M. TVLLII CICERONIS - DE NATVRA DEORVM - LIBER III

I

Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta "Sero" inquit "mihi Balbe praecipis quid defendam. Ego enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea quae minus intellegebam requirendi. Cum autem suo cuique iudicio sit utendum, difficile factu est me id sentire quod tu uelis." Hic Velleius "Nescis" inquit "quanta cum expectatione Cotta sim te auditurus. Iucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit; praebebo igitur ego me tibi uicissim attentum contra Stoicos auditorem. spero enim te ut soles bene paratum uenire." Tum Cotta "Sic mehercule" inquit "Vellei; neque enim mihi par ratio cum Lucilio est ac tecum fuit." "Qui tandem" inquit ille. "Quia mihi uidetur Epicurus uester de dis immortalibus non magnopere pugnare: tantum modo negare deos esse non audet, ne quid inuidiae subeat aut criminis; cum uero deos nihil agere nihil curare confirmat membrisque humanis esse praeditos sed eorum membrorum usum nullum habere, ludere uidetur satisque putare si dixerit esse quandam beatam naturam et aeternam. A Balbo autem animaduertisti credo quam multa dicta sint quamque etiam si minus uera tamen apta inter se et cohaerentia. Itaque cogito ut dixi non tam refellere eius orationem quam ea quae minus intellexi requirere. Quare Balbe tibi permitto, responderene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te ea quae parum accepi an uniuersam audire orationem meam." Tum Balbus: "Ego uero, si quid explanari tibi uoles, respondere malo, sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum uoles faciam, uel ad singula quae requires statim respondebo uel cum peroraris ad omnia." Tum, Cotta "Optime" inquit; "quam ob rem sic agamus ut nos ipsa ducit oratio.

II

Sed ante quam de re, pauca de me. Non enim mediocriter moueor auctoritate tua Balbe orationeque ea quae me in perorando cohortabatur ut meminissem me et Cottam esse et pontificem; quod eo credo ualebat, ut opiniones, quas a maioribus accepimus de dis immortalibus, sacra caerimonias religionesque defenderem. Ego uero eas defendam semper semperque defendi, nec me ex ea opinione, quam a maioribus accepi de cultu deorum inmortalium, ullius umquam oratio aut docti aut indocti mouebit. Sed cum de religione agitur, Ti. Coruncanium P. Scipionem P. Scaeuolam pontifices maximos, non Zenonem aut Cleanthen aut Chrysippum sequor, habeoque C. Laelium augurem eundemque sapientem quem potius audiam dicentem de religione in illa oratione nobili quam quemquam principem Stoicorum. Cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia diuisa sit, tertium adiunctum sit si quid praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae interpretes haruspicesue monuerunt, harum ego religionum nullam umquam contemnendam putaui mihique ita persuasi, Romulum auspiciis Numam sacris constitutis fundamenta iecisse nostrae ciuitatis, quae numquam profecto sine summa placatione deorum inmortalium tanta esse potuisset. Habes Balbe quid Cotta quid pontifex sentiat; fac nunc ego intellegam tu quid sentias; a te enim philosopho rationem accipere debeo religionis, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita credere."

III

Tum Balbus "Quam igitur a me rationem" inquit "Cotta desideras?" Et ille "Quadripertita" inquit "fuit diuisio tua, primum ut uelles docere deos esse, deinde quales essent, tum ab is mundum regi, postremo consulere eos rebus humanis. haec, si recte memini, partitio fuit." "Rectissume" inquit Balbus; "sed exspecto quid requiras." Tum Cotta "Primum quidque uideamus" inquit "et si id est primum, quod inter omnis nisi admodum impios conuenit, mihi quidem ex animo exuri non potest, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum est auctoritate maiorum, cur ita sit nihil tu me doces." "Quid est" inquit Balbus, "si tibi persuasum est, cur a me uelis discere?" Tum Cotta "Quia sic adgredior" inquit "ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de dis immortalibus nihil cogitauerim; rudem me et integrum discipulum accipe et ea quae requiro doce." "Dic igitur" inquit "quid requiras". "Egone, primum illud, cur, quom [perspicuum in] istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum et inter omnis constaret deos esse, de eo ipso tam multa dixeris." "Quia te quoque" inquit "animaduerti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa. Atque hoc idem et philosophi faciunt et ego ut potui feci. Tu autem quod quaeris similiter facis ac si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero coniueam, cum idem uno adsequi possim."

IV

Tum Cotta "Quam simile istud sit" inquit "tu uideris. Nam ego neque in causis, si quid est euidens de quo inter omnis conueniat, argumentari soleo (perspicuitas enim argumentatione eleuatur) nec si id facerem in causis forensibus idem facerem in hac suptilitate sermonis. Cur coniueres autem altero oculo causa non esset, cum idem obtutus esset amborum et cum rerum natura, quam tu sapientem esse uis, duo lumina ab animo ad oculos perforata nos habere uoluisset. Sed quia non confidebas tam esse id perspicuum quam tu uelis, propterea multis argumentis deos esse docere uoluisti. Mihi enim unum sat erat, ita nobis maioris nostros tradidisse. Sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnas; patere igitur rationem meam cum tua ratione contendere. Adfers haec omnia argumenta cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam argumentando dubiam facis; mandaui enim memoriae non numerum solum sed etiam ordinem argumentorum tuorum. Primum fuit, cum caelum suspexissemus statim nos intellegere esse aliquod numen quo haec regantur. Ex hoc illud etiam "aspice hoc sublime candens, quem inuocant omnes Iouem": quasi uero quisquam nostrum istum potius quam Capitolinum Iouem appellet, aut hoc perspicuum sit constetque inter omnes, eos esse deos quos tibi Velleius multique praeterea ne animantis quidem esse concedant. Graue etiam argumentum tibi uidebatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset et cottidie cresceret: placet igitur tantas res opinione stultorum iudicari, uobis praesertim qui illos insanos esse dicatis?

V

"At enim praesentis uidemus deos, ut apud Regillum Postumius, in Salaria Vatinius" - nescio quid etiam de Locrorum apud Sagram proelio. Quos igitur tu Tyndaridas appellabas id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum cantheriis albis nullis calonibus obuiam Vatinio uenisse existimas et uictoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M. Catoni qui tum erat princeps nuntiauisse? ergo et illud in silice quod hodie apparet apud Regillum tamquam uestigium ungulae Castoris equi credis esse? nonne mauis illud credere, quod probari potest, animos praeclarorum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, diuinos esse et aeternos, quam eos qui semel cremati essent equitare et in acie pugnare potuisse; aut si hoc fieri potuisse dicis, doceas oportet quo modo, nec fabellas aniles proferas." Tum Lucilius "An tibi" inquit "fabellae uidentur? nonne ab A. Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio uides? nam de Sagra Graecorum etiam est uolgare prouerbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt quam illa quae apud Sagram. His igitur auctoribus nonne debes moueri?" Tum Cotta "Rumoribus" inquit "mecum pugnas Balbe, ego autem a te rationes requiro ...

