M. TVLLII CICERONIS - DE FATO

I

... quia pertinet ad mores, quod ethos illi uocant, nos eam partem philosophiae de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam latinam nominare moralem; explicandaque uis est ratioque enuntiationum quae Graeci axiomata uocant; quae de re futura cum aliquid dicunt deque eo quod possit fieri aut non possit, quam uim habeant, obscura quaestio est quam peri dynaton philosophi appellant, totaque est logike quam rationem disserendi uoco. Quod autem in aliis libris feci qui sunt de natura deorum itemque in iis quos de diuinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius id a quoque probaretur quod cuique maxime probabile uideretur, id in hac disputatione de fato casus quidam ne facerem inpediuit. Nam cum essem in Puteolano Hirtiusque noster consul designatus isdem in locis, uir nobis amicissimus et his studiis in quibus nos a pueritia uiximus deditus, multum una eramus. maxime nos quidem exquirentes ea consilia quae ad pacem et ad concordiam ciuium pertinerent. Cum enim omnes post interitum Caesaris nouarum perturbationum causae quaeri uiderentur iisque esse occurrendum putaremus, omnis fere nostra in his deliberationibus consumebatur oratio, idque et saepe alias et quodam liberiore quam solebat et magis uacuo ab interuentoribus die. Cum ad me ille uenisset, primo ea quae erant cotidiana et quasi legitima nobis, de pace et de otio;

II

quibus actis "quid ergo" inquit ille "quoniam oratorias exercitationes non tu quidem ut spero reliquisti, sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne aliquid audire?" "Tu uero" inquam "uel audire uel dicere; nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam flagrantissimum acceperam, nec ea quae nunc tracto minuunt, sed augent potius illam facultatem. Nam cum hoc genere philosophiae, quod nos sequimur, magnam habet orator societatem; subtilitatem enim ab Academia mutuatur et ei uicissim reddit ubertatem orationis et ornamenta dicendi. Quam ob rem" inquam "quoniam utriusque studii nostra possessio est, hodie, utro frui malis, optio sit tua." Tum Hirtius "gratissumum," inquit, "et tuorum omnium simile; nihil enim umquam abnuit meo studio uoluntas tua. Sed quoniam rhetorica mihi uestra sunt nota teque in iis et audiuimus saepe et audiemus atque hanc Academicorum contra propositum disputandi consuetudinem indicant te suscepisse Tusculanae disputationes, ponere aliquid, ad quod audiam, si tibi non est molestum, uolo." "An mihi," inquam, "potest quicquam esse molestum, quod tibi gratum futurum sit? Sed ita audies, ut Romanum hominem ut timide ingredientem ad hoc genus disputandi ut longo interuallo haec studia repetentem." "Ita" inquit "audiam te disputantem, ut ea lego quae scripsisti. Proinde ordire." "Considamus igitur."

III

... quorum in aliis, ut in Antipatro poeta ut in brumali die natis ut in simul aegrotantibus fratribus ut in urina ut in unguibus ut in reliquis eius modi, naturae contagio ualet, quam ego non tollo, uis est nulla fatalis; in aliis autem fortuita quaedam esse possunt, ut in illo naufrago ut in Icadio ut in Daphita; quaedam etiam Posidonius (pace magistri dixerim) comminisci uidetur; sunt quidem absurda . Quid enim, si Daphitae fatum fuit ex equo cadere atque ita perire, ex hocne Equo, qui cum equus non esset nomen habebat alienum? Aut Philippus hasne in capulo quadrigulas uitare monebatur? Quasi uero capulo sit occisus. Quid autem magnum aut naufragum illum sine nomine in riuo esse lapsum (quamquam huic quidem hic scribit praedictum in aqua esse pereundum) - ne hercule Icadii quidem praedonis uideo fatum ullum; nihil enim scribit ei praedictum. Quid mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius incidisse? Puto enim etiamsi Icadius tum in spelunca non fuisset saxum tamen illud casurum fuisse. Nam aut nihil omnino est fortuitum aut hoc ipsum potuit euenire fortuna. Quaero igitur, atque hoc late patebit: si fati omnino nullum nomen nulla natura nulla uis esset et forte temere casu aut pleraque fierent aut omnia, num aliter ac nunc eueniunt euenirent? Quid ergo adtinet inculcare fatum, cum sine fato ratio omnium rerum ad naturam fortunamue referatur?

