M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD FAMILIARES - LIBER XIV

I

Scr. partim Thessalonicae mense Nou., partim Dyrrachi VI Kal. Dec., an. 58.

TVLLIVS TERENTIAE SVAE TVLLIOLAE SVAE CICERONI SVO S. D.

Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam uirtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defatigari. Me miserum! te ista uirtute fide probitate humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas uoluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! Nam quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit. Quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paulo facilius; sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam qui inuidebant, eos non sequebar qui petebant. [2] Quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos tantum ualuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi uiueremus. Nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea ualetudo tuo labori desit. Res quanta sit intellego quantoque fuerit facilius manere domi quam redire; sed tamen, si omnis tribunos pi. habemus, si Lentulum tam studiosum quam uidetur, si uero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum. [3] De familia, quo modo placuisse scribis amicis faciemus. De loco, nunc quidem iam abiit pestilentia, sed quam diu fuit me non attigit. Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. Ego uolebam loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso ueniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet; sperat posse fieri ut mecum in Italiam decedat. Quem ego diem si uidero et si in uestrum complexum uenero ac si et uos et me ipsum reciperaro, satis magnum mihi fructum uidebor percepisse et uestrae pietatis et meae. [4] Pisonis humanitas uirtus amor in omnis nos tantus est ut nihil supra possit. Vtinam ea res ei uoluptati sit! gloriae quidem uideo fore. De Quinto fratre, nihil ego te accusaui, sed uos, cum praesertim tam pauci sitis, uolui esse quam coniunctissimos. [5] Quibus me uoluisti agere gratias egi et me a te certiorem factum esse scripsi. Quod ad me, mea Terentia, scribis te uicum uendituram, quid, obsecro te (me miserum!), quid futurum est? et si nos premet eadem fortuna, quod puero misero fiet? Non queo reliqua scribere, tanta uis lacrimarum est; neque te in eundem fletum adducam. Tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. Per fortunas miseras nostras, uide ne puerum perditum perdamus; cui si aliquid erit ne egeat, mediocri uirtute opus est et mediocri fortuna ut cetera consequatur. [6] Fac ualeas et ad me tabellarios mittas, ut sciam quid agatur et uos quid agatis. Mihi omnino iam breuis exspectatio est. Tulliolae et Ciceroni salutem dic. Valete. [7] D. a. d. VI Kal. Dec. Dyrrachi. Dyrrachium ueni, quod et libera ciuitas est et in me officiosa et proxima Italiae; sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.

II

Scr. Thessalonicae III Non. Oct. an. 58.

TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TVLLIOLAE ET CICERONI SVIS.

Noli putare me ad quemquam longiores epistulas scribere, nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto rescribi oportere; nec enim habeo quid scribam nec hoc tempore quicquam difficilius facio. Ad te uero et ad nostram Tulliolam non queo sine plurimis lacrimis scribere; uos enim uideo esse miserrimas, quas ego beatissimas semper esse uolui, idque praestare debui, et, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem. [2] Pisonem nostrum merito eius amo plurimum. Eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui. In nouis tribunis pl. intellego spem te habere. Id erit firmum si Pompei uoluntas erit; sed Crassum tamen metuo. A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime uideo nec miror, sed maereo casum eius modi ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleuentur. Nam ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, quem ad modum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses. Hem, mea lux, meum desiderium, unde omnes opem petere solebant, te nunc, mea Terentia, sic uexari, sic iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa, qui ceteros seruaui ut nos periremus! [3] Quod de domo scribis, hoc est de area, ego uero tum denique mihi uidebor restitutus si illa nobis erit restituta. Verum haec non sunt in nostra manu; illud doleo, quae impensa facienda est, in eius partem te miseram et despoliatam uenire. Quod si conficitur negotium, omnia consequemur; sin eadem nos fortuna premet, etiamne reliquias tuas miseras proicies? Obsecro te, mea uita, quod ad sumptum attinet, sine alios, qui possunt si modo uolunt, sustinere; et ualetudinem istam infirmam, si me amas, noli uexare. Nam mihi ante oculos dies noctesque uersaris; omnis labores te excipere uideo; timeo ut sustineas. Sed uideo in te esse omnia; qua re, ut id quod speras et quod agis consequamur, serui ualetudini. [4] Ego ad quos scribam nescio, nisi ad eos qui ad me scribunt aut ad eos de quibus ad me uos aliquid scribitis. Longius, quoniam ita uobis placet, non discedam; sed uelim quam saepissime litteras mittatis, praesertim si quid est firmius quod speremus. Valete, mea desideria, ualete. D. a. d. III Non. Oct. Thessalonica.