...

de praedictionibus praesensionibusque rerum futurarum

...

... secuntur quae futura sunt;

VI

effugere enim nemo id potest quod futurum est. Saepe autem ne utile quidem est scire quid futurum sit; miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium; praesertim cum uos idem fato fieri dicatis omnia, quod autem semper ex omni aeternitate uerum fuerit id esse fatum: quid igitur iuuat aut quid adfert ad cauendum scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit? Vnde porro ista diuinatio, quis inuenit fissum iecoris, quis cornicis cantum notauit quis sortis? quibus ego credo, nec possum Atti Naui quem commemorabas lituum contemnere, sed qui ista intellecta sint a philosophis debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus diuini isti mentiantur. "At medici quoque" (ita enim dicebas) "saepe falluntur". Quid simile medicina? cuius ego rationem uideo, et diuinatio, quae unde oriatur non intellego? Tu autem etiam Deciorum deuotionibus placatos deos esse censes. Quae fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non possent nisi uiri tales occidissent? consilium illud imperatorium fuit, quod Graeci strategema appellant, sed eorum imperatorum qui patriae consulerent uitae non parcerent; rebantur enim fore ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod euenit. Nam Fauni uocem equidem numquam audiui; tibi, si audiuisse te dicis, credam, etsi Faunus omnino quid sit nescio.

VII

Non igitur adhuc, quantum quidem in te est Balbe, intellego deos esse; quos equidem credo esse, sed nil docent Stoici. Nam Cleanthes ut dicebas quattuor modis informatas in animis hominum putat deorum esse notiones. Vnus is modus est de quo satis dixi, qui est susceptus ex praesensione rerum futurarum; alter ex perturbationibus tempestatum et reliquis motibus; tertius ex commoditate rerum quas percipimus et copia; quartus ex astrorum ordine caelique constantia. De praesensione diximus. De perturbationibus caelestibus et maritimis et terrenis non possumus dicere cum ea fiant non esse multos qui illa metuant et a dis inmortalibus fieri existument; sed non id quaeritur. Sintne aliqui qui deos esse putent: di utrum sint necne sint quaeritur. Nam reliquae causae quas Cleanthes adfert, quarum una est de commodorum quae capimus copia, altera de temporum ordine caelique constantia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de prouidentia deorum, de qua plurima a te Balbe dicta sunt; eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere alebas, quoniam esset aliquid in rerum natura quod ab homine effici non posset, esse aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi conuenientiam consensumque adferebas; Zenonisque breuis et acutulas conclusiones in eam partem sermonis quam modo dixi differemus; eodemque tempore illa omnia quae a te physice dicta sunt de ui ignea deque eo calore ex quo omnia generari dicebas loco suo quaerentur; omniaque quae a te nudius tertius dicta sunt, cum docere uelles deos esse, quare et mundus uniuersus et sol et luna et stellae sensum ac mentem haberent, in idem tempus reseruabo. A te autem idem illud etiam atque etiam quaeram, quibus rationibus tibi persuadeas deos esse."

VIII

Tum Balbus: "Equidem attulisse rationes mihi uideor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse uideare et ego me ad respondendum compararim, repente auertas orationem nec des respondendi locum. Itaque maximae res tacitae praeterierunt, de diuinatione de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione quae nunc in manibus est separantur; quare si uidetur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac disputatione quod quaeritur." "Optime" inquit Cotta. "Itaque quoniam quattuor in partes totam quaestionem diuisisti de primaque diximus, consideremus secundam; quae mihi talis uidetur fuisse, ut, cum ostendere uelles quales di essent, ostenderes nullos esse. A consuetudine oculorum animum abducere difficillimum dicebas, sed, cum deo nihil praestantius esset, non dubitabas quin mundus esset deus, quo nihil in rerum natura melius esset: modo possemus eum animantem cogitare uel potius ut cetera oculis sic animo hoc cernere. Sed cum mundo negas quicquam esse melius, quid dicis melius? si pulchrius, adsentior; si aptius ad utilitates nostras, id quoque adsentior; sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus adsentior, non quod difficile sit mentem ab oculis seuocare, sed quo magis seuoco eo minus id quod tu uis possum mente comprendere.

IX

"Nihil est mundo melius in rerum natura." Ne in terris quidem urbe nostra; num igitur idcirco in urbe esse rationem cogitationem mentem putas, aut, quoniam non sit, num idcirco existimas formicam anteponendam esse huic pulcherrumae urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formica non modo sensus sed etiam mens ratio memoria? uidere oportet Balbe quid tibi concedatur, non te ipsum quod uelis sumere. Istum enim locum totum illa uetus Zenonis breuis et ut tibi uidebatur acuta conclusio dilatauit ... Zeno enim ita concludit: "Quod ratione utitur id melius est quam id quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius; ratione igitur mundus utitur". Hoc si placet, iam efficies ut mundus optime librum legere uideatur; Zenonis enim uestigiis hoc modo rationem poteris concludere: "quod litteratum est id est melius quam quod non est litteratum; nihil autem mundo melius; litteratus igitur est mundus" - isto modo etiam disertus et quidem mathematicus musicus, omni denique doctrina eruditus, postremo philosophus. Saepe dixisti nihil fieri sine deo, nec ullam uim esse naturae ut sui dissimilia posset effingere: concedam non modo animantem et sapientem esse mundum sed fidicinem etiam et tubicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo procreantur? Nihil igitur adfert pater iste Stoicorum quare mundum ratione uti putemus, ne cur animantem quidem esse. Non est igitur mundus deus; et tamen nihil est eo melius: nihil est enim eo pulchrius nihil salutarius nobis, nihil ornatius aspectu motuque constantius. Quod si mundus uniuersus non est deus, ne stellae quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero reponebas. Quarum te cursus aequabiles aeternique delectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili incredibilique constantia. Sed non omnia Balbe quae cursus certos et constantis habent ea deo potius tribuenda sunt quam naturae.