IV

Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gratia dimittamus, ad Chrysippi laqueos reuertamur. Cui quidem primum de ipsa contagione rerum respondeamus, reliqua postea persequemur. Inter locorum naturas quantum intersit, uidemus; alios esse salubris alios pestilentis, in aliis esse pituitosos et quasi redundantis in aliis exsiccatos atque aridos; multaque sunt alia quae inter locum et locum plurimum differant. Athenis tenue caelum, ex quo etiam acutiores putantur Attici, crassum Thebis, itaque pingues Thebani et ualentes. Tamen neque illud tenue caelum efficiet ut aut Zenonem quis aut Arcesilam aut Theophrastum audiat, neque crassum ut Nemea potius quam Isthmo uictoriam petat. Diiunge longius. Quid enim loci natura adferre potest, ut in porticu Pompei potius quam in campo ambulemus, tecum quam cum alio, Idibus potius quam kalendis? Vt igitur ad quasdam res natura loci pertinet aliquid, ad quasdam autem nihil, sic astrorum adfectio ualeat, si uis, ad quasdam res, ad omnis certe non ualebit. "At enim, quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut alios dulcia alios subamara delectent, alii libidinosi alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus uitiis abhorreant, - quoniam igitur" inquit "tantum natura a natura distat, quid mirum est has dissimilitudines ex differentibus causis esse factas?"

V

Haec disserens qua de re agatur et in quo causa consistat non uidet. Non enim si alii ad alia propensiores sunt propter causas naturalis et antecedentis, idcirco etiam nostrarum uoluntatum atque adpetitionum sunt causae naturales et antecedentes. Nam nihil esset in nostra potestate, si ita se res haberet. Nunc uero fatemur, acuti hebetesne, ualentes inbecilline simus, non esse id in nobis; qui autem ex eo cogi putat ne ut sedeamus quidem aut ambulemus uoluntatis esse, is non uidet quae quamque rem res consequatur. Vt enim et ingeniosi et tardi ita nascantur antecedentibus causis itemque ualentes et inbecilli, non sequitur tamen ut etiam sedere eos et ambulare et rem agere aliquam principalibus causis definitum et constitutum sit. Stilponem, Megaricum philosophum, acutum sane hominem et probatum temporibus illis accepimus. Hunc scribunt ipsius familiares et ebriosum et mulierosum fuisse, neque haec scribunt uituperantes sed potius ad laudem; uitiosam enim naturam ab eo sic edomitam et conpressam esse doctrina, ut nemo unquam uinolentum illum, nemo in eo libidinis uestigium uiderit. Quid, Socraten nonne legimus quem ad modum notarit Zopyrus physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore oculis uultu fronte pernoscere: stupidum esse Socratem dixit et bardum, quod iugula concaua non haberet, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat; addidit etiam mulierosum, in quo Alcibiades cachinnum dicitur sustulisse. Sed haec ex naturalibus causis uitia nasci possunt: exstirpari autem et funditus tolli, ut is ipse qui ad ea propensus fuerit a tantis uitiis auocetur, non est id positum in naturalibus causis sed in uoluntate studio disciplina. Quae tolluntur omnia, si uis et natura fati ex diuinationis ratione firmabitur.

