M. TVLLII CICERONIS - DE RE PVBLICA - LIBER VI

I

Quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset, quam tu quoque adprobas, ne tu haud multum requireres illum uirum qui in sexto libro informatus est. Quid enim tibi taceam, qui illos libros deuorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius; utrumque uero simul agi non potest, et de triumpho ambitiose et de re publica libere. (Cic. Att. 7,3,2 V. Id. Dec. a 50). Totam igitur exspectas prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen hoc nacta est ex prouidendo. (Non. p. 42,3: prudentiam a prouidendo dictam dilucide ostendit M. Tullius in Hortensio ... et re publica lib. VI). Quam ob rem se conparet hic ciuis ita necesse est, ut sit contra haec quae statum ciuitatis permouent semper armatus. (Non. p. 256,27). Eaque dissensio ciuium, quod seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur. (Non. p. 25,3 seditionis proprietas a M. Tullio manifestata est in lib. de re publica VI; Seru. Aen. 1,149: seditio est dissensio ciuium sicut Cicero ait in de re publica). Et uero in dissensione ciuili, cum boni plus quam multi ualent, expedendos ciuis, non numerandos puto. (Non p. 519,17; cf. supra p. 112,14). Graues enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos quos inlecebris suis incenderunt. (Non. p. 424,31: tantummodo plenum esse, satiari, supra modum et ad abundantiam). Qui contuderit eius uim et ecfrenatam illam ferociam. (Non p.

492,1).

II

Cicero in libro sexto de re publica ita scripsit: quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo inuidia pari non erant, sed etiam Claudi inuidiam Gracchi caritas deprecabatur. (Gell. 7,16,11 et Non. p. 290,15 inde a non modo). † qui numero optumatum et principum optulit is uocis et grauitatis suae linquit illum tristem et plenum dignitatis sonum. (Non. p.

409,31).

Vt, quemadmodum scribit ille, cotidiano in forum mille hominum cum palliis conchylio tinctis descenderent. (Non. p. 501,27). In his, ut meministis, concursu leuissimae multitudinis ex aere congesto funus desubito esset ornatum. (Non. p. 517,35). Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse uoluerunt. (Non. p. 512,27 et Prisc. GL III 70,11). Oratio Laeli, quam omnes habemus in amnibus, quam simpuia pontificum dis inmortalibus grata sint Samiaeque, uti scribit, capudines. (Non. p. 398,28). Nam Scipionem ipsum haec occasio ad narrandum somnium prouocauit, quod longo tempore se testatus est silentio condidisse. Cum enim Laelius quereretur nullas Nasicae statuas in publico in interfecti tyranni remunerationem locatas, respondit Scipio post alia in haec uerba: (SCIP.) "sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum uirtutis est praemium, tamen illa diuina uirtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos haerescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et uiridiora praemiorum genera desiderat." "quae tandem ista sunt?" inquit LAELIVS. Tum SCIPIO: "patimini me" inquit, "quoniam tertium diem iam feriati summus, et cetera quibus ad narrationem somnii uenit, docens illa esse stabiliora et uiridiora praemiorum genera, quae ipse uidisset in caelo bonis rerum publicarum seruata rectoribus. (Marc. in somm. SCIP. 1,4 2 sq.).

III

Imitatione Platonis Cicero de re publica scribens locum etiam de Eris Pamphyli reditu in uitam, qui ut ait rogo impositus reuixisset, multaque de inferis secreta narrasset, non fabulosa ut ille assimulatione commentus est, sed sollertis somnii rationabili quadam imaginatione composuit, uidelicet scite significans haec quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, nec somniantium philosophorum esse commenta, nec fabulas incredibiles quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas. (Fau. Eul. p. 1,5 H.).

IV

Nonnulli nostri, propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter non nulla quae ueraciter sensit amantes Platonem, dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse. Quod quidem sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id uerum esset adfirmet dicere uoluisse. Inducit enim hominem reuixisse et narrasse quaedam quae Platonicis disputationibus congruebant. (Aug. ciu. 22,28).