III

Scr. Dyrrachi prid. Kal. Dec. an. 58

TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TVLLIAE ET CICERONI.

Accepi ab Aristocrito tris epistulas, quas ego lacrimis prope deleui; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae uestraeque; ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. Meum fuit officium uel legatione uitare periculum uel diligentia et copiis resistere uel cadere fortiter. [2] Hoc miserius turpius indignius nobis nihil fuit. Qua re cum dolore conficiar, tum etiam pudore; pudet enim me uxori meae optimae suauissimis liberis uirtutem et diligentiam non praestitisse. Nam mi ante oculos dies noctesque uersatur squalor uester et maeror et infirmitas ualetudinis tuae. Spes autem salutis pertenuis ostenditur; inimici sunt multi, inuidi paene omnes; eicere nos magnum fuit, excludere facile est. Sed tamen, quam diu uos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse uideantur. [3] Vt tuto sim quod laboras, id mihi nunc facillimum est, quem etiam inimici uolunt uiuere in tantis miseriis; ego tamen faciam quae praecipis. Amicis quibus uoluisti ego gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio scripsi a te certiorem esse factum. Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos et officio et ego perspicio et omnes praedicant; di faxint ut tali genero mihi praesenti tecum simul et cum liberis nostris frui liceat! Nunc spes reliqua est in nouis tribunis pl. et in primis quidem diebus; nam si inueterarit, actum est. [4] Ea re ad te statim Aristocritum misi ut ad me continuo initia rerum et rationem totius negoti posses scribere; etsi Dexippo quoque ita imperaui, statim ut recurreret, et ad fratrem misi ut crebro tabellarios mitteret. Nam ego eo nomine sum Dyrrachi hoc tempore ut quam celerrime quid agatur audiam, et sum tuto; ciuitas enim haec semper a me defensa est. Cum inimici nostri uenire dicentur, tum in Epirum ibo. [5] Quod scribis te, si uelim, ad me uenturam, ego uero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic esse uolo. Si perficitis quod agitis, me ad uos uenire oportet; sin autem - sed nihil opus est reliqua scribere. Ex primis aut summum secundis litteris tuis constituere poterimus quid nobis faciendum sit; tu modo ad me uelim omnia diligentissime perscribas; etsi magis iam rem quam litteras debeo exspectare. Cura ut ualeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse nec umquam fuisse. Vale, mea Terentia; quam ego uidere uideor itaque debilitor lacrimis. Vale. Prid. Kal. Dec.

IV

Scr. Brundisi prid. Kal. Mai. an. 58.

TVLLIVS S. D. TERENTIAE ET TVLLIAE ET CICERONI SVIS.