VI

Etenim si est diuinatio, qualibusnam a perceptis artis proficiscitur? (Percepta appello quae dicuntur Graece theoremata). Non enim credo nullo percepto aut ceteros artifices uersari in suo munere, aut eos qui diuinatione utantur futura praedicere. Sint igitur astrologorum percepta huius modi: "si quis uerbi causa oriente Canicula natus est, is in mari non morietur." Vigila Chrysippe ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro ualente dialectico magna luctatio est, deseras. Si enim est uerum quod ita conectitur: "si quis oriente Canicula natus est, in mari non morietur", illud quoque uerum est "si Fabius oriente Canicula natus est, Fabius in mari non morietur." Pugnant igitur haec inter se, Fabium oriente Canicula natum esse, et Fabium in mari moriturum; et quoniam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Canicula oriente, haec quoque pugnant, et esse Fabium, et in mari esse moriturum. Ergo haec quoque coniunctio est ex repugnantibus "et est Fabius, et in mari Fabius morietur", quod ut propositum est ne fieri quidem potest. Ergo illud "morietur in mari Fabius" ex eo genere est quod fieri non potest. Omne ergo quod falsum dicitur in futuro id fieri non potest.

VII

At hoc Chrysippe minime uis, maximeque tibi de hoc ipso cum Diodoro certamen est. Ille enim id solum fieri posse dicit quod aut sit uerum aut futurum sit uerum, et quicquid futurum sit id dicit fieri necesse esse, et quicquid non sit futurum id negat fieri posse; tu et quae non sint futura posse fieri dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis oraculo editum esset. At si ista conprobabis diuina praedicta, et quae falsa in futuris dicentur in iis habebis ut ea fieri non possint ut si dicatur Africanum Carthagine non potiturum, et si uere dicatur de futuro idque ita futurum sit, dicas esse necessarium; quae est tota Diodori uobis inimica sententia. Etenim si illud uere conectitur "si oriente Canicula natus es, in mari non moriere", primumque quod est in conexo "natus es oriente Canicula" necessarium est (omnia enim uera in praeteritis necessaria sunt, ut Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe, quia sunt inmutabilia nec in falsum e uero praeterita possunt conuertere) - si igitur quod primum in conexo est necessarium est, fit etiam quod consequitur necessarium. Quamquam hoc Chrysippo non uidetur ualere in omnibus; sed tamen si naturalis est causa cur in mari Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest.

VIII

Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chaldaeos ceterosque diuinos, neque eos usuros esse coniunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient "si quis natus est oriente Canicula, is in mari non morietur" - sed potius ita dicent: "non et natus est quis oriente Canicula et is in mari morietur". O licentiam iocularem: ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos quo pacto eos exponere percepta oporteat. Quaero enim, si Chaldaei ita loquentur ut negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici cur geometrae cur reliqui facere non possint. Medicus in primis quod erit ei perspectum in arte non ita proponet "si cui uenae sic mouentur, is habet febrim", sed potius illo modo "non et uenae sic cui mouentur, et is febrim non habet"; itemque geometres non ita dicet "in sphaera maximi orbes medii inter se diuiduntur", sed potius illo modo "non et sunt in sphaera maximi orbes et ii non medii inter se diuiduntur". Quid est, quod non possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationem. Et quidem aliis modis easdem res efferre possumus. Modo dixi "in sphaera maximi orbes medii inter se diuiduntur", possum dicere "si in sphaera maximi orbes erunt", possum dicere: "quia in sphaera maximi orbes erunt"; multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.

