M. TVLLII CICERONIS - DE NATVRA DEORVM - LIBER I

I

Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria. De qua cum tam uariae sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae, magno argumento esse debeat ea causa, principium philosophiae ad h ... scientiam, prudenterque Academici a rebus incertis adsensionem cohibuisse. Quid est enim temeritate turpius aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis grauitate atque constantia quam aut falsum sentire aut quod non satis explorate perceptum sit et cognitum sine ulla dubitatione defendere? Velut in hac quaestione plerique, quod maxime ueri simile est et quo omnes †sese duce natura uenimus, deos esse dixerunt, dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus putauerunt. Qui uero deos esse dixerunt tanta sunt in uarietate et dissensione, ut eorum infinitum sit enumerare sententias. Nam et de figuris deorum et de locis atque sedibus et de actione uitae multa dicuntur, deque iis summa philosophorum dissensione certatur; quod uero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant nihil moliantur omni curatione et administratione rerum uacent, an contra ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moueantur, in primis [quae] magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione uersari.

II

Sunt enim philosophi et fuerunt qui omnino nullam habere censerent rerum humanarum procurationem deos. Quorum si uera sententia est, quae potest esse pietas quae sanctitas quae religio? haec enim omnia pure atque caste tribuenda deorum numini ita sunt, si animaduertuntur ab is et si est aliquid a deis inmortalibus hominum generi tributum; sin autem dei neque possunt nos iuuare nec uolunt nec omnino curant nec quid agamus animaduertunt nec est quod ab is ad hominum uitam permanare possit, quid est quod ullos deis inmortalibus cultus honores preces adhibeamus? in specie autem fictae simulationis sicut reliquae uirtutes item pietas inesse non potest; cum qua simul sanctitatem et religionem tolli necesse est, quibus sublatis perturbatio uitae sequitur et magna confusio; atque haut scio an pietate aduersus deos sublata fides etiam et societas generis humani et una excellentissuma uirtus iustitia tollatur. Sunt autem alii philosophi, et hi quidem magni atque nobiles, qui deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi censeant, neque uero id solum, sed etiam ab isdem hominum uitae consuli et prouideri; nam et fruges et reliqua quae terra pariat et tempestates ac temporum uarietates caelique mutationes, quibus omnia quae terra gignat maturata pubescant, a dis inmortalibus tribui generi humano putant, multaque quae dicentur in his libris colligunt, quae talia sunt ut ea ipsa dei inmortales ad usum hominum fabricati paene uideantur. Contra quos Carneades ita multa disseruit, ut excitaret homines non socordes ad ueri inuestigandi cupiditatem. Res enim nulla est de qua tantopere non solum indocti sed etiam docti dissentiant; quorum opiniones cum tam uariae sint tamque inter se dissidentes, alterum fieri profecto potest ut earum nulla, alterum certe non potest ut plus una uera sit.

III

Qua quidem in causa et beniuolos obiurgatores placare et inuidos uituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant; nam qui admonent amice docendi sunt, qui inimice insectantur repellendi. Multum autem fluxisse uideo de libris nostris, quos compluris breui tempore edidimus, uariumque sermonem partim admirantium unde hoc philosophandi nobis subito studium extitisset, partim quid quaque de re certi haberemus scire cupientium; multis etiam sensi mirabile uideri eam nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum. Nos autem nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam curamque consumpsimus, et cum minime uidebamur tum maxime philosophabamur; quod et orationes declarant refertae philosophorum sententiis et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi Diodotus Philo Antiochus Posidonius, a quibus instituti sumus. Et si omnia philosophiae praecepta referuntur ad uitam, arbitramur nos et publicis et priuatis in rebus ea praestitisse quae ratio et doctrina praescripserit.

IV

Sin autem quis requirit quae causa nos inpulerit ut haec tam sero litteris mandaremus, nihil est quod expedire tam facile possimus. Nam cum otio langueremus et is esset rei publicae status ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publicae causa philosophiam nostris hominibus explicandam putaui, magni existimans interesse ad decus et ad laudem ciuitatis res tam grauis tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri. Eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum non modo discendi sed etiam scribendi studia commouerim. Complures enim Graecis institutionibus eruditi ea quae didicerant cum ciuibus suis communicare non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent Latine dici posse diffiderent; quo in genere tantum profecisse uidemur, ut a Graecis ne uerborum quidem copia uinceremur. Hortata etiam est ut me ad haec conferrem animi aegritudo fortunae magna et graui commota iniuria; cuius si maiorem aliquam leuationem reperire potuissem, non ad hanc potissimum confugissem. Ea uero ipsa nulla ratione melius frui potui quam si me non modo ad legendos libros sed etiam ad totam philosophiam pertractandam dedissem. Omnes autem eius partes atque omnia membra tum facillume noscuntur, cum totae quaestiones scribendo explicantur; est enim admirabilis quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae conligataeque uideantur.

V

Qui autem requirunt quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt quam necesse est; non enim tam auctoritatis in disputando quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin etiam obest plerumque iis qui discere uolunt auctoritas eorum qui se docere profitentur; desinunt enim suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo quem probant iudicatum uident. Nec uero probare soleo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt, si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur quare ita esset, respondere solitos "ipse dixit"; ipse autem erat Pythagoras: tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione ualeret auctoritas. Qui autem admirantur nos hanc potissimum disciplinam secutos, his quattuor Academicis libris satis responsum uidetur. Nec uero desertarum relictarumque rerum patrocinium suscepimus; non enim hominum interitu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris fortasse desiderant. Vt haec in philosophia ratio contra omnia disserendi nullamque rem aperte iudicandi profecta a Socrate repetita ab Arcesila confirmata a Carneade usque ad nostram uiguit aetatem; quam nunc prope modum orbam esse in ipsa Graecia intellego. Quod non Academiae uitio sed tarditate hominum arbitror contigisse. Nam si singulas disciplinas percipere magnum est, quanto maius omnis; quod facere is necesse est quibus propositum est ueri reperiendi causa et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere. Cuius rei tantae tamque difficilis facultatem consecutum esse me non profiteor, secutum esse prae me fero. Nec tamen fieri potest ut qui hac ratione philosophentur hi nihil habeant quod sequantur. Dictum est omnino de hac re alio loco diligentius, sed quia nimis indociles quidam tardique sunt admonendi uidentur saepius. Non enim sumus i quibus nihil uerum esse uideatur, sed i qui omnibus ueris falsa quaedam adiuncta esse dicamus tanta similitudine ut in is nulla insit certa iudicandi et adsentiendi nota. Ex quo exsistit et illud, multa esse probabilia, quae quamquam non perciperentur, tamen, quia uisum quendam haberent insignem et inlustrem, his sapientis uita regeretur.

VI

Sed iam, ut omni me inuidia liberem, ponam in medio sententias philosophorum de natura deorum. Quo quidem loco conuocandi omnes uidentur, qui quae sit earum uera iudicent; tum demum mihi procax Academia uidebitur, si aut consenserint omnes aut erit inuentus aliquis qui quid uerum sit inuenerit. Itaque mihi libet exclamare ut in Synephebis: "pro deum, popularium omnium, omnium adulescentium clamo postulo obsecro oro ploro atque inploro fidem" non leuissuma de re, ut queritur ille in ciuitate fieri facinora capitalia: "ab amico amante argentum accipere meretrix non uult", sed ut adsint cognoscant animaduertant, quid de religione pietate sanctitate caerimoniis fide iure iurando, quid de templis delubris sacrificiisque sollemnibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos praesumus, existimandum sit (haec enim omnia ad hanc de dis inmortalibus quaestionem referenda sunt): profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere arbitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum de maxuma re tanta dissensio. Quod cum saepe alias tum maxime animaduerti cum apud C. Cottam familiarem meum accurate sane et diligenter de dis inmortalibus disputatumst. Nam cum feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque uenissem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant. Aderat etiam Q. Lucilius Balbus, qui tantos progressus habebat in Stoicis, ut cum excellentibus in eo genere Graecis compararetur. Tum ut me Cotta uidit "Peropportune" inquit "uenis; oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio, cui pro tuo studio non est alienum te interesse."

VII

"Atqui mihi quoque uideor" inquam "uenisse, ut dicis, oportune. Tres enim trium disciplinarum principes conuenistis. M. enim Piso si adesset, nullius philosophiae, earum quidem quae in honore sunt, uacaret locus." Tum Cotta "Si" inquit "liber Antiochi nostri, qui ab eo nuper ad hunc Balbum missus est, uera loquitur, nihil est quod Pisonem familiarem tuum desideres; Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re concinere uidentur uerbis discrepare; quo de libro Balbe uelim scire quid sentias." "Egone" inquit ille, "miror Antiochum hominem in primis acutum non uidisse interesse plurimum inter Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed genere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta commiscerent cum commodis, ut ea inter se magnitudine et quasi gradibus non genere differrent. Haec enim est non uerborum parua sed rerum permagna dissensio. uerum hoc alias; nunc quod coepimus, si uidetur." "Mihi uero" inquit Cotta "uidetur. Sed ut hic qui interuenit" me intuens "ne ignoret quae res agatur, de natura agebamus deorum, quae cum mihi uideretur perobscura, ut semper uideri solet, Epicuri ex Velleio sciscitabar sententiam. Quam ob rem" inquit "Vellei, nisi molestum est, repete quae coeperas." "Repetam uero, quamquam non mihi sed tibi hic uenit adiutor; ambo enim" inquit adridens "ab eodem Philone nihil scire didicistis." Tum ego: "Quid didicerimus Cotta uiderit, tu autem nolo existimes me adiutorem huic uenisse sed auditorem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi adstrictum necessitate, ut mihi uelim nolim sit certa quaedam tuenda sententia.

