M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER XVI

I

Scr. in Puteolano VIII Id. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Non. Quint. ueni in Puteolanum. Postridie iens ad Brutum in Nesidem haec scripsi. Sed eo die quo ueneram cenanti Eros tuas litteras. Itane? "Nonis Iuliis"? Di hercule istis! Sed stomachari totum diem licet. Quicquamne turpius quam Bruto "Iuliis"? Nihil uidi. Redeo ad meum igitur †ETEOMEN† II. Sed quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio? Quid autem Plancus tam cursim (ita enim audiebam) diem et noctem? III. Sane cupio scire quid sit. Meam profectionem laudari gaudeo. Videndum est ut mansio laudetur. Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. En homoploiai Bruti uidetur aliquid praesidi esse, sed, opinor, minuta nauigia. IV. Sed iam sciam et ad te cras. De Ventidio panikon puto. De Sexto pro certo habebatur [ad arma]. Quod si uerum est, sine bello ciuili uideo seruiendum. Quid ergo? ad Kal. Ian. in Pansa spes? Leros polys. In uino et in somno animi istorum. V. De CCX milia optime. Ciceronis rationes explicentur. Ouius enim recens. Is multa quae uellem, in his ne hoc quidem malum in mandatis, sibi abunde HS LXXX milia satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et glischros praebere [id est minutatimque]. Quo plus permutasti quam ad fructum insularum, id ille annus habeat in quem itineris sumptus accessit. Hic ex Kal. Apr. ad HS LXXX milia accommodetur. Nunc enim insulae tantum. Videndum [enim] est quid, cum Romae erit. Non enim puto socrum illam ferendam. Pindaro de Cumano negaram. VI. Nunc cuius rei causa tabellarium miserim accipe. Quintus filius mihi pollicetur se Catonem. Egit autem et pater et filius ut tibi sponderem, sed ita ut tum crederes cum ipse cognosses. Huic ego litteras ipsius arbitratu dabo. Eae te ne mouerint. Has scripsi in eam partem ne me motum putares. Di faxint ut faciat ea quae promittit! Commune enim gaudium. Sed ego - nihil dico amplius. Is hinc VII Id. Ait enim attributionem in Idus, se autem urgeri acriter. Tu ex meis litteris quo modo respondeas moderabere. Plura, cum et Brutum uidero et Erotem remittam. Atticae meae excusationem accipio eamque amo plurimum; cui et Piliae salutem.

II

Scr. in Puteolano V Id. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. VI Id. duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram a Bruti. De Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum aliis multis hoc ferendum. Erotem remisi citius quam constitueram, ut esset qui Hordeonio et Ouiae, quibus, quidem ait se Idibus constituisse. Hordeonius uero impudenter. Nihil enim debetur ei nisi ex tertia pensione, quae est Kal. Sext.; ex qua pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem. Sed haec Eros uidebit Idibus. De Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam. Sed cum uideas quantum de iure nostro decesserimus qui de res. CCCC milia HS CC milia praesentia soluerimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi uidebitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris. II. Sed amabo te, mi Attice (uidesne quam blande?), omnia nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes. Quamquam enim reliqua satis apta sunt ad soluendum, tamen fit saepe ut ii qui debent non respondeant ad tempus. Si quid eius modi acciderit, ne quid tibi sit fama mea potius. Non modo uersura uerum etiam uenditione, si ita res coget, nos uindicabis. III. Bruto tuae litterae gratae erant. Fui enim apud illum multas horas in Neside, cum paulo ante tuas litteras accepissem. Delectari mihi Tereo uidebatur et habere maiorem Accio quam Antonio gratiam. Mihi autem quo laetiora sunt, eo plus stomachi et molestiae est populum Romanum manus suas non in defendenda re publica sed in plaudendo consumere. Mihi quidem uidentur istorum animi incendi etiam ad repraesentandam improbitatem suam. Sed tamen "dum modo doleant aliquid, doleant quidlibet." IV. Consilium meum quod ais cotidie magis laudari non moleste fero exspectabamque si quid de eo ad me scriberes. Ego enim in uarios sermones incidebam. Quin etiam idcirco trahebam ut quam diutissime integrum esset. Sed quoniam furcilla extrudimur, Brundisium cogito. Facilior enim et exploratior deuitatio legionum fore uidetur quam piratarum qui apparere dicuntur. Sestius VI Id. exspectabatur sed non uenerat, quod sciam. Cassius cum classicula sua uenerat. Ego cum eum uidissem, V [k.] in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum. Nosti reliqua. V. De Tutia ita putaram. De Aebutio non credo, nec tamen curo plus quam tu. Planco et Oppio scripsi equidem quoniam rogaras, sed, si tibi uidebitur, ne necesse habueris reddere (cum enim tua causa fecerint omnia, uereor ne meas litteras superuacaneas arbitrentur), Oppio quidem utique, quem tibi amicissimum cognoui. Verum ut uoles. VI. Tu quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum si ante eo ueneris quam mihi in Italiam te auctore ueniendum est. Litteras ad me quam saepissime; si de rebus minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius, domo mittito. Herakleideion, si Brundisium salui, adoriemur. "De gloria" misi tibi. Custodies igitur, ut soles, sed notentur eclogae duae quas Saluius bonos auditores nactus in conuiuio dumtaxat legat. Mihi ualde placent, mallem tibi. Etiam atque etiam uale.