X

Quid Chalcidico Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani feruore illis in locis, "Europam Libyamque rapax ubi diuidit unda"? quid aestus maritimi uel Hispanienses uel Brittannici eorumque certis temporibus uel accessus uel recessus sine deo fieri nonne possunt? uide quaeso, si omnis motus omniaque quae certis temporibus ordinem suum conseruant diuina dicimus, ne tertianas quoque febres et quartanas diuinas esse dicendum sit, quarum reuersione et motu quid potest esse constantius. Sed omnium talium rerum ratio reddenda est; quod uos cum facere non potestis, tamquam in aram confugitis ad deum. Et Chrysippus tibi acute dicere uidebatur, homo sine dubio uersutus et callidus (uersutos eos appello quorum celeriter mens uersatur, callidos autem quorum tamquam manus opere sic animus usu concalluit); is igitur "Si aliquid est" inquit "quod homo efficere non possit, qui id efficit melior est homine; homo autem haec quae in mundo sunt efficere non potest; qui potuit igitur is praestat homini; homini autem praestare quis possit nisi deus; est igitur deus". Haec omnia in eodem quo illa Zenonis errore uersantur. Quid enim sit melius quid praestabilius, quid inter naturam et rationem intersit, non distinguitur. Idemque, si dei non sint, negat esse in omni natura quicquam homine melius; id autem putare quemquam hominem, nihil homine esse melius, summae adrogantiae censet esse. Sit sane adrogantis pluris se putare quam mundum; at illud non modo non adrogantis sed potius prudentis, intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem Orionem et Caniculam non habere. Et "Si domus pulchra sit, intellegamus eam dominis" inquit "aedificatam esse non muribus; sic igitur mundum deorum domum existimare debemus". Ita prorsus existimarem, si illum aedificatum, non quem ad modum docebo a natura conformatum putarem.

XI

At enim quaerit apud Xenophontem Socrates unde animum arripuerimus si nullus fuerit in mundo. Et ego quaero unde orationem unde numeros unde cantus; nisi uero loqui solem cum luna putamus cum propius accesserit, aut ad harmoniam canere mundum ut Pythagoras existimat. Naturae ista sunt Balbe, naturae non artificiose ambulantis ut ait Zeno, quod quidem quale sit iam uidebimus, sed omnia cientis et agitantis motibus et mutationibus suis. Itaque illa mihi placebat oratio de conuenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas, illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno diuino spiritu contineretur. Illa uero cohaeret et permanet naturae uiribus non deorum, estque in ea iste quasi consensus, quam sympatheian Graeci uocant; sed ea quo sua sponte maior est eo minus diuina ratione fieri existimanda est.

XII

Illa autem, quae Carneades adferebat, quem ad modum dissoluitis: si nullum corpus inmortale sit, nullum esse corpus sempiternum: corpus autem inmortale nullum esse, ne indiuiduum quidem nec quod dirimi distrahiue non possit; cumque omne animal patibilem naturam habeat, nullum est eorum quod effugiat accipiendi aliquid extrinsecus id est quasi ferendi et patiendi necessitatem, et si omne animal tale est inmortale nullum est. Ergo itidem, si omne animal secari ac diuidi potest, nullum est eorum indiuiduum nullum aeternum; atqui omne animal ad accipiendam uim externam et ferundam paratum est; mortale igitur omne animal et dissolubile et diuiduum sit necesse est. Vt enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil esset cereum quod commutari non posset, item nihil argenteum nihil aeneum, si commutabilis esset natura argenti et aeris - similiter igitur, si omnia quae sunt ... e quibus cuncta constant mutabilia sunt, nullum corpus esse potest non mutabile; mutabilia autem sunt illa ex quibus omnia constant, ut uobis uidetur; omne igitur corpus mutabile est. At si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile; ita efficitur ut omne corpus mortale sit. Etenim omne corpus aut aqua aut aer aut ignis aut terra est aut id quod est concretum ex is aut ex aliqua parte eorum. Horum autem nihil est quin intereat; nam et terrenum omne diuiditur, et umor ita mollis est ut facile premi conlidique possit; ignis uero et aer omni pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxime et dissupabilis. Praetereaque omnia haec tum intereunt cum in naturam aliam conuertuntur, quod fit cum terra in aquam se uertit et cum ex aqua oritur aer ex aere aether, cumque eadem uicissim retro commeant. Quod si ita est, ut ea intereant e quibus constet omne animal, nullum est animal sempiternum.

XIII

Et ut haec omittamus, tamen animal nullum inueniri potest quod neque natum umquam sit et semper sit futurum. Omne enim animal sensus habet; sentit igitur et calida et frigida et dulcia et amara nec potest ullo sensu iucunda accipere non accipere contraria; si igitur uoluptatis sensum capit, doloris etiam capit; quod autem dolorem accipit id accipiat etiam interitum necesse est; omne igitur animal confitendum est esse mortale. Praeterea, si quid est quod nec uoluptatem sentiat nec dolorem, id animal esse non potest; sin autem quod animal est, id illa necesse est sentiat, et quod ea sentiat non potest esse aeternum; et omne animal sentit; nullum igitur animal aeternum est. Praeterea nullum potest esse animal in quo non et adpetitio sit et declinatio naturalis. Adpetuntur autem quae secundum naturam sunt, declinantur contraria; et omne animal adpetit quaedam et fugit a quibusdam, quod autem refugit id contra naturam est, et quod est contra naturam id habet uim interimendi. Omne ergo animal intereat necesse est. Innumerabilia sunt ex quibus effici cogique possit nihil esse quod sensum habeat quin id intereat; etenim ea ipsa quae sentiuntur, ut frigus ut calor ut uoluptas ut dolor ut cetera, cum amplificata sunt interimunt; nec ullum animal est sine sensu; nullum igitur animal aeternum est.

XIV

Etenim aut simplex est natura animantis, ut uel terrena sit uel ignea uel animalis uel umida, quod quale sit ne intellegi quidem potest, aut concretum ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum habeat quo naturae ui feratur, alia infimum alia summum alia medium. Haec ad quoddam tempus cohaerere possunt, semper autem nullo modo possunt; necesse est enim in suum quaeque locum natura rapiatur. Nullum igitur animal est sempiternum. Sed omnia uestri Balbe solent ad igneam uim referre Heraclitum ut opinor sequentes, quem ipsum non omnes interpretantur uno modo, †quoniam quid diceret quod intellegi noluit† omittamus; uos autem ita dicitis, omnem uim esse ignem, itaque et animantis cum calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum id uiuere id uigere quod caleat. Ego autem non intellego quo modo calore extincto corpora intereant, noli intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum intereant etiam nimio calore. Quam ob rem id quidem commune est de calido; uerum tamen uideamus exitum. Ita uoltis opinor, nihil esse animal extrinsecus in natura atque mundo praeter ignem: qui magis quam, praeter animam, unde animantium quoque constet animus, ex quo animal dicitur? quo modo autem hoc quasi concedatur sumitis, nihil esse animum nisi ignem; probabilius enim uidetur tale quiddam esse animum, ut sit ex igni atque anima temperatum. "Quod si ignis ex sese ipse animal est nulla se alia admiscente natura, quoniam is, cum inest in corporibus nostris, efficit ut sentiamus, non potest ipse esse sine sensu." Rursus eadem dici possunt: quidquid est enim quod sensum habeat, id necesse est sentiat et uoluptatem et dolorem, ad quem autem dolor ueniat ad eundem etiam interitum uenire. Ita fit ut ne ignem quidem efficere possitis aeternum. Quid enim, non eisdem uobis placet omnem ignem pastus indigere nec permanere ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam reliqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis; eamque causam Cleanthes adfert cur se sol referat nec longius progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius discedat a cibo. Hoc totum quale sit mox; nunc autem concludatur illud: quod interire possit id aeternum non esse natura; ignem autem interiturum esse nisi alatur; non esse igitur natura ignem sempiternum.