VIII

Tum Velleius fidenter sane, ut solent isti, nihil tam uerens quam ne dubitare aliqua de re uideretur, tamquam modo ex deorum concilio et ex Epicuri intermundiis descendisset, "Audite" inquit "non futtilis commenticiasque sententias, non opificem aedificatoremque mundi Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidicam Stoicorum Pronoeam, quam Latine licet Prouidentiam dicere, neque uero mundum ipsum animo et sensibus praeditum rutundum ardentem uolubilem deum, portenta et miracula non disserentium philosophorum sed somniantium. Quibus enim oculis animi intueri potuit uester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit; quae molitio quae ferramenta qui uectes quae machinae qui ministri tanti muneris fuerunt; quem ad modum autem oboedire et parere uoluntati architecti aer ignis aqua terra potuerunt; unde uero ortae illae quinque formae, ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum afficiendum pariendosque sensus? longum est ad omnia, quae talia sunt ut optata magis quam inuenta uideantur; sed illa palmaris, quod, qui non modo natum mundum introduxerit sed etiam manu paene factum, is eum dixerit fore sempiternum. Hunc censes primis ut dicitur labris gustasse physiologiam id est naturae rationem, qui quicquam quod ortum sit putet aeternum esse posse? quae est enim coagmentatio non dissolubilis, aut quid est cuius principium aliquod sit nihil sit extremum? Pronoea uero si uestra est Lucili eadem, requiro quae paulo ante, ministros machinas omnem totius operis dissignationem atque apparatum; sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non, quem ad modum Platonicus deus, sempiternum.

IX

Ab utroque autem sciscitor cur mundi aedificatores repente exstiterint, innumerabilia saecla dormierint; non enim si mundus nullus erat saecla non erant (saecla nunc dico non ea quae dierum noctiumque numero annuis cursibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conuersione effici non potuisse; sed fuit quaedam ab infinito tempore aeternitas, quam nulla circumscriptio temporum metiebatur, spatio tamen qualis ea fuerit intellegi potest, quod ne in cogitationem quidem cadit ut fuerit tempus aliquod nullum cum tempus esset) - isto igitur tam inmenso spatio quaero Balbe cur Pronoea uestra cessauerit. Laboremne fugiebat? at iste nec attingit deum nec erat ullus, cum omnes naturae numini diuino, caelum ignes terrae maria, parerent. Quid autem erat quod concupisceret deus mundum signis et luminibus tamquam aedilis ornare? si ut deus ipse melius habitaret, antea uidelicet tempore infinito in tenebris tamquam in gurgustio habitauerat. Post autem: uarietatene eum delectari putamus, qua caelum et terras exornatas uidemus? quae ista potest esse oblectatio deo? quae si esset, non ea tam diu carere potuisset. An haec, ut fere dicitis, hominum causa a deo constituta sunt? sapientiumne? propter paucos igitur tanta est rerum facta molitio. An stultorum? at primum causa non fuit cur de inprobis bene mereretur; deinde quid est adsecutus, cum omnes stulti sint sine dubio miserrimi, maxime quod stulti sunt (miserius enim stultitia quid possumus dicere), deinde quod ita multa sunt incommoda in uita, ut ea sapientes commodorum conpensatione leniant, stulti nec uitare uenientia possint nec ferre praesentia.

X

Qui uero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo uiderunt animi natura intellegentis in quam figuram cadere posset. De quo dicam equidem paulo post, nunc autem hactenus: admirabor eorum tarditatem qui animantem inmortalem et eundem beatum rutundum esse uelint, quod ea forma neget ullam esse pulchriorem Plato: at mihi uel cylindri uel quadrati uel coni uel pyramidis uidetur esse formosior. Quae uero uita tribuitur isti rutundo deo? nempe ut ea celeritate contorqueatur cui par nulla ne cogitari quidem possit; in qua non uideo ubinam mens constans et uita beata possit insistere. Quodque in nostro corpore si minima ex parte significetur molestum sit, cur hoc idem non habeatur molestum in deo? terra enim profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam dei; atqui terrae maxumas regiones inhabitabilis atque incultas uidemus, quod pars earum adpulsu solis exarserit, pars obriguerit niue pruinaque longinquo solis abscessu; quae, si mundus est deus, quoniam mundi partes sunt, dei membra partim ardentia partim refrigerata ducenda sunt. Atque haec quidem uestra Lucili; qualia uero ... est, ab ultimo repetam superiorum. Thales enim Milesius, qui primus de talibus rebus quaesiuit, aquam dixit esse initium rerum, deum autem eam mentem quae ex aqua cuncta fingeret: si dei possunt esse sine sensit; et mentem cur aquae adiunxit, si ipsa mens constare potest uacans corpore? Anaximandri autem opinio est natiuos esse deos longis interuallis orientis occidentisque, eosque innumerabilis esse mundos. Sed nos deum nisi sempiternum intellegere qui possumus? Post Anaximenes aera deum statuit, eumque gigni esseque inmensum et infinitum et semper in motu: quasi aut aer sine ulla forma deus esse possit, cum praesertim deum non modo aliqua sed pulcherrima specie deceat esse, aut non omne quod ortum sit mortalitas consequatur.

XI

Inde Anaxagoras, qui accepit ab Anaximene disciplinam, primus omnium rerum discriptionem et modum mentis infinitae ui ac ratione dissignari et confici uoluit. In quo non uidit neque motum sensu iunctum et [in] continentem infinito ullum esse posse, neque sensum omnino quo non ipsa natura pulsa sentiret. deinde si mentem istam quasi animal aliquod uoluit esse, erit aliquid interius ex quo illud animal nominetur; quid autem interius mente: cingatur igitur corpore externo; quod quoniam non placet, aperta simplexque mens nulla re adiuncta, quae sentire possit, fugere intellegentiae nostrae uim et notionem uidetur. Crotoniates autem Alcmaeo, qui soli et lunae reliquisque sideribus animoque praeterea diuinitatem dedit, non sensit sese mortalibus rebus inmortalitatem dare. Nam Pythagoras, qui censuit animum esse per naturam rerum omnem intentum et commeantem, ex quo nostri animi carperentur, non uidit distractione humanorum animorum discerpi et lacerari deum, et cum miseri animi essent, quod plerisque contingeret, tum dei partem esse miseram, quod fieri non potest. Cur autem quicquam ignoraret animus hominis, si esset deus? quo modo porro deus iste, si nihil esset nisi animus, aut infixus aut infusus esset in mundo? Tum Xenophanes, qui mente adiuncta omne praeterea, quod esset infinitum, deum uoluit esse, de ipsa mente item reprehendetur ut ceteri, de infinitate autem uehementius, in qua nihil neque sentiens neque coniunctum potest esse. Nam Parmenides quidem commenticium quiddam: coronae similem efficit (stephanen appellat) continentem ardorum lucis orbem, qui cingit caelum, quem appellat deum; in quo neque figuram diuinam neque sensum quisquam suspicari potest. Multaque eiusdem monstra, quippe qui bellum qui discordiam qui cupiditatem ceteraque generis eiusdem ad deum reuocet, quae uel morbo uel somno uel obliuione uel uetustate delentur; eademque de sideribus, quae reprehensa in alio iam in hoc omittantur.

XII

Empedocles autem multa alia peccans in deorum opinione turpissume labitur. Quattuor enim naturas, ex quibus omnia constare censet, diuinas esse uult; quas et nasci et extingui perspicuum est et sensu omni carere. Nec uero Protagoras, qui sese negat omnino de deis habere quod liqueat, sint non sint qualesue sint, quicquam uidetur de natura deorum suspicari. Quid Democritus, qui tum imagines eorumque circumitus in deorum numero refert, tum illam naturam quae imagines fundat ac mittat, tum sententiam intellegentiamque nostram, nonne in maximo errore uersatur? cum idem omnino, quia nihil semper suo statu maneat, neget esse quicquam sempiternum, nonne deum omnino ita tollit, ut nullam opinionem eius reliquam faciat? Quid aer, quo Diogenes Apolloniates utitur deo, quem sensum habere potest aut quam formam dei? Iam de Platonis inconstantia longum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi nominari neget posse, in Legum autem libris quid sit omnino deus anquiri oportere non censeat. Quod uero sine corpore ullo deum uult esse (ut Graeci dicunt asomaton), id quale esse possit intellegi non potest: careat enim sensu necesse est, careat etiam prudentia, careat uoluptate; quae omnia una cum deorum notione conprehendimus. Idem et in Timaeo dicit et in Legibus et mundum deum esse et caelum et astra et terram et animos et eos quos maiorum institutis accepimus. Quae et per se sunt falsa perspicue et inter se uehementer repugnantia. Atque etiam Xenophon paucioribus uerbis eadem fere peccat; facit enim in his quae a Socrate dicta rettulit Socratem disputantem formam dei quaeri non oportere, eundemque et solem et animum deum dicere, et modo unum tum autem plures deos; quae sunt isdem in erratis fere quibus ea quae de Platone dicimus.

