M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER VI

I.

Scr. Laodiceae X Kal. Mart. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Accepi tuas litteras a. d. V Terminalia Laodiceae; quas legi libentissime plenissimas amoris humanitatis offici diligentiae. Iis igitur respondebo, sed non "chrysea chalkeion" (sic enim postulas), nec οἰκονομίαν meam instituam sed ordinem conseruabo tuum. Recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. X Kal. Oct. datas et scire uis tuas ego quas acceperim. Omnis fere quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris et quas Equo Tutico et Brundisio datas. Qua re non oichetai tua industria, quod uereris, sed praeclare ponitur, si quidem id egisti, ut ego delectarer; nam nulla re sum delectatus magis. [2] Quod meam bathyteta in Appio tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, uehementer gaudeo; ac putaram paulo secus. Appius enim ad me ex itinere bis terue hypomempsimoirous litteras miserat quod quaedam a se constituta rescinderem. Vt si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci uelit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit immutet ille, sic Appius, cum ἐξ ἀφαιρήσεως prouinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam, prosanatrephomenen eam a me non libenter uidet sed modo suscenset, modo gratias agit. Nihil enim a me fit cum ulla illius contumelia; tantum modo dissimilitudo meae rationis offendit hominem. Quid enim potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et iacturis prouinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec priuatim nec publice? Quid dicam de illius praefectis comitibus legatis? Etiam de rapinis, de libidinibus, de contumeliis? Nunc autem domus me hercule nulla tanto consilio aut tanta disciplina gubernatur aut tam modesta est quam nostra tota prouincia. Haec non nulli amici Appi ridicule interpretantur, qui me idcirco putent bene audire uere ut ille male audiat, et recte facere non meae laudis sed illius contumeliae causa. Sin Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis agit, non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem scribebam cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere. [3] Nunc uenio ad Brutum, quem ego omni studio te auctore sum complexus, quem etiam amare coeperam; sed ilico me reuocaui, ne te offenderem. Noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla de re plus laborasse. Mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de rebus tu mecum egeras. Omnia sum diligentissime persecutus. Primum ab Ariobarzane sic contendi, ut talenta ... quae mihi pollicebatur illi daret. Quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est. Pompeius autem cum ob ceteras causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum Parthicum esse uenturus. Ei tamen sic nunc soluitur: tricesimo quoque die talenta Attica XXXIII, et hoc ex tributis; nec id satis efficit in usuram menstruam. Sed Gnaeus noster clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus est. Alii neque soluit cuiquam nec potest soluere; nullum enim aerarium, nullum uectigal habet. Appi instituto tributa imperat; ea uix in faenus Pompei quod satis sit efficiunt. Amici regis duo tresue perdiuites sunt, sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu. Equidem non desino tamen per litteras rogare suadere accusare regem. [4] Deiotarus etiam mihi narrauit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere. Et me hercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius. Itaque aut tutela cogito me abdicare aut, ut pro Glabrione Scaeuola, faenus et impendium recusare. Ego tamen quas per te Bruto promiseram praefecturas M. Scaptio L. Gauio, qui in regno rem Bruti procurabant, detuli; nec enim in prouincia mea negotiabantur. Tu autem meministi nos sic agere ut quot uellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori; itaque duas ei praeterea dederam, sed ii quibus petierat de prouincia decesserant. [5] Nunc cognosce de Salaminis, quod uideo tibi etiam nouum accidisse, tamquam mihi. Numquam enim ex illo audiui illam pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est "Salamini pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis". Eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admouet intercessisse se pro iis magnam pecuniam. Confeceram ut soluerent centesimis sexenni ductis cum renouatione singulorum annorum. At Scaptius quaternas postulabat; metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et ciuitatem in Catonis et in ipsius Bruti fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem. [6] Atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius a Bruto rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. Id uero per te exceperamus, ne negotiatori; quod si cuiquam, huic tamen non; fuerat enim praefectus Appio, et quidem habuerat turmas equitum, quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur. Itaque ego, quo die tetigi prouinciam, cum mihi Cyprii legati Ephesum obuiam uenissent, litteras misi ut equites ex insula statim decederent. His de causis credo Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. Sed tamen hoc sum animo: si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota prouincia singulas obseruarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in Sex. Statio negaui et iis probaui, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem. [7] Illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. Addo etiam illud, quod uereor tibi ipsi ut probem: consistere usura debuit, quod erat in edicto meo; deponere uolebant: impetraui a Salaminis ut silerent. Veniam illi quidem mihi dederunt, sed quid iis fiet, si huc Paulus uenerit? Sed totum hoc Bruto dedi; qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter adroganter akoinonoetos solet scribere. Tu autem uelim ad eum scribas de his rebus, ut sciam quo modo haec accipiat; facies