VI

Hunc ordinem Tullius non minore iudicio reseruans quam ingenio repertus est. Postquam in omni rei publicae otio ac negotio palmam iustitiae disputando dedit, sacras immortalium animarum sed et caelestium arcana regionum in ipso consummati operis fastigio locauit, indicans quo his perueniendum uel potius reuertendum sit, qui rem publicam cum prudentia, iustitia, fortitudine ac moderatione tractauerint. Sed ille Platonicus secretorum relator Er quidam nomine fuit, natione Pamphylius, miles officio, qui cum uulneribus in proelio acceptis uitam effudisse uisus duodecimo demum die inter ceteros una peremptos ultimo esset honorandus igne, subito seu recepta anima seu retenta, uideratue, tamquam publicum professus iudicium humano generi enuntiauit. Hanc fabulam Cicero licet ab indoctis quasi ipse ueri conscius doleat irrisam, exemplum tamen stolidae reprehensionis uitans excitari narraturum quam reuiuiscere maluit.

VII

Ac priusquam somnii uerba consulimus, enodandum nobis est, a quo genere hominum Tullius memoret uel irrisam Platonis fabulam, uel ne sibi idem eueniat non uereri. Nec enim his uerbis uult inperitum uulgus intellegi, sed genus hominum ueri ignarum sub peritiae ostentatione, quippe quos et legisse talia et ad reprehendendum constaret animatos. Dicemus igitur, et quos in tantum philosophum referat quandam censurae exercuisse leuitatem, quisue eorum etiam scriptam reliquerit accusationem. ... Epicureorum tota factio, aequo semper errore a uero deuia, et illa semper existimans deridenda quae nesciat, sacrum uolumen et augustissima irrisit naturae secreta. Colotes uero, inter Epicuri auditores famosior et loquacitate notabilior, etiam in librum rettulit, quae de hoc amarius cauillatus est. Sed cetera quae iniuria notauit, siquidem ad somnium de quo hic procedit sermo non attinent, hoc loco nobis omittenda sunt; illam calumniam persequemur, quae nisi supplodetur manebit Ciceroni cum Platone communis. Ait a philosopho fabulam non oportuisse confingi, quonam nullum figmenti genus ueri professoribus conueniret. Cum enim, inquit, si rerum caelestium notionem, si habitum nos animarum docere uoluisti, non simplici et absoluta hoc insinuatione curatum est, sed quaesita persona casusque excogitata nouitas et composita aduocati scaena figmenti ipsam quaerendi ueri ianuam mendacio polluerunt? Haec quoniam, dum de Platonico Ere iactantur, etiam quietem Africani nostri somniantis incusant, ... resistamus urgenti, et frustra arguens refellatur, ut una calumnia dissoluta utriusque factum incolumem ut fas est retineat dignitatem. (Marc. in somm. Scip. 1,1,8 - 2,5.)

SOMNIVM SCIPIONIS

IX

(SCIP.) Cum in Africam uenissem M'. Manilio consuli ad quartam legionem tribunus ut scitis militum, nihil mihi fuit potius quam ut Masinissam conuenirem, regem familiae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad quem ut ueni, conplexus me senex conlacrimauit aliquantoque post suspexit ad caelum, et: "grates" inquit "tibi ago summe Sol, uobisque reliqui caelites, quod ante quam ex hac uita migro, conspicio in meo regno et his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego nomine recreor ipso: ita[que] numquam ex animo meo discedit illius optimi atque inuictissimi uiri memoria." Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re publica percontatus est, multisque uerbis ultro citroque habitis ille nobis est consumptus dies.

X

Post autem apparatu regio accepti, sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur, omniaque eius non facta solum sed etiam dicta meminisset. Deinde ut cubitum discessimus, me et de uia fessum, et qui ad multam noctem uigilassem, artior quam solebat somnus complexus est hic mihi - credo equidem ex hoc quod eramus locuti; fit enim fere ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius, de quo uidelicet saepissime uigilans solebat cogitate et loqui - Africanus se ostendit ea forma quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat notior; quem ubi agnoui, equidem cohorrui; sed ille: "ades" inquit "animo et omitte timorem Scipio, et quae dicam trade memoriae.

XI

Videsne illam urbem, quae parere populo Romano coacta per me renouat pristina bella nec potest quiescere?" ostendebat autem Karthaginem de excelso et pleno stellarum, illustri et claro quodam loco. "ad quam tu oppugnandam nunc uenis paene miles, hanc hoc biennio consul euertes, eritque cognomen id tibi per me partum quod habes adhuc hereditarium a nobis. Cum autem karthaginem deleueris, triumphum egeris censorque fueris, et obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes. Sed cum eris curru in Capitolium inuectus, offendes rem publicam, consiliis perturbatam nepotis mei.

XII

Hic tu Africane ostendas oportebit patriae lumen animi ingeniique tui consiliique. Sed eius temporis ancipitem uideo quasi fatorum uiam. Nam cum aetas tua septenos octiens solis anfractus reditusque conuerterit, duoque hi numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota conuertet ciuitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus in quo nitatur ciuitatis salus, ac ne multa: dictator rem publicam constituas oportebit, si impias propinquorum manus effugeris." Hic cum exclamauisset Laelius ingemuissentque uehementius ceteri, leniter arridens Scipio: "st! quaeso" inquit "ne me e somno excitetis, et parumper audire cetera."

XIII

"Sed quo sis Africane alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto: omnibus qui patriam conseruauerint, adiuuerint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aeuo sempiterno fruantur; nihil est enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat acceptius, quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae ciuitates appellantur; harum rectores et conseruatores hinc profecti huc reuertuntur."

XIV

Hic ego etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesiui tamen uiueretne ipse et Paulus pater et alii quos nos extinctos esse arbitraremur. "immo uero" inquit "hi uiuunt qui e corporum uinclis tamquam e carcere euolauerunt, uestra uero quae dicitur uita mors est. Quin tu aspicis ad te uenientem Paulum patrem?" quem ut uidi, equidem uim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat.

XV

Atque ego ut primum fletu represso loqui posse coepi, "quaeso" inquam "pater sanctissime atque optume, quoniam haec est uita ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? quin huc ad uos uenire propero?" "non est ita" inquit ille. "nisi enim cum deus is, cuius hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus parere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium uides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus quae sidera et stellas uocatis, quae globosae et rotundae, diuinis animatae mentibus, circos suos orbesque conficiunt retinendus animus est in custodia corporis, nec iniussu eius a quo ille est uobis datus, ex hominum uita migrandum est, ne munus humanum adsignatum a deo defugisse uideamini.

XVI

Sed sic Scipio ut auus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est; ea uita uia est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam uixerunt et corpore laxati illum incolunt locum quem uides - erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens -, quem uos ut a Grais accepistis orbem lacteum nuncupatis." Ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia uidebantur. Erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco uidimus, et eae magnitudines omnium quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat et minima quae ultima a caelo, citima a terris luce lucebat aliena. Stellarum autem globi terrae magnitudinem facile uincebant. Iam uero ipsa terra ita mihi parua uisa est, ut me imperii nostri quo quasi punctum eius attingimus paeniteret.

XVII

Quam cum magis intuerer, "quaeso" inquit Africanus, "quousque humi defixa tua mens erit? nonne aspicis quae in templa ueneris? nouem tibi orbibus uel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis, extumus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens ceteros; in quo sunt infixi illi qui uoluuntur stellarum cursus sempiterni. Huic subiecti sunt septem qui uersantur retro contrario motu atque caelum. Ex quibus unum globum possidet illa quam in terris Saturniam nominant. Deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor qui dicitur Iouis. Tum rutilus horribilisque terris quem Martium dicitis. Deinde subter mediam fere regionem Sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudinem ut cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in infimoque orbe Luna radiis Solis accensa conuertitur. Infra autem eam iam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos, supra Lunam sunt aeterna omnia. Nam ea quae est media et nona, Tellus, neque mouetur et infima est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera."

XVIII

Quae cum intuerer stupens, ut me recepi, "quis hic" inquam [quis] "est qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus?" "hic est" inquit "ille qui interuallis coniunctus inparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis, inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur, et acuta cum grauibus temperans uarios aequabiliter concentus efficit; nec enim silentio tanti motus incitari possunt, et natura fert ut extrema ex altera parte grauiter, ex altera autem acute sonent. Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conuersio est concitatior, acuto et excitato mouetur sono, grauissimo autem hic Lunaris atque infimus; nam terra nona inmobilis manens una sede semper haeret, complexa medium mundi locum. Illi autem octo cursus, in quibus eadem uis est duorum, septem efficiunt distinctos interuallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est; quod docti homines neruis imitati atque cantibus, aperuerunt sibi reditum in hunc locum, sicut alii qui praestantibus ingeniis in uita humana diuina studia coluerunt. Hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt; nec est ullus hebetior sensus in uobis, sicut ubi Nilus ad illa quae Catadupa nominantur praecipitat ex altissimis montibus, ea gens quae illum locum adcolit propter magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic uero tantus est totius mundi incitatissima conuersione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri solem aduersum nequitis, eiusque radiis acies uestra sensusque uincitur."

XIX

Haec ego admirans, referebam tamen oculos ad terram identidem. Tum Africanus: "sentio" inquit "te sedem etiam nunc hominum ac domum contemplari; quae si tibi parua ut est ita uidetur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes? uides habitari in terra raris et angustis in locis, et in ipsis quasi maculis ubi habitatur uastas solitudines interiectas, eosque qui incolunt terram non modo interruptos ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transuersos, partim etiam aduersos stare uobis. A quibus exspectare gloriam certe nullam potestis.

XX

Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diuersos et caeli uerticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina uides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt aduersa uobis urgent uestigia, nihil ad uestrum genus; hic autem alter subiectus aquiloni quem incolitis cerne quam tenui uos parte contingat. Omnis enim terra quae colitur a uobis, angustata uerticibus, lateribus latior, parua quaedam insula est circumfusa illo mari quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine quam sit paruis uides. Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen uel Caucasum hunc quem cernis transcendere potuit uel illum Gangen tranatare? quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut aquilonis austriue partibus tuum nomen audiet? quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis uestra se gloria dilatari uelit. Ipsi autem qui de nobis loquuntur, quam loquentur diu?

XXI

Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluuiones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus.

XXII

Quid autem interest ab iis qui postea nascentur sermonem fore de te, cum ab iis nullus fuerit qui ante nati sunt? qui nec pauciores et certe meliores fuerunt uiri, praesertim cum apud eos ipsos a quibus audiri nomen nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi possit. Homines enim populariter annum tantum modo solis, id est unius astri, reditu metiuntur; re ipsa autem cum ad idem unde semel profecta sunt cuncta astra redierint, eandemque totius caeli descriptionem longi interuallis rettulerint, tum ille uere uertens annus appellari potest: in quo uix dicere audeo quam multa hominum saecla teneantur. Namque ut olim deficere sol hominibus exstinguique uisus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetrauit, quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad idem principium stellisque reuocatis expletum annum habeto; cuius quidem anni nondum uicesimam partem scito esse conuersam.

XXIII

Quocirca si reditum in hunc locum desperaueris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus uiris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere uix ad unius anni partem exiguam potest? igitur alte spectare si uoles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus uulgi dederis, nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum; suis te oportet incelebris ipsa uirtus trahat ad uerum decus. Quid de te alii loquantur, ipsi uideant; sed loquentur tamen; sermo autem omnis ille et angustiis cingitur hic regionum quas uides, nec unquam de ullo perennis fuit, et obruitur hominum interitu, et obliuione posteritatis extinguitur,"

XXIV

Quae cum dixisset, "ego uero" inquam "Africane, siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia uestigiis ingressus patris et tuis decori uestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo uigilantius". Et ille: "tu uero enitere et sic habeto, non esse te mortalem sed corpus hoc; nec enim tum is es quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura quae digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse, siquidem est deus qui uiget, qui sentit, qui meminit, qui prouidet, qui tam regit et moderatur et mouet id corpus cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus mouet.

XXV

Nam quod semper mouetur, aeternum est; quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est. Solum igitur quod se ipsum mouet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moueri quidem desinit; quin etiam ceteris quae mouentur hic fons, hoc principium est mouendi. Principii autem nulla est origo; nam ex principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset in principium quod gigneretur aliunde; quodsi numquam oritur, ne occidit quidem umquam. Nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur, nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. Ita fit ut motus principum ex eo sit quod ipsum a se mouetur; id autem nec nasci potest nec mori; uel concidat omne caelum omnisque natura et consistat necesse est, nec uim ullam nanciscatur qua a primo inpulsa moueatur.

XXVI

Cum pateat igitur aeternum id esse quod se ipsum moueat, quis est qui haec naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo; nam haec est propria natura animi atque uis; quae si est una ex omnibus quae se ipsa moueat, neque nata certe est et aeterna est. Hanc tu exerce in optimis rebus! sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit, idque ocius faciet, si iam tum cum erit inclusus in corpore, eminebit foras, et ea quae extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. Namque eorum animi qui se corporis uoluptatibus dediderunt, earumque se quasi ministros praebuerunt, inpulsuque libidinum uoluptatibus oboedientium deorum et hominum iura uiolauerunt, corporibus elapsi circum terram ipsam uolutantur, ne hunc in locum nisi multis exagitati saeculis reuertuntur." Ille discessit; ego somno solutus sum.

TESTIMONIA

1

Non nulli ueterum etiam actiuo more tempus futurum imperatiuo modo ex uerbis quoque passiuae declinationis usurpauerunt, ut Tullius in dialogis de re publica nitito, cum "nitor" sit positio uerbi (Diomed. GL I 339,31).

2

"Excello" legimus crebro apud ueteres, ut Cicero de re publica excellunt (Diomed. GL I 374,17). 3. Haec uirtus in rhetoricis a Cicerone eadem ponitur quae sapientia. Alibi uero, id est in libris de re publica, ab eodem Cicerone illa uirtus dicitur quae prudentia. (Victorin. explan. in rhet. Cic. p. 156,4 H.).

4

Fannio causa difficilis laudare puerum; non enim res laudanda sed spes est. (Seru. Aen. 6,875: rhetorice spem laudat in puero [Vergilius], quia facta non inuenit. Est autem Ciceronis in dialogo).

5

Apud Ennium sic loquitur Africanus: Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, Mi soli caeli maxima porta patet, scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit. O, in quantis tenebris Africane uersatus es! uel tu potius o paeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus ascensum in caelum putaueris! cui uanitati etiam Cicero adsensit: est uero, inquit Africane; nam et Herculi eadem ista porta patuit. (Lact. inst.1, 18,11 sq.).

6

Eosdem libros (scil. de re publica) cum grammaticus explicuit, primum uerba expressa reapse dici a Cicerone, id est re ipsa, in commentarium refert, nec minus sepse, id est se ipse. Deinde transit ad ea quae consuetudo saeculi mutauit, tamquam ait Cicero: quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione reuocati. Hanc quam nunc in circo cretam uocamus, calcem antiqui dicebant. (Sen. epist. 108,32 sq.).