XIII

Atque etiam Antisthenes in eo libro qui physicus inscribitur popularis deos multos naturalem unum esse dicens tollit uim et naturam deorum. Nec multo secus Speusippus Platonem auunculum subsequens et uim quandam dicens, qua omnia regantur, eamque animalem, euellere ex animis conatur cognitionem deorum. Aristotelesque in tertio de philosophia libro multa turbat a magistro suo Platone dissentiens; modo enim menti tribuit omnem diuinitatem, modo mundum ipsum deum dicit esse, modo alium quendam praeficit mundo eique eas partis tribuit ut replicatione quadam mundi motum regat atque tum caeli ardorem deum dicit esse non intellegens caelum mundi esse partem, quem alio loco ipse designarit deum quo modo autem caeli diuinus ille sensus in celeritate tanta conseruari potest? ubi deinde illi tot dii, si numeramus etiam caelum deum? cum autem sine corpore idem uult esse deum, omni illum priuat, etiam prudentia. Quo porro modo mundus moueri carens corpore aut quo modo semper se mouens esse quietus et beatus potest? Nec uero eius condiscipulus Xenocrates in hoc genere prudentior est, cuius in libris qui sunt de natura deorum nulla species diuina describitur; deos enim octo esse dicit, quinque eos qui in stellis uagis nominantur, unum qui ex omnibus sideribus quae infixa caelo sint ex dispersis quasi membris simplex sit putandus deus, septimum solem adiungit octauamque lunam; qui quo sensu beati esse possint intellegi non potest. Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, et tamen modo mundum tum mentem diuinam esse putat, errantibus etiam stellis diuinitatem tribuit sensuque deum priuat et eius formam mutabilem esse uult, eodemque in libro rursus terram et caelum refert in deos. Nec uero Theophrasti inconstantia ferenda est; modo enim menti diuinum tribuit principatum modo caelo, tum autem signis sideribusque caelestibus. Nec audiendus eius auditor Strato is qui physicus appellatur, qui omnem uim diuinam in natura sitam esse censet, quae causas gignendi augendi minuendi habeat sed careat omni et sensu et figura.

XIV

Zeno autem, ut iam ad uestros Balbe ueniam, naturalem legem diuinam esse censet, eamque uim obtinere recta imperantem prohibentemque contraria. Quam legem quo modo efficiat animantem intellegere non possumus; deum autem animantem certe uolumus esse. Atque hic idem alio loco aethera deum dicit: si intellegi potest nihil sentiens deus, qui numquam nobis occurrit neque precibus neque in optatis neque in uotis. Aliis autem libris rationem quandam per omnium naturam rerum pertinentem ui diuina esse adfectam putat. Idem astris hoc idem tribuit, tum annis mensibus annorumque mutationibus. Cum uero Hesiodi Theogoniam id est originem deorum interpretatur, tollit omnino usitatas perceptasque cognitiones deorum; neque enim Iouem neque Iunonem neque Vestam neque quemquam qui ita appelletur in deorum habet numero, sed rebus inanimis atque mutis per quandam significationem haec docet tributa nomina. Cuius discipuli Aristonis non minus magno in errore sententiast, qui neque formam dei intellegi posse censeat neque in dis sensum esse dicat dubitetque omnino deus animans necne sit. Cleanthes autem, qui Zenonem audiuit una cum eo quem proxime nominaui, tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum ultimum et altissimum atque undique circumfusum et extremum omnia cingentem atque conplexum ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum iudicat; idemque quasi delirans in his libris quos scripsit contra uoluptatem tum fingit formam quandam et speciem deorum, tum diuinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse diuinius. Ita fit ut deus ille, quem mente noscimus atque in animi notione tamquam in uestigio uolumus reponere, nusquam prorsus appareat.

XV

At Persaeus eiusdem Zenonis auditor eos esse habitos deos a quibus aliqua magna utilitas ad uitae cultum esset inuenta, ipsasque res utiles et salutares deorum esse uocabulis nuncupatas, ut ne hoc quidem diceret, illa inuenta esse deorum, sed ipsa diuina; quo quid absurdius quam aut res sordidas atque deformis deorum honore adficere aut homines iam morte deletos reponere in deos, quorum omnis cultus esset futurus in luctu. Iam uero Chrysippus, qui Stoicorum somniorum uaferrumus habetur interpres, magnam turbam congregat ignotorum deorum, atque ita ignotorum ut eos ne coniectura quidem informare possimus, cum mens nostra quiduis uideatur cogitatione posse depingere. Ait enim uim diuinam in ratione esse positam et in uniuersae naturae animo atque mente, ipsumque mundum deum dicit esse et eius animi fusionem uniuersam, tum eius ipsius principatum qui in mente et ratione uersetur, communemque rerum naturam uniuersam atque omnia continentem, tum fatalem †umbram et necessitatem rerum futurarum, ignem praeterea et eum quem ante dixi aethera, tum ea quae natura fluerent atque manarent, ut et aquam et terram et aera, solem lunam sidera uniuersitatemque rerum qua omnia continerentur, atque etiam homines eos qui inmortalitatem essent consecuti. Idemque disputat aethera esse eum quem homines Iouem appellarent, quique aer per maria manaret eum esse Neptunum, terramque eam esse quae Ceres diceretur, similique ratione persequitur uocabula reliquorum deorum. Idemque etiam legis perpetuae et aeternae uim, quae quasi dux uitae ut magistra officiorum sit, Iouem dicit esse, eandemque fatalem necessitatem appellat sempiternam rerum futurarum ueritatem; quorum nihil tale est ut in eo uis diuina inesse uideatur. Et haec quidem in primo libro de natura deorum; in secundo autem uolt Orphei Musaei Hesiodi Homerique fabellas accommodare ad ea quae ipse primo libro de deis inmortalibus dixerit, ut etiam ueterrimi poetae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse uideantur. Quem Diogenes Babylonius consequens in eo libro qui inscribitur de Minerua partum Iouis ortumque uirginis ad physiologiam traducens deiungit a fabula.

XVI

Exposui fere non philosophorum iudicia sed delirantium somnia. Nec enim multo absurdiora sunt ea quae poetarum uocibus fusa ipsa suauitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos feceruntque ut eorum bella proelia pugnas uulnera uideremus, odia praeterea discidia discordias, ortus interitus, querellas lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria uincula, cum humano genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos. Cum poetarum autem errore coniungere licet portenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam uulgi opiniones, quae in maxima inconstantia ueritatis ignoratione uersantur. Ea qui consideret quam inconsulte ac temere dicantur, uenerari Epicurum et in eorum ipsorum numero de quibus haec quaestio est habere debeat. Solus enim uidit primum esse deos, quod in omnium animis eorum notionem inpressisset ipsa natura. Quae est enim gens aut quod genus hominum quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum, quam appellat prolempsin Epicurus id est antecaptam animo rei quandam informationem, sine qua nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari potest. Quoius rationis - uim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula et iudicio uolumine accepimus.

XVII

Quod igitur fundamentum huius quaestionis est, id praeclare iactum uidetis. Cum enim non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio constituta maneatque ad unum omnium firma consensio, intellegi necesse est esse deos, quoniam insitas eorum uel potius innatas cognitiones habemus; de quo autem omnium natura consentit, id uerum esse necesse est; esse igitur deos confitendum est. Quod quoniam fere constat inter omnis non philosophos solum sed etiam indoctos, fatemur constare illud etiam, hanc nos habere siue anticipationem, ut ante dixi, siue praenotionem deorum (sunt enim rebus nouis noua ponenda nomina, ut Epicurus ipse prolepsin appellauit, quam antea nemo eo uerbo nominarat) - hanc igitur habemus, ut deos beatos et inmortales putemus. Quae enim nobis natura informationem ipsorum deorum dedit, eadem insculpsit in mentibus ut eos aeternos et beatos haberemus. Quod si ita est, uere exposita illa sententia est ab Epicuro, quod beatum aeternumque sit id nec habere ipsum negotii quicquam nec exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri, quod quae talia essent inbecilla essent omnia. Si nihil aliud quaereremus nisi ut deos pie coleremus et ut superstitione liberaremur, satis erat dictum; nam et praestans deorum natura hominum pietate coleretur, cum et aeterna esset et beatissima (habet enim uenerationem iustam quicquid excellit), et metus omnis a ui atque ira deorum pulsus esset; intellegitur enim a beata inmortalique natura et iram et gratiam segregari; quibus remotis nullos a superis inpendere metus. Sed ad hanc confirmandam opinionem anquirit animus et formam et uitam et actionem mentis atque agitationem in deo.

