exspectem. IV. Quod me de uersibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam tempore, nec sane satis commoueor animo ad ea quae uis canenda. †AMPOEIS† uero ad ea quae ipse ego ne cogitando quidem consequor, tu qui omnis isto eloquendi et exprimendi genere superasti a me petis? Facerem tamen ut possem, sed (quod te minime fugit) opus est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt. Abduco equidem me ab omni rei publicae cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod me hercule in primis te celatum uolebam. Angor, mi suauissime frater, angor nullam esse rem publicam, nulla iudicia, nostrumque hoc tempus aetatis quod in illa auctoritate senatoria florere debebat aut forensi labore iactari aut domesticis litteris sustentari, illud uero quod a puero adamaram, pollon aristeuein kai hypeirochos emmenai allon, totum occidisse, inimicos a me partim non oppugnatos, partim etiam esse defensos, meum non modo animum sed ne odium quidem esse liberum, unumque ex omnibus Caesarem esse inuentum qui me tantum quantum ego uellem amaret, aut etiam, sicut alii putant, hunc unum esse qui uellet. Quorum tamen nihil est eius modi ut ego me non multa consolatione cottidie leniam; sed illa erit consolatio maxima, si una erimus. Nunc ad illa uel grauissimum accedit desiderium tui. V. Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem. Qui illum oderunt (ii sunt toti ordines), propter quem oderunt, me ipsum odisse coepissent. Tenui ine, ut [me] puto, egregie, tantum ut facerem quantum omnes uiderent; et in omni summa, ut mones, ualde me ad otium pacemque conuerto. VI. De libris Tyrannio est cessator. Chrysippo dicam; sed res operosa est et hominis perdiligentis. Sentio ipse, qui in summo studio nihil adsequor. De Latinis uero quo me uertam nescio; ita mendose et scribuntur et ueneunt; sed tamen, quod fieri poterit, non neglegam. †Crebrius†, ut ante ad te scripsi, Romae est, et †qui omnia adnuat, debere tibi ualde renuntiant†. Ab aerario puto confectum esse dum absum. VII. Quattuor tragoedias sedecim diebus absoluisse cum scribas, tu quicquam ab alio mutuaris? et eleos quaeris, cum Electram et †Trodam† scripseris? Cessator esse noli et illud "gnothi seauton" noli putare ad adrogantiam minuendam solum esse dictum uerum etiam ut bona nostra norimus; sed et istas et Erigonam mihi uelim mittas. Habes ad duas epistulas proximas. VIII. Romae et maxime in Appia ad Martis mira proluuies; Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae; magna uis aquae usque ad piscinam publicam. Viget illud Homeri: emat'oporinoi, hote labrotaton cheei hydor Zeus, hote de rh'andressi kotessamenos chalepenei. Cadit enim in absolutionem Gabini: hoi biei ein agorei skolias krinosi themistas, ek de diken elasosi, theon opin ouk alegontes IX. Sed haec non curare decreui. Romam cum uenero, quae perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad Ligurium litteras dabo. Hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum. Vale, mi suauissime et optime frater.

VI

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. Superiori epistulae quod respondeam nihil est, quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labieno dedisse, quae adhuc non uenerat; deleuit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. Tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae. Non enim commoda quaedam sequebamur parua ac mediocria. Quid enim erat quod discessu nostro emendum putaremus? Praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi uiri beneuolentia ad omnem statum nostrae dignitatis. Plura ponuntur in spe quam petimus; reliqua ad iacturam reseruentur. Qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et ueteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum uoles depones; sed eius rei maturitas nequedum uenit et tamen iam adpropinquat. II. Etiam illud te admoneo, ne quid ullis litteris committas quod si prolatum sit moleste feramus; multa sunt quae ego nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior. Plura ad te uacuo animo scribam cum, ut spero, se Cicero meus belle habebit. Tu uelim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne tabellariis ut is ad te protinus mittat, an Labieni; ubi enim isti sint Neruii et quam longe absint nescio. III. De uirtute et grauitate Caesaris, quam in summo dolore adhibuisset, magnam ex epistula tua cepi uoluptatem. Quod me institutum ad illum poema iubes perficere, etsi distentus cum opera tum animo sum multo magis, tamen quoniam ex epistula quam ad te miseram cognouit Caesar me aliquid esse exorsum, reuertar ad institutum idque perficiam his supplicationum otiosis diebus, quibus Messalam iam nostrum reliquosque molestia leuatos uehementer gaudeo; eumque quod certum consulem cum Domitio numeratis nihil a nostra opinione dissentitis. Ego Messalam Caesari praestabo. Sed Memmius in aduentu Caesaris habet spem; in quo illum puto errare; hic quidem friget. Scaurum autem iam pridem Pompeius abiecit. IV. Res prolatae; ad interregnum comitia adducta. Rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquuntur; sed tota res et timetur et refrigescit. Pompeius plane se negat uelle; antea mihi ipse non negabat. Hirrus auctor fore uidetur, o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine riuali! Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deterruit. Velit nolit scire difficile est; Hirro tamen agente nolle se non probabit. Aliud hoc tempore de re publica nihil loquebantur; agebatur quidem certe nihil. V. Serrani Domestici fili funus perluctuosum fuit a. d. VIII Kal. Dec.; laudauit pater scripto meo. VI. Nunc de Milone. Pompeius ei nihil tribuit et omnia Guttae dicitque se perfecturum ut in illum Caesar incumbat; hoc horret Milo nec iniuria et, si ille dictator factus sit, paene diffidit. Intercessorem dictaturae si iuuerit manu et praesidio suo, Pompeium metuit inimicum; si non iuuerit, timet ne per uim perferatur. Ludos adparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque non postulatos, uel quia munus magnificum dederat uel quia facultates non erant [uel quia magister] uel quia potuerat magistrum se non aedilem putare. Omnia fere scripsi. Cura, mi carissime frater, ut ualeas.