IX

Illorum tamen nemo ita loquitur: maius est enim has contortiones orationis quam signorum ortus obitusque perdiscere. Sed ad illam Diodori contentionem, quam peri dynaton appellant, reuertamur. In qua quid ualeat id quod fieri possit anquiritur. Placet igitur Diodoro id solum fieri posse, quod aut uerum sit aut uerum futurum sit. Qui locus attingit hanc quaestionem, nihil fieri quod non necesse fuerit, et quicquid fieri possit id aut esse iam aut futurum esse, nec magis commutari ex ueris in falsa posse ea quae futura quam ea quae facta sunt; sed in factis inmutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia non apparet, ne inesse quidem uideri; ut in eo qui mortifero morbo urgeatur uerum sit "hic morietur hoc morbo", at hoc idem si uere dicatur in eo in quo uis morbi tanta non appareat nihilo minus futurum sit. Ita fit ut commutatio ex uero in falsum ne in futuro quidem ulla fieri possit. Nam "morietur Scipio" talem uim habet, ut, quamquam de futuro dicitur, tamen ut id non possit conuertere in falsum; de homine enim dicitur cui necesse est mori. Sic si diceretur "morietur noctu in cubiculo suo ui oppressus Scipio", uere diceretur; id enim fore diceretur quod esset futurum; futurum autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi debet. Nec magis erat uerum "morietur Scipio" quam "morietur illo modo", nec magis necesse mori Scipioni quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex uero in falsum "necatus est Scipio" quam "necabitur Scipio" nec cum haec ita sint est causa cur Epicurus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium easque de uia deducat et uno tempore suscipiat res duas inenodabiles, unam ut sine causa fiat aliquid, ex quo existet ut de nihilo quippiam fiat, quod nec ipsi nec cuiquam physico placet, alteram ut cum duo indiuidua per inanitatem ferantur alterum e regione moueatur alterum declinet. Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut uerum aut falsum esse non uereri ne omnia fato fieri sit necesse; non enim aeternis causis naturae necessitate manantibus uerum est id quod ita enuntiatur "descendit in Academiam Carneades", nec tamen sine causis, sed interest inter causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis in se efficientiam naturalem. Ita et semper uerum fuit "morietur Epicurus cum duo et septuaginta annos uixerit archonte Pytharato", neque tamen erant causae fatales, cur ita accideret, sed quod ita cecidit certe casurum sicut cecidit fuit. Nec ii, qui dicunt inmutabilia esse quae fortuna sint nec posse uerum futurum conuertere in falsum, fati necessitatem confirmant, sed uerborum uim interpretantur. At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis uoluntate libera spoliatam necessitate fati deuinciunt.

X

Sed haec hactenus; alia uideamus. Concludit enim Chrysippus hoc modo: "si est motus sine causa, non omnis enuntiatio, quod axioma dialectici appellant, aut uera aut falsa erit; causas enim efficientis quod non habebit, id nec uerum nec falsum erit; omnis autem enuntiatio aut uera aut falsa est; motus ergo sine causa nullus est. Quod si ita est, omnia quae fiunt causis fiunt antegressis; id si ita est, fato omnia fiunt. Efficitur igitur fato fieri quaecumque fiant." Hic primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare omnem enuntiationem aut ueram esse aut falsam, eam plagam potius accipiam quam fato omnia fieri comprobem; illa enim sententia habet aliquid disputationis, haec uero non est tolerabilis itaque contendit omnis neruos Chrysippus, ut persuadeat omne axioma aut uerum esse aut falsum. Vt enim Epicurus ueretur ne si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri quaecumque fiant (si enim alterumutrum ex aeternitate uerum sit, esse id etiam certum, et si certum, etiam necessarium: ita et necessitatem et fatum confirmari putat), sic Chrysippus metuit, ne, si non obtinuerit omne quod enuntientur aut uerum esse aut falsum, non teneat omnia fato fieri et ex causis aeternis rerum futurarum. Sed Epicurus declinatione atomi uitari necessitatem fati putat. Itaque tertius quidam motus oritur extra pondus et plagam, cum declinat atomus interuallo minimo (id appellat elachiston); quam declinationem sine causa fieri si munus uerbis, re cogitur confiteri. Non enim atomus ab atomo pulsa declinat. Nam qui potest pelli alia ab alia, si grauitate feruntur ad perpendiculum corpora indiuidua rectis lineis, ut Epicuro placet? Sequitur enim ut, si alia ab alia numquam depellatur, ne contingant quidem alia aliam. Ex quo efficitur etiam, si sit atomus eaque declinet, declinare sine causa. Hanc Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod ueritus est ne, si semper atomus grauitate ferretur naturalia ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moueretur animus ut atomorum motu cogeretur. Id Democritus auctor atomorum accipere maluit, necessitate omnia fieri, quam a corporibus indiuiduis naturalis motus auellere.

