M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD FAMILIARES - LIBER VI

I

Scr. (ut uid.) in. an. 45

M. CICERO S. D. A. TORQVATO

Etsi ea perturbatio est omnium rerum ut suae quemque fortunae maxime paeniteat nemoque sit quin ubiuis quam ibi ubi sit esse malit, tamen mihi dubium non est quin hoc tempore bono uiro Romae esse miserrimum sit. Nam etsi, quocumque in loco quisque est, idem est ei sensus et eadem acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen oculi augent dolorem, qui ea quae ceteri audiunt intueri cogunt nec auertere a miseriis cogitationem sinunt. Qua re, etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore quo maxime te confici audio, quod Romae non sis, animum tuum libera. Etsi enim cum magna molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem quae requiris suum statum tenent nec melius si tu adesses tenerent nec sunt ullo in proprio periculo; nec debes tu, cum de tuis cogitas, aut praecipuam aliquam fortunam postulare aut communem recusare. [2] De te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo ut non adhibeas in consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem. Nec enim is qui in te adhuc iniustior quam tua dignitas postulabat fuit non magna signa dedit animi erga te mitigati nec tamen is ipse a quo salus petitur habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae; cumque omnium bellorum exitus incerti sint, ab altera uictoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem seiunctum sit ab omnium interitu, ab altera te ipsum numquam timuisse certo scio. [3] Reliquum est ut te id ipsum quod ego quasi consolationis loco pono maxime excruciet, commune periculum rei publicae. Cuius tanti mali, quamuis docti uiri multa dicant, tamen uereor ne consolatio nulla possit uera reperiri praeter illam, quae tanta est quantum in cuiusque animo roboris est atque neruorum: si enim bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque uiuendum, uereor ne eum qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare possit miserum esse nefas sit dicere. Nec enim nos arbitror uictoriae praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse, sed quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei publicae nostraeque dignitati uidebamur sequi, nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes ut explorata nobis esset uictoria. [4] Qua re, si id euenit quod ingredientibus nobis in causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita cadere animis quasi aliquid euenerit quod fieri posse numquam putarimus. Simus igitur ea mente quam ratio et ueritas praescribit, ut nihil in uita nobis praestandum praeter culpam putemus, eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus. Atque haec eo pertinet oratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa uirtus se sustentare posse uideatur. Sed si est spes aliqua de rebus communibus, ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes. [5] Atque haec mihi scribenti ueniebat in mentem me esse eum cuius tu desperationem accusare solitus esses quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare. Quo quidem tempore non ego causam nostram sed consilium improbabam; sero enim nos iis armis aduersari uidebam quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non conciliis neque auctoritatibus nostris, de iure publico disceptari. Neque ego, ea quae facta sunt fore cum dicebam, diuinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore si euenisset uidebam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de euentu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum quod euenit exploratius possem promittere: iis enim rebus praestabamus quae non prodeunt in aciem, usu autem armorum et militum robore inferiores eramus. Sed tu illum animum nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas. [6] Haec eo scripsi quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem uisus est, narrauit te interdum sollicitum solere esse uehementius. Quod facere non debes nec dubitare quin aut aliqua re publica sis is futurus qui esse debes aut perdita non adflictiore condicione quam ceteri. Hoc uero tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes quod et in urbe ea es ubi nata et alta est ratio ac moderatio uitae et habes Ser. Sulpicium, quem semper unice dilexisti; qui te profecto et beneuolentia et sapientia consolatur. Cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati uictoriam subissemus. [7] Sed haec longiora fortasse fuerunt quam necesse fuit; illa quae maiora sunt breuius exponam. Ego habeo cui plus quam tibi debeam neminem; quibus tantum debebam quantum tu intellegis, eos huius mihi belli casus eripuit. Qui sim autem hoc tempore intellego; sed quia nemo est tam adflictus quin, si nihil aliud studeat nisi id quod agit, possit nauare aliquid et efficere, omne meum consilium operam studium certe uelim existimes tibi tuisque liberis esse debitum.

II

Scr. (ut uid.) in Attici Ficulensi mense Apr. an. 45

M. CICERO S. D. A. TORQVATO

Peto a te ne me putes obliuione tui rarius ad te scribere quam solebam, sed aut grauitate ualetudinis, qua tamen iam paulum uideor leuari, aut quod absim ab urbe, ut qui ad te proficiscantur scire non possim. Qua re uelim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa beneuolentia tenere tuasque omnis res non minori mihi curae quam meas esse. [2] Quod maiore in uarietate uersata est adhuc tua causa quam homines aut uolebant aut opinabantur, mihi crede, non est pro malis temporum quod moleste feras. Necesse est enim aut armis urgeri rem publicam sempiternis aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire: si arma ualebunt, nec eos a quibus reciperis uereri debes nec eos quos adiuuisti; si armis aut condicione positis aut defatigatione abiectis aut uictoria detractis ciuitas respirauerit, et dignitate tua frui tibi et fortunis licebit; sin omnino interierint omnia fueritque is exitus quem uir prudentissimus. M. Antonius, iam tum timebat cum tantum instare malorum suspicabatur, misera est illa quidem consolatio, tali praesertim ciui et uiro, sed tamen necessaria, nihil esse praecipue cuiquam dolendum in eo quod accidat uniuersis. [3] Quae uis insit in his paucis uerbis (plura enim committenda epistulae non erant) si attendes, quod facis profecto etiam sine meis litteris, intelleges te aliquid habere quod speres, nihil quod aut hoc aut aliquo rei publicae statu timeas; omnia si interierint, cum superstitem te esse rei publicae ne si liceat quidem uelis, ferendam esse fortunam, praesertim quae absit a culpa. Sed haec hactenus. Tu uelim scribas ad me quid agas et ubi futurus sis, ut aut quo scribam aut quo ueniam scire possim.