VII

MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

I. De Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae ne amantissime quidem a te cogitata sunt; tote moi kanoi -! Feci summa cum grauitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate quae feci; illum neque ursi neque leuaui, testis uehemens fui, praeterea quieui. Exitum iudici foedum et perniciosum lenissime tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut his malis rei publicae licentiaque audacium, qua ante rumpebar, nunc ne mouear quidem. Nihil est enim perditius his hominibus, his temporibus; II. itaque ex re publica quoniam nihil iam uoluptatis capi potest, cur stomacher nescio. Litterae me et studia nostra et otium uillaeque delectant maximeque pueri nostri. Angit unus Milo; sed uelim finem adferat consulatus; in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro, tuque istinc, quod facis, adiuuabis. De quo cetera, nisi plane uis eripuerit, recte sunt; de re familiari timeo;

ὁ δὲ μαίνεται οὐκέτ' ἀνεκτῶς,

qui ludos HS †CCC milia† comparet. Cuius in hoc uno inconsiderantiam et ego sustinebo ut potero et tu ut possis est tuorum Neruiorum. III. De motu temporum uenientis anni nihil te intellegere uolueram domestici timoris, sed de communi rei publicae statu; in quo etiam si nihil procuro, tamen nihil curare uix possum. Quam autem te uelim cautum esse in scribendo ex hoc conicito, quod ego ad te ne haec quidem scribo quae palam in re publica turbantur ne cuiusquam animum meae litterae interceptae offendant. Qua re domestica cura te leuatum uolo; in re publica scio quam sollicitus esse soleas. Video Messalam nostrum consulem, si per interregem, sine iudicio, si per dictatorem, tamen sine periculo: odi nihil habet, Hortensi calor multum ualebit, Gabini absolutio lex impunitatis putatur. en parergoi de dictatore tamen actum adhuc nihil est; Pompeius abest, Appius miscet, Hirrus parat, multi intercessores numerantur, populus non curat, principes nolunt, ego quiesco. IV. De mancipiis quod mihi polliceris, ualde te amo et sum equidem, uti scribis, et Romae et in praediis infrequens; sed caue, amabo, quicquam quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris. V. De epistula Vatini risi; sed me ab eo ita obseruari scito ut eius ista odia non sorbeam solum sed etiam concoquam. VI. Quod me hortaris ut absoluam, habeo absolutum, suaue (mihi quidem uti uidetur) epos ad Caesarem, sed quaero locupletem tabellarium, ne accidat quod Erigonae tuae, cui soli Caesare imperatore iter ex Gallia tutum non fuit. VII. Quid? si ‹canem tam› bonum non haberem, deturbem aedificium? quod quidem mihi cottidie magis placet, in primisque inferior porticus et eius conclauia fiunt recte. De Arcano Caesaris opus est elegantia uel me hercule etiam elegantioris alicuius; imagines enim istae et palaestra et piscina et nilus multorum Philotimorum est, non Diphilorum; sed et ipsi ea adibimus et mittemus et mandabimus. VIII. De Felicis testamento tum magis querare, si scias; quas enim tabulas se putauit obsignare, in quibus †in unciis firmissimum tenes† uero (lapsus est per errorem et suum et Sicurae serui) non obsignauit; quas noluit, eas obsignauit. All'oimozeto nos modo ualeamus. IX. Ciceronem et ut rogas amo et ut meretur et debeo; dimitto autem a me et ut a magistris ne abducam et quod mater †Porcia non† discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco; sed sumus una tamen ualde multum. Rescripsi ad omnia. Mi suauissime et optime frater, uale.