enim me certiorem. Atque haec superioribus litteris diligenter ad te perscripseram, sed plane te intellegere uolui mihi non excidisse illud quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses, si nihil aliud de hac prouincia nisi illius beneuolentiam deportassem, mihi id satis esse. Sit sane, quoniam ita tu uis, sed tamen cum eo, credo, quod sine peccato meo fiat. Igitur meo decreto soluta res esset Scaptio statim; quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad Catonem quidem prouocabo. [8] Sed noli me putare enkeleusmata illa tua abiecisse, quae mihi in uisceribus haerent. Flens mihi meam famam commendasti; quae epistula tua est in qua non eius mentionem facias? Itaque irascatur qui uolet, patiar; "to gar eu met'emou", praesertim cum sex libris tamquam praedibus me ipsum obstrinxerim, quos tibi tam ualde probari gaudeo. E quibus unum historikon requiris de Cn. Flauio, Anni filio. Ille uero ante decemuiros non fuit, quippe qui aedilis curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemuiros institutus est. "Quid ergo profecit, quod protulit fastos?" Occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis; nec uero pauci sunt auctores Cn. Flauium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, ne me hoc uel potius Africanum (is enim loquitur) commentum putes. "Ouk elathe" se illud de gestu histrionis? tu sceleste suspicaris, ego aphelos scripsi. [9] De me imperatore scribis te ex Philotimi litteris cognosse; sed credo te, iam in Epiro cum esses, binas meas de omnibus rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras Laodicea, utrasque tuis pueris datas. Quibus de rebus propter casum nauigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras. [10] De Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam mihi placere; tu enim ad me iam ante scripseras "ac uellem te in tuum ueterem gregem rettulisses". Correcta uero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim malo hunc a Pontidia quam illum a Seruilia. Qua re adiunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate creuisse, qui declarauit quanti me faceret cum saepe tum in Bursa; ne tu me sollicitudine magna liberaris. [11] Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego illum aliud tempus timeo nisi quod ille solum excipit; sed scriberem ad te de hoc plura, si Romae esses. In Pompeio te spem omnem oti ponere non miror; ita res est, remouendumque censeo illud "dissimulantem". Sed ἡ οἰκονομία si perturbatior est, tibi adsignato; te enim sequor schediazonta. [12] Cicerones pueri amant inter se, discunt, exercentur, sed alter, ut Isocrates dixit in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam dare (mandauit enim pater); ea sic obseruabo quasi intercalatum non sit. Dionysius mihi quidem in amoribus est; pueri autem aiunt eum furenter irasci; sed homo nec doctior nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior. [13] Thermum, Silium uere audis laudari; ualde se honeste gerunt. Adde M. Nonium, Bibulum, me si uoles. Iam Scrota uehem haberet ubi posset; est enim lautum negotium. Ceteri infirmant politeuma Catonis. Hortensio quod causam meam commendas ualde gratum. De Amiano spei nihil putat esse Dionysius. Terenti nullum uestigium agnoui. Moeragenes certe periit; feci iter per eius possessionem, in qua animal reliquum nullum est; haec non noram tum cum de eo cum Democrito tuo locutus sum. Rhosica uasa mandaui; sed heus tu, quid cogitas? In felicatis lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere: quid te in uasis fictilibus adpositurum putem? Keras Phemio mandatum est; reperietur, modo aliquid illo dignum canat. [14] Parthicum bellum impendet. Cassius ineptas litteras misit, necdum Bibuli erant adlatae; quibus recitatis puto fore ut aliquando commoueatur senatus. Equidem sum in magna animi perturbatione. Si, ut opto, non prorogatur nostrum negotium, habeo Iunium et Quintilem in metu. Esto; duo quidem mensis sustinebit Bibulus. Quid illo fiet quem reliquero, praesertim si fratrem? quid me autem, si non tam cito decedo? Magna turba est. Mihi tamen cum Deiotaro conuenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis omnibus; habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura XXX, equitum MM; erit ad sustentandum quoad Pompeius ueniat, qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium illud fore. Hiemant in nostra prouincia Parthi; exspectatur ipse Orodes. Quid quaeris? aliquantum est negoti. [15] De Bibuli edicto: nihil noui praeter illam exceptionem de qua tu ad me scripseras "nimis graui praeiudicio in ordinem nostrum". Ego tamen habeo isodynamousan sed tectiorem ex Q. Muci P. f. edicto Asiatico, EXTRA QVAM SI ITA NEGOTIVM GESTVM EST VT EO STARI NON OPORTEAT EX FIDE BONA; multaque sum secutus Scaeuolae, in iis illud in quo sibi libertatem censent Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis legibus. Breue autem edictum est propter hanc meam diairesin, quod duobus generibus edicendum putaui; quorum unum est prouinciale, in quo inest de rationibus ciuitatum, de aere alieno, de usura, de syngraphis, in eodem omnia de publicanis; alterum quod sine edicto satis commode transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, magistris faciendis, bonis uendendis, quae ex edicto et postulari et fieri solent. Tertium de reliquo iure dicundo agraphon reliqui; dixi me de eo genere mea decreta ad edicta urbana accommodaturum; itaque curo, et satis facio adhuc omnibus. Graeci uero exsultant quod peregrinis iudicibus utuntur. "Nugatoribus quidem" inquies. Quid refert? Ii se αὐτονομίαν adeptos putant. Nostri enim, credo, grauis habent Turpionem sutorium et mancipem. [16] De publicanis quid agam uideris quaerere. Habeo in deliciis, obsequor, uerbis laudo orno: efficio ne cui molesti sint. To paradoxotaton, usuras eorum quas pactionibus adscripserant seruauit etiam Seruilius. Ego sic: diem statuo satis