XVIII

Ac de forma quidem partim natura nos admonet partim ratio docet. Nam a natura habemus omnes omnium gentium speciem nullam aliam nisi humanam deorum; quae enim forma alia occurrit umquam aut uigilanti cuiquam aut dormienti? Sed ne omnia reuocentur ad primas notiones, ratio hoc idem ipsa declarat. Nam cum praestantissumam naturam, uel quia beata est uel quia sempiterna, conuenire uideatur eandem esse pulcherrimam, quae conpositio membrorum, quae conformatio liniamentorum, quae figura, quae species humana potest esse pulchrior? Vos quidem Lucili soletis (nam Cotta meus modo hoc modo illud), cum artificium effingitis fabricamque diuinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad usum uerum etiam ad uenustatem apta describere; quod si omnium animantium formam uincit hominis figura, deus autem animans est, ea figura profecto est quae pulcherrimast omnium. Quoniamque deos beatissimos esse constat, beatus autem esse sine uirtute nemo potest nec uirtus sine ratione constare nec ratio usquam inesse nisi in hominis figura, hominis esse specie deos confitendum est. Nec tamen ea species corpus est sed quasi corpus, nec habet sanguinem sed quasi sanguinem.

XIX

Haec quamquam et inuenta sunt acutius et dicta subtilius ab Epicuro quam ut quiuis ea possit agnoscere, tamen fretus intellegentia uestra dissero breuius quam causa desiderat. Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo uideat animo sed etiam sic tractet ut manu, docet eam esse uim et naturam deorum, ut primum non sensu sed mente cernatur, nec soliditate quadam nec ad numerum, ut ea quae ille propter firmitatem steremnia appellat, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis, cum infinita simillumarum imaginum species ex innumerabilibus indiuiduis existat et ad deos adfluat, cum maximis uoluptatibus in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intellegentiam capere quae sit et beata natura et aeterna. Summa uero uis infinitatis et magna ac diligenti contemplatione dignissima est. In qua intellegi necesse est eam esse naturam ut omnia omnibus paribus paria respondeant; hanc isonomian appellat Epicurus id est aequabilem tributionem. ex hac igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo sit, esse inmortalium non mitiorem, et si quae interimant innumerabilia sint, etiam ea quae conseruent infinita esse debere. Et quaerere a nobis Balbe soletis quae uita deorum sit quaeque ab is degatur aetas. Ea uidelicet qua nihil beatius nihil omnibus bonis affluentius cogitari potest. Nihil enim agit, nullis occupationibus est inplicatus, nulla opera molitur, sua sapientia et uirtute gaudet, habet exploratum fore se semper cum in maximis tum in aeternis uoluptatibus.

XX

Hunc deum rite beatum dixerimus, uestrum uero laboriosissimum. Siue enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum quam nullo puncto temporis intermisso uersari circum axem caeli admirabili celeritate: nisi quietum autem nihil beatum est; siue in ipso mundo deus inest aliquis, qui regat qui gubernet qui cursus astrorum mutationes temporum rerum uicissitudines ordinesque conseruet, terras et maria contemplans hominum commoda uitasque tueatur, ne ille est inplicatus molestis negotiis et operosis. Nos autem beatam uitam in animi securitate et in omnium uacatione munerum ponimus. Docuit enim nos idem qui cetera, natura effectum esse mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem esse facilem, quam uos effici negetis sine diuina posse sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit efficiat effecerit. Quod quia quem ad modum natura efficere sine aliqua mente possit non uidetis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis confugitis ad deum. Cuius operam profecto non desideraretis, si inmensam et interminatam in omnis partis magnitudinem regionum uideretis, in quam se iniciens animus et intendens ita late longeque peregrinatur, ut nullam tamen oram ultimi uideat in qua possit insistere. In hac igitur inmensitate latitudinum longitudinum altitudinum infinita uis innumerabilium uolitat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt tamen inter se, et aliae alias adprehendentes continuantur; ex quo efficiuntur eae rerum formae et figurae, quas uos effici posse sine follibus et incudibus noli putatis. Itaque inposuistis in ceruicibus nostris sempiternum dominum, quem dies et noctes timeremus. Quis enim non timeat omnia prouidentem et cogitantem et animaduertentem et omnia ad se pertinere putantem curiosum et plenum negotii deum? Hinc uobis extitit primum illa fatalis necessitas, quam heimarmenen, dicitis, ut quicquid accidat id ex aeterna ueritate causarumque continuatione fluxisse dicatis. Quanti autem haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis, et his quidem indoctis, fato fieri uideantur omnia. Sequitur mantike uestra, quae Latine diuinatio dicitur, qua tanta inbueremur superstitione si uos audire uellemus, ut haruspices augures harioli uates coniectores nobis essent colendi. His terroribus ab Epicuro soluti et in libertatem uindicati nec metuimus eos quos intellegimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem. Sed elatus studio uereor ne longior fuerim. erat autem difficile rem tantam tamque praeclaram inchoatam relinquere; quamquam non tam dicendi ratio mihi habenda fuit quam audiendi."

XXI

Tum Cotta comiter ut solebat "Atqui" inquit "Vellei nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem audire potuisses. Mihi enim non tam facile in mentem uenire solet quare uerum sit aliquid quam quare falsum; idque cum saepe tum cum te audirem paulo ante contigit. Roges me qualem naturam deorum esse dicam: nihil fortasse respondeam; quaeras putemne talem esse qualis modo a te sit exposita: nihil dicam mihi uideri minus. Sed ante quam adgrediar ad ea quae a te disputata sunt de te ipso dicam quid sentiam. Saepe enim de L. Crasso illo familiari tuo uideor audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret, paucos tecum Epicureos e Graecia compararet, sed, quod ab eo te mirifice diligi intellegebam, arbitrabar illum propter beniuolentiam uberius id dicere. Ego autem, etsi uereor laudare praesentem, iudico tamen de re obscura atque difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis solum copiose sed uerbis etiam ornatius quam solent uestri. Zenonem, quem Philo noster coryphaeum appellare Epicureorum solebat, cum Athenis essem audiebam frequenter, et quidem ipso auctore Philone, credo ut facilius iudicarem quam illa bene refellerentur, cum a principe Epicureorum accepissem quem ad modum dicerentur. Non igitur ille ut plerique, sed isto modo ut tu, distincte grauiter ornate. Sed quod in illo mihi usu saepe uenit, idem modo cum te audirem accidebat, ut moleste ferrem tantum ingenium (bona uenia me audies) in tam leues ne dicam in tam ineptas sententias incidisse. Nec ego nunc ipse aliquid adferam melius. Vt enim modo dixi, omnibus fere in rebus sed maxime in physicis quid non sit citius quam quid sit dixerim.

XXII

Roges me quid aut quale sit deus: auctore utar Simonide, de quo cum quaesiuisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulauit; cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petiuit; cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret cur ita faceret, "quia quanto diutius considero" inquit "tanto mihi spes uidetur obscurior". Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suauis uerum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa uenirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem quid eorum esset uerissimum desperasse omnem ueritatem. Epicurus uero tuus (nam cum illo malo disserere quam tecum) quid dicit quod non modo philosophia dignum esset sed mediocri prudentia? Quaeritur primum in ea quaestione quae est de natura deorum, sintne dei necne sint. "Difficile est negare." Credo si in contione quaeratur, sed in huius modi sermone et in consessu familiari facillimum. Itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc quod primum est, esse deos, persuaderi mihi non opinione solum sed etiam ad ueritatem plane uelim. Multa enim occurrunt quae conturbent, ut interdum nulli esse uideantur. Sed uide quam tecum agam liberaliter: quae communia sunt uobis cum ceteris philosophis non attingam, ut hoc ipsum; placet enim omnibus fere mihique ipsi in primis deos esse. Itaque non pugno; rationem tamen eam quae a te adfertur non satis firmam puto.

XXIII

Quod enim omnium gentium generumque hominibus ita uideretur, id satis magnum argumentum esse dixisti cur esse deos confiteremur. Quod cum leue per se tum etiam falsum est. Primum enim unde tibi notae sunt opiniones nationum? equidem arbitror multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud eas nulla suspicio deorum sit. Quid Diagoras, Atheos qui dictus est, posteaque Theodorus nonne aperte deorum naturam sustulerunt? nam Abderites quidem Protagoras, cuius a te modo mentio facta est, sophistes temporibus illis uel maximus, cum in principio libri sic posuisset "de diuis neque ut sint neque ut non sint habeo dicere", Atheniensium iussu urbe atque agro est exterminatus librique eius in contione combusti; ex quo equidem existimo tardioris ad hanc sententiam profitendam multos esse factos, quippe cum poenam ne dubitatio quidem effugere potuisset. Quid de sacrilegis, quid de impiis periurisque dicemus? "Tubulus si Lucius umquam, si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius", ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut tam inpurus fuisset? Non est igitur tam explorata ista ratio ad id quod ultis confirmandum quam uidetur. Sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc tempore; ad uestra propria uenire malo. Concedo esse deos; doce me igitur unde sint ubi sint quales sint corpore animo uita; haec enim scire desidero. Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia, hinc quodcumque in solum uenit, ut dicitur, effingis atque efficis. Quae primum nullae sunt. Nihil est enim ... quod uacet corpore, corporibus autem omnis obsidetur locus; ita nullum inane, nihil esse indiuiduum potest.