III

Scr. in Pompeiano XVI Kal. Sext. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Tu uero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti conuento Antonio Tiburi), sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti. Certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari. Quod uero scribis te magis et magis delectare "O Tite, si quid," auges mihi scribendi alacritatem. Quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem syntagma misi ad te retractatius, et quidem archetypon ipsum crebris locis inculcatum et refectum. Hunc tu tralatum in macrocollum lege in arcano conuiuis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati. II. De Cicerone uelim ita sit ut audimus. De Xenone coram cognoscam; quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter neque inliberaliter. De Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e Xenone cognoscam. III. De Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso redditas; quamquam te nihil fefellisset. Verum tamen -. Sed exspecto quid ille tecum, quid tu uicissim, nec dubito quin suo more uterque. Sed eas litteras Curium mi spero redditurum. Qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuae. IV. Litteris tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego scribi necesse non esse, scribo tamen. Multa me mouent in discessu, in primis me hercule quod diiungor a te. Mouet etiam nauigationis labor alienus non ab aetate solum nostra uerum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum. Relinquimus enim pacem ut ad bellum reuertamur, quodque temporis in praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in peregrinatione consumimus. Consolantur haec: aut proderimus aliquid Ciceroni aut quantum profici possit iudicabimus. Deinde tu iam, ut spero et ut promittis, aderis. Quod quidem si acciderit, omnia nobis erunt meliora. V. Maxime autem me angit ratio reliquorum meorum. Quae quamquam explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in his est et †attributione† mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res magis angit ex omnibus. Itaque non mihi uideor errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent nomina subueniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communicares. Quod facies, si tibi uidebitur, eoque magis, si proficisceris in Epirum. VI. Haec ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis decemscalmis. Brutus erat in Neside etiam nunc, Neapoli Cassius. Ecquid amas Deiotarum et non amas Hieram? Qui, ut Blesamius †uenit ad me†, cum ei praescriptum esset ne quid sine Sesti nostri sententia ageret, neque ad illum neque ad quemquam nostrum rettulit. Atticam nostram cupio absentem suauiari. Ita mi dulcis salus uisa est per te missa ab illa. Referes igitur ei plurimam itemque Piliae dicas uelim.

IV

Scr. in Puteolano VI Id. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Ita ut heri tibi narraui uel fortasse hodie (Quintus enim altero die se aiebat), in Nesida VIII Id. Ibi Brutus. Quam ille doluit de "Nonis Iuliis"! mirifice est conturbatus. Itaque sese scripturum aiebat ut uenationem eam quae postridie ludos Apollinaris futura est proscriberent in "II Idus Quintilis". Libo interuenit. Is Philonem Pompei libertum et Hilarum suum libertum uenisse a Sexto cum litteris ad consules siue quo alio nomine sunt. Earum exemplum nobis legit, si quid uideretur. Pauca para lexin, ceteroqui et satis grauiter et non contumaciter. Tantum addi placuit, quod erat "coss." solum, ut esset "pr., tr. pl., senatui", ne illi non proferrent eas quae ad se ipsos missae essent. II. Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse Carthagine eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset nuntiatum esse de Caesare, capto oppido miram laetitiam commutationemque animorum concursumque undique; sed illum ad sex legiones quas in ulteriore reliquisset reuertisse. Ad ipsum autem Libonem scripsit nihil esse nisi ad larem suum liceret. Summa postulatorum ut omnes exercitus dimittantur qui ubique sint. Haec fere de Sexto. III. De Buthrotiis undique quaerens nihil reperiebam. Alii concisos agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis aufugisse. Itaque non uideo sciturum me quid eius sit ni statim aliquid litterarum. IV. Iter illud Brundisium de quo dubitabam sublatum uidetur. Legiones enim aduentare dicuntur. Haec autem nauigatio habet quasdam suspiciones periculi. Itaque constituebam uti homoploiai quam audiebam. Nam et ipse et Domitius bona plane habet dicrota suntque nauigia praeterea luculenta Sesti, Buciliani, ceterorum. Nam Cassi classem quae plane bella est non numero ultra fretum. Illud est mihi submolestum quod parum Brutus properare uidetur. Primum confectorum ludorum nuntios exspectat; deinde, quantum intellego, tarde est nauigaturus consistens in locis pluribus. Tamen arbitror esse commodius tarde nauigare quam omnino non nauigare; et si, cum processerimus, exploratiora uidebuntur, etesiis utemur.