laxam, quam ante si soluerint, dico me centesimas ducturum, si non soluerint, ex pactione; itaque et Graeci soluunt tolerabili faenore et publicanis res est gratissima si illa iam habent pleno modio, uerborum honorem, inuitationem crebram. Quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque maxime putet; sed tamen meden autois scis reliqua. [17] De statua Africani (o πραγμάτων ἀσύγκλωστον! sed me id ipsum delectauit in tuis litteris) ain tu? Scipio hic Metellus proauum suum nescit censorem non fuisse? Atqui nihil habuit aliud inscriptum nisi ea statua quae ab Opis parte posita in excelso est. In illa autem quae est ad Πολυκλέους Herculem inscriptum est "CONSVL"; quam esse eiusdem status amictus anulus imago ipsa declarat. At me hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic Metellus in Capitolio posuit animaduertissem in Sarapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putaui, nunc uideo Metelli; o anostoresian turpem! [18] Nam illud de Flauio et fastis, si secus est, commune erratum est (et tu belle eporesas et nos publicam prope opinionem secuti sumus), ut multa apud Graecos. Quis enim non dixit Eupolin τὸν τῆς ἀρχαίας ab Alcibiade nauigante in Siciliam deiectum esse in mare? Redarguit Eratosthenes; adfert enim quas ille post id tempus fabulas docuerit. Num idcirco Duris Samius, homo in historia diligens, quod cum multis errauit, inridetur? Quis Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur iacet Theophrastus si id a Timaeo tuo familiari reprehensum est? Sed nescire proauum suum censorem non fuisse turpe est, praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo uiuo censor fuerit. [19] Quod de Philotimo et de solutione HS XXDC milia scribis, Philotimum circiter Kal. Ian. in Chersonesum audio uenisse; at mi ab eo nihil adhuc. Reliqua mea Camillus scribit se accepisse; ea quae sint nescio et aueo scire. Verum haec posterius et coram fortasse commodius. [20] Illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulae commouit; scribis enim sic, "τί λοιπόν?", deinde me obsecras amantissime ne obliuiscar uigilare et ut animaduertam quae fiant. Num quid de quo inaudisti? Etsi nihil eius modi est; πολλοῦ γε καὶ δεῖ; nec enim me fefellisset nec fallet. Sed ista admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare uisa est. [21] De M. Octauio iterum iam tibi rescribo te illi probe respondisse; paulo uellem fidentius. Nam Caelius libertum ad me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris et ... a ciuitatibus. Rescripsi alterum me moleste ferre, si ego in tenebris laterem nec audiretur Romae nullum in mea prouincia nummum nisi in aes alienum erogari, docuique nec mihi conciliare pecuniam licere nec illi capere, monuique eum, quem plane diligo, ut cum alios accusasset cautius uiueret; illud autem alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio meo publice uenari. [22] Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est meque apud eum magna in gratia posuit. Filiola tua gratum mihi fecit quod tibi diligenter mandauit ut mihi salutem adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa officiosius quod mihi quem iam pridem amat, numquam uidit; igitur tu quoque salutem utrique adscribito. Litterarum datarum dies prid. Kal. Ian. suauem habuit recordationem clarissimi iuris iurandi quod ego non eram oblitus; Magnus enim praetextatus illo die fui. Habes ad omnia; non, ut postulasti, "chrysea chalkeion" sed paria paribus respondimus. [23] Ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam ἀναντιφώνητον. Bene me hercule †potuit Lucceius Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine†; et uelim scire qui sit eius status. Lentulum quidem nostrum praeter Tusculanum ... proscripsisse audio. Cupio hos expeditos uidere, cupio etiam Sestium, adde sis Caelium; in quibus omnibus est "aidesthen men anenasthai, deisan d'hypodechthai". De Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto. De Egnati Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus. Pinarium, quem mihi commendas, diligentissime Deiotarus curat grauiter aegrum. Respondi etiam minori. [24] Tu uelim dum ero Laodiceae, id est ad Id. Mai., quam saepissime mecum per litteras conloquare et cum Athenas ueneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de prouinciis, quae omnia in mensem Martium sunt conlata) utique ad me tabellarios mittas. [25] Et heus tu, †genuarios† a Caesare per Erotem talenta Attica L extorsistis? In quo, ut audio, magnum odium Pompei suscepistis; putat enim suos nummos uos comedisse, Caesarem in Nemore aedificando diligentiorem fore. Haec ego ex P. Vedio, magno nebulone sed Pompei tamen familiari, audiui. Hic Vedius mihi obuiam uenit cum duobus essedis et raeda equis iuncta et lectica et familia magna, pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse est; erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri; numquam uidi hominem nequiorem. Sed extremum audi. Deuersatus est Laodiceae apud Pompeium Vindillum; ibi sua deposuit cum ad me profectus est. Moritur interim Vindillus. Quod res ad Magnum Pompeium pertinere putabatur, C. Vennonius domum Vindilli uenit. Cum omnia obsignaret, in Vedianas res incidit; in his inuentae sunt quinque imagunculae matronarum, in quibus una sororis amici tui, hominis "bruti" qui hoc utatur, et uxoris illius "lepidi" qui haec tam neglegenter ferat. Haec te uolui παρίστορῆσαι; sumus enim ambo belle curiosi. [26] Vnum etiam uelim cogites. Audio Appium propylon Eleusine facere; num inepti fuerimus si nos quoque Academiae fecerimus? "Puto" inquies; ergo id ipsum scribes ad me. Equidem ualde ipsas Athenas amo; uolo esse aliquod monumentum; odi falsas inscriptiones statuarum alienarum. Sed ut tibi placebit, faciesque me in quem diem Romana incidant mysteria certiorem et quo modo hiemaris. Cura ut ualeas. Post Leuctricam pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto.