XXIV

Haec ego nunc physicorum oracla fundo, uera an falsa nescio, sed ueri [simile] tamen similiora quam uestra. Ista enim flagitia Democriti siue etiam ante Leucippi, esse corpuscula quaedam leuia alia aspera, rutunda alia, partim autem angulata et hamata, curuata quaedam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum atque terram nulla cogente natura sed concursu quodam fortuito - hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc aetatem perduxisti, priusque te quis de omni uitae statu quam de ista auctoritate deiecerit; ante enim iudicasti Epicureum te esse oportere quam ista cognouisti: ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut susceptae philosophiae nomen amittere. Quid enim mereas, ut Epicureus esse desinas? "Nihil equidem" inquis "ut rationem uitae beatae ueritatemque deseram". Ista igitur est ueritas? nam de uita beata nihil repugno, quam tu ne in deo quidem esse censes nisi plane otio langueat. Sed ubi est ueritas? in mundis credo innumerabilibus omnibus minimis temporum punctis aliis nascentibus aliis cadentibus; an in indiuiduis corpusculis tam praeclara opera nulla moderante natura nulla ratione fingentibus? Sed oblitus liberalitatis meae, qua tecum paulo ante uti coeperam, plura complector. Concedam igitur ex indiuiduis constare omnia; quid ad rem? deorum enim natura quaeritur. Sint sane ex atomis; non igitur aeterni. †Quia enim ex atomis, id natum aliquandost; si natum, nulli dei ante quam nati; et si ortus est deorum, interitus sit necesse est, ut tu paulo ante de Platonis mundo disputabas. Vbi igitur illud uestrum beatum et aeternum, quibus duobus uerbis significatis deum? Quod cum efficere uultis, in dumeta conrepitis. Ita enim dicebas, non corpus esse in deo sed quasi corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem.

XXV

Hoc persaepe facitis, ut, cum aliquid non ueri simile dicatis et effugere reprehensionem uelitis, adferatis aliquid quod omnino ne fieri quidem possit, ut satius fuerit illud ipsum de quo ambigebatur concedere quam tam inpudenter resistere. Velut Epicurus cum uideret, si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus certus et necessarius, inuenit quo modo necessitatem effugeret, quod uidelicet Democritum fugerat: ait atomum, cum pondere et grauitate directo deorsus feratur, declinare paululum. Hoc dicere turpius est quam illud quod uult non posse defendere. Idem facit contra dialecticos; a quibus cum traditum sit in omnibus diiunctionibus, in quibus "aut etiam aut non" poneretur, alterum utrum esse uerum, pertimuit ne, si concessum esset huius modi aliquid "aut uiuet cras aut non uiuet Epicurus", alterutrum fieret necessarium: totum hoc "aut etiam aut non" negauit esse necessarium; quo quid dici potuit obtusius? Vrguebat Arcesilas Zenonem, cum ipse falsa omnia diceret quae sensibus uiderentur, Zenon autem non nulla uisa esse falsa non omnia; timuit Epicurus ne, si unum uisum esset falsum, nullum esset uerum: omnes sensus ueri nuntios dixit esse. Nihil horum nisi †ualde; grauiorem enim plagam accipiebat ut leuiorem repelleret. Idem facit in natura deorum: dum indiuiduorum corporum concretionem fugit ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum sed tamquam corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem.

XXVI

Mirabile uidetur quod non rideat haruspex cum haruspicem uiderit! hoc mirabilius quam uos inter uos risum tenere possitis? "non est corpus sed quasi corpus": hoc intellegerem quale esset, si in cereis fingeretur aut fictilibus figuris; in deo quid sit quasi corpus aut quid sit quasi sanguis intellegere non possum. Ne tu quidem Vellei, sed non uis fateri. Ista enim a uobis quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur, ut uidemus in scriptis, se magistrum habuisse nullum. Quod et non praedicanti tamen facile equidem crederem, sicut mali aedificii domino glorianti se architectum non habuisse; nihil enim olet ex Academia, nihil [ne] ex Lycio, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis. Xenocraten audire potuit (quem uirum, dii inmortales!), et sunt qui putent audisse; ipse non uult: credo, plus nemini. Pamphilum quendam Platonis auditorem ait a se Sami auditum (ibi enim adulescens habitabat cum patre et fratribus, quod in eam pater eius Neocles agripeta uenerat, sed cum agellus eum non satis aleret ut opinor, ludi magister fuit); sed hunc Platonicum mirifice contemnit Epicurus: ita metuit ne quid umquam didicisse uideatur. In Nausiphane Democriteo tenetur; quem cum a se non neget auditum uexat tamen omnibus contumeliis. Atqui si haec Democritea non audisset, quid audierat, quid est in physicis Epicuri non a Democrito? nam etsi quaedam commutauit, ut quod paulo ante de inclinatione atomorum dixi, tamen pleraque dicit eadem, atomos inane, imagines infinitatem locorum innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus interitus, omnia fere quibus naturae ratio continetur. Nunc istuc quasi corpus et quasi sanguinem quid intellegis? ego enim te scire ista melius quam me non fateor solum sed etiam facile patior; cum quidem semel dicta sunt, quid est quod Velleius intellegere possit Cotta non possit? itaque corpus quid sit sanguis quid sit intellego, quasi corpus et quasi sanguis quid sit nullo prorsus modo intellego. Neque tu me celas ut Pythagoras solebat alienos, nec consulto dicis occulte tamquam Heraclitus, sed, quod inter nos liceat, ne tu quidem intellegis.

XXVII

Illud uideo pugnare te, species ut quaedam sit deorum, quae nihil concreti habeat nihil solidi nihil expressi nihil eminentis, sitque pura leuis perlucida. Dicemus igitur idem quod in Venere Coa: corpus illud non est sed simile corporis, nec ille fusus et candore mixtus rubor sanguis est sed quaedam sanguinis similitudo; sic in Epicureo deo non rem sed similitudines esse rerum. Fac id quod ne intellegi quidem potest mihi esse persuasum; cedo mihi istorum adumbratorum deorum liniamenta atque formas. Non deest hoc loco copia rationum, quibus docere uelitis humanas esse formas deorum; primum quod ita sit informatum anticipatumque mentibus nostris, ut homini, cum de deo cogitet, forma occurrat humana; deinde cum, quoniam rebus omnibus excellat natura diuina, forma quoque esse pulcherrima debeat, nec esse humana ullam pulchriorem; tertiam rationem adfertis, quod nulla in alia figura domicilium mentis esse possit. Primum igitur quidque considera quale sit: arripere enim mihi uidemini quasi uestro iure rem nullo modo probabilem. Primum omnium quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non uideret species istas hominum conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a uitae prauitate conuerterent, aut superstitione, ut essent simulacra quae uenerantes deos ipsos se adire crederent. Auxerunt autem haec eadem poetae pictores opifices; erat enim non facile agentis aliquid et molientes deos in aliarum formarum imitatione seruare. Accessit etiam ista opinio fortasse, quod homini homine pulchrius nihil uideatur. Sed tu hoc physice non uides, quam blanda conciliatrix et quasi sui sit lena natura? an putas ullam esse terra marique beluam quae non sui generis belua maxime delectetur? quod ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrectatione, equus uaccae? an tu aquilam aut leonem aut delphinum ullam anteferre censes figuram suae? quid igitur mirum si hoc eodem modo homini natura praescripsit, ut nihil pulchrius quam hominem putaret? ... eam esse causam cur deos hominum similis putaremus: quid censes, si ratio esset in beluis, non suo quasque generi plurimum tributuras fuisse?

XXVIII

At mehercule ego (dicam enim ut sentio) quamuis amem ipse me tamen non audeo dicere pulchriorem esse me quam ille fuerit taurus qui uexit Europam; non enim hoc loco de ingeniis aut de orationibus nostris sed de specie figuraque quaeritur. Quod si fingere nobis et iungere formas uelimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natantibus inuehens beluis adiunctis humano corpori, nolis esse. Difficili in loco uersor; est enim uis tanta naturae, ut homo nemo uelit nisi hominis similis esse - et quidem formica formicae. Sed tamen cuius hominis? quotus enim quisque formonsus est: Athenis cum essem, e gregibus epheborum uix singuli reperiebantur uideo quid adriseris, sed ita tamen se res habet. Deinde nobis, qui concedentibus philosophis antiquis adulescentulis delectamur, etiam uitia saepe iucunda sunt. Naeuos in articulo pueri delectat Alcaeum; at est corporis macula naeuos; illi tamen hoc lumen uidebatur. Q. Catulus, huius collegae et familiaris nostri pater, dilexit municipem tuum Roscium, in quem etiam illud est eius: "constiteram exorientem Auroram forte salutans, cum subito a laeua Roscius exoritur. Pace mihi liceat caelestes dicere uestra: mortalis uisus pulchrior esse deo." Huic deo pulchrior; at erat, sicuti hodie est, peruersissimis oculis: quid refert, si hoc ipsum salsum illi et uenustum uidebatur?