III

Scr. paulo post ep. 1

M. CICERO S. D. A. TORQVATO

Superioribus litteris beneuolentia magis adductus quam quo res ita postularet fui longior; neque enim confirmatione nostra egebat uirtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem. [2] Hoc autem tempore breuior esse debeo; siue enim nihil tum opus fuit tam multis uerbis, nihilo magis nunc opus est, siue tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil noui. Nam etsi cottidie aliquid audimus earum rerum quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam uideo animo quam ea quae oculis cernimus, nec uero quicquam uideo quod non idem te uidere certo sciam. Nam etsi quem exitum acies habitura sit diuinare nemo potest, tamen et belli exitum uideo et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum uincere, qualis futura sit uel haec uel illa uictoria. [3] Idque cum optime perspexi, tum tale uideo, nihil ut mali uideatur futurum si id uel ante acciderit quod uel maximum ad timorem proponitur; ita enim uiuere ut tum sit uiuendum miserrimum est, mori autem nemo sapiens miserum duxit, ne beato quidem. Sed in ea es urbe in qua haec, uel plura et ornatiora, parietes ipsi loqui posse uideantur. [4] Ego tibi hoc confirmo, etsi leuis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemuis aut eorum qui ... discesserint; alteri dimicant, alteri uictorem timent. Sed haec consolatio leuis est; illa grauior, qua te uti spero, ego certe utor: nec enim dum ero angar ulla re, cum omni uacem culpa, et si non ero sensu omnino carebo. Sed rursus glauk'eis Athenas, qui ad te haec. Mihi tu tui tua omnia maximae curae sunt et dum uiuam erunt. Vale.

IV

Scr. paulo post ep. 3

M. CICERO S. D. A. TORQVATO

Noui quod ad te scriberem nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere. De futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere cum est res eius modi cuius exitus prouideri possit. Nunc tantum uidemur intellegere, non diuturnum bellum; etsi id ipsum non nullis uidetur secus. Equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam noui quidem; sed quid, difficilis erat coniectura. Nam cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque uicerit, non sit mirum futurum. Illa in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiam si inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter uictorias non multum interfuturum. Alteros prope modum iam sumus experti, de altero nemo est quin cogitet quam sit metuendus iratus uictor armatus. [2] Hoc loco si uideor augere dolorem tuum, quem consolando leuare debebam, fateor me communium malorum consolationem nullam inuenire praeter illam, quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est quaque ego cottidie magis utor, conscientiam rectae uoluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam. A qua quoniam tantum absumus ut etiam optime senserimus euentusque magis nostri consili quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus quod debuimus, moderate quod euenit feramus. Sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingeni et ad ferendum singularis uirtutis indigent; illud cuiuis facile est docere, cur praecipue tu dolere nihil debeas. Eius enim qui tardior in te leuando fuit quam fore putaremus non est mihi dubia de tua salute sententia; de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam. [3] Reliquum est ut te angat quod absis a tuis tam diu, res molesta, praesertim ab iis pueris quibus nihil potest esse festiuius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huius modi ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime uelit. Equidem nos qui Romae sumus miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est uidere quam audire sed etiam quod ad omnis casus subitorum periculorum magis obiecti sumus quam [et] si abessemus. Etsi me ipsum consolatorem tuum non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigauit. [4] Quanto fuerim dolore meministi. In quo prima illa consolatio est, uidisse me plus quam ceteros cum cupiebam quamuis iniqua condicione pacem; quod etsi casu, non diuinatione mea, factum est, tamen in hac inani prudentiae laude delector. Deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam uocer ad exitum uitae, non ab ea re publica auellar qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit. Adiuuat etiam aetas et acta iam uita, quae cum cursu suo bene confecto delectat tum uetat in eo uim timere quo nos iam natura ipsa paene perduxerit. Postremo is uir uel etiam ii uiri hoc bello occiderunt ut impudentia uideatur eandem fortunam, si res cogat, recusare. Equidem mihi omnia propono, nec ullum est tantum malum quod non putem impendere. Sed cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo quod timetur, desino, praesertim cum id impendeat in quo non modo dolor nullus uerum finis etiam doloris futurus sit. Sed haec satis multa, uel plura potius quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea sed beneuolentia longiores epistulas. [5] Seruium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito quin magnae tibi leuationi solitus sit esse cottidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis tum optimi et prudentissimi uiri. Tu uelim te, ut debes et soles, tua uirtute sustentes. Ego quae te uelle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo; quae cum faciam, beneuolentiam tuam erga me imitabor, merita non adsequar. Vale.