II

Scr. Laodiceae in. mense Mai. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum Philogenes libertus tuus Laodiceam ad me salutandi causa uenisset et se statim ad te nauigaturum esse diceret, has ei litteras dedi, quibus ad eas rescripsi quas acceperam a Bruti tabellario. Et respondebo primum postremae tuae paginae, qua mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere a me quoque id consilium probari. Ego autem de isto hactenus dixerim, me uel plurima uincla tecum summae coniunctionis optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo quo astricti sumus laxari aliquid uelim. [2] Illum autem multa de istis rebus asperius solere loqui saepe sum expertus, saepe etiam leniui iratum (id scire te arbitror); in hac autem peregrinatione militiaue nostra saepe incensum ira uidi, saepe placatum. Quid ad Statium scripserit nescio; quicquid acturus de tali re fuit, scribendum tamen ad libertum non fuit. Mihi autem erit maximae curae ne quid fiat secus quam uolumus quamque oportet. Nec satis est in eius modi re se quemque praestare, ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis siue iam adulescentis; quod quidem illum soleo hortari. Ac mihi uidetur ualde matrem, ut debet, amare teque mirifice; sed est magnum illud quidem uerum tamen multiplex pueri ingenium; in quo ego regendo habeo negoti satis. [3] Quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam reuertar tuam. Peloponnesias ciuitates omnis maritimas esse hominis non nequam sed etiam tuo iudicio probati, Dicaearchi, tabulis credidi. Is multis nominibus in Trophoniana Chaeronis narratione Graecos in eo reprehendit quod maritima secuti sint, nec ullum in Peloponneso locum excipit. Cum mihi auctor placeret (etenim erat historikotatos et uixerat in Peloponneso), admirabar tamen et uix adcredens communicaui cum Dionysio. Atque is primo est commotus, deinde, quod de Dicaearcho non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de M. Cluuio, non dubitabat quin ei crederemus: Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea autem et Aliphera et Tritia neoktista ei uidebantur, idque toi ton neon katalogoi confirmabat, ubi mentio non fit istorum. Itaque istum ego locum totidem uerbis a Dicaearcho transtuli. "Phliasios" autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. Sed primo me analogia deceperat, Phlious Opous Sipous, quod Opountioi Sipountioi; sed hoc continuo correximus. [4] Laetari te nostra moderatione et continentia uideo; tum id magis faceres, si adesses. Atque hoc foro quod egi ex Id. Febr. Laodiceae ad kal. Mai. omnium dioecesium praeter Ciliciae mirabilia quaedam effecimus; ita multae ciuitates omni aere alieno liberatae, multae ualde leuatae sunt, omnes suis legibus et iudiciis usae αὐτονομίαν adeptae reuixerunt. His ego duobus generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut leuandas dedi: uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus est (nullum cum dico non loquor hyperbolikos), nullus inquam, ne terruncius quidem; hac autem re incredibile est quantum ciuitates emerserint. [5] Accessit altera: mira erant in ciuitatibus ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant; quaesiui ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant; aperte fatebantur; itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt. Populi autem nullo gemitu publicanis, quibus hoc ipso lustro nihil soluerant, etiam superioris lustri reliqua reddiderunt; itaque publicanis in oculis sumus. "Gratis" inquis "uiris". Sensimus. Iam cetera iuris dictio nec imperita et clemens admirabili facilitate; aditus autem ad me minime prouinciales; nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. Grata haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa uetere militia. [6] Non. Mai. in Ciliciam cogitabam; ibi cum Iunium mensem consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere. Annuae enim mihi operae a. d. III Kal. Sext. emerentur; magna autem in spe sum mihi nihil temporis prorogatum iri. Habebam acta urbana usque ad Non. Mart.; e quibus intellegebam Curionis nostri constantia omnia potius actum iri quam de prouinciis. Ergo, ut spero, prope diem te uidebo. [7] Venio ad Brutum tuum, immo nostrum (sic enim mauis). Equidem omnia feci quae potui aut in mea prouincia perficere aut in regno experiri. Omni igitur modo egi cum rege et ago cottidie, per litteras scilicet: ipsum enim triduum quadriduumue mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberaui. Sed et tum praesens et postea creberrimis litteris non destiti rogare et petere mea causa, suadere et hortari sua; multum profeci, sed quantum non plane, quia longe absum, scio. Salaminos autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio uellent soluere, sed centesimis ductis a proxima quidem σύγγραφα nec perpetuis sed renouatis quotannis. Numerabantur nummi: noluit Scaptius. Tu quid ais? Brutum cupere aliquid perdere? quaternas habebat in σύγγραφα; fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. Audio omnino Scaptium paenitere. Nam quod senatus consultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salamini contra legem Gabiniam sumpserant; uetabat autem ea lex ius dici de ita sumpta pecunia; decreuit igitur senatus ut ius diceretur ex ista syngrapha. Nunc ista habet iuris idem quod ceterae, nihil praecipui. [8] Haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibine nescio, Catoni certe probabo. Sed iam ad te ipsum reuertor. Ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae? "Ausus es hoc ex ore tuo" (inquit Ennius), ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses, qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si uellem? "Non amplius" inquis "quinquaginta". Cum Spartaco minus multi primo fuerunt. Quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? Non fecissent autem? Immo quid ante aduentum meum non fecerunt? Inclusum in curia senatum habuerunt Salaminum ita multos dies ut interierint non nulli fame; erat enim praefectus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. Id me igitur tu, cuius me hercule os mihi ante oculos solet uersari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me, inquam, rogas praefectus ut Scaptius sit? At hoc statueramus, ut negotiatorem neminem, idque Bruto probaramus. Habest is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos euadit Scaptius. [9] "Volunt" inquit "principes". Scio; nam ad me Ephesum usque uenerunt flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt; itaque statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salamini nos in caelum decretis suis sustulerunt. Sed iam quid opus equitatu? soluunt enim Salamini; nisi forte id uolumus armis efficere, ut faenus quaternis centesimis ducant. Et ego audebo legere umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? Nimis, inquam, in isto Brutum amasti, dulcissime Attice, nos uereor ne parum. Atque haec scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me. [10] Cognosce nunc cetera. Pro Appio nos hic omnia facimus, honeste tamen sed plane libenter; nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit, quem me hercule plus plusque in dies diligo. C. Coelium quaestorem huc uenire audisti. Nescio quid sit, sed Pammenia illa mihi non placent. Ego me spero Athenis fore mense Septembri; tuorum itinerum tempora scire sane uelim. Euetheian Semproni Rufi cognoui ex epistula tua Corcyraea; quid quaeris? Inuideo potentiae Vestori. Cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet; urget turba, festinat Philogenes. Valebis igitur et ualere Piliam et Caeciliam nostram iubebis litteris et saluebis a meo Cicerone.

III

Scr. inter Apameam et Tarsum ante Non. Iun. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Etsi nihil sane habebam noui quod post accidisset quam dedissem ad te Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. Ac primum illud quod me maxime angebat, non quo me aliquid iuuare posses; quippe, res enim est in manibus, tu autem abes longe gentium, "polla d'en metaichmioi notos kylindei kymat'eureies halos"): obrepsit dies, ut uides (mihi enim a. d. III Kal. Sext. de prouincia decedendum est), nec succeditur. Quem relinquam qui prouinciae praesit? Ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod uidetur esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium. Pomptinus enim ex pacto et conuento (nam ea lege exierat) iam a me discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est "leuis libidinosus tagax". [2] De fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim prouinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius. Deinde ut mihi nolit negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id uideatur in hanc prouinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus decretus sit, uideaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere aut diligentiae nugarum aliquid relinquere? Magna igitur, ut uides, sollicitudine adficior, magna inopia consili. Quid quaeris? toto negotio nobis opus non fuit. Quanto tua prouincia melior! decedes cum uoles, nisi forte iam decessisti; quem uidebitur praeficies Thesprotiae et Chaoniae. Necdum tamen ego Quintum conueneram, ut iam si id placeret scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid uenem habebam. [3] Hoc est igitur eius modi. Reliqua plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas: conseruatae ciuitates, cumulate publicanis satis factum; offensus contumelia nemo, decreto iusto et seuero perpauci, nec tamen quisquam ut queri audeat; res gestae dignae triumpho, de quo ipso nihil cupide agemus, sine tuo quidem consilio certe nihil. Clausula est difficilis in tradenda prouincia; sed haec deus aliquis gubernabit. [4] De urbanis rebus scilicet plura tu scis (saepius et certiora audis), equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri. Huc enim odiosa adferebantur de Curione, de Paulo; non quo ullum periculum uideam stante Pompeio uel etiam sedente, ualeat modo; sed me hercule Curionis et Pauli, meorum familiarium, uicem doleo. Formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut cum eris, uelim mittas quae mihi obuiam ueniat, ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam ad urbem; est enim quiddam aduenientem non esse peregrinum atque hospitem. [5] Et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius centesimis renouato in singulos annos faenore contentus non fuit. Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me in Brutum. Quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non destiti. Summa haec est: pro ratione pecuniae liberalius est Brutus tractatus quam Pompeius; Bruto curata hoc anno talenta circiter C, Pompeio in sex mensibus promissa CC. Iam in Appi negotio quantum tribuerim Bruto dici uix potest. Quid est igitur quod laborem? Amicos habet meras nugas, Matinium, Scaptium; qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum uexaret, ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini tribui negotiatori (non C. Vennonio, meo familiari, non tuo M. Laenio), id quod tibi Romae ostenderam me seruaturum; in quo perseueraui. Sed quid poterit queri is qui auferre pecuniam cum posset noluit? aut Scaptius qui in Cappadocia fuit? puto esse satis factum; is a me tribunatum cum accepisset, quem ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu. [6] Gauius est quidam, cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis. Is me nec proficiscentem Apamea prosecutus est nec, cum postea in castra uenisset atque inde discederet, num quid uellem rogauit et fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. Hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu me hominem putares? Qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid benefici et honoris. Is igitur Gauius, cum Apameae me nuper uidisset Romam proficiscens, me ita appellauit ut Culleolum uix auderem: "Vnde" inquit "me iubes petere cibaria praefecti?" Respondi lenius quam putabant oportuisse qui aderant, me non instituisse iis dare cibaria quorum opera non essem usus; abiit iratus. [7] Huius nebulonis oratione si Brutus moueri potest, licebit eum solus ames: me aemulum non habebis; sed illum eum futurum esse puto qui esse debet. Tibi tamen causam notam esse uolui et ad ipsum haec perscripsi diligentissime. Omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset adrogans et akoinonoeton aliquid. Tibi autem ualde solet in ore esse "Granius autem non contemnere se et reges odisse superbos". In quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum mouere solet; sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem. [8] Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam patri suo; solet enim aperire, idque de meo consilio, si quid forte sit quod opus sit sciri. In ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me. Mirifice conturbatum uidi puerum; lacrimans mecum est questus. Quid quaeris? miram in eo pietatem suauitatem humanitatemque perspexi; quo maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. Id te igitur scire uolui. [9] Ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. Hunc ego patris causa uocaui ad cenam quo die uenit, et eiusdem patris causa nihil amplius. Is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet. "Recte" inquam; quid enim dicerem? Omnino puto nihil esse quod dixit; nolo quidem, ne offendam patrem, quem me hercule multum diligo. Sin fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime uolo. Haec sunt; etiam illud: orationem Q. Celeris mihi uelim mittas contra M. Seruilium. Litteras mitte quam primum; si nihil fit, nihil fieri, uel per tuum tabellarium. Piliae et filiae salutem. Cura ut ualeas.

IV.

Scr. in itinere paulo post Non. Iun. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Tarsum ueni Non. Iun. Ibi me multa mouerunt: magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset. Nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius. Nam de Coelio nihil audiebamus. Rectissimum uidebatur Quintum fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. O rem totam odiosam! sed haec fortuna uiderit, quoniam consilio non multum uti licet. [2] Tu quando Romam saluus (ut spero) uenisti, uidebis, ut soles, omnia quae intelleges nostra interesse, in primis de Turia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro; quod enim tu afuisti, uereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis. Illud praeterea mystikoteron ad te scribam, tu sagacius odorabere. Tes damartos mou ho apeleutheros (oistha hon lego) edoxe moi proen, ex hon alogeoumenos parephthengeto, pephyrakenai tas pserous ek tes ones ton hyparchonton ton tou Krotoniatou tyrannoktonou. Dedoika de me ti noeseis depou. Touto de periskepsamenos ta loipa exasphalisai. Non queo tantum quantum uereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae uolent obuiae. Haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et puellae Caeciliae bellissimae salutem dices.

V

Scr. in castris V Kal. Quint. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Nunc quidem profecto Romae es; quo te, si ita est, saluum uenisse gaudeo; unde quidem quam diu afuisti, magis a me abesse uidebare quam si domi esses; minus enim mihi meae notae res erant, minus etiam publicae. Qua re uelim, etsi (ut spero) te haec legente aliquantum iam uiae processero, tamen obuias mihi litteras quam argutissimas de omnibus rebus crebro mittas, in primis de quo scripsi ad te antea. Tes xynaorou edoxe moi thama battarikon kai alyon en tois Xyllogois kai tais leschais hypo ti pephyrakenai tas psephous en tois hyparchousin tois tou Krotoniatou. [2] Hoc tu indaga, ut soles, at hoc magis. Ex asteos heptalophou steichon paredoken mnon kd', me' opheilema toi Kamilloi, heauton te opheilonta mnas kd' ek ton krotoniatikon kai ek ton Cherronesitikon me' kai mnas kleronomesai chm', psm'. Touton de mede obolon dieulytesthai, panton opheilethenton tou deuterou menos tei noumeniai. Ton de apeleutheron autou, onta homouymon toi Konosos patri, meden holoscheros pephrontikenai. Tauta oun proton men hina panta soizetai, deuteron de hina mede ton tokon oligoreseis ton apo tes proekkeimenes hemeras. Horas ... autou enenkamen sphodra dedoika; kai gar paren pros hemas kataskepsomenos kai ti schedon elpisas; apognous d'alogos apeiei epeipon eiko; "aischron toi deron te menein ...", meque obiurgauit uetere prouerbio ta men didomena ... [3] Reliqua uide et quantum fieri potest perspice. Nos etsi annuum tempus prope iam emeritum habebamus (dies enim XXXIII erant reliqui), sollicitudine prouinciae tamen uel maxime urgebamur. Cum enim arderet Syria bello et Bibulus in tanto maerore suo maximam curam belli sustineret ad meque legati eius et quaestor et amici eius litteras mitterent ut subsidio uenirem, etsi exercitum infirmum habebam, auxilia sane bona sed ea Galatarum Pisidarum Lyciorum (haec enim sunt nostra robora), tamen esse officium meum putaui exercitum habere quam proxime hostem quoad mihi praeesse prouinciae per senatus consultum liceret. Sed quo ego maxime delectabar, Bibulus molestus mihi non erat, de omnibus rebus scribebat ad me potius. Et mihi decessionis dies lelethotos obrepebat. Qui cum aduenerit, allo problema quem praeficiam, nisi Caldus quaestor uenerit; de quo adhuc nihil certi habebamus. [4] Cupiebam me hercule longiorem epistulam facere, sed nec erat res de qua scriberem nec iocari prae cura poteram. Valebis igitur et puellae salutem Atticulae tuae dices nostraeque Piliae.

VI

Scr. Rhodi c. IV Id. Sext. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Ego dum in prouincia omnibus rebus Appium orno, subito sum factus accusatoris eius socer. "Id quidem" inquis "di adprobent!"; ita uelim, teque ita cupere certo scio. Sed crede mihi, nihil minus putaram ego, qui de Ti. Nerone, qui mecum egerat, certos homines ad mulieres miseram; qui Romam uenerunt factis sponsalibus. Sed hoc spero melius; mulieres quidem ualde intellego delectari obsequio et comitate adulescentis; cetera noli exakanthizein. [2] Sed heus tu, pyrous eis demon Athenis? Placet hoc tibi? Etsi non impediebant mei certe libri; non enim ista largitio fuit in ciuis sed in hospites liberalitas. Me tamen de Academiae propyloi iubes cogitare, cum iam Appius de Eleusine non cogitet? De Hortensio te certo scio dolere; equidem excrucior; decreram enim ualde cum eo familiariter uiuere. [3] Nos prouinciae praefecimus Coelium. "Puerum" inquies "et fortasse fatuum et non grauem et non continentem". Adsentior, sed fieri non potuit aliter. Nam quas multo ante tuas acceperam litteras in quibus epechein te scripseras quid esset mihi faciendum de relinquendo, eae me pungebant; uidebam enim quae tibi essent epoches causae, et erant eaedem mihi. Puero traderem? fratri autem? illud non rei publicae, hoc non utile nobis. Nam praeter fratrem nemo erat quem sine contumelia quaestori, nobili praesertim, anteferrem. Tamen, dum impendere Parthi uidebantur, statueram fratrem relinquere, aut etiam rei publicae causa contra senatus consultum ipse remanere; qui postea quam incredibili felicitate discesserunt, sublata dubitatio est. Videbam sermones: "Hui, fratrem reliquit! non est hoc non plus annum obtinere prouinciam. Quid quod senatus eos uoluit praeesse prouinciis qui non praefuissent? at hic triennium". Ergo haec ad populum: quid quae tecum? Numquam essem sine cura, si quid iracundius aut contumeliosius aut neglegentius, quae fert uita hominum. Quid si quid filius puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id censere moleste ferebat. At nunc Coelius non dico equidem "quod egerit...", sed tamen multo minus laboro. Adde illud. Pompeius, eo robore uir, iis radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Caesar Antonium: ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum quem reliquissem? Hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae profecto aptius. At te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique legi litteras non tuas sed librari tui. Amicorum litterae me ad triumphum uocant, rem a nobis, io ut ego arbitror, propter hanc palingenesian nostram non neglegendam. Qua re tu quoque, mi Attice, incipe id cupere, quo nos minus inepti uideamur.

VII

Scr. Tarsi ante III Kal Sext. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quintus filius pie sane (me quidem certe multum hortante, sed currentem) animum patris sui sorori tuae reconciliauit; eum ualde tuae litterae excitarunt. Quid quaeris? confido rem ut uolumus esse. Bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi redditae litterae sunt, Graece en ainigmois. Scilicet nihil est mouendum; sed tamen aphelos percontando de nominibus Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid †aut† proficies. [2] Ego Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare iussi, ut confectas rationes lege Iulia apud duas ciuitates possem relinquere. Rhodum uolo puerorum causa, inde quam primum Athenas, etsi etesiae ualde reflant; sed plane ... uolo his magistratibus, quorum uoluntatem in supplicatione sum expertus. Tu tamen mitte, quaeso, mihi obuiam litteras num quid putes rei publicae nomine tardandum esse nobis. Tiro ad te dedisset litteras, nisi eum grauiter aegrum Issi reliquissem; sed nuntiant melius esse. Ego tamen angor; nihil enim illo adulescente castius, nihil diligentius.

VIII

Scr. Ephesi kal. Oct. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batonius e naui recta ad me uenit domum Ephesi et epistulam tuam reddidit II Kal. Oct.; laetatus sum felicitate nauigationis tuae, opportunitate Piliae, etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliae meae. [2] Batonius autem meros terrores ad me attulit Caesarianos, cum Lepta etiam plura locutus est, spero falsa sed certe horribilia: exercitum nullo modo dimissurum, cum illo praetores designatos, Cassium tribunum pl., Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse urbem relinquere. [3] Sed heus tu, num quid moleste fers de illo qui se solet anteferre patruo sororis tuae fili? at a quibus uictus! Sed ad rem. [4] Nos etesiae uehementissimi tardarunt; detraxit XX ipsos dies etiam aphractus Rhodiorum. Kal. Oct. Epheso conscendentes hanc epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu egredienti sed expeditius nauiganti. Nos Rhodiorum aphractis ceterisque longis nauibus tranquillitates aucupaturi eramus; ita tamen properabamus ut non posset magis. [5] De raudusculo Puteolano gratum. Nunc uelim dispicias res Romanas, uideas quid nobis de triumpho cogitandum putes, ad quem amici me uocant. Ego, nisi Bibulus, qui dum unus hostis in Syria fuit pedem porta non plus extulit quam ... , domo sua, adniteretur de triumpho, aequo essem animo; nunc uero "aischron siopan". Sed explora rem totam, ut quo die congressi erimus consilium capere possimus. Sat multa, qui et properarem et ei litteras darem qui aut mecum aut paulo ante uenturus esset. Cicero tibi plurimam salutem dicit, tu dices utriusque nostrum uerbis et Piliae tuae et filiae.

IX

Scr. Athenis Id. Oct. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

In Piraeea cum exissem prid. Id. Oct., accepi ab Acasto seruo meo statim tuas litteras. Quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut uidi obsignatam epistulam, breuitatem eius, ut aperui, rursus synchysin litterularum, quia solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognoui ex eo quod ita scripseras te Romam uenisse a. d. XII Kal. Oct. cum febri. Percussus uehementer, nec magis quam debui, statim quaero ex Acasto. Ille et tibi et sibi uisum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommodi; id uidebatur adprobare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. Sed te amaui tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. Qua re de hoc satis; spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, et hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut uolumus ualere. [2] A Turranio te accepisse meas litteras gaudeo. Paraphylaxon si me amas, ten tou phyratou philotimian †AITOTA†; hanc, quae me hercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem prorsus ille ne attingat. Dices nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi; in quo, ut praecipis, nec me kenon in expetendo cognosces nec atyphon in abiciendo. [3] Intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me prouinciam fratri traditam. Adeon ego non perspexeram prudentiam litterarum tuarum? Epechein te scribebas: quid erat dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui? athetesis ista mihi tua, non epoche uidebatur. Monebas de Q. Cicerone puero ut eum quidem neutiquam relinquerem; "toumon oneiron emoi." Eadem omnia quasi conlocuti essemus uidimus. Non fuit faciendum aliter, meque epichronia epoche tua dubitatione liberauit. Sed puto te accepisse de hac re epistulam scriptam accuratius. [4] Ego tabellarios postero die ad uos eram missurus; quos puto ante uenturos quam nostrum Saufeium, sed eum sine meis litteris ad te uenire uix rectum erat. [5] Tu mihi, ut polliceris, de Tulliola mea, id est de Dolabella, perscribes; de re publica, quam prouideo in summis periculis, de censoribus, maximeque de signis tabulis quid fiat, referaturne. Id. Oct. has dedi litteras, quo die, ut scribis, Caesar Placentiam legiones IIII; quaeso, quid nobis futurum est? In arce Athenis statio mea nunc placet.

iv id=Testo>