XV

Qualem autem deum intellegere nos possumus nulla uirtute praeditum? Quid enim, prudentiamne deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et malarum et nec bonarum nec malarum? cui mali nihil est nec esse potest, quid huic opus est dilectu bonorum et malorum, quid autem ratione quid intellegentia: quibus utimur ad eam rem ut apertis obscura adsequamur; at opscurum deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos; hominum enim societas et communitas, ut uos dicitis, iustitiam procreauit. Temperantia autem constat ex praetermittendis uoluptatibus corporis: cui si locus in caelo est, est etiam uoluptatibus. Nam fortis deus intellegi qui potest, in dolore an in labore an in periculo: quorum deum nihil attingit. Nec ratione igitur utentem nec uirtute ulla praeditum deum intellegere qui possumus? Nec uero uolgi atque imperitorum inscitiam despicere possum, cum ea considero quae dicuntur a Stoicis. Sunt enim illa imperitorum: piscem Syri uenerantur, omne fere genus bestiarum Aegyptii consecrauerunt; iam uero in Graecia multos habent ex hominibus deos, Alabandum Alabandis, Tenedi Tenen, Leucotheam quae fuit ino et eius Palaemonem filium cuncta Graecia Herculem Aesculapium Tyndaridas Romulum nostrum aliosque compluris, quos quasi nouos et adscripticios ciues in caelum receptos putant.

XVI

Haec igitur indocti; quid uos philosophi, qui meliora? Omitto illa, sunt enim praeclara: sit sane deus ipse mundus. Hoc credo illud esse "sublime candens, quem inuocant omnes Iouem". Quare igitur pluris adiungimus deos? quanta autem est eorum multitudo: mihi quidem sane multi uidentur; singulas enim stellas numeras deos eosque aut beluarum nomine appellas, ut Capram ut Nepam ut Taurum ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo ut Aram ut Coronam. Sed ut haec concedantur, reliqua qui tandem non modo concedi sed omnino intellegi possunt? Cum fruges Cererem uinum Liberum dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato, sed ecquem tam amentem esse putas qui illud quo uescatur deum credat esse? Nam quos ab hominibus peruenisse dicis ad deos, tu reddes rationem quem ad modum id fieri potuerit aut cur fieri desierit, et ego discam libenter; quo modo nunc quidem est, non uideo quo pacto ille, cui "in monte Oetaeo inlatae lampades" fuerint ut ait Accius, "in domum aeternam patris" ex illo ardore peruenerit; quem tamen Homerus apud inferos conueniri facit ab Vlixe sicut ceteros qui excesserant uita. Quamquam quem potissimum Herculem colamus scire sane uelim; pluris enim tradunt nobis i qui interiores scrutantur et reconditas litteras, antiquissimum Ioue natum - sed item Ioue antiquissimo, nam Ioues quoque pluris in priscis Graecorum litteris inuenimus: ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules quem concertauisse cum Apolline de tripode accepimus. alter traditur Nilo natus Aegyptius, quem aiunt Phrygias litteras conscripsisse. Tertius est ex Idaeis Digitis, cui inferias adferunt †cui. Quartus Iouis est et Asteriae Latonae sororis, qui Tyri maxime colitur, cuius Carthaginem filiam ferunt, quintus in India qui Belus dicitur, sextus hic ex Alcmena quem Iuppiter genuit, sed tertius Iuppiter, quoniam ut iam docebo pluris Ioues etiam accepimus.

XVII

Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si enim uos sequar, dic quid ei respondeam qui me sic roget: "Si di sunt ..., suntne etiam Nymphae deae? si Nymphae, Panisci etiam et Satyri; hi autem non sunt; ne Nymphae [deae] quidem igitur. At earum templa sunt publice uota et dedicata. Ne ceteri quidem ergo di, quorum templa sunt dedicata. Age porro: Iouem et Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus frater eorum deus, et illi qui fluere apud inferos dicuntur, Acheron Cocytus Pyriphlegethon, tum Charon tum Cerberus di putandi. At id quidem repudiandum; ne Orcus quidem igitur; quid dicitis ergo de fratribus?" Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim philosopho minus conueniens), sed ut Stoicos nihil de dis explicare conuinceret; itaque insequebatur: "Quid enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num de patre eorum Saturno negari potest, quem uolgo maxime colunt ad occidentem? qui si est deus, patrem quoque eius Caelum esse deum confitendum est. Quod si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic nominantur, Amor Dolus †modus Labor Inuidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides Somnia; quos omnis Erebo et Nocte natos ferunt. Aut igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tollenda.

XVIII

Quid Apollinem Volcanum Mercurium ceteros deos esse dices, de Hercule Aesculapio Libero Castore Polluce dubitabis? at hi quidem coluntur aeque atque illi, apud quosdam etiam multo magis. Ergo hi dei sunt habendi mortalibus nati matribus. Quid Aristaeus qui oliuae dicitur inuentor Apollinis filius, Theseus qui Neptuni, reliqui quorum patres di, non erunt in deorum numero? quid quorum matres? opinor etiam magis; ut enim [in] iure ciuili qui est matre libera liber est, item iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est. Itaque Achillem Astypalenses insulam sanctissume colunt; qui si deus est, et Orpheus et Rhesus di sunt Musa matre nati; nisi forte maritumae nuptiae terrenis anteponuntur. Si hi di non sunt, quia nusquam coluntur, quo modo illi sunt? uide igitur ne uirtutibus hominum isti honores habeantur non immortalitatibus; quod tu quoque Balbe uisus es dicere. Quo modo autem potes, si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae matre Asteria est sorore Latonae? an haec quoque dea est; uidimus enim eius aras delubraque in Graecia. Sin haec dea est, cur non Eumenides? quae si deae sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos ut ego interpretor lucus Furinae, Furiae deae sunt, speculatrices credo et uindices facinorum et sceleris. Quod si tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem diuinam facere solemus; quae quia partus matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est. Ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te, Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Moneta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possumus fingere. Quod si ueri simile non est, ne illud quidem est haec unde fluxerunt.

XIX

Quid autem dicis, si di sunt illi quos colimus et accepimus, cur non eodem in genere Serapim Isimque numeremus? quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus? boues igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus. Quae si reiciamus, illa quoque unde haec nata sunt reiciemus. Quid deinde, Ino dea ducetur et Leukothea Graecis a nobis Matuta dicetur, cum sit Cadmi filia, Circe autem et Pasiphae et Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deorum numero non habebuntur? quamquam Circen quoque coloni nostri Cercienses religiose colunt. Ergo hanc deam ducis: quid Medeae respondebis, quae duobus dis auis Sole et Oceano Aeeta patre matre Idyia procreata est, quid huius Absyrto fratri (qui est apud Pacuuium Aegialeus, sed illud nomen ueterum litteris usitatius)? qui si di non sunt, uereor quid agat Ino; haec enim omnia ex eodem fonte fluxerunt. An Amphiaraus erit deus et Trophonius? nostri quidem publicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmortalium excepti lege censoria, negabant immortalis esse ullos qui aliquando homines fuissent. Sed si sunt i di, est certe Erechtheus, cuius Athenis et delubrum uidimus et sacerdotem. Quem si deum facimus, quid aut de Codro dubitare possumus aut de ceteris qui pugnantes pro patriae libertate ceciderunt? quod si probabile non est, ne illa quidem superiora unde haec manant probanda sunt. Atque in plerisque ciuitatibus intellegi potest augendae uirtutis gratia, quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, uirorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam. Ob eam enim ipsam causam Erechtheus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt, itemque Leonaticum est delubrum Athenis quod Leokorion nominatur. Alabandenses quidem sanctius Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret Herculem negaret, "ergo" inquit "mihi Alabandus tibi Hercules sit iratus".

XX

Illa autem Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam longe serpant non uides: solem deum esse lunamque, quorum alterum Apollinem Graeci alteram Dianam putant. Quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer ceteraeque errantes numerum deorum optinebunt; igitur etiam inerrantes. Cur autem arqui species non in deorum numero reponatur; est enim pulcher (et ob eam speciem, quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur esse nata). Cuius si diuina natura est, quid facies nubibus; arcus enim ipse e nubibus efficitur quodam modo coloratis; quarum una etiam Centauros peperisse dicitur. Quod si nubes rettuleris in deos, referendae certe erunt tempestates, quae populi Romani ritibus consecratae sunt. Ergo imbres nimbi procellae turbines dei putandi; nostri quidem duces mare ingredientes inmolare hostiam fluctibus consuerunt. Iam si est Ceres a gerendo (ita enim dicebas), terra ipsa dea est (et ita habetur; quae est enim alia Tellus); sin terra, mare etiam, quem Neptunum esse dicebas; ergo et flumina et fontes. Itaque et Fontis delubrum Masso ex Corsica dedicauit, et in augurum precatione Tiberinum Spinonem Anemonem Nodinum alia propinquorum fluminum nomina uidemus. Ergo hoc aut in inmensum serpet, aut nihil horum recipiemus; nec illa infinita ratio superstitionis probabitur; nihil ergo horum probandum est.

XXI

Dicamus igitur Balbe oportet contra illos etiam, qui hos deos ex hominum genere in caelum translatos non re sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes sancteque ueneramur. Principio Ioues tres numerant i qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre Caelo, qui genuisse Mineruam dicitur, quam principem et inuentricem belli ferunt, tertium Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur. Dioscoroe etiam apud Graios multis modis nominantur: primi tres, qui appellantur Anactes Athenis, ex rege Ioue antiquissimo et Proserpina nati Tritopatreus Eubuleus Dionysus, secundi Ioue tertio nati et Leda Castor et Pollux; tertii dicuntur a non nullis Alco et Melampus †euiolus, Atrei filii, qui Pelope natus fuit. Iam Musae primae quattuor [natae] Ioue altero †nata et Thelxinoe† Aoede Arche Melete, secundae Ioue tertio et Mnemosyne procreatae nouem, tertiae [Ioue tertio] Piero natae et Antiopa, quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem nominibus et eodem numero quo proxumae superiores. Cumque tu solem quia solus esset appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur. Vnus eorum Ioue natus nepos Aetheris, alter Hyperione, tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii uolunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse dicitur, pater Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quintus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreauisse.

XXII

Volcani item complures: primus Caelo natus, ex quo et Minerua Apollinem eum cuius in tutela Athenas antiqui historici esse uoluerunt, secundus [in] Nilo natus Opas Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti uolunt, tertius ex tertio Ioue et Iunone, qui Lemni fabricae traditur praefuisse, quartus Maemalio natus, qui tenuit insulas propter Siciliam quae Volcaniae nominabantur. Mercurius unus Caelo patre Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Ioue tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse; hunc Aegyptii Theyt appellant, eodemque nomine anni primus mensis apud eos uocatur. Aesculapiorum primus Apollinis, quem Arcades colunt, qui specillum inuenisse primusque uolnus dicitur obligauisse, secundus secundi Mercuri frater: is fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris; tertius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alui dentisque euolsionem ut ferunt inuenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus ostenditur.

XXIII

Apollinum antiquissimus is quem paulo antea e Volcano natum esse dixi custodem Athenarum, alter Corybantis filius natus in Creta, cuius de illa insula cum Ioue ipso certamen fuisse traditur, tertius Ioue tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Delphos ferunt aduenisse, quartus in Arcadia, quem Arcades Nomionem appellant quod ab eo se leges ferunt accepisse. Dianae item plures, prima Iouis et Proserpinae, quae pinnatum Cupidinem genuisse dicitur, secunda notior quam Ioue tertio et Latona natam accepimus; tertiae pater Vpis traditur Glauce mater: eam saepe Graeci Vpim paterno nomine appellant. Dionysos multos habemus, primum Ioue et Proserpina natum, secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse, tertium Cabiro patre, eumque regem Asiae praefuisse dicunt, cui Sabazia sunt instituta, quartum Ioue et Luna, cui sacra Orphica putantur confici, quintum Nyso natum et Thyone, a quo trieterides constitutae putantur. Venus prima Caelo et Die nata, cuius Eli delubrum uidimus, altera spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus, tertia Ioue nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur, quarta Syria Cyproeque concepta, quae Astarte uocatur, quam Adonidi nupsisse proditum est. Minerua prima quam Apollinis matrem supra diximus, secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saietae colunt, tertia illa quam a Ioue generatam supra diximus, quarta Ioue nata et Coryphe Oceani filia, quam Arcades Korian nominant et quadrigarum inuentricem ferunt, quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse uirginitatem suam uiolare conantem, cui pinnarum talaria adfigunt. Cupido primus Mercurio et Diana prima natus dicitur, secundus Mercurio et Venere secunda, tertius qui idem est Anteros Marte et Venere tertia. Atque haec quidem et alia eius modi ex uetere Graeciae fama collecta sunt. Quibus intellegis resistendum esse, ne perturbentur religiones; uestri autem non modo haec non refellunt uerum etiam confirmant interpretando quorsum quidque pertineat. Sed eo iam unde huc digressi sumus reuertamur.

XXIV

Num censes igitur subtiliore ratione opus esse ad haec refellenda? Nam mentem fidem spem uirtutem honorem uictoriam salutem concordiam ceteraque huius modi rerum uim habere uidemus non deorum. Aut enim in nobismet insunt ipsis, ut mens ut spes ut fides ut uirtus ut concordia, aut optandae nobis sunt, ut honos ut salus ut uictoria; quarum rerum utilitatem uideo, uideo etiam consecrata simulacra; quare autem in is uis deorum insit tum intellegam cum cognouero. Quo in genere uel maxime est fortuna numeranda, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget, quae digna certe non sunt deo. Iam uero quid uos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum? exsectum a filio Caelum, uinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo non insani sed etiam fuisse sapientes uideantur. In enodandis autem nominibus quod miserandum sit laboratis: "Saturnus quia se saturat annis, Mauors quia magna uertit, Minerua quia minuit aut quia minatur, Venus quia uenit ad omnia, Ceres a gerendo". Quam periculosa consuetudo. In multis enim nominibus haerebitis: quid Veioui facies quid Volcano? quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen quod non possis una littera explicare unde ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare uisus es quam ipse Neptunus. Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, uocabulorum cur quidque ita appellatum sit causas explicare. Quod cum facitis illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere atque hominum opinio sit; eos enim qui di appellantur rerum naturas esse non figuras deorum.

XXV

Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam rebus non nomen deorum tribueretur sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fanum in Palatio et Orbonae ad aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis consecratam uidemus. Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis inmortalibus. De quibus habeo ipse quid sentiam, non habeo autem quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut terrae non modo comprehendere animo sed ne suspicione quidem possum attingere. Itaque aliunde mihi quaerendum est et ut esse deos et quales sint dii discere possim, qualis tu eos esse uis ... ... uideamus ea quae secuntur, primum deorumne prudentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus humanis. Haec enim mihi ex tua partitione restant duo; de quibus si uobis uidetur accuratius disserendum puto." "Mihi uero" inquit Velleius "ualde uidetur; nam et maiora exspecto et is quae dicta sunt uehementer adsentior." Tum Balbus "Interpellare te" inquit "Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto ut fateare. Sed

...

... Cotta: non esse illa uulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis exstinguat ... ... Adduci hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam diuisam esse per sexus ... ... deorumne prudentia mundus regatur ... ... de commodorum quae capimus copia ... ... de temporum ordine caelique constantia ... ... de Chrysippi argumentis, de domo pulchra cum pulchritudine mundi comparata, de totius mundi conuenientia consensuque ... ... de Zenonis conclusionibus ... ... de ui ignea deque eo calore ex quo omnia generentur ... ... num mundus uniuersus et sol et luna et stellae sensum ac mentem habeant

...

... de sideribus pastus indigentibus ... ... de natura artificiose ambulante ... ... mundum non aedificatum sed a natura conformatum ... .Primum igitur non est probabile eam materiam rerum unde omnia orta sunt esse diuina prouidentia effectam, sed et habere et habuisse uim et naturam suam. Vt igitur faber cum quid aedificaturus est non ipse facit materiam sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit non quam ipse faceret sed quam haberet paratam. Quod si materia non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est. ... ex medullis corporum angues nasci; de Cleomene Lacedaemonio ... ... consulantne di rebus humanis ... ... cur, si omnia deas hominum causa fecerit, etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in mari quam in terra. Quod Stoici ueritatem non perspicientes ineptissime reppulerunt. Aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium quorum adhuc lateat utilitas, sed eam processu temporum inuentum iri, sicut iam multa prioribus saeculis incognita necessitas et usus inuenerit. Quae tandem utilitas potest in muribus in blattis in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? an medicina in his aliqua latet? quae si est, inueniatur aliquando, nempe aduersus mala, cum id illi querantur, esse omnino malum. Viperam ferunt exustam in cineremque dilapsam mederi eiusdem bestiae morsui: quanto melius fuerat eam prorsus non esse quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari... ... deus aut uult tollere mala et non potest, aut potest et non uult, aut neque uult neque potest, aut et uult et potest. Si uult et non potest, inbecillus est, quod in deum non cadit, si potest et non uult, inuidus, quod aeque alienum est a deo; si neque uult neque potest, et inuidus et inbecillus est ideoque nec deus; si et uult et potest, quod solum deo conuenit, unde ergo sunt mala aut cur illa non tollit?... ... homines omnibus bestiis antecedunt ... ... "nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio. Nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia, ni ob rem":

XXVI

parumne ratiocinari uidetur et sibi ipsa nefariam pestem machinari? illud uero quam callida ratione: "qui uolt quod uolt, ita dat se res ut operam dabit", qui est uersus omnium seminator malorum. "ille trauersa mente mihi hodie tradidit repagula, quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo, mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi." Hanc uidelicet rationem, quam uos diuino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiae non habent; uidesne igitur quanto munere deorum simus adfecti? Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens, "postquam pater adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat, puerum interea obtruncat membraque articulatim diuidit perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi, sibi salutem ut familiari pareret parricidio". Huic ut scelus sic ne ratio quidem defuit. Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne uersat huc et illuc cogitatione rationem: "maior mihi moles, maius miscendumst malum, qui illius acerbum cor contundam et conprimam".

XXVII

Nec tamen ille ipse est praetereundus, "qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum", de quo recte et uerissume loquitur Atreus: "quod re in summa summum esse arbitror periclum, matres coinquinari regias, contaminari stirpem, admisceri genus". At id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret: "addo" inquit huc, quod mihi portento caelestum pater prodigium misit, regni stabilimen mei, agnum inter pecudes aurea clarum coma quondam Thyestem clepere ausum esse e regia, [a] qua in re adiutricem coniugem cepit sibi". Videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione? Nec uero scaena solum referta est his sceleribus sed multo uita communis paene maioribus. Sentit domus unius cuiusque sentit forum, sentit curia campus socii prouinciae, ut quem ad modum ratione recte fiat sic ratione peccetur, alterumque et a paucis et raro, alterum et semper et a plurimis, ut satius fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam esse rationem quam tanta cum pernicie datam. Vt uinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem uocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari. Quam ob rem si mens uoluntasque diuina idcirco consuluit hominibus quod is est largita rationem, is solis consuluit quos bona ratione donauit, quos uidemus si modo ulli sint esse perpaucos. Non placet autem paucis a diis inmortalibus esse consultum; sequitur ergo ut nemini consultum sit.

XXVIII

Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse prouisum, quod multi eorum beneficio peruerse uterentur, etiam patrimoniis multos male uti, nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere. Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo? nec enim Herculi nocere Deianira uoluit cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is qui gladio uomicam eius aperuit, quam sanare medici non potuerant. Multi enim et cum obesse uellent profuerunt et cum prodesse offuerunt; ita non fit ex eo quod datur ut uoluntas eius qui dederit appareat, nec si is qui accepit bene utitur idcirco is qui dedit amice dedit. Quae enim libido quae auaritia quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogitatione id est ratione perficitur; nam omnis opinio ratio est, et quidem bona ratio si uera, mala autem si falsa est opinio. Sed a deo tantum rationem habemus, si modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis. Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio est homini beneficio deorum data; quid enim potius hominibus dii dedissent si is nocere uoluissent, iniustitiae autem intemperantiae timiditatis quae semina essent si is uitiis ratio non subesset?

XXIX

Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes. Quid leuitates comicae parumne semper in ratione uersantur? parumne subtiliter disputat ille in Eunucho: "quid igitur faciam?" "exclusit, reuocat; redeam? non si me obsecret". Ille uero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suaue" esse dicit "parentem habere auarum inlepidum in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui", atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: "aut tu illum fructu fallas aut per litteras auertas aliquod nomen aut per seruolum percutias pauidum; postremo a parco patre quod sumas, quanto dissipes libentius"; idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat: "quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar scio quicquam: ita omnes meos dolos fallacias praestrigias praestrinxit commoditas patris". Quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt? o praeclarum munus deorum; ut Phormio possit dicere: "cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia".

XXX

Sed exeamus e theatro, ueniamus in forum. Sessum it praetor. Quid ut iudicetur? qui tabularium incenderit. Quod facinus occultius: at se Q. Sosius splendidus eques Romanus ex agro Piceno fecisse confessus est. Qui transscripserit tabulas publicas: id quoque L. Alenus fecit, cum chirographum sex primorum imitatus est; quid hoc homine sollertius? cognosce alias quaestiones, auri Tolossani coniurationis Iugurthinae; repete superiora: Tubuli de pecunia capta ob rem iudicandam; posteriora: de incestu rogatione Peducaea; tum haec cotidiana: sicae uenena peculatus, testamentorum etiam lege noua quaestiones. Inde illa actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse", inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio fiduciae, reliqua quae ex empto aut uendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei priuatae lege Laetoria, inde euerriculum malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simulatum aliud actum. Hanc igitur tantam a dis inmortalibus arbitramur malorum sementim esse factam? si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt; est enim malitia uersuta et fallax ratio nocendi; idem etiam di fraudem dederunt facinus ceteraque quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici potest. Vtinam igitur, ut illa anus optat "ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes" sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc diuinum rationis et consilii ad fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse uideatur.

XXXI

Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam non deorum. Vt si medicus grauitatem morbi, gubernator uim tempestatis accuset; etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi: "quis enim te adhibuisset" dixerit quispiam "si ista non essent". Contra deum licet disputare liberius: "in hominum uitiis ais esse culpam: eam dedisses hominibus rationem quae uitia culpamque excluderet". Vbi igitur locus fuit errori deorum? Nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli, deus falli qui potuit? an ut Sol in currum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a Neptuno patre habuisset potestatem: poetarum ista sunt, nos autem philosophi esse uolumus, rerum auctores non fabularum. Atque hi tamen ipsi di poetici, si scissent perniciosa fore illa filiis, peccasse in beneficio putarentur. Et si uerum est quod Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is qui bene dicta male interpretarentur (posse enim asotos ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire) - prorsus, si qui audierunt uitiosi essent discessuri, quod peruerse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam iis qui se audissent nocere; sic, si homines rationem bono consilio a dis immortalibus datam in fraudem malitiamque conuertunt, non dari illam quam dari humano generi melius fuit. Vt si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit uinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic uestra ista Prouidentia reprendenda, quae rationem dederit is quos scierit ea peruerse et inprobe ussuros. Nisi forte dicitis eam nescisse. Vtinam quidem; sed non audebitis, non enim ignoro quanti eius nomen putetis.

XXXII

Sed hic quidem locus concludi iam potest. Nam si stultitia consensu omnium philosophorum maius est malum quam si omnia mala et fortunae et corporis ex altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adsequitur, in summis malis omnes sumus, quibus uos optume consultum a dis inmortalibus dicitis. Nam ut nihil interest utrum nemo ualeat an nemo possit ualere, sic non intellego quid intersit utrum nemo sit sapiens an nemo esse possit. Ac nos quidem nimis multa de re apertissuma; Telamo autem uno uersu totum locum conficit cur di homines neglegant: "nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod nunc abest". Debebant illi quidem omnis bonos efficere, si quidem hominum generi consulebant; sin id minus, bonis quidem certe consulere debebant. Cur igitur duo Scipiones fortissimos et optimos uiros in Hispania Poenus oppressit, cur Maximus extulit filium consularem, cur Marcellum Annibal interemit, cur Paulum Cannae sustulerunt, cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est praebitum, cur Africanum domestici parietes non texerunt? Sed haec uetera et alia permulta; propiora uideamus. Cur auunculus meus uir innocentissumus idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae pontifex maximus est Q. Scaeuola trucidatus, cur ante etiam tot ciuitatis principes a Cinna interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. Catulum praestantissuma dignitate uirum mori potuit iubere? Dies deficiat si uelim numerare quibus bonis male euenerit, nec minus si commemorem quibus improbis optime. Cur enim Marius tam feliciter septimum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium crudelissimus tam diu Cinna regnauit?

XXXIII

"At dedit poenas." Prohiberi melius fuit impedirique ne tot summos uiros interficeret quam ipsum aliquando poenas dare. Summo cruciatu supplicioque Q. Varius homo importunissumus periit; si quia Drusum ferro Metellum ueneno sustulerat, illos conseruari melius fuit quam poenas sceleris Varium pendere. Duodequadraginta Dionysius tyrannus annos fuit opulentissumae et beatissumae ciuitatis; quam multos ante hunc in ipso Graeciae flore Pisistratus. "At Phalaris, at Apollodorus poenas sustulit." Multis quidem ante cruciatis et necatis. Et praedones multi saepe poenas dant, nec tamen possumus dicere non pluris captiuos acerbe quam praedones necatos. Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno excarnificatum accepimus, Zenonem Eleatem in tormentis necatum; quid dicam de Socrate, cuius morti inlacrimare soleo Platonem legens? Videsne igitur deorum iudicio, si uident res humanas, discrimen esse sublatum?

XXXIV

Diogenes quidem Cynicus dicere solebat Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu uiueret. Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae Locris expilauisset, nauigabat Syracusas; isque cum secundissumo uento cursum teneret, ridens "uidetisne" inquit "amici quam bona a dis inmortalibus nauigatio sacrilegis detur". Atque homo acutus cum bene planeque percepisset, in eadem sententia perseuerabat. Qui quom ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum uenisset Iouis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iouem ornarat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cauillatus est aestate graue esse aureum amiculum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret. Idemque Aesculapi Epidauri barbam auream demi iussit; neque enim conuenire barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset. Iam mensas argenteas de omnibus delubris iussit auferri, in quibus quod more ueteris Graeciae inscriptum esset "bonorum deorum", uti se eorum bonitate uelle dicebat. Idem Victoriolas aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tollebat eaque se accipere non auferre dicebat; esse enim stultitiam a quibus bona precaremur ab is porrigentibus et dantibus nolle sumere. Eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem uendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret: ita ad impietatem in deos in homines adiunxit iniuriam.

XXXV

Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in †tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit. Inuita in hoc loco uersatur oratio, uidetur enim auctoritatem adferre peccandi; recte uideretur, nisi et uirtutis et uitiorum sine ulla diuina ratione graue ipsius conscientiae pondus esset, qua sublata iacent omnia. Vt enim nec domus nec res publica ratione quadam et disciplina dissignata uideatur, si in ea nec recte factis praemia exstent ulla nec supplicia peccatis, sic mundi diuina in homines moderatio profecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum et malorum. "At enim minora di neglegunt, neque agellos singulorum nec uiticulas persequuntur, nec, si uredo aut grando cuipiam nocuit, id Ioui animaduertendum fuit; ne in regnis quidem reges omnia minima curant": sic enim dicitis. Quasi ego paulo ante de fundo Formiano P. Rutili sim questus non de amissa salute.

XXXVI

Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, uineta segetes oliueta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque uitae a dis se habere; uirtutem autem nemo umquam acceptam deo rettulit. Nimirum recte; propter uirtutem enim iure laudamur et in uirtute recte gloriamur; quod non contingeret, si id donum a deo non a nobis haberemus. At uero aut honoribus aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur. Num quis quod bonus uir esset gratias dis egit umquam? At quod diues quod honoratus quod incolumis, Iouemque optimum et maximum ob eas res appellant, non quod nos iustos temperantes sapientes efficiat, sed quod saluos incolumis opulentos copiosos; neque Herculi quisquam decumam uouit umquam, si sapiens factus esset - quamquam Pythagoras, cum in geometria quiddam noui inuenisset, Musis bouem immolauisse dicitur; sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Deli hostiam immolare uoluit, ne aram sanguine aspergeret. Ad rem autem ut redeam, iudicium hoc omnium mortalium est, fortunam a deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. Quamuis licet Menti delubra et Virtuti et Fidei consecremus, tamen haec in nobis ipsis sita uidemus; spei salutis opis uictoriae facultas a dis expetenda est. Inproborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, uim omnem deorum ac potestatem.

XXXVII

"At non numquam bonos exitus habent boni." Eos quidem arripimus adtribuimusque sine ulla ratione dis inmortalibus. At Diagoras cum Samothracam uenisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animaduertis ex tot tabulis pictis, quam multi uotis uim tempestatis effugerint in portumque salui peruenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". Idemque, cum ei nauiganti uectores aduersa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem nauem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesiuitque num etiam in is nauibus Diagoram uehi crederent. Sic enim res se habet, ut ad prosperam aduersamue fortunam qualis sis aut quem ad modum uixeris nihil intersit. "Non animaduertunt" inquit "omnia di, ne reges quidem". Quid est simile; reges enim si scientes praetermittunt, magna culpa est;

XXXVIII

at deo ne excusatio quidem est inscientiae. Quem uos praeclare defenditis, cum dicitis eam uim deorum esse, ut etiam si quis morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae a liberis a nepotibus a posteris. O miram aequitatem deorum: ferretne ciuitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut auus deliquisset? "quinam Tantalidarum internecioni modus paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili poenis luendis dabitur satias supplici?" Vtrum poetae Stoicos deprauarint an Stoici poetis dederint auctoritatem non facile dixerim; portenta enim ab utrisque et flagitia dicuntur. Neque enim quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi uersu uolneratus a deo immissum dolorem non conceptum a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis uidemus a deo causam requirimus, cum culpae paene uocem audiamus, nec ego multorum aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae quam a Lycurgo datam. Critolaus inquam euertit Corinthum, Carthaginem Asdrubal; hi duo illos oculos orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem omnino irasci posse negatis, deus. At subuenire certe potuit et conseruare urbis tantas atque talis;

XXXIX

uos enim ipsi dicere soletis nihil esse quod deus efficere non possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum membra nulla contentione mente ipsa ac uoluntate moueantur, sic numine deorum omnia fingi moueri mutarique posse. Neque id dicitis superstitiose atque aniliter sed physica constantique ratione; materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem et commutabilem, ut nihil sit quod non ex ea quamuis subito fingi conuertique possit, eius autem uniuersae fictricem et moderatricem diuinam esse prouidentiam; haec igitur quocumque se moueat, efficere posse quicquid uelit. Itaque aut nescit quid possit, aut neglegit res humanas, aut quid sit optimum non potest iudicare. "Non curat singulos homines." Non mirum: ne ciuitates quidem; non eas: ne nationes quidem et gentis. Quod si has etiam contemnet, quid mirum est omne ab ea genus Humanum esse contemptum? Sed quo modo idem dicitis non omnia deos persequi, idem uoltis a diis inmortalibus hominibus dispertiri ac diuidi somnia (idcirco haec tecum, quia uestra est de somniorum ueritate sententia), atque idem etiam uota suscipi dicitis oportere? Nempe singuli uouent, audit igitur mens diuina etiam de singulis; uidetis ergo non esse eam tam occupatam quam putabatis. Fac esse distentam, caelum uersantem terram tuentem maria moderantem: cur tam multos deos nihil agere et cessare patitur, cur non rebus humanis aliquos otiosos deos praeficit, qui a te Balbe innumerabiles explicati sunt? Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut eam tollerem sed ut intellegeretis quam esset obscura et quam difficiles explicatus haberet."

XL

Quae cum dixisset, Cotta finem. Lucilius autem "Vehementius" inquit "Cotta tu quidem inuectus es in eam Stoicorum rationem quae de prouidentia deorum ab illis sanctissume et prudentissume constituta est. Sed quoniam aduesperascit, dabis nobis diem aliquem ut contra ista dicamus. Est enim mihi tecum pro aris et is focis certamen et pro deorum templis atque delubris proque urbis muris, quos uos pontifices sanctos esse dicitis diligentiusque urbem religione quam ipsis moenibus cingitis; quae deseri a me, dum quidem spirare potero, nefas iudico." Tum Cotta: "Ego uero et opto redargui me Balbe, et ea quae disputaui disserere malui quam iudicare, et facile me a te uinci posse certo scio." "Quippe" inquit Velleius "qui etiam somnia putet ad nos mitti ab Ioue, quae ipsa tamen tam leuia non sunt quam est Stoicorum de natura deorum oratio." Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio Cottae disputatio uerior, mihi Balbi ad ueritatis similitudinem uideretur esse propensior.