V

Scr. fort. mense Ian. an. 45

M. CICERO S. D. A. CAECINAE

Quotienscumque filium tuum uidi (uideo autem fere cottidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum ualeam quantumque possim. Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. Res et fortunae tuae mihi maximae curae sunt. Quae quidem cottidie faciliores mihi et meliores uidentur multisque uideo magnae esse curae; quorum de studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio. [2] Iis autem de rebus quas coniectura consequi possumus non mihi sumo ut plus ipse prospiciam quam te uidere atque intellegere mihi persuaserim; sed tamen, quia fieri potest ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum quid sentiam exponere. Ea natura rerum est et is temporum cursus ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis ciuibus tam acerba iniuria. [3] Qua re ad eam spem quam ... extra ordinem de te ipso habemus non solum propter dignitatem et †uirtutem† tuam, haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia, - accedunt tua praecipua propter eximium ingenium summamque uirtutem, cui mehercules hic cuius in potestate sumus multum tribuit. Itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses nisi eo ipso bono tuo quo delectatur se uiolatum putasset; quod ipsum lenitur cottidie, significaturque nobis ab iis qui simul cum eo uiuunt tibi hanc ipsam opinionem ingeni apud illum plurimum profuturam. [4] Quapropter primum fac animo forti atque magno sis (ita enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id faciendum sit), deinde spem quoque habeas firmissimam propter eas causas quas scripsi. A me uero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas uelim; id enim et uetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia postulant.

VI

Scr. fort. mense Oct. an. 46

M. CICERO S. D. A. CAECINAE

Vereor ne desideres officium meum, quod tibi pro nostra et meritorum multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet; sed tamen uereor ne litterarum a me officium requiras. Quas tibi et iam pridem et saepe misissem nisi cottidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem animi tui complecti litteris maluissem. Nunc, ut spero, breui gratulabimur; itaque in aliud tempus id argumentum epistulae differo. [2] His autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem uerbis quibus te consoler ut adflictum et iam omni spe salutis orbatum sed ut eum de cuius incolumitate non plus dubitem quam te memini dubitare de mea. Nam cum me ex re publica expulissent ii qui illam cadere posse stante me non putarunt, memini me ex multis hospitibus qui ad me ex Asia, in qua tu eras, uenerant audire te de glorioso et celeri reditu meo confirmare. [3] Si te ratio quaedam mira Tuscae disciplinae, quam a patre, nobilissimo atque optimo uiro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra diuinatio fallet, quam cum sapientissimorum uirorum monitis atque praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio tum magno etiam usu tractandae rei publicae magnaque nostrorum temporum uarietate consecuti sumus; [4] cui quidem diuinationi hoc plus confidimus quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit. Dicerem quae ante futura dixissem ni uererer ne ex euentis fingere uiderer. Sed tamen plurimi sunt testes me et initio ne coniungeret se cum Caesare monuisse Pompeium et postea ne seiungeret: coniunctione frangi senatus opes, diiunctione ciuile bellum excitari uidebam. Atque utebar familiarissime Caesare, Pompeium faciebam plurimi; sed erat meum consilium cum fidele Pompeio tum salutare utrique. [5] Quae praeterea prouiderim praetereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio quibus ille si paruisset esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes quantas nunc habet non haberet. Eundum in Hispaniam censui; quod si fecisset, ciuile bellum nullum omnino fuisset. Rationem haberi absentis non tam pugnaui ut liceret quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur. Causa orta belli est: quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum uel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem? [6] Victa est auctoritas mea, non tam a Pompeio (nam is mouebatur) quam ab iis qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli uictoriam fore putabant. Susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me quoad potui; sed ualuit apud me plus pudor meus quam timor; ueritus sum deesse Pompei saluti, cum ille aliquando non defuisset meae. Itaque uel officio uel fama bonorum uel pudore uictus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego "prudens et sciens ad pestem ante oculos positam" sum profectus. Quo in bello nihil aduersi accidit non praedicente me. [7] Qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem auguri et diuinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio. Non igitur ex alitis inuolatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniuiis tibi auguror, sed habeo alia signa quae obseruem; quae etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent uel obscuritatis uel erroris. [8] Notantur autem mihi ad diuinandum signa duplici quadam uia; quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum ciuilium natura atque ratione. In Caesare haec sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro "querelarum" tuarum; accedit quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur; praeterea cedit multorum iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis uoluntatibus; in quo uehementer eum consentiens Etruria mouebit. [9] Cur haec igitur adhuc parum profecerunt? Quia non putat se sustinere causas posse multorum si tibi, cui iustius uidetur irasci posse, concesserit. "Quae est igitur" inquies "spes ab irato?" Eodem e fonte se hausturum intelleget laudes suas e quo sit leuiter aspersus. Postremo homo ualde est acutus et multum prouidens; intellegit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re publica cuiuis summorum tuae aetatis uel ingenio uel gratia uel fama populi Romani parem, non posse prohiberi re publica diutius; nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum. [10] Dixi de Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura. Nemo est tam inimicus ei causae quam Pompeius animatus melius quam paratus susceperat qui nos malos ciuis dicere aut homines improbos audeat. In quo admirari soleo grauitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris. Numquam nisi honorificentissime Pompeium appellat. At in eius persona multa fecit asperius. Armorum ista et uictoriae sunt facta, non Caesaris. At nos quem ad modum est complexus! Cassium sibi legauit, Brutum Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae; Marcellum, cui maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit. [11] Quo igitur haec spectant? Rerum hoc natura et ciuilium temporum non patietur nec manens nec mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam ciuitatem boni uiri et boni ciues nulla ignominia notati non reuertantur in quam tot nefariorum scelerum condemnati reuerterunt. [12] Habes augurium meum; quo, si quid addubitarem, non potius uterer quam illa consolatione qua facile fortem uirum sustentarem: te, si explorata uictoria arma sumpsisses pro re publica (ita enim tum putabas), non nimis esse laudandum; sin propter incertos exitus euentusque bellorum posse accidere ut uinceremur putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, aduersam ferre nullo modo posse. Disputarem etiam quanto solacio tibi conscientia tui facti, quantae delectationi in rebus aduersis litterae esse deberent; commemorarem non solum ueterum sed horum etiam recentium uel ducum uel comitum tuorum grauissimos casus; etiam externos multos claros uiros nominarem (leuat enim dolorem communis quasi legis et humanae condicionis recordatio); [13] exponerem etiam quem ad modum hic et quanta in turba quantaque in confusione rerum omnium uiueremus (necesse est enim minore desiderio perdita re publica carere quam bona). Sed hoc genere nihil opus est; incolumem te cito, ut spero, uel potius ut perspicio, uidebimus. Interea tibi absenti et huic qui adest imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium officium operam laborem meum iam pridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius quod me amicissime cottidie magis Caesar amplectitur, familiares quidem eius sicuti neminem. Apud quem quicquid ualebo uel auctoritate uel gratia, ualebo tibi. Tu cura ut cum firmitudine te animi tum etiam spe optima sustentes.

VII

Scr. in Sicilia ex. an. 46 uel in. an. 45

CAECINA CICERONI P. S.

Quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori nostro et miserere temporis. Filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber exisset (quoniam non tam interest quo animo scribatur quam quo accipiatur) ne ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili poenas dem. Qua quidem in re singulari sum fato; nam cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est quod armatus aduersario male dixi. [2] Nemo nostrum est, ut opinor, quin uota Victoriae suae fecerit, nemo quin, etiam cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore ut quam primum Caesar superaretur optarit. Hoc si non cogitat, omnibus rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur ei qui aliquid scripsit contra suam uoluntatem cum ignorit omnibus qui multa deos uenerati sint contra eius salutem? [3] Sed ut eodem reuertar, causa haec fuit timoris: scripsi de te parce me dius fidius et timide, non reuocans me ipse sed paene refugiens. Genus autem hoc scripturae non modo liberum sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat? Solutum existimatur esse alteri male dicere, tamen cauendum est ne in petulantiam incidas; impeditum se ipsum laudare, ne uitium adrogantiae subsequatur; solum uero liberum alterum laudare, de quo quicquid detrahas necesse est aut infirmitati aut inuidiae adsignetur. Ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit; nam quod praeclare facere non poteram primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime facere. Sed tamen ego quidem me sustinui; multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem. Quem ad modum igitur scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum uinctum, tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre? [4] Cum uero ad ipsius Caesaris nomen ueni, toto corpore contremesco, non poenae metu sed illius iudici; totum enim Caesarem non noui. Quem putas animum esse ubi secum loquitur? "Hoc probabit, hoc uerbum suspiciosum est. Quid si hoc muto? at uereor ne peius sit." Age uero, laudo aliquem: num offendo? cum porro non offendam, quid si non uult? Armati stilum persequitur; uicti et nondum restituti quid faciet? Auges etiam tu mihi timorem, qui in "Oratore" tuo caues tibi per Brutum et ad excusationem socium quaeris; ubi hoc omnium patronus facit, quid me, ueterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? In hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit euadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens ingenium armauit, nos sentimus. Sed tamen ego filio dixeram librum tibi legeret et auferret, aut ea condicione daret, si reciperes te correcturum, hoc est, si totum alium faceres. [5] De Asiatico itinere, quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti feci. Te pro me quid horter? Vides tempus uenisse quo necesse sit de nobis constitui. Nihil est, mi Cicero, quod filium meum exspectes; adulescens est, omnia excogitare uel studio uel aetate uel metu non potest. Totum negotium tu sustineas oportet; in te mihi omnis spes est. Tu pro tua prudentia quibus rebus gaudeat, quibus capiatur Caesar tenes; a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est; apud ipsum multum, ad eius omnis plurimum potes. [6] Vnum tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid rogatus fueris, ut facias (quamquam id magnum et amplum est), sed totum tuum esse onus, perficies; nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono. Sed utrique rei excusationem tuae uitae consuetudo dat; nam quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te sed etiam sic imperant tibi familiares. Quod ad librum attinet quem tibi filius dabit, peto a te ne exeat, aut ita corrigas ne mihi noceat.

VIII

Scr. mense Dec. an. 46

CICERO CAECINAE

Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus Kalendas Ianuarias tibi praefinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et Oppius absente Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi uehementer cum iis ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad uellemus, esse uti liceret. Qui mihi consuessent aut libenter polliceri, si quid esset eius modi quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et adferre rationem cur negarent, huic meae rogationi potius non continuo responderunt. Eodem die tamen ad me reuerterunt; mihi hoc dederunt, ut esses in Sicilia quoad uelles; se praestaturos nihil ex eo te offensionis habiturum. Quoniam quid tibi permittatur cognosti, quid mihi placeat puto te scire oportere. [2] Actis his rebus litterae a te mihi redditae sunt quibus a me consilium petis quid sim tibi auctor, in Siciliane subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis proficiscare. Haec tua deliberatio non mihi conuenire uisa est cum oratione Largi; ille enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat; tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas. Sed ego, siue hoc siue illud est, in Sicilia censeo commorandum. Propinquitas locorum uel ad impetrandum adiuuat crebris litteris et nuntiis uel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta. Quam ob rem censeo magno opere commorandum. [3] T. Furfano Postumo, familiari meo, legatisque eius, item meis familiaribus, diligentissime te commendabo cum uenerint (erant enim omnes Mutinae); uiri sunt optimi et tui similium studiosi et mei necessarii. Quae mihi uenient in mentem quae ad te pertinere arbitrabor, ea mea sponte faciam; si quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia uincam. Ego, etsi coram de te cum Furfano ita loquar ut tibi litteris meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te habere meas litteras quas ei redderes, morem iis gessi; earum litterarum exemplum infra scriptum est.

IX

Scr. eodem tempore quo ep. 8

M. CICERO FVRFANO PRO COS. S.

Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit ut nulla maior esse possit; nam et patre eius, claro homine et forti uiro, plurimum sum usus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi adferebat summae probitatis summaeque eloquentiae et uiuebat mecum coniunctissime non solum officiis amicitiae sed etiam studiis communibus, sic semper dilexi nullo ut cum homine coniunctius uiuerem. [2] Nihil attinet me plura scribere; quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas, quibuscumque rebus possim, tueri uides. Reliquum est ut, cum cognorim plurimis rebus quid tu et de bonorum fortuna et de rei publicae calamitatibus sentias, nihil a te petam nisi ut ad eam uoluntatem quam tua sponte erga Caecinam habiturus es tantus cumulus accedat commendatione mea quanti me a te fieri intellego; hoc mihi gratius facere nihil potes. Vale.

XA

Scr. fort. mense Sept. an. 46

M. CICERO TREBIANO S.

Ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim sum mihi ipse testis. Nam et consilium tuum, uel casus potius, diutius in armis ciuilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit et hic euentus, quod tardius quam est aequum et quam ego uellem reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non minori curae est quam tibi semper fuerunt casus mei. Itaque et Postumuleno et Sestio et saepissime Attico nostro proximeque Theudae, liberto tuo, totum me patefeci et haec iis singulis saepe dixi, quacumque re possem, me tibi et liberis tuis satis facere cupere; idque tu ad tuos uelim scribas, haec quidem certe quae in potestate mea sunt, ut operam consilium, rem fidem meam sibi ad omnis res paratam putent. [2] Si auctoritate et gratia tantum possem quantum in ea re publica de qua ita meritus sum posse deberem, tu quoque is esses qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus tum certe ordinis tui facile princeps. Sed quoniam eodem tempore eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor quae supra scripsi, quae sunt adhuc mea, et ea quae praeterea uideor mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae dignitatis. Neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intellegere potui, est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius casu deuincti magnis meis ueteribus officiis me diligenter obseruant et colunt. Itaque, si qui mihi erit aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, agendi, quod quidem cottidie magis ex eorum sermonibus adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar. [3] Singula persequi non est necesse; uniuersum studium meum et beneuolentiam ad te defero. Sed magni mea interest hoc tuos omnis scire, quod tuis litteris fieri potest ut intellegant, omnia Ciceronis patere Trebiano. Hoc eo pertinet, ut nihil existiment esse tam difficile quod non pro te mihi susceptum iucundum sit futurum.

XB

Scr. fort. mense Sext. an. 46

M. CICERO TREBIANO S.

Antea misissem ad te litteras si genus scribendi inuenirem; tali enim tempore aut consolari amicorum est aut polliceri. Consolatione non utebar quod ex multis audiebam quam fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum quamque te uehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum. Quod quidem si facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te semper scio esse uersatum, idque ut facias etiam atque etiam te hortor. [2] Simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum et omnis uetustatis, ne ipse quidem rudis sed et in studio minus fortasse quam uellem et in rebus atque usu plus etiam quam uellem uersatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore. Nam et ipse qui plurimum potest cottidie magis mihi delabi ad aequitatem et ad †rerum naturam† uidetur et ipsa causa ea est ut iam simul cum re publica, quae in perpetuum iacere non potest, necessario reuiuiscat atque recreetur; cottidieque aliquid fit lenius et liberalius quam timebamus. Quae quoniam in temporum inclinationibus saepe paruis posita sunt, omnia momenta obseruabimus neque ullum praetermittemus tui iuuandi et leuandi locum. [3] Itaque illud alterum quod dixi litterarum genus cottidie mihi, ut spero, fiet procliuius, ut etiam polliceri possim; id re quam uerbis faciam libentius. Tu uelim existimes et pluris te amicos habere quam qui in isto casu sint ac fuerint, quantum quidem ego intellegere potuerim, et me concedere eorum nemini. Fortem fac animum habeas et magnum, quod est in uno te; quae sunt in fortuna temporibus regentur et consiliis nostris prouidebuntur.

XI

Scr. fort. mense Iun. an. 45

M. CICERO S. D. TREBIANO

Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram; nec enim acciderat ut mihi opus esset et ille mihi debebat quod non defueram eius periculis. Nunc tanto sum deuinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, ut nemini plus debeam. Qua in re tibi gratulor ita uehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim; alterum omnino non desidero, alterum uere facere poteris. [2] Quod reliquum est, quoniam tibi uirtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque animi quid amiseris obliuisci, quid reciperaris cogitare. Viues cum tuis, uiues nobiscum; plus adquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris; quae ipsa tum esset iucundior si ulla res esset publica. Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere. haec praedicatio tua mihi ualde grata est eaque te uti facile patior cum apud alios tum mehercule apud Sironem, nostrum amicum; quae enim facimus ea prudentissimo cuique maxime probata esse uolumus. Te cupio uidere quam primum.

XII

Scr. fort. mense Sext. uel Sept. an. 46

CICERO AMPIO S. P.

Gratulor tibi, mi Balbe, uereque gratulor; nec sum tam stultus ut te usura falsi gaudi frui uelim, deinde frangi repente atque ita cadere ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere. Egi tuam causam apertius quam mea tempora ferebant; uincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui caritate et meo perpetuo erga te amore culto a te diligentissime. Omnia promissa confirmata certa et rata sunt quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent; uidi cognoui interfui. [2] Etenim omnis Caesaris familiaris satis opportune habeo implicatos consuetudine et beneuolentia sic ut, cum ab illo discesserint, me habeant proximum. Hoc Pansa Hirtius Balbus Oppius Matius Postumus plane ita faciunt ut me unice diligant. Quod si mihi per me efficiendum fuisset, non me paeniteret pro ratione temporum ita esse molitum. Sed nihil est a me inseruitum temporis causa; ueteres mihi necessitudines cum his omnibus intercedunt, quibuscum ego agere de te non destiti. Principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui ualeret apud illum non minus auctoritate quam gratia. Cimber autem Tillius mihi plane satis fecit. Valent tamen apud Caesarem non tam ambitiosae rogationes quam necessariae; quam quia Cimber habebat, plus ualuit quam pro ullo alio ualere potuisset. [3] Diploma statim non est datum quod mirifica est improbitas in quibusdam, qui tulissent acerbius ueniam tibi dari, quem illi appellant tubam belli ciuilis, multaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse. Qua re uisum est occultius agendum neque ullo modo diuulgandum de te iam esse perfectum; sed id erit perbreui, nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit. Pansa quidem mihi, grauis homo et certus, non solum confirmauit uerum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. Mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant quam significant tuae litterae, atque illae arbitrabantur, cum a te abessent ipsae, multo in grauiore te cura futurum. Quam ob rem magno opere e re putaui angoris et doloris tui leuandi causa pro certis ad te ea quae essent certa perscribi. [4] Scis me antea sic solitum esse scribere ad te magis ut consolarer fortem uirum atque sapientem quam ut exploratam spem salutis ostenderem nisi eam quam ab ipsa re publica, cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem. Recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnis casus ferendos constantem ac paratum. Quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus aetatis in re publica esse uersatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum non solum ut uictor beatus sed etiam [ut], si ita accidisset, uictus ut sapiens esses. [5] Deinde, cum studium tuum consumas in uirorum fortium factis memoriae prodendis, considerare debes nihil tibi esse committendum quam ob rem eorum quos laudas te non simillimum praebeas. Sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora quae iam effugisti. Nunc uero tantum te para ad haec nobiscum ferenda; quibus ego si quam medicinam inuenirem, tibi quoque eandem traderem. Sed est unum perfugium doctrina ac litterae, quibus semper usi sumus; quae secundis rebus delectationem modo habere uidebantur, nunc uero etiam salutem. Sed ut ad initium reuertar, caue dubites quin omnia de salute ac reditu tuo perfecta sint.

XIII

Scr. fort. mense Sext. uel Sept. an. 46

CICERO LIGARIO

Etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuuandi tui causa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram quia neque lenire uidebar oratione neque leuare posse dolorem tuum. Postea uero quam magnam spem habere coepi fore ut te breui tempore incolumem haberemus, facere non potui quin tibi et sententiam et uoluntatem declararem meam. [2] Primum igitur scribam quod intellego et perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum cottidie et dies et opinio hominum et, ut mihi uidetur, etiam sua natura mitiorem facit; idque cum de reliquis sentio tum de te etiam audio ex familiarissimis eius. Quibus ego ex eo tempore quo primum ex Africa nuntius uenit supplicare una cum fratribus tuis non destiti; quorum quidem et uirtute et pietate et amore in te singulari et adsidua et perpetua cura salutis tuae tantum proficitur ut nihil sit quod non ipsum Caesarem tributurum existimem. [3] Sed si tardius fit quam uolumus, magnis occupationibus eius a quo omnia petuntur aditus ad eum difficiliores fuerunt; et simul Africanae causae iratior diutius uelle uidetur eos habere sollicitos a quibus se putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum. Sed hoc ipsum intellegimus eum cottidie remissius et placatius ferre; qua re mihi crede et memoriae manda me tibi id adfirmasse, te in istis molestiis diutius non futurum. [4] Quoniam quid sentirem exposui, quid uelim tua causa re potius declarabo quam oratione. [Et] Si tantum possem quantum in ea re publica de qua ita sum meritus ut tu existimas posse debebam, ne tu quidem in istis incommodis esses; eadem enim causa opes meas fregit quae tuam salutem in discrimen adduxit. Sed tamen, quicquid imago ueteris meae dignitatis, quicquid reliquiae gratiae ualebunt, studium consilium, opera gratia fides mea nullo loco deerit tuis optimis fratribus. [5] Tu fac habeas fortem animum, quem semper habuisti: primum ob eas causas quas scripsi, deinde quod ea de re publica semper uoluisti atque sensisti ut non modo nunc secunda sperare debeas sed etiam si omnia aduersa essent tamen conscientia et factorum et consiliorum tuorum quaecumque acciderent fortissimo et maximo animo ferre deberes.

XIV

Scr. ex. mense Nou. an. 46

CICERO LIGARIO

Me scito omnem meum laborem, omnem operam curam studium in tua salute consumere. Nam cum te semper maxime dilexi tum fratrum tuorum, quos aeque atque te summa beneuolentia sum complexus, singularis pietas amorque fraternus nullum me patitur offici erga te studique munus aut tempus praetermittere. Sed quae faciam fecerimque pro te ex illorum te litteris quam ex meis malo cognoscere; quid autem sperem, aut confidam et exploratum habeam, de salute tua, id tibi a me declarari uolo. Nam si quisquam est timidus in magnis periculosisque rebus semperque magis aduersos rerum exitus metuens quam sperans secundos, is ego sum, et, si hoc uitium est, eo me non carere confiteor. [2] Ego idem tamen, cum a. d. V Kal. intercalaris priores rogatu fratrum tuorum uenissem mane ad Caesarem atque omnem adeundi et conueniendi illius indignitatem et molestiam pertulissem, cum fratres et propinqui tui iacerent ad pedes et ego essem locutus quae causa, quae tuum tempus postulabat, non solum ex oratione Caesaris, quae sane mollis et liberalis fuit, sed etiam ex oculis et uultu, ex multis praeterea signis, quae facilius perspicere potui quam scribere, hac opinione discessi ut mihi tua salus dubia non esset. [3] Quam ob rem fac animo magno fortique sis et, si turbidissima sapienter ferebas, tranquilliora laete feras. Ego tamen tuis rebus sic adero ut difficillimis, neque Caesari solum sed etiam amicis eius omnibus, quos mihi amicissimos esse cognoui, pro te, sicut adhuc feci, libentissime supplicabo. Vale.

XV

Scr. an. incerto

CICERO BASILO S.

Tibi gratulor, mihi gaudeo. Te amo, tua tueor. A te amari et quid agas quidque agatur certior fieri uolo.

XVI

Scr. fort. in Sicilia an. 44

BITHYNICVS CICERONI S.

Si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae priuatim essent, repeterem initia amicitiae ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt. Itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia; cuius fiducia peto a te ut absentem me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas. Vale.

XVII

Scr. fort. an. 44

CICERO BITHYNICO

Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem publicam constitutam tum uelim mihi credas accedere etiam, id quo magis expetam, promissum tuum quo in litteris uteris; scribis enim, si ita sit, te mecum esse uicturum. [2] Gratissima mihi tua uoluntas est, facisque nihil alienum necessitudine nostra iudiciisque patris tui de me, summi uiri. Nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos qui temporibus ualuerunt et ualent coniunctiores tecum esse quam me, necessitudine neminem. Quam ob rem grata mihi est et memoria tua nostrae coniunctionis et eius etiam augendae uoluntas.

XVIII

Scr. (ut uid.) mense Ian. an. 45

CICERO LEPTAE

Simul atque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesiui e Balbo per codicillos quid esset in lege. Rescripsit eos qui facerent praeconium uetari esse in decurionibus; qui fecissent, non uetari. Qua re bono animo sint et tui et mei familiares; neque enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent in senatum Romae legerentur, eos qui aliquando praeconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere. [2] De Hispaniis noui nihil. Magnum tamen exercitum Pompeium habere constat; nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum in quo erat illas XI esse legiones. Scripserat etiam Messalla Q. Salasso P. Curtium, fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa uenisset, eum comprehendere ad Caesaremque deducere. [3] De tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, consponsor tuus, redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit; quod uidebatur mihi ille confidere. [4] "Oratorem" meum tanto opere a te probari uehementer gaudeo. Mihi quidem sic persuadeo, me quicquid habuerim iudici de dicendo in illum librum contulisse. Qui si est talis qualem tibi uideri scribis, ego quoque aliquid sum; sin aliter, non recuso quin, quantum de illo libro, tantundem de mei iudici fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis; etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius huius modi uocibus non est inutile. [5] Me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus. Sed cum ea, quem ad modum spero, satis firma sit, teneor tamen dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem; et mehercule non tam sum peregrinator iam quam solebam. Aedificia mea me delectabant et otium: domus est quae nulli mearum uillarum cedat, otium omni desertissima regione maius. Itaque ne litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulia interpellatione uersor. Qua re, ut arbitror, prius hic te nos quam istic tu nos uidebis. Lepta suauissimus ediscat Hesiodum et habeat in ore "tes d'aretes hidrota" et cetera.

XIX

Scr. Asturae ex. mense Sext. an. 45

CICERO LEPTAE

Maculam officio functum esse gaudeo. Eius Falernum mihi semper idoneum uisum est deuersorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum; ceteroqui mihi locus non displicet. Nec ea re Petrinum tuum deseram; nam et uilla et amoenitas illa commorationis est, non deuersori. [2] De curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, postea quam tu es profectus, non uidi; tantis pedum doloribus adficitur ut se conueniri nolit. Omnino de tota re, ut mihi uideris, sapientius faceres si non curares. Quod enim eo labore adsequi uis nullo modo adsequere; tanta est enim intimorum multitudo ut ex iis aliquis potius effluat quam nouo sit aditus, praesertim qui nihil adferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit (si modo id ipsum sciet), non accepisse. Sed tamen aliquid uidebimus in quo sit species; aliter quidem non modo non adpetendum sed etiam fugiendum puto. Ego me Asturae diutius arbitror commoraturum quoad ille qua quandoque ueniat. Vale.

XX

Scr. aestate an. 45

CICERO TORANIO S.

Dederam triduo ante pueris Cn. Planci litteras ad te; eo nunc ero breuior teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo. Nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri quoad scire possis quid tibi agendum sit. Nam praeter nauigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum, quod uitaueris, ne illud quidem non quantiuis, subito, cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci. Nihil est praeterea cur aduenientibus te offerre gestias. Multa praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicaui. [2] Quid multa? loco opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te, quocumque opus erit, facillime et expeditissime conferas. Quod si recipiet ille se ad tempus, aderis; sin (quoniam multa accidere possunt) aliqua res eum uel impediet uel morabitur, tu ibi eris ubi omnia scire possis. Hoc mihi prorsus ualde placet. [3] De reliquo, ut te saepe per litteras hortatus sum, ita uelim tibi persuadeas, te in hac causa nihil habere quod tibi timendum sit praeter communem casum ciuitatis. Qui etsi est grauissimus, tamen ita uiximus et id aetatis iam sumus ut omnia quae non nostra culpa nobis accidant fortiter ferre debeamus. Hic tui omnes ualent summaque pietate te desiderant et diligunt et colunt. Tu cura ut ualeas et te istim ne temere commoueas.

XXI

Scr. (ut uid.) mense Ian. an. 45

CICERO TORANIO

Etsi cum haec ad te scribebam aut adpropinquare exitus huius calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et confectum uidebatur, tamen cottidie commemorabam te unum in tanto exercitu mihi fuisse adsensorem et me tibi, solosque nos uidisse quantum esset in eo bello mali in quo spe pacis exclusa ipsa uictoria futura esset acerbissima, quae aut interitum adlatura esset, si uictus esses, aut, si uicisses, seruitutem. Itaque ego, quem tum fortes illi uiri et sapientes, Domitii et Lentuli, timidum esse dicebant (eram plane; timebam enim ne euenirent ea quae acciderunt), idem nunc nihil timeo et ad omnem euentum paratus sum. Cum aliquid uidebatur caueri posse, tum id neglegi dolebam; nunc uero euersis omnibus rebus, cum consilio profici nihil possit, una ratio uidetur quicquid euenerit ferre moderate, praesertim cum omnium rerum mors sit extremum et mihi sim conscius me, quoad licuerit, dignitati rei publicae consuluisse et hac amissa salutem retinere uoluisse. [2] Haec scripsi non ut de me ipse dicerem sed ut tu, qui coniunctissima fuisti mecum et sententia et uoluntate, eadem cogitares; magna enim consolatio est cum recordere, etiamsi secus acciderit, te tamen recte uereque sensisse. Atque utinam liceat aliquando aliquo rei publicae statu nos frui inter nosque conferre sollicitudines nostras, quas pertulimus tum cum timidi putabamur quia dicebamus ea futura quae facta sunt. [3] De tuis rebus nihil esse quod timeas praeter uniuersae rei publicae interitum tibi confirmo. De me autem sic uelim iudices, quantum ego possim, me tibi, saluti tuae liberisque tuis summo cum studio praesto semper futurum. Vale.

XXII

Scr. fort. mense Mai. an. 46

CICERO DOMITIO

Non ea res me deterruit quo minus, postea quam in Italiam uenisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus nec quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium deesset, nec quid consolationis adferrem in tantis malis reperiebam. Haec quamquam nihilo meliora sunt nunc [etiam] atque etiam multo desperatiora, tamen inanis esse meas litteras quam nullas malui. [2] Ego si te intellegerem plus conatum esse suscipere rei publicae causa muneris quam quantum praestare potuisses, tamen, quibuscumque rebus possem, ad eam condicionem te uiuendi quae daretur, quaecumque esset, hortarer; sed cum consili tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris quem ipsa Fortuna terminum nostrarum contentionum esse uoluisset, oro obtestorque te, pro uetere nostra coniunctione ac necessitudine proque summa mea in te beneuolentia et tua in me pari, te ut nobis parenti coniugi tuisque omnibus, quibus es fuistique semper carissimus, saluum conserues, incolumitati tuae tuorumque qui ex te pendent consulas, quae didicisti quaeque ab adulescentia pulcherrime a sapientissimis uiris tradita memoria et scientia comprehendisti, iis hoc tempore utare, quos coniunctos summa beneuolentia plurimisque officiis amisisti, eorum desiderium, si non aequo animo, at forti feras. [3] Ego quid possim nescio, uel potius me parum posse sentio; illud tamen tibi polliceor, me quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor tanto studio esse facturum quanto semper tu et studio et officio in meis rebus fuisti. Hanc meam uoluntatem ad matrem tuam, optimam feminam tuique amantissimam, detuli. Si quid ad me scripseris, ita faciam ut te uelle intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen omnia quae tibi utilia esse arbitrabor summo studio diligenterque curabo. Vale.