XI

Acutius Carneades, qui docebat posse Epicureos suam causam sine hac commenticia declinatione defendere. Nam cum docerent esse posse quendam animi motum uoluntarium, id fuit defendi melius quam introducere declinationem, cuius praesertim causam reperire non possunt. Quo defenso facile Chrysippo possent resistere. Cum enim concessissent motum nullum esse sine causa, non concederent omnia quae fierent fieri causis antecedentibus; uoluntatis enim nostrae non esse causas externas et antecedentis. Communi igitur consuetudine sermonis abutimur, cum ita dicimus, uelle aliquid quempiam aut nolle sine causa; ita enim dicimus "sine causa" ut dicamus: sine externa et antecedente causa, non sine aliqua; ut cum uas inane dicimus non ita loquimur ut physici, quibus inane esse nihil placet, sed ita ut uerbi causa sine aqua sine uino sine oleo uas esse dicamus, sic cum sine causa animum dicimus moueri, sine antecedente et externa causa moueri, non omnino sine causa dicimus. De ipsa atomo dici potest, cum per inane moueatur grauitate et pondere, sine causa moueri, quia nulla causa accedat extrinsecus. Rursum autem, ne omnes physici inrideant nos, si dicamus quicquam fieri sine causa, distinguendum est et ita dicendum, ipsius indiuidui hanc esse naturam, ut pondere et grauitate moueatur, eamque ipsam esse causam cur ita feratur. Similiter ad animorum motus uoluntarios non est requirenda externa causa; motus enim uoluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nec id sine causa; eius rei enim causa ipsa natura est. Quod cum ita sit, quid est cur non omnis pronuntiatio aut uera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri quaecumque fiant? "Quia futura uera" inquit "non possunt esse ea quae causa cur futura sint non habent; habeant igitur causas necesse est ea quae uera sunt; ita cum euenerint fato euenerint."

XII

Confectum negotium, siquidem concedendum tibi est aut fato omnia fieri aut quicquam fieri posse sine causa. An aliter haec enuntiatio uera esse non potest "capiet Numantiam Scipio", nisi ex aeternitate causa causam, serens hoc erit effectura? An hoc falsum, potuisset esse, si esset sescentis saeculis ante dictum? Et si tum esset uera haec enuntiatio "capiet Numantiam Scipio", ne illa quidem euersa uera est haec enuntiato "cepit Numantiam Scipio". Potest igitur quicquam factum esse quod non uerum fuerit futurum esse? Nam ut praeterita ea uera dicimus, quorum superiore tempore uera fuerit instantia, sic futura, quorum consequenti tempore uera erit instantia, ea uera dicemus. Nec si omne enuntiatum aut uerum aut falsum est, sequitur ilico esse causas inmutabilis easque aeternas, quae prohibeant quicquam secus cadere atque casurum sit; fortuitae sunt causae, quae efficiant ut uere dicantur quae ita dicentur "ueniet in senatum Cato", non inclusae in rerum natura atque mundo; et tamen est inmutabile uenturum cum est uerum quam uenisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est. Etenim erit confiteri necesse: si haec enuntiatio "ueniet in Tusculanum Hortensius" uera non est, sequitur ut falsa sit. Quorum isti neutrum uolunt, quod fieri non potest. Nec nos impediet illa ignaua ratio quae dicitur; appellatur enim quidam a philosophis argos logos, cui si pareamus nihil omnino agamus in uita. Sic enim interrogant "si fatum tibi est ex hoc morbo conualescere, siue tu medicum adhibueris siue non adhibueris, conualesces; item si fatum tibi est ex hoc morbo non conualescere, siue tu medicum adhibueris siue non adhibueris, non conualesces; et alterutrum fatum est; medicum ergo adhibere nihil attinet."