Ego minus saepe do ad uos litteras quam possum propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum uero, cum aut scribo ad uos aut uestras lego, conficior lacrimis sic ut ferre non possim. Quod utinam minus uitae cupidi fuissemus! certe nihil aut non multum in uita maii uidissemus. Quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando reciperandi spem fortuna reseruauit, minus est erratum a nobis; si haec mala fixa sunt, ego uero te quam primum, mea uita, cupio uidere et in tuo complexu emori, quoniam neque di, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper seruiui, nobis gratiam rettulerunt. [2] Nos Brundisi apud M. Laenium Flaccum dies XIII fuimus, uirum optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque legis improbissimae poena deductus est quo minus hospiti et amicitiae ius officiumque praestaret. Huic utinam aliquando gratiam referre possimus! habebimus quidem semper. [3] Brundisio profecti sumus a. d. II kal. Mai.; per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum, o me adflictum! Quid nunc? rogem te ut uenias, mulierem aegram et corpore et animo confectam? Non rogem? sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuues; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes ad me fac uenias. Vnum hoc scito; si te habebo, non mihi uidebor plane perisse. Sed quid Tulliola mea fiet? Iam id uos uidete; mihi deest consilium. Sed certe, quoquo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae seruiendum est. Quid? Cicero meus quid aget? iste uero sit in sinu semper et complexu meo. Non queo plura iam scribere; impedit maeror. Tu quid egeris nescio, utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. [4] Pisonem, ut scribis, spero fore semper nostrum. De familia liberata, nihil est quod te moueat. Primum tuis ita promissum est, te facturam esse ut quisque esset meritus; est autem in officio adhuc Orpheus, praeterea magno opere nemo. Ceterorum seruorum ea causa est ut, si res a nobis abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent; sin ad nos pertinerent, seruirent, praeterquam oppido pauci. Sed haec minora sunt. [5] Tu quod me hortaris ut animo sim magno et spem habeam reciperandae salutis, id uelim sit eius modi ut recte sperare possimus. Nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? quis ad me perferet? Quas ego exspectassem Brundisi si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissime. Viximus, floruimus; non uitium nostrum sed uirtus nostra nos adflixit; peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus. Sed si hoc fuit liberis nostris gratius, nos uiuere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. Atque ego, qui te confirmo, ipse me non possum. [6] Clodium Philetaerum, quod ualetudine oculorum impediebatur, hominem fidelem, remisi. Sallustius officio uincit omnis. Pescennius est perbeneuolus nobis; quem semper spero tui fore obseruantem. Sicca dixerat se mecum fore sed Brundisio discessit. Cura, quod potes, ut ualeas et sic existimes, me uehementius tua miseria quam mea commoueri. Mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, ualete. Prid. Kal. Mai. Brundisio.

V

Scr. Athenis XVII Kal. Nou. an. 50.

TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE

Si tu et Tullia, lux nostra, ualetis, ego et suauissimus Cicero ualemus. Prid. Id. Oct. Athenas uenimus, cum sane aduersis uentis usi essemus tardeque et incommode nauigassemus. De naue exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et uicesimo die sane strenue. Accepi tuas litteras, quibus intellexi te uereri ne superiores mihi redditae non essent. Omnes sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt omnia, idque mihi gratissimum fuit. Neque sum admiratus hanc epistulam quam Acastus attulit breuem fuisse; Iam enim me ipsum exspectas, siue nos ipsos, qui quidem quam primum ad uos uenire cupimus, etsi in quam rem publicam ueniamus intellego. Cognoui enim ex multorum amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare, ut mihi, cum uenero, dissimulare non liceat quid sentiam. Sed quoniam subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam ut ueniamus, quo facilius de tota re deliberemus. Tu uelim, quod commodo ualetudinis tuae fiat, quam longissime poteris obuiam nobis prodeas. [2] De hereditate Preciana (quae quidem mihi magno dolori est; ualde enim illum amaui) - sed hoc uelim cures, si auctio ante meum aduentum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet; nos, cum salui uenerimus, reliqua per nos agemus; sin tu iam Roma profecta eris, tamen curabis ut hoc ita fiat. Nos, si di adiuuabunt, circiter Id. Nou. in Italia speramus fore. Vos, mea suauissima et optatissima Terentia, si nos amatis, curate ut ualeatis. Vale. Athenis a. d. XVII Kal. Nou.

VI

Scr. Dyrrachi Id. Quint. an. 48

SVIS S. D.

Nec saepe est cui litteras demus nec rem habemus ullam quam scribere uelimus. Ex tuis litteris quas proxime accepi cognoui praedium nullum uenire potuisse; qua re uideatis uelim quo modo satis fiat ei cui scitis me satis fieri uelle. Quod nostra tibi gratias agit, id ego non miror, te mereri ut ea tibi merito tuo gratias agere possit. Pollicem, si adhuc non est profectus, quam primum fac extrudas. Cura ut ualeas. Id. Quint.

VII

Scr. naue conscensa in portu (ut uid.) Formiano VII Id. Iun. an. 49

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.

Omnis molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam habui, id quod mihi molestissimum est, et Tulliolam, quae nobis nostra uita dulcior est, deposui et eieci. Quid causae autem fuerit postridie intellexi quam a uobis discessi: cholen akraton noctu eieci. Statim ita sum leuatus ut mihi deus aliquis medicinam fecisse uideatur; cui quidem tu deo, quem ad modum soles, pie et caste satis facies, id est Apollini et Aesculapio. [2] Nauem spero nos ualde bonam habere. In eam simul atque conscendi, haec scripsi. Deinde conscribam ad nostros familiaris multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram diligentissime commendabo. Cohortarer uos quo animo fortiores essetis nisi uos fortiores cognossem quam quemquam uirum. Et tamen eius modi spero negotia esse ut et uos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem publicam defensuros. [3] Tu primum ualetudinem tuam uelim cures; deinde, si tibi uidebitur, uillis iis utere quae longissime aberunt a militibus. Fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana si annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. Etiam atque etiam uale. D. VII Id. Iun.