V

Scr. in Puteolano VII Id. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Tuas iam litteras Brutus exspectabat. Cui quidem ego [non] nouum attuleram de Tereo Acci. Ille Brutum putabat. Sed tamen rumoris nescio quid adflauerat commissione Graecorum frequentiam non fuisse, quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de Graecis ludis existimem. II. Nunc audi quod pluris est quam omnia. Quintus filius fuit mecum dies compluris et, si ego cuperem, ille uel pluris fuisset; sed quantum fuit, incredibile est quam me in omni genere delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat. Sic enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in manibus habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali animo in rem publicam quali nos uolumus futurus sit. Hoc cum mihi non modo confirmasset sed etiam persuasisset, egit mecum accurate multis uerbis tibi ut sponderem se dignum et te et nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum ipse perspexisses, tum ut se amares. Quod nisi fidem mihi fecisset iudicassemque hoc quod dico firmum fore, non fecissem id quod dicturus sum. Duxi enim mecum adulescentem ad Brutum. Sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit. Quam ob rem etsi magis est quod gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter infirmitatem aetatis constanter ab eo fieri uidebantur, ea iudices illum abiecisse mihique credas multum adlaturam uel plurimum potius ad illius iudicium confirmandum auctoritatem tuam. III. Bruto cum saepe iniecissem de homoploiai, non perinde atque ego putaram adripere uisus est. Existimabam meteoroteron esse, et hercule erat et maxime de ludis. At mihi, cum ad uillam redissem, Cn. Lucceius, qui multum utitur Bruto, narrauit illum ualde morari, non tergiuersantem sed exspectantem si qui forte casus. Itaque dubito an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus. Si aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si neutrum erit asphales, eodem reuertar. * * * Iocari me putas? Moriar si quisquam me tenet praeter te. Etenim circumspice, sed ante quam erubesco. IV. O dies in †yspiciis lepidi† discriptos et apte ad consilium reditus nostri! Magna rhope ad proficiscendum in tuis litteris. Atque utinam te illic! Sed ut conducere putabis. V. Nepotis epistulam exspecto. Cupidus ille meorum, qui ea quibus maxime gaurio legenda non putet? Et ais "met'amymona"! Tu uero amymon, ille quidem ambrotos. Mearum epistularum nulla est synagoge; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae. Eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum denique edentur.

VI

Scr. Vibone VIII Kal. Sext. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Ego adhuc (perueni enim Vibonem ad Siccam) magis commode quam strenue nauigaui; remis enim magnam partem, prodromi nulli. Illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret, Paestanus et Vibonensis. Vtrumque pedibus aequis tramisimus. Veni igitur ad Siccam octauo die e Pompeiano, cum unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui sane libenter apud Talnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius. VIIII Kal. igitur ad Siccam. Ibi tamquam domi meae scilicet. Itaque obduxi posterum diem. Sed putabam, cum Regium uenissem, fore ut illic "dolichon ployn hormainontes" cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram; et, si oneraria, statimne freto an Syracusis. Hac super re scribam ad te Regio. II. Sed me hercule, mi Attice, saepe mecum, He deur'hodos soi ti dynatai! Cur ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, uillulas meas, non uideo? Sed id satis superque tecum me non esse, quid fugientem? periculumne? At id nunc quidem, nisi fallor, nullum est. Ad ipsum enim reuocat me auctoritas tua. Scribis enim in caelum ferri profectionem meam, sed ita si ante Kal. Ian. redeam; quod quidem certe enitar. Malo enim uel cum timore domi esse quam sine timore Athenis tuis. Sed tamen perspice quo ista uergant mihique aut scribe aut, quod multo malim, adfer ipse. Haec hactenus. III. Illud uelim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae sciam esse quam ipsi mihi. Nomina mea, per deos, expedi, exsolue. Bella reliqua reliqui; sed opus est diligentia coheredibus pro Cluuiano Kal. Sext. persolutum ut sit. Cum Publilio quo modo agendum sit uidebis. Non debet urgere, quoniam iure non utimur. Sed tamen ei quoque satis fieri plane uolo. Terentiae uero quid ego dicam? Etiam ante diem, si potes. Quin si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato debeo peto a te ut ante prouideas planeque expedias et solutum relinquas. IV. Sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes. Nunc neglegentiam meam cognosce. De gloria librum ad te misi, et in eo prohoemium id quod est in Academico tertio. Id euenit ob eam rem quod habeo uolumen prohoemiorum. Ex eo eligere soleo cum aliquod syngramma institui. Itaque iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. Cum autem in naui legerem Academicos, adgnoui erratum meum. Itaque statim nouum prohoemium exaraui et tibi misi. Tu illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.

VII

Scr. nauigans ad Pompeianum XIV Kal. Sept. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. VIII Id. Sext. cum a Leucopetra profectus (inde enim tramittebam) stadia circiter CCC processissem, reiectus sum austro uehementi ad eandem Leucopetram. Ibi cum uentum exspectarem (erat enim uilla Valeri nostri, ut familiariter essem et libenter), Regini quidam illustres homines eo uenerunt Roma sane recentes, in iis Bruti nostri hospes, qui Brutum Neapoli reliquisset. Haec adferebant, edictum Bruti et Cassi, et fore frequentem senatum Kalendis, a Bruto et Cassio litteras missas ad consularis et praetorios, ut adessent rogare. Summam spem nuntiabant fore ut Antonius cederet, res conueniret, nostri Romam redirent. Addebant etiam me desiderari, subaccusari. II. Quae cum audissem, sine ulla dubitatione abieci consilium profectionis, quo me hercule ne antea quidem delectabar. Lectis uero tuis litteris admiratus equidem sum te tam uehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar. Etsi, quamuis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, at probator certe fuisti, dum modo Kal. Ian. Romae essem. Ita fiebat ut, dum minus periculi uideretur, abessem, in flammam ipsam uenirem. Sed haec, etiam si non prudenter, tamen anemeseta sunt, primum quod de mea sententia acta sunt, deinde etiam si te auctore, quid debet qui consilium dat praestare praeter fidem? III. Illud mirari satis non potui quod scripsisti his uerbis: "Bene igitur tu qui euthanasian, bene! relinque patriam." An ego relinquebam aut tibi tum relinquere uidebar, tu id non modo non prohibebas uerum etiam adprobabas? Grauiora quae restant: "Velim scholion aliquod elimes ad me, oportuisse te istuc facere." Itane, mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti? Ego uero istum apologismon syntaxomai, sed ad eorum aliquem quibus inuitis et dissuadentibus profectus sum. Etsi quid iam opus est scholioi? si perseuerassem, opus fuisset. "At hoc ipsum non constanter." Nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem consili inconstantiam dixit esse. IV. Deinceps igitur haec: "Nam si a Phaedro nostro esses, expedita excusatio esset; nunc quid respondemus?" Ergo id erat meum factum quod Catoni probare non possim? flagiti scilicet plenum et dedecoris. Vtinam a primo ita tibi esset uisum! tu mihi, sicut esse soles, fuisses Cato. V. Extremum illud uel molestissimum: "Nam Brutus noster silet," hoc est, non audet hominem id aetatis monere. Aliud nihil habeo quod ex iis a te uerbis significari putem, et hercule ita est. Nam XVI Kal. Sept. cum uenissem Veliam, Brutus audiuit; erat enim cum suis nauibus apud Haletem fluuium citra Veliam mil. pass. III . Pedibus ad me statim. Di immortales, quam ualde ille reditu uel potius reuersione mea laetatus effudit illa omnia quae tacuerat! ut recordarer illud tuum "Nam Brutus noster silet." Maxime autem dolebat me Kal. Sext. in senatu non fuisse. Pisonem ferebat in caelum; se autem laetari quod effugissem duas maximas uituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac relictionis rei publicae (flentes mecum uulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur, quod eam uituperationem effugissem, me existimari ad Olympia. Hoc uero nihil turpius quouis rei publicae tempore, sed hoc anapologeton. Ego uero austro gratias miras qui me a tanta infamia auerterit. VI. Reuersionis has speciosas causas habes, iustas illas quidem et magnas; sed nulla iustior quam quod tu idem aliis litteris, "Prouide, si cui quid debetur, ut sit unde par pari respondeam. Mirifica enim dyschrestia est propter metum armorum." In freto medio hanc epistulam legi, ut quid possem prouidere in mentem mihi non ueniret nisi ut praesens me ipse defenderem. Sed haec hactenus; reliqua coram. VII. Antoni edictum legi a Bruto * * * et horum contra scriptum praeclare; sed quid ista edicta ualeant aut quo spectent plane non uideo. Nec ego nunc, ut Brutus censebat, istuc ad rem publicam capessendam uenio. Quid enim fieri potest? Num quis Pisoni est adsensus? num rediit ipse postridie? Sed abesse hanc aetatem longe a sepulcro negant oportere. VIII. Sed obsecro te, quid est quod audiui de Bruto? Piliam peirazesthai paralysei te scripsisse aiebat. Valde sum commotus. Etsi idem te scribere sperare melius. Ita plane uelim, et ei dicas plurimam salutem et suauissimae Atticae. Haec scripsi nauigans cum Pompeianum accederem XIIII Kal.

VIII

Scr. IX Puteolano Kal. Nou. uel postridie an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Cum sciam quo die uenturus sim, faciam ut scias. Impedimenta exspectanda sunt quae Anagnia ueniunt et familia aegra est. Kalendis uesperi litterae mihi ab Octauiano. Magna molitur. Veteranos qui Casilini et Calatiae sunt perduxit ad suam sententiam. Nec mirum, quingenos denarios dat. Cogitat reliquas colonias obire. Plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio. Itaque uideo paucis diebus nos in armis fore. Quem autem sequamur? Vide nomen, uide aetatem. Atque a me postulat primum ut clam conloquatur mecum uel Capuae uel non longe a Capua. Puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse. Docui per litteras id nec opus esse nec fieri posse. II. Misit ad me Caecinam quendam Volaterranum, familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis ducere. Consultabat utrum Romam cum MMM ueteranorum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium uenientem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse. Eae congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem narrat, et ei conuicium graue fecerunt contionantemque reliquerunt. Quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere. Equidem suasi ut Romam pergeret. Videtur enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos uiros secum habiturus. O Brute, ubi es? quantam eukairian amittis! Non equidem hoc diuinaui, sed aliquid tale putaui fore. Nunc tuum consilium exquiro. Romamne uenio an hic maneo an Arpinum (asphaleian habet is locus) †fugam Romam†, ne desideremur si quid actum uidebitur. Hoc igitur explica. Numquam in maiore aporiai fui.

IX

Scr. in Puteolano prid. Non. Nou. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Binae uno die mihi litterae ab Octauiano, nunc quidem ut Romam statim ueniam; uelle se rem agere per senatum. Cui ego non posse senatum ante Kal. Ian., quod quidem ita credo. Ille autem addit "consilio tuo." Quid multa? ille urget, ego autem skeptomai. Non confido aetati, ignoro quo animo. Nil sine Pansa tuo uolo. Vereor ne ualeat Antonius, nec a mari discedere libet. At metuo ne quae aristeia me absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. Firmas copias habet, Brutum habere potest; et rem gerit palam, centuriat Capuae, dinumerat. Iam iamque uideo bellum. Ad haec rescribe. Tabellarium meum Kalendis Roma profectum sine tuis litteris miror.

X

Scr. in Sinuessano VI Id. Nou. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. VII Id. ueni ad me in Sinuessanum. Eodem die uulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini. Itaque mutaui consilium; statueram enim recta Appia Romam. Facile me ille esset adsecutus. Aiunt enim eum Caesarina uti celeritate. Verti igitur me a Minturnis Arpinum uersus. Constitueram ut V Id. aut Aquini manerem aut in Arcano. II. Nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; magna enim res est. Tria sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an ueniam Romam. Quod censueris faciam. Sed quam primum. Auide exspecto tuas litteras. VI Id. mane in Sinuessano.

XI

Scr. in Puteolano Non. Nou. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie. Igitur prius ad superiorem. Nostrum opus tibi probari laetor; ex quo anthe ipsa posuisti. Quae mihi florentiora sunt uisa tuo iudicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. De Sicca ita est ut scribis; ab ista causa aegre me tenui. Itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, tantum ut sciant paides paidon sine †uallo† Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse. Atque utinam eum diem uideam cum ista oratio ita libere uagetur ut etiam in Siccae domum introeat! Sed illo tempore opus est quod fuit illis triumuiris. Moriar nisi facete! Tu uero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes. Eis emoi myrioi. Caleni interuentum et Caluenae cauebis. II. Quod uereris ne adoleschos mihi tu, quis minus? Cui, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula tua longissima quaeque optima uidetur. Quod me admones, tu uero etiam si reprenderes, non modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum eumeneiai. Ita libenter ea corrigam quae a te animaduersa sunt, "eodem iure quo Rubriana" potius quam "quo Scipionis", et de laudibus Dolabellae deruam cumulum. Ac tamen est isto loco bella, ut mihi uidetur, eironeia, quod eum ter contra ciuis in acie. Illud etiam malo "indignissimum est hunc uiuere" quam "quid indignius?" III. Peplographian Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc Herakleideion illud non abstuli. Quod me hortaris ad scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. Grauedo tua mihi molesta est. Quaeso, adhibe quam soles diligentiam. "O Tite" tibi prodesse laetor. "Anagnini" sunt Mustela taxiarches et Laco qui plurimum bibit. Librum quem rogas perpoliam et mittam. IV. Haec ad posteriorem. Ta peri tou kathekontos, quatenus Panaetius, absolui duobus. Illius tres sunt; sed cum initio diuisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare uideantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare disseruit, de tertio pollicetur se deinceps scripturum sed nihil scripsit. Eum locum Posidonius persecutus est. Ego autem et eius librum arcessiui et ad Athenodorum Caluum scripsi ut ad me ta kephalaia mitteret; quae exspecto. Quem uelim cohortere et roges ut quam primum. In eo est peri tou kata peristasin kathekontos. Quod de inscriptione quaeris, non dubito quin kathekon "officium" sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior "de officiis". Prosphono autem Ciceroni filio. Visum est non anoikeion. V. De Myrtilo dilucide. O qualis tu semper istos! Itane? in D. Brutum? Di istis! VI. Ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi, primo tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octauiano cotidie litterae ut negotium susciperem, Capuam uenirem, iterum rem publicam seruarem, Romam utique statim. Aidesthen men anenasthai deisan d'hypodechthai. Is tamen egit sane strenue et agit. Romam ueniet cum manu magna, sed est plane puer. Putat senatum statim. Quis ueniet? Si uenerit, quis incertis rebus offendet Antonium? kal. Ian. erit fortasse praesidio, aut quidem ante depugnabitur. Puero municipia mire fauent. Iter enim faciens in Samnium uenit Cales, mansit Teani. Mirifica apantesis et cohortatio. Hoc tu putares? Ob hoc ego citius Romam quam constitueram. Simul et constituero, scribam. VII. Etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros uenerat), tamen rem prid. Id. uelim conficias. Epistulas Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. Alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui. Publice tamen scripsi, si uti uellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret. VIII. De Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad III Kal. Exspectabo tuas litteras meque de Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi ut scires quam ualde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis uerbis suauium des uolo.

XII

Scr. in Puteolano VIII Id. Nou. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. De Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis, cepi consilium domesticum, itaque me prid. Id. arbitror Romae futurum. Commodius est uisum frustra me istic esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. Ille enim iam aduentare potest. Etsi uarii rumores multique quos cuperem ueros, nihil tamen certi. Ego uero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. Sed quid tibi dicam? Bonum animum. De Herakleideio Varronis negotia salsa. Me quidem nihil umquam sic delectauit. Sed haec et alia maiora coram.

XIII

Scr. Aquini IV Id. Nou. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. O casum mirificum! V Id. cum ante lucem de Sinuessano surrexissem uenissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Minturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obuiam mihi fit tabellarius, qui me offendit dolichon ploon hormainonta. Ego statim "Cedo" inquam "si quid ab Attico." Nondum legere poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat. Cum autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi legi coepta est. Illa omnium quidem elegantissima. Ne sim saluus si aliter scribo ac sentio. Nihil legi humanius. Itaque ueniam quo uocas, modo adiutore te. Sed nihil tam amposdionyson mihi primo uidebatur quam ad eas litteras quibus ego a te consilium petieram te mihi ista rescribere. II. Ecce tibi altera, qua hortaris "par'enemoenta Mimanta, nesou epi Psyries," Appiam scilicet "ep'arister'echonta". Itaque eo die mansi Aquini. Longulum sane iter et uia mala. Inde postridie mane proficiscens has litteras dedi. III. * * * et quidem, ut a me dimitterem inuitissimus fecerunt Erotis litterae. Rem tibi Tiro narrabit. Tu quid faciendum sit uidebis, praeterea possimne propius accedere (malo enim esse in Tusculano aut uspiam in suburbano). An etiam longius discedendum putas? Crebro ad me uelim scribas: erit autem cotidie cui des. IV. Quod praeterea consulis, quid tibi censeam faciendum, difficile est cum absim. Verum tamen si pares aeque inter se, quiescendum: sin latius manabit et quidem ad nos, deinde communiter. XIIIa Scr. in Arpinati III Id. Nou. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Auide tuum consilium exspecto. Timeo ne absim cum adesse me sit honestius; temere uenire non audeo. De Antoni itineribus nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam. Omnia igitur uelim explices et ad me certa mittas. II. De reliquo quid tibi ego dicam? Ardeo studio historiae (incredibiliter enim me commouet tua cohortatio), quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. Coram igitur hoc quidem conferemus. In praesentia mihi uelim scribas quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit. Videor mihi audisse P. Africano L. Mummio censoribus. Id igitur quaero. Tu mihi de iis rebus quae nouantur omnia certa, clara. III Id. ex Arpinati.

XIV

Scr. in Arpinati prid. (?) Id. Nou. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Nihil erat plane quod scriberem. Nam cum Puteolis essem, cotidie aliquid noui de Octauiano, multa, etiam falsa, de Antonio. Ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam III Id. a te epistulas), ualde tibi adsentior, si multum possit Octauianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris, atque id contra Brutum fore. Sin autem uincitur, uides intolerabilem Antonium, ut quem uelis nescias. II. O Sesti tabellarium hominem nequam! Postridie Puteolis Romae se dixit fore. Quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam. Nec me Philippus aut Marcellus mouet. Alia enim eorum ratio; et, si non est, tamen uidetur. Sed in isto iuuene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. Tamen uide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. Ero libentius; nihil enim ignorabo. An hoc cum Antonius uenerit? III. Sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci kathekon, nos "officium." Id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? Nonne dicimus "consulum officium, senatus officium"? Praeclare conuenit; aut da melius. IV. Male narras de Nepotis filio. Valde me hercule moueor et moleste fero. Nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. Misit enim satis bellum hypomnema. Grauedini, quaeso, omni ratione subueni. Aui tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum, idque ad populum. Videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.

XV

Scr. in Arpinati post prid. Id. Nou. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam - sed me hercule pigritia. Nihil enim habeo aliud quod dicam. Et tamen in tuis quoque epistulis Alexim uideor agnoscere. Sed ad rem uenio. Ego, si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. Nunc uero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram et quidem me facere et mea et rei publicae causa ut illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, euerterit. II. Quod autem quaeris quo modo agi placeat cum dies uenerit, primum uelim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. De summa autem agi prorsus uehementer et seuere uolo. Etsi sponsores appellare uidetur habere quandam dysopian, tamen hoc quale sit consideres uelim. Possumus enim, ut sponsores non appellentur, procuratores in ius ducere; neque enim illi litem contestabuntur. Quo facto non sum nescius sponsores liberari. Sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores eius non dissoluere, et nostrae grauitatis ius nostrum sine summa illius ignominia persequi. De hoc quid placeat rescribas uelim nec dubito quin hoc totum lenius administraturus sis. III. Redeo ad rem publicam. Multa me hercule a te saepe en politikoi genere prudenter, sed his litteris nihil prudentius. Quamquam enim †postea† in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus. At quae contio! nam est missa mihi. Iurat "ita sibi parentis honores consequi liceat" et simul dextram intendit ad statuam. Mede sotheien hypo ge toioutou! Sed, ut scribis, certissimum uideo esse discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manumque ueteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, nisi mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis uerum etiam amicum fore. Cum ille diceret ita futurum, "Quid igitur festinamus?" inquam. "Illi enim mea opera ante Kal. Ian. nihil opus est, nos autem eius uoluntatem ante Id. Dec. perspiciemus in Casca." Valde mihi adsensus est. Quam ob rem haec quidem hactenus. Quod reliquum est, cotidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam quid scribas habebis cotidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi, ex quo mihi uidetur stratyllax ille deiectus de gradu. Sed tu, cum legeris, existimabis. IV. Obsignata iam epistula litteras a te et a Sexto accepi. Nihil iucundius litteris Sexti, nihil amabilius. Nam tuae breues erant litterae, priores uberrimae. Tu quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus euadant. V. Sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore mouet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat, sed desperatis etiam Hippocrates uetat adhibere medicinam. Qua re ista ualeant; me res familiaris mouet. Rem dico? immo uero existimatio. Cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc quod soluam expeditum est. Terentiae dico? scis nos pridem iam constituisse Montani nomine HS XXV milia dissoluere. Pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua. Liberalissime, ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique dixeram ut sepositum haberet. Non †modo† sed iniquissimo faenore uersuram facere Aurelius coactus est. Nam de Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore. Male eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil intellexisse. Tu enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem paene uerbis Eros. VI. Veniendum est igitur uel in ipsam flammam. Turpius est enim priuatim cadere quam publice. Itaque ceteris de rebus quas ad me suauissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram, rescribere. Consenti in hac cura ubi sum, ut me expediam; quibus autem rebus, uenit quidem mihi in mentem, sed certi constituere nihil possum prius quam te uidero. Qui minus autem ego istic recte esse possim quam est Marcellus? Sed non id agitur neque id maxime curo; quid curem uides. Adsum igitur.

XVI

Scr. in Arpinati c. IV Non. Quint. an. 44.

CICERO ATTICO SALVTEM.

I. Iucundissimas tuas legi litteras. Ad Plancum scripsi, misi. Habes exemplum. Cum Tirone quid sis locutus cognoscam ex ipso. II. Cum sorore ages attentius, si te occupatione ista relaxaris. XVIa Scr. in Arpinati eodem tempore.

M. CICERO L. PLANCO PR. DESIG. SALVTEM.

III. Attici nostri te ualde studiosum esse cognoui, mei uero ita cupidum ut me hercule paucos aeque obseruantis atque amantis me habere existimem. Ad paternas enim magnas et ueteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua uoluntas erga me meaque erga te par atque mutua. IV. Buthrotia tibi causa ignota non est. Egi enim saepe de ea re tecum tibique totam rem demonstraui, quae est acta hoc modo. Vt primum Buthrotium agrum proscriptum uidimus, commotus Atticus libellum composuit. Eum mihi dedit ut darem Caesari; eram enim cenaturus apud eum illo die. Eum libellum Caesari dedi. Probauit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem soluerent. V. Atticus, qui ciuitatem conseruatam cuperet, pecuniam numerauit de suo. Quod cum esset factum, adiimus ad Caesarem, uerba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum decretum abstulimus; quod est obsignatum ab amplissimis uiris. Quae cum essent acta, mirari equidem solebam pati Caesarem conuenire eos qui agrum Buthrotium concupissent, neque solum pati sed etiam ei negotio te praeficere. Itaque et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M. Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura esset aperteque ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle; cum autem mare transissent, curaturum se ut in alium agrum deducerentur. VI. Haec illo uiuo. Post interitum autem Caesaris, ut primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec quae supra scripsi ad eos delata sunt. Probauerunt causam sine ulla dubitatione seque ad te litteras daturos esse dixerunt. Ego autem, mi Plance, etsi non dubitabam quin et senatus consultum et lex et consulum decretum ac litterae apud te plurimum auctoritatis haberent teque ipsius Attici causa uelle intellexeram, tamen hoc pro coniunctione et beneuolentia nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis humanitas suauissimique mores a te essent impetraturi. Id autem est ut hoc quod te tua sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias. VII. Mihi nemo est amicior nec iucundior nec carior Attico; cuius antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut quod consecutus est magna et industria et gratia et uiuo Caesare et mortuo id te adiuuante obtineat. Quod si a te erit impetratum, sic uelim existimes, me de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio me adfectum iudicem. Ego quae te uelle quaeque ad te pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo. Da operam ut ualeas.

XVIb

Scr. paulo post ep. XVI A.

CICERO PLANCO PR. DESIG. SALVTEM.

VIII. Iam antea petiui abs te per litteras ut, cum causa Buthrotiorum probata a consulibus esset, quibus et lege et senatus consulto permissum erat ut "de Caesaris actis cognoscerent, statuerent, iudicarent", eam rem tu adiuuares Atticumque nostrum, cuius te studiosum cognoui, et me, qui non minus laboro, molestia liberares. Omnibus enim rebus magna cura, multa opera et labore confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem quam primum facere possimus. Quamquam intellegimus ea te esse prudentia ut uideas, si ea decreta consulum quae de Caesaris actis interposita sunt non seruentur, magnam perturbationem rerum fore. IX. Equidem cum multa (quod necesse erat in tanta occupatione) non probentur quae Caesar statuerit, tamen oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere. Quod tibi idem magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non suasoris est sed rogatoris. Igitur, mi Plance, rogo te et etiam rogo sic medius fidius ut maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla dubitatione apud consules obtinuimus propter summam bonitatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse non modo facile patiare sed etiam gaudeas. Qua quidem uoluntate te esse erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti et uero etiam mihi. Quod si feceris, me, quem uoluntate et [quem] paterna necessitudine coniunctum semper habuisti, maximo beneficio deuinctum habebis, idque ut facias te uehementer etiam atque etiam rogo.

XVIc

Scr. eodem tempore quo ep. XVIb.

CICERO CAPITONI SVO SALVTEM.

X. Numquam putaui fore ut supplex ad te uenirem; sed hercule facile patior datum tempus in quo amorem experirer tuum. Atticum quanti faciam scis. Amabo te, da mihi et hoc, obliuiscere mea causa illum aliquando suo familiari, aduersario tuo, uoluisse consultum, cum illius existimatio ageretur. Hoc primum ignoscere est humanitatis tuae; suos enim quisque debet tueri: deinde si me amas (omitte Atticum), Ciceroni tuo, quem quanti facias prae te soles ferre, totum hoc da ut quod semper existimaui nunc plane intellegam, me a te multum amari. XI. Buthrotios cum Caesar decreto suo quod ego obsignaui cum multis amplissimis uiris liberauisset ostendissetque nobis se, cum agrarii mare transissent, litteras missurum quem in agrum deducerentur, accidit ut subito ille interiret. Deinde, quem ad modum tu scis (interfuisti enim), cum consules oporteret ex senatus consulto de actis Caesaris cognoscere, res ab iis in kal. Iun. dilata est. Accessit ad senatus consultum lex quae lata est a. d. IIII Non. Iun., quae lex earum rerum quas Caesar statuisset, decreuisset, egisset, consulibus cognitionem dedit. Causa Buthrotiorum delata est ad consules. Decretum Caesaris recitatum est et multi praeterea libelli Caesaris prolati. Consules de consili sententia decreuerunt secundum Buthrotios * * * Plancum dederunt. XII. Nunc, mi Capito (scio enim quantum semper apud eos quibuscum sis posse soleas, eo plus apud hominem facillimum atque humanissimum, Plancum), enitere, elabora uel potius oblandire, effice ut Plancus, quem spero optimum esse, sit etiam melior opera tua. Omnino res eius modi mihi uidetur ut sine cuiusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus quin decretum consulum, quorum et lege et senatus consulto cognitio et iudicium fuit, conseruet, praesertim cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris in dubium uentura uideantur, quae non modo ii quorum interest sed etiam ii qui illa non probant oti causa confirmari uelint. XIII. Quod cum ita sit, tamen interest nostra Plancum hoc animo libenti prolixoque facere; quod certe faciet, si tu neruulos tuos mihi saepe cognitos suauitatemque qua tibi nemo par est adhibueris. Quod ut facias te uehementer rogo.

XVId

Scr. eodem tempore quo ep. XVIc.

M. CICERO C. CVPIENNIO SALVTEM.

XIV. Patrem tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et amauit, nec me hercule umquam mihi dubium fuit quin a te diligerer; ego quidem id facere non destiti. Quam ob rem peto a te in maiorem modum ut ciuitatem Buthrotiam subleues decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et comprobet. Hoc te uehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.

XVIe

Scr. post ep. XVIb.

CICERO PLANCO PR. DESIG. SALVTEM.

XV. Ignosce mihi quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re saepius scribam. Non me hercule, mi Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut nostrae amicitiae, sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc uero etiam existimatio, ut id quod probauit Caesar nobis testibus et obsignatoribus qui et decretis et responsis Caesaris interfueramus uideatur obtinere potuisse, iterum te puto rogandum esse, praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, ut ea quae consules decreuerunt secundum Caesaris decreta et responsa non dicam comprobes sed studiose libenterque comprobes. XVI. Id mihi sic erit gratum ut nulla res gratior esse possit. Etsi iam sperabam, cum has litteras accepisses, fore ut ea quae superioribus litteris a te petissemus impetrata essent, tamen non faciam finem rogandi quoad nobis nuntiatum erit te id fecisse quod magna cum spe exspectamus. Deinde enim confido fore ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus. Quod si acciderit, uelim sic existimes, non tibi tam Atticum, cuius permagna res agitur, quam me, qui non minus laboro quam ille, obligatum fore.

XVIf

Scr. paulo post ep. XVIc.

CICERO CAPITONI SVO SALVTEM.

XVII. Non dubito quin mirere atque etiam stomachere quod tecum de eadem re agam saepius. Hominis familiarissimi et mihi omnibus rebus coniunctissimi permagna res agitur, Attici. Cognoui ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum. Multum potes nos apud Plancum iuuare. Noui humanitatem tuam; scio quam sis amicis iucundus. XVIII. Nemo nos in hac causa plus iuuare potest quam tu. Etsi res ita est firma ut debet esse, quam consules de consili sententia decreuerint cum et lege et senatus consulto cognoscerent, tamen omnia posita putamus in Planci tui liberalitate; quem quidem arbitramur cum offici sui et rei publicae causa decretum consulum comprobaturum tum libenter nostra causa esse facturum. Adiuuabis igitur, mi Capito; quod ut facias te uehementer etiam atque etiam rogo.