XIII

Recte genus hoc interrogationis ignauum atque iners nominatum est, quod eadem ratione omnis e uita tolletur actio. Licet etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem tamen teneas sententiam, hoc modo: "si ex aeternitate uerum hoc fuit "ex isto morbo conualesces", siue adhibueris medicum siue non adhibueris, conualesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit "ex isto morbo [non] conualesces", siue adhibueris medicum siue non adhibueris, non conualesces"; deinde cetera. Haec ratio a Chrysippo reprehenditur. "Quaedam enim sunt" inquit "in rebus simplicia, quaedam copulata; simplex est "morietur illo die Socrates"; huic, siue quid fecerit siue non fecerit, finitus est moriendi dies. At si ita fatum sit: "nascetur Oedipus Laio", non poterit dici "siue fuerit Laius cum muliere siue non fuerit"; copulata enim res est et confatalis"; sic enim appellat, quia ita fatum sit, et concubiturum cum uxorem Laium et ex Oedipum procreaturum. Vt si esset dictum "luctabitur Olympiis Milo" et referret aliquis "ergo siue habuerit aduersarium siue non habuerit, luctabitur", erraret; est enim copulatum "luctabitur", quia sine aduersario nulla luctatio est. "Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. "Siue tu adhibueris medicum siue non adhibueris, conualesces" captiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam conualescere." Haec, ut dixi, confatalia ille appellat.

XIV

Carneades genus hoc totum non probabat et nimis inconsiderate concludi hanc rationem putabat; itaque premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam. Cuius erat haec conclusio "si omnia antecedentibus causis fiunt, omnia naturali naturali conligatione conserte contexteque fiunt; quod si ita est, omnia necessitas efficit; id si uerum est, nihil est in nostra potestate; est autem aliquid in nostra potestate; at, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt; non igitur fato fiunt, quaecumque fiunt." Hoc artius adstringi ratio non potest. Nam si quis uelit idem referre atque ita dicere "si omne futurum ex aeternitate uerum est, ut ita certe eueniat, quem ad modum sit futurum, omnia necesse est conligatione naturali conserte contexteque fieri", nihil dicat. Multum enim differt, utrum causa naturalis ex aeternitate futura uera efficiat, an etiam sine aeternitate naturali futura quae sint ea uera esse possint intellegi. Itaque dicebat Carneades ne Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea quorum causa natura ita contineret, ut ea fieri necesse esset. Quid enim spectans deus ipse diceret Marcellum eum, qui ter consul fuit, in mari esse periturum? Erat hoc quidem uerum ex aeternitate, sed causas id efficientis non habebat. Ita ne praeterita quidem ea, quorum nulla signa tamquam uestigia exstarent, Apollini nota esse censebat; quo minus futura. Causis enim efficientibus quamque rem cognitis posse denique sciri, quid futurum esset ergo nec de Oedipode potuisse Apollinem praedicere nullis in rerum natura causis praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset, nec quicquam eius modi.

XV

Quocirca, si Stoicis qui omnia fato fieri dicunt consentaneum est huius modi oracla ceteraque quae a diuinatione ducuntur conprobare, iis autem qui quae futura sunt ea uera esse ex aeternitate dicunt non idem dicendum est, uide ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum; hi enim urguentur angustius, illorum ratio soluta ac libera est. Quodsi concedatur nihil posse euenire nisi causa antecedente, quid proficiatur si ea causa non ex aeternis causis apta dicatur? Causa autem ea est quae id efficit cuius est causa, ut uulnus mortis cruditas morbi ignis ardoris. Itaque non sic causa intellegi debet, ut quod cuique antecedat id ea causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec quod in campum descenderim, id fuisse causae cur pila luderem, nec Hecubam causam interitus fuisse Troianis quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni quod Clytemestram. Hoc enim modo uiator quoque bene uestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo spoliaretur. Ex hoc genere illud est Enni "utinam ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes" - licuit uel altius "utinam ne in Pelio nata ulla umquam esset arbor", etiam supra "utinam ne esset mons ullus Pelius" similiterque superiora repetentem regredi infinite licet "neue inde nauis inchoandi exordium coepisse" quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud "nam numquam era errans mea domo ecferret pedem, Medea, animo aegro, amore saeuo saucia", non tu eae res causam adferrent amoris.