XXIX

Redeo ad deos. Ecquos si non tam strabones at paetulos esse arbitramur, ecquos naeuum habere, ecquos silos flaccos frontones capitones, quae sunt in nobis, an omnia emendata in illis? Detur id uobis; num etiam una est omnium facies? nam si plures, aliam esse alia pulchriorem necesse est, igitur aliquis non pulcherrimus deus; si una omnium facies est, florere in caelo Academiam necesse est: si enim nihil inter deum et deum differt, nulla est apud deos cognitio, nulla perceptio. Quid si etiam Vellei falsum illud omnino est, nullam aliam nobis de deo cogitantibus speciem nisi hominis occurrere: tamenne ista tam absurda defendes? Nobis fortasse sic occurrit ut dicis; a paruis enim Iouem Iunonem Mineruam Neptunum Vulcanum Apollinem reliquos deos ea facie nouimus qua pictores fictoresque uoluerunt, neque solum facie sed etiam ornatu aetate uestitu. At non Aegyptii nec Syri nec fere cuncta barbaria; firmiores enim uideas apud eos opiniones esse de bestiis quibusdam quam apud nos de sanctissimis templis et simulacris deorum. Etenim fana multa spoliata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata uidemus a nostris, at uero ne fando quidem auditumst crocodilum aut ibin aut faelem uiolatum ab Aegyptio. Quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum bouem nonne deum uideri Aegyptiis? Tam hercle quam tibi illam uestram Sospitam. Quam tu numquam ne in somnis quidem uides nisi cum pelle caprina cum hasta cum scutulo cum calceolis repandis. At non est talis Argia nec Romana Iuno. Ergo alia species Iunonis Argiuis alia Lanuuinis. Et quidem alia nobis Capitolini alia Afris Hammonis Iouis.

XXX

Non pudet igitur physicum id est speculatorem uenatoremque naturae ab animis consuetudine inbutis petere testimonium ueritatis? isto enim modo dicere licebit Iouem semper inberbem, caesios oculos Mineruae, caeruleos esse Neptuni. Et quidem laudamus esse Athenis Volcanum eum quem fecit Alcamenes, in quo stante atque uestito leuiter apparet claudicatio non deformis: claudum igitur habebimus deum, quoniam de Volcano sic accepimus. Age et his uocabulis esse deos facimus quibus a nobis nominantur? at primum quot hominum linguae tot nomina deorum; non enim ut tu Velleius quocumque ueneris sic idem in Italia Volcanus idem in Africa idem in Hispania. Deinde nominum non magnus numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum autem innumerabilis. An sine nominibus sunt? istud quidem ita uobis dicere necesse est; quid enim attinet, cum una facies sit, plura esse nomina? Quam bellum erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere. An tu mei similem putas esse aut tui deum? profecto non putas. "Quid ergo, solem dicam aut lunam aut caelum deum? ergo etiam beatum: quibus fruentem uoluptatibus? et sapientem: qui potest esse in eius modi trunco sapientia?" haec uestra sunt. Si igitur nec humano ..., quod docui, nec tali aliquo, quod tibi ita persuasum est, quid dubitas negare deos esse? non audes. Sapienter id quidem, etsi hoc loco non populum metuis sed ipsos deos. Noui ego Epicureos omnia sigilla uenerantes. Quamquam uideo non nullis uideri Epicurum, ne in offensionem Atheniensium caderet, uerbis reliquisse deos re sustulisse. Itaque in illis selectis eius breuibusque sententiis, quas appellatis kyrias doxas, haec ut opinor prima sententia est: "quod beatum et inmortale est id nec habet nec exhibet cuiquam negotium";

XXXI

in hac ita exposita sententia sunt qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto: de homine minime uafro male existimant. Dubium est enim utrum dicat aliquid esse beatum et inmortale an si quod sit id esse tale. Non animaduertunt hic eum ambigue locutum esse, sed multis aliis locis et illum et Metrodorum tam aperte quam paulo ante te. Ille uero deos esse putat, nec quemquam uidi qui magis ea quae timenda esse negaret timeret, mortem dico et deos: quibus mediocres homines non ita ualde mouentur, his ille clamat omnium mortalium mentes esse perterritas; tot milia latrocinantur morte proposita, alii omnia quae possunt fana conpilant: credo aut illos mortis timor terret aut hos religionis. Sed quoniam non audes (iam enim cum ipso Epicuro loquar) negare esse deos, quid est quod te inpediat aut solem aut mundum aut mentem aliquam sempiternam in deorum numero ponere? "Numquam uidi" inquit "animam rationis consilique participem in ulla alia nisi humana figura". Quid solis numquidnam aut lunae aut quinque errantium siderum simile uidisti? sol duabus unius orbis ultimis partibus definiens motum cursus annuos conficit; huius hanc lustrationem eiusdem incensa radiis menstruo spatio luna complet; quinque autem stellae eundem orbem tenentes, aliae propius a terris aliae remotius, ab isdem principiis disparibus temporibus eadem spatia conficiunt. Num quid tale Epicure uidisti? ne sit igitur sol ne luna ne stellae, quoniam nihil esse potest nisi quod attigimus aut uidimus. Quid deum ipsum numne uidisti? cur igitur credis esse? Omnia tollamus ergo quae aut historia nobis aut ratio noua adfert. Ita fit ut mediterranei mare esse non credant. Quae sunt tantae animi angustiae ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos uulpeculasque saepe uidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales essent dicerentur, si uero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares. Et tu quidem Vellei non uestro more sed dialecticorum, quae funditus gens uestra non nouit, angustia argumenti sententiam conclusisti. Beatos esse deos sumpsisti: concedimus. Beatum autem esse sine uirtute neminem posse: id quoque damus, et libenter quidem.

XXXII

Virtutem autem sine ratione constare non posse: conueniat id quoque necesse est. Adiungis nec rationem esse nisi in hominis figura. Quem tibi hoc daturum putas? si enim ita esset, quid opus erat te gradatim istuc peruenire? sumpsisses tuo iure. Quod autem est istuc gradatim? nam a beatis ad uirtutem, a uirtute ad rationem uideo te uenisse gradibus; a ratione ad humanam figuram quo modo accedis? praecipitare istuc quidem est, non descendere. Nec uero intellego cur maluerit Epicurus deos hominum similes dicere quam homines deorum. Quaeres quid intersit; si enim hoc illi simile sit, esse illud huic. Video, sed hoc dico, non ab hominibus formae figuram uenisse ad deos; di enim semper fuerunt, nati numquam sunt, si quidem aeterni sunt futuri; at homines nati; ante igitur humana forma quam homines, eaque erant forma dii inmortales: non ergo illorum humana forma sed nostra diuina dicenda est. Verum hoc quidem ut uoletis; illud quaero, quae fuerit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura factum esse uultis) - sed tamen quis iste tantus casus, unde tam felix concursus atomorum, ut repente homines deorum forma nascerentur? Seminane deorum decidisse de caelo putamus in terras et sic homines patrum similes extitisse? uellem diceretis; deorum cognationem agnoscerem non inuitus. Nihil tale dicitis, sed casu esse factum ut essemus similes deorum. Et nunc argumenta quaerenda sunt quibus hoc refellatur. Vtinam tam facile uera inuenire possim quam falsa conuincere.

XXXIII

Etenim enumerasti memoriter et copiose, ut mihi quidem admirari luberet in homine esse Romano tantam scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura philosophorum sententias. Omnesne tibi illi delirare uisi sunt qui sine manibus et pedibus constare deum posse decreuerint? Ne hoc quidem uos mouet considerantis, quae sit utilitas quaeque opportunitas in homine membrorum, ut iudicetis membris humanis deos non egere? quid enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus si nihil conprehendendum est, quid reliqua discriptione omnium corporis partium, in qua nihil inane nihil "sine causa nihil superuacaneum est, itaque nulla ars imitari sollertiam naturae potest. Habebit igitur linguam deus et non loquetur, dentes palatum fauces nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura corpori adfinxit ea frustra habebit deus; nec externa magis quam interiora, cor pulmones iecur cetera - quae detracta utilitate quid habent uenustatis (quando quidem haec esse in deo propter pulchritudinem uoltis)? Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et Metrodorus et Hermarchus contra Pythagoram Platonem Empedoclemque dixerunt, sed meretricula etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausast - scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen: tantum Epicuri hortus habuit licentiae. Et soletis queri; Zeno quidem etiam litigabat; quid dicam Albucium; nam Phaedro nihil elegantius nihil humanius, sed stomachabatur senex si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem uexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis uoluminibus conciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo non nihil didicerat, tam male acceperit.

XXXIV

Zeno quidem non eos solum qui tum erant, Apollodorum Sillim ceteros, figebat maledictis, sed Socraten ipsum parentem philosophiae Latino uerbo utens scurram Atticum fuisse dicebat, Chrysippum numquam nisi Chrysippam uocabat. Tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos uiros desipere delirare dementis esse dicebas. Quorum si nemo uerum uidit de natura deorum, uerendum est ne nulla sit omnino. Nam ista quae uos dicitis sunt tota commenticia, uix digna lucubratione anicularum. Non enim sentitis quam multa uobis suscipienda sint si inpetraritis ut concedamus eandem hominum esse et deorum figuram. Omnis cultus et curatio corporis erit eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingressus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad extremum etiam sermo et oratio. Nam quod et maris deos et feminas esse dicitis, quid sequatur uidetis. Equidem mirari satis non possum unde ad istas opiniones uester ille princeps uenerit. Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus ut beatus inmortalisque sit. Quid autem obstat quo minus sit beatus si non sit bipes, aut ista siue beatitas siue beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu mollienda nobis uerba sunt) - uerum ea quaecumque est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis uacuam cadere non potest? nihil aliud dicis nisi "Numquam uidi solem aut mundum beatum". Quid mundum praeter hunc umquamne uidisti? negabis. Cur igitur non sescenta milia esse mundorum sed innumerabilia ausus es dicere? "Ratio docuit." Ergo hoc te ratio non docebit, cum praestantissima natura quaeratur eaque beata et aeterna, quae sola diuina naturast, ut inmortalitate uincamur ab ea natura sic animi praestantia uinci, atque ut animi item corporis? cur igitur, cum ceteris rebus inferiores simus, forma pares sumus; ad similitudinem enim deorum propius accedebat humana uirtus quam figura.

XXXV

An quicquam tam puerile dici potest (ut eundem locum diutius urgeam) quam si ea genera beluarum, quae in rubro mari Indiaue gignantur, nulla esse dicamus? atqui ne curiosissimi quidem homines exquirendo audire tam multa possunt quam sunt multa quae terra mari paludibus fluminibus existunt; quae negemus esse, quia numquam uidimus? Ipsa uero quam nihil ad rem pertinet, quae uos delectat maxime, similitudo. Quid canis nonne similis lupo (atque, ut Ennius, "simia quam similis turpissuma bestia nobis"); at mores in utroque dispares. Elephanto beluarum nulla prudentior; ad figuram quae uastior? de bestiis loquor; quid inter ipsos homines nonne et simillimis formis dispares mores et moribus paribus figura dissimilis? Etenim si semel Vellei suscipimus hoc argumenti, attende quo serpat. Tu enim sumebas nisi in hominis figura rationem inesse non posse; sumet alius nisi in terrestri, nisi in eo qui natus sit, nisi in eo qui adoleuerit, nisi in eo qui didicerit, nisi in eo qui ex animo constet et corpore caduco et infirmo, postremo nisi in homine atque mortali. Quod si in omnibus his rebus obsistis, quid est quod te forma una conturbet? his enim omnibus quae proposui adiunctis in homine rationem esse et mentem uidebas; quibus detractis deum tamen nosse te dicis, modo liniamenta maneant. Hoc est non considerare sed quasi sortiri quid loquare. Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo in homine sed etiam in arbore quicquid superuacaneum sit aut usum non habeat obstare. Quam molestum est uno digito plus habere; quid ita? quia nec speciem nec usum alium quinque desiderant. Tuus autem deus non digito uno redundat sed capite collo ceruicibus lateribus aluo tergo poplitibus manibus pedibus feminibus cruribus. Si ut inmortalis sit, quid haec ad uitam membra pertinent, quid ipsa facies? magis illa, cerebrum cor pulmones iecur: haec enim sunt domicilia uitae; oris quidem habitus ad uitae firmitatem nihil pertinet.

XXXVI

Et eos uituperabas, qui ex operibus magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum eius membra caelum terras maria, cumque horum insignia solem lunam stellasque uidissent, cumque temporum maturitates mutationes uicissitudinesque cognouissent, suspicati essent aliquam excellentem esse praestantemque naturam, quae haec effecisset moueret regeret gubernaret. Qui etiam si aberrant a coniectura, uideo tamen quid sequantur: tu quod opus tandem magnum et egregium habes quod effectum diuina mente uideatur, ex quo esse deos suspicere? "Habebam" inquis "in animo insitam informationem quandam dei". Et barbati quidem Iouis, galeatae Mineruae: num igitur esse talis putas? Quanto melius haec uulgus imperitorum, qui non membra solum hominis deo tribuant sed usum etiam membrorum; dant enim arcum sagittas hastam clipeum fuscinam fulmen, et si actiones quae sint deorum non uident, nihil agentem tamen deum non queunt cogitare. Ipsi qui inridentur Aegyptii nullam beluam nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea caperent consecrauerunt; uelut ibes maximam uim serpentium conficiunt, cum sint aues excelsae cruribus rigidis corneo proceroque rostro; auertunt pestem ab Aegypto, cum uolucris anguis ex uastitate Libyae uento Africo inuectas interficiunt atque consumunt, ex quo fit ut illae nec morsu uiuae noceant nec odore mortuae. Possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de faelium dicere, sed nolo esse longus. Ita concludam, tamen beluas a barbaris propter beneficium consecratas, uestrorum deorum non modo beneficium nullum extare, sed ne factum quidem omnino. "Nihil habet" inquit "negotii". Profecto Epicurus quasi pueri delicati nihil cessatione melius existimat.

XXXVII

At ipsi tamen pueri etiam cum cessant exercitatione aliqua ludicra delectantur: deum sic feriatum uolumus cessatione torpere, ut, si se commouerit, uereamur ne beatus esse non possit? haec oratio non modo deos spoliat motu et actione diuina, sed etiam homines inertis efficit, si quidem agens aliquid ne deus quidem esse beatus potest. Verum sit sane, ut uultis, deus effigies hominis et imago: quod eius est domicilium quae sedes qui locus, quae deinde actio uitae, quibus rebus, id quod uultis, beatus est? utatur enim suis bonis oportet et fruatur qui beatus futurus est. Nam locus quidem his etiam naturis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius, ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior aeri, aetheriis ignibus altissima ora reddatur; bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae quasi ancipites in utraque sede uiuentes, sunt quaedam etiam quae igne nasci putentur appareantque in ardentibus fornacibus saepe uolitantes. Quaero igitur uester detis primum ubi habitet, deinde quae causa eum loco moueat, si modo mouetur aliquando, post, cum hoc proprium sit animantium ut aliquid adpetant quod sit naturae accommodatum, deus quid appetat, ad quam denique rem motu mentis ac rationis utatur, postremo quo modo beatus sit quo modo aeternus. Quicquid enim horum attigeris ulcus est: ita male instituta ratio exitum reperire non potest. Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione non sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem ad numerum permanere, eamque esse eius uisionem ut similitudine et transitione cernatur neque deficiat umquam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque fieri ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet.

XXXVIII

Hoc, per ipsos deos de quibus loquimur, quale tandem est? nam si tantum modo ad cogitationem ualent nec habent ullam soliditatem nec eminentiam, quid interest utrum de hippocentauro an de deo cogitemus; omnem enim talem conformationem animi ceteri philosophi motum inanem uocant, uos autem aduentum in animos et introitum imaginum dicitis. Vt igitur, Ti. Gracchum cum uideor contionantem in Capitolio uidere de M. Octauio deferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse inanem, tu autem et Gracchi et Octaui imagines remanere, quae in Capitolium cum peruenerint tum ad animum meum referantur - hoc idem fieri in deo, cuius crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque aeterni intellegantur. Fac imagines esse quibus pulsentur animi: species dumtaxat obicitur quaedam; num etiam cur ea beata sit cur aeterna? Quae autem istae imagines uestrae aut unde? a Democrito omnino haec licentia; sed et ille reprehensus a multis est, nec uos exitum reperitis, totaque res uacillat et claudicat. Nam quid est quod minus probari possit, omnium in me incidere imagines, Homeri Archilochi Romuli Numae Pythagorae Platonis - nec ea forma qua illi fuerunt: quo modo illi ergo? et quorum imagines: Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse Cerconis; at Orpheus, id est imago eius ut uos uultis, in animum meum saepe incurrit. Quid quod eiusdem hominis in meum aliae aliae in tuum; quid quod earum rerum quae numquam omnino fuerunt neque esse potuerunt, ut Scyllae ut Chimaerae; quid quod hominum locorum urbium earum quas numquam uidimus; quid quod simul ac mihi collibitum est praesto est imago; quid quod etiam ad dormientem ueniunt inuocatae. Tota res Vellei nugatoria est. Vos autem non modo oculis imagines sed etiam animis inculcatis: tanta est inpunitas garriendi.

XXXIX

At quam licenter. "Fluentium frequenter transitio fit uisionum, ut e multis una uideatur." Puderet me dicere non intellegere, si uos ipsi intellegeretis qui ista defenditis. Quo modo enim probas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo modo aeterne? "Innumerabilitas" inquit "suppeditat atomorum". Num eadem ergo ista faciet ut sint omnia sempiterna? Confugis ad aequilibritatem (sic enim isonomian si placet appellemus) et ais, quoniam sit natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere. Isto modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui inmortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in aqua. "Et quia sunt quae interimant, sint quae conseruent." Sint sane, sed ea conseruent quae sunt; deos istos esse non sentio. Omnis tamen ista rerum effigies ex indiuiduis quo modo corporibus oritur? quae etiam si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter se concursu fortasse possent, formare figurare colorare animare non possent. Nullo igitur modo inmortalem deum efficitis.

XL

Videamus nunc de beato. Sine uirtute certe nullo modo; uirtus autem actuosa; et deus uester nihil agens; expers uirtutis igitur; ita ne beatus quidem. Quae ergo in uita? "Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum interuentu". Quorum tandem bonorum? uoluptatum credo, nempe ad corpus pertinentium; nullam enim nouistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus animi uoluptatem. Non arbitror te uelle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri uocum, quibus ille testatur se ne intellegere quidem ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et obscenis uoluptatibus; quas quidem non erubescens persequitur omnis nominatim. Quem cibum igitur aut quas potiones aut quas uocum aut florum uarietates aut quos tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas uoluptatibus? ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuuentatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies? neque enim unde habeat ista deus tuus uideo nec quo modo utatur. Locupletior igitur hominum natura ad beate uiuendum est quam deorum, quod pluribus generibus fruitur uoluptatum. At has leuioris ducis uoluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc uerbum est) adhibetur sensibus. Quo usque ludis? nam etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicureos mollis et delicatas uoluptates. Summa enim memoria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias is ipsis uerbis quibus erant scriptae. Metrodori uero, qui est Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recitabat; accusat enim Timocratem fratrem suum Metrodorus, quod dubitet omnia quae ad beatam uitam pertineant uentre metiri, neque id semel dicit sed saepius. Adnuere te uideo, nota enim tibi sunt; proferrem libros si negares. Neque nunc reprehendo quod ad uoluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo deos uestros esse uoluptatis expertes, ita uestro iudicio ne beatos quidem.

XLI

"At dolore uacant." Satin est id ad illam abundantem bonis uitam beatissimam? "Cogitat" inquiunt "adsidue beatum esse se; habet enim nihil aliud quod agitet in mente". Conprehende igitur animo et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeternitate nisi "mihi pulchre est" et "ego beatus sum" cogitantem. Nec tamen uideo quo modo non uereatur iste deus beatus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna, cumque ex ipso imagines semper afluant. Ita nec beatus est uester deus nec aeternus. "At etiam de sanctitate de pietate aduersus deos libros scripsit Epicurus." At quo modo in his loquitur: ut Ti. Coruncanium aut P. Scaeuolam pontifices maximos te audire dicas, non eum qui sustulerit omnem funditus religionem nec manibus ut Xerses sed rationibus deorum inmortalium templa et aras euerterit. Quid est enim cur deos ab hominibus colendos dicas, cum dei non modo homines non colant sed omnino nihil curent nihil agant? "At est eorum eximia quaedam praestansque natura, ut ea debeat ipsa per se ad se colendam elicere sapientem." An quicquam eximium potest esse in ea natura, quae sua uoluptate laetans nihil nec actura sit umquam neque agat neque egerit? Quae porro pietas ei debetur a quo nihil acceperis, aut quid omnino cuius nullum meritum sit ei deberi potest? est enim pietas iustitia aduersum deos; cum quibus quid potest nobis esse iuris, cum homini nulla cum deo sit communitas? Sanctitas autem est scientia colendorum deorum; qui quam ob rem colendi sint non intellego nullo nec accepto ab his nec sperato bono.

XLII

Quid est autem quod deos ueneremur propter admirationem eius naturae in qua egregium nihil uidemus? Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberare, cum sustuleris omnem uim deorum. Nisi forte Diagoram aut Theodorum, qui omnino deos esse negabant, censes superstitiosos esse potuisse; ego ne Protagoram quidem, cui neutrum licuerit, nec esse deos nec non esse. Horum enim sententiae omnium non modo superstitionem tollunt, in qua inest timor inanis deorum, sed etiam religionem, quae deorum cultu pio continetur. Quid i qui dixerunt totam de dis inmortalibus opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus rei publicae causa, ut quos ratio non posset eos ad officium religio duceret, nonne omnem religionem funditus sustulerunt? Quid Prodicus Cius, qui ea quae prodessent hominum uitae deorum in numero habita esse dixit, quam tandem religionem reliquit? Quid qui aut fortis aut claros aut potentis uiros tradunt post mortem ad deos peruenisse, eosque esse ipsos quos nos colere precari uenerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium? quae ratio maxime tractata ab Euhemero est, quem noster et interpretatus est et secutus praeter ceteros Ennius; ab Euhemero autem et mortes et sepulturae demonstrantur deorum; utrum igitur hic confirmasse uidetur religionem an penitus totam sustulisse? Omitto Eleusinem sanctam illam et augustam, "ubi initiantur gentes orarum ultimae", praetereo Samothraciam eaque quae Lemni "nocturno aditu occulta coluntur siluestribus saepibus densa"; quibus explicatis ad rationemque reuocatis rerum magis natura cognoscitur quam deorum.

XLIII

Mihi quidem etiam Democritus uir magnus in primis, cuius fontibus Epicurus hortulos suos inrigauit, nutare uidetur in natura deorum. Tum enim censet imagines diuinitate praeditas inesse in uniuersitate rerum, tum principia mentis quae sunt in eodem uniuerso deos esse dicit, tum animantes imagines quae uel prodesse nobis solent uel nocere, tum ingentes quasdam imagines tantasque ut uniuersum mundum conplectantur extrinsecus. Quae quidem omnia sunt patria Democriti quam Democrito digniora; quis enim istas imagines conprehendere animo potest, quis admirari, quis aut cultu aut religione dignas iudicare? Epicurus uero ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam sustulit. Cum enim optimam et praestantissumam naturam dei dicat esse, negat idem esse in deo gratiam: tollit id quod maxime proprium est optimae praestantissimaeque naturae. Quid enim melius aut quid praestantius bonitate et beneficentia; qua cum carere deum uultis, neminem deo nec deum nec hominem carum, neminem ab eo amari, neminem diligi uultis: ita fit ut non modo homines a deis sed ipsi dei inter se ab aliis alii neglegantur.

XLIV

Quanto Stoici melius, qui a uobis reprehenduntur: censent autem sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos; nihil est enim uirtute amabilius, quam qui adeptus erit ubicumque erit gentium a nobis diligetur. Vos autem quid mali datis, cum in inbecillitate gratificationem et beniuolentiam ponitis. Vt enim omittam uim et naturam deorum, ne homines quidem censetis, nisi inbecilli essent, futuros beneficos et benignos fuisse? nulla est caritas naturalis inter bonos? carum ipsum uerbum est amoris, ex quo amicitiae nomen est ductum; quam si ad fructum nostrum referemus, non ad illius commoda quem diligemus, non erit ista amicitia sed mercatura quaedam utilitatum suarum. Prata et arua et pecudum greges diliguntur isto modo, quod fructus ex is capiuntur, hominum caritas et amicitia gratuita est; quanto igitur magis deorum, qui nulla re egentes et inter se diligunt et hominibus consulunt. Quod ni ita sit, quid ueneramur quid precamur deos, cur sacris pontifices cur auspiciis augures praesunt, Quid optamus a deis inmortalibus quid uouemus? "At etiam liber est Epicuri de sanctitate." Ludimur ab homine non tam faceto quam ad scribendi licentiam libero. Quae enim potest esse sanctitas si dii humana non curant, quae autem animans natura nihil curans? Verius est igitur nimirum illud quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro uideri, quaeque is de deis inmortalibus dixerit inuidiae detestandae gratia dixisse; neque enim tam desipiens fuisset ut homunculi similem deum fingeret, liniamentis dumtaxat extremis non habitu solido, membris hominis praeditum omnibus usu membrorum ne minimo quidem, exilem quendam atque perlucidum, nihil cuiquam tribuentem nihil gratificantem, omnino nihil curantem nihil agentem. Quae natura primum nulla esse potest, idque uidens Epicurus re tollit oratione relinquit deos; deinde si maxime talis est deus ut nulla gratia nulla hominum caritate teneatur, ualeat - quid enim dicam "propitius sit"; esse enim propitius potest nemini, quoniam ut dicitis omnis in inbecillitate est et gratia et caritas."