VIII

Scr. Brundisi IV Non. Iun. an. 47.

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S.

Si uales, bene est; ego ualeo. Valetudinem tuam uelim cures diligentissime; nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. Quod celeriter me fecisti de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. Item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit noui, facies ut sciam. Cura ut ualeas. Vale. D. IIII Non. Iun.

IX

Scr. Brundisi XIV (ut uid.) Kal. Ian. an. 48.

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.

Ad ceteras meas miserias accessit dolor et de Dolabellae ualetudine et de Tulliae. Omnino de omnibus rebus nec quid consili capiam nec quid faciam scio. Tu uelim tuam et Tulliae ualetudinem cures. Vale.

X

Scr. Brundisi VII Id. Quint. an. 47

TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.

Quid fieri placeret scripsi ad Pomponium, serius quam oportuit. Cum eo si locuta eris, intelleges quid fieri uelim; apertius scribi, quoniam ad illum scripseram, necesse non fuit. De ea re et de ceteris rebus quam primum uelim nobis litteras mittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. VII Id. Quint.

XI

Scr. Brundisi XVII Kal. Quint. an. 47.

TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE

S. u. b.; e. u. Tullia nostra uenit ad me prid. Id. Iun. Cuius summa uirtute et singulari humanitate grauiore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat. Nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium; si profectus erit, faciam te certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. XVII Kal. Quint.

XII

Scr. Brundisi prid. Non. Nou. an. 48.

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

Quod nos in Italiam saluos uenisse gaudes, perpetuo gaudeas uelim; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consili ceperimus quod non facile explicare possimus. Qua re quantum potes adiuua; quid autem possis mihi in mentem non uenit. In uiam quod te des hoc tempore o nihil est; et longum est iter et non tutum, et non uideo quid prodesse possis si ueneris. Vale. D. prid. Non. Nou. Brundisio.

XIII

Scr. Brundisi VI Id. Quint. an. 47.

TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE

Quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quae sit istius uis hoc tempore et quae concitatio multitudinis ignoro. Si metuendus iratus est, quiesces; tamen ab illo fortasse nascetur. Totum iudicabis quale sit, et quod in miserrimis rebus minime miserum putabis id facies. Vale. VI Id. Quint.

XIV

Scr. Minturnis VIII Kal. Febr. an. 49.

TVLLIVS TERENTIAE ET PATER TVLLIAE, DVABVS ANIMIS SVIS, ET CICERO MATRI OPTIMAE, SVAVISSIMAE SORORI S. P. D.

Si uos ualetis, nos ualemus. Vestrum iam consilium est, non solum meum, quid sit uobis faciendum. Si ille Romam modeste uenturus est, recte in praesentia domi esse potestis; sin homo amens diripiendam urbem daturus est, uereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. Etiam illud metuo, ne iam intercludamur, ut cum uelitis exire non liceat. Reliquum est, quod ipsae optime considerabitis, uestri similes feminae sintne Romae; si enim non sunt, uidendum est ut honeste uos esse possitis. Quo modo quidem nunc se res habet, modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime uel mecum uel in nostris praediis esse poteritis. Etiam illud uerendum est, ne breui tempore fames in urbe sit. [2] His de rebus uelim cum Pomponio, cum Camillo, cum quibus uobis uidebitur, consideretis, ad summam animo forti sitis. Labienus rem meliorem fecit; adiuuat etiam Piso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum suum. Vos, meae carissimae animae, quam saepissime ad me scribite et uos quid agatis et quid istic agatur. Quintus pater et filius et Rufus uobis s. d. Valete. VIII Kal. [Quint.] Minturnis.

XV

Scr. Brundisi XII Kal. Quint. an. 47.

TVLLIVS S. D. TERENTIAE.

Si uales, bene est. Constitueramus, ut ad te antea scripseram, obuiam Ciceronem Caesari mittere, sed mutauimus consilium quia de illius aduentu nihil audiebamus. De ceteris rebus, etsi nihil erat noui, tamen quid uelimus et quid hoc tempore putemus opus esse ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. XII kal. Quint.

XVI

Scr. Brundisi prid. Non. Ian. an. 47.

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

S. u. b.; e. u. Etsi eius modi tempora nostra sunt ut nihil habeam quod aut a te litterarum exspectem aut ipse ad te scribam, tamen nescio quo modo et ipse uestras litteras exspecto et scribo ad uos cum habeo qui ferat. Volumnia debuit in te officiosior esse quam fuit, et id ipsum quod fecit potuit diligentius facere et cautius. Quamquam alia sunt quae magis curemus magisque doleamus; quae me ita conficiunt ut ii uoluerunt qui me de mea sententia detruserunt. Cura ut ualeas. Vale. Prid. Non. Ian.

XVII

Ser. Brundisi XIII (ut uid.) Kal. Ian. an. 48.

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

S. u. b.; e. u. Si quid haberem quod ad te scriberem, facerem id et pluribus uerbis et saepius. Nunc quae sint negotia uides; ego autem quo modo sim adfectus ex Lepta et Trebatio poteris cognoscere. Tu fac ut tuam et Tulliae ualetudinem cures. Vale.

XVIII

Scr. Formiis IX Kal. Febr. an. 49

TVLLIVS TERENTIAE SVAE ET PATER SVAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D. P.

Considerandum uobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco. Id non solum meum consilium est sed etiam uestrum. Mihi ueniunt in mentem haec: Romae uos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse si quae uis aut si quae rapinae fieri coeperint; sed rursus illud me mouet, quod uideo omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere. Haec autem regio in qua ego sum nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum aberitis, commode et in nostris esse possitis. [2] Mihi plane non satis constat adhuc utrum sit melius. Vos uidete quid aliae faciant isto loco feminae et ne cum uelitis exire non liceat; id uelim diligenter etiam atque etiam uobiscum et cum amicis consideretis. Domus ut propugnacula et praesidium habeat Philotimo dicetis; et uelim tabellarios instituatis certos, ut cottidie aliquas a uobis litteras accipiam; maxime autem date operam ut ualeatis, si nos uultis ualere. VIIII Kal. Formiis.

XIX

Scr. Brundisi IV Kal Dec. an. 48

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

In maximis meis doloribus excruciat me ualetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est quod ad te plura scribam; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. Quod me propius uultis accedere, uideo ita esse faciendum et iam ante fecissem, sed me multa impediuerunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. Sed a Pomponio exspecto litteras; quas ad me quam primum perferendas cures uelim. Da operam ut ualeas.

XX

Scr. in Venusino Kal. Oct. an. 47.

TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.

In Tusculanum nos uenturos putamus aut Nonis aut postridie. Ibi ut sint omnia parata; plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius ibi commorabimur. Labrum si in balineo non est, ut sit; item cetera quae sunt ad uictum et ad ualetudinem necessaria. Vale. Kal. Oct. de Venusino.

XXI

Scr. Brundisi paulo post III Non. Iun. an. 47.

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

S. u. b.; e. u. Da operam ut conualescas, quod opus erit, ut res tempusque postulat, prouideas atque administres, et ad me de omnibus rebus quam saepissime litteras mittas. Vale.

XXII

Scr. Brundisi Kal. Sept. an. 47.

TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE

S. u. b.; e. u. Nos cottidie tabellarios nostros exspectamus; qui si uenerint, fortasse erimus certiores quid nobis faciendum sit, faciemusque te statim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. Kal. Sept.

XXIII

Scr. Brundisi prid. Id. Sext. an. 47.

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

S. u. b.; e. u. Redditae mihi tandem sunt a Caesare litterae satis liberale, et ipse opinione celerius uenturus esse dicitur; cui utrum obuiam procedam an hic eum exspectem cum constituero, faciam te certiorem. Tabellarios mihi uelim quam primum remittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. D. prid. Id. Sext.

XXIV

Scr. Brundisi III Id. Sext. an. 47.

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

S. u. b.; e. u. Nos neque de Caesaris aduentu neque de litteris quas Philotimus habere dicitur quicquam adhuc certi habemus. Si quid erit certi, faciam te statim, certiorem. Valetudinem tuam fac ut cures. Vale. III Id. Sext.