XVI

Interesse autem aiunt, utrum eius modi quid sit sine quo effici aliquid non possit, an eius modi cum quo effici aliquid non possit, an eius modi cum quo effici aliquid necesse sit. Nulla igitur earum est causa, quoniam nulla eam rem sua ui efficit, [in] cuius causa dicitur; nec id sine quo quippiam non fit causa est, sed id quod cum accessit id, cuius est causa, efficit necessario. Nondum enim ulcerato serpentis morsu Philocteta quae causa in rerum natura continebatur, fore ut is in insula Lemno linqueretur? Post autem causa fuit propior et cum exitu iunctior. Ratio igitur euentus aperit causam. Sed ex aeternitate uera fuit haec enuntiatio "relinquetur in insula Philoctetes", nec hoc ex uero in falsum poterat conuertere. Necesse est enim in rebus contrariis duabus (contraria autem hoc loco ea dico, quorum alterum ait quid, alterum negat) - ex iis igitur necesse est inuito Epicuro alterum uerum esse, alterum falsum, ut "sauciabitur Philocteta" omnibus ante saeculis uerum fuit, "non sauciabitur" falsum; nisi forte uolumus Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiatione nec ueras nec falsas esse dicunt, aut cum id pudet illud tamen dicunt, quod est impudentius, ueras esse ex contrariis diiunctiones, sed quae in his enuntiata essent eorum neutrum esse uerum. O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi. Si enim aliquid in eloquendo nec uerum nec falsum est, certe id uerum non est; quod autem uerum non est qui potest non falsum esse? Aut quod falsum non est qui potest non uerum esse? Tenebitur id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut ueram aut falsam esse: ratio ipsa coget et ex aeternitate quaedam esse uera, et ea non esse nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.

XVII

Ac mihi quidem uidetur, cum duae sententiae fuissent ueterum philosophorum, una eorum qui censerent omnia ita fato fieri ut id fatum uim necessitatis adferret, in qua sententia Democritus Heraclitus Empedocles Aristoteles fuit, altera eorum quibus uideretur sine ullo fato esse animorum motus uoluntarii, Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire uoluisse, sed adplicat se ad eos potius qui necessitate motus animorum liberatos uolunt; dum autem uerbis utitur, suis, delabitur in eas difficultates ut necessitatem fati confirmet inuitus. Atque hoc si placet quale sit uideamus in adsensionibus, quas prima oratione tractaui. Eas enim ueteres illis, quibus omnia fato fieri uidebantur, ui effici et necessitate dicebant. Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse remoueri iique ita disserebant "si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente, ed si adpetitus, illa etiam quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones; at si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse quidem adpetitus est in nostra potestate; quod si ita est, ne illa quidem quae adpetitu efficiuntur sunt sita in nobis; non sunt igitur neque adsensiones neque actiones in nostra potestate. Ex quo efficitur ut nec laudationes iustae sint nec uituperationes nec honores nec supplicia." Quod cum uitiosum sit, probabiliter concludi putant non omnia fato fieri quaecumque fiant.

XVIII

Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret et nihil uellet sine praepositis causis euenire, causarum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et retineat fatum. "Causarum enim" inquit "aliae sunt perfectae et principales aliae adiuuantes et proximae. Quam ob rem cum dicimus omnia fato fieri causis antecedentibus, non hoc intellegi uolumus: causis perfectis et principalibus, sed causis adiuuantibus [antecedentibus] et proximis." Itaque illi rationi, quam paulo ante conclusi, sit occurrit: si omnia fato fiant, sequi illud quidem ut omnia causis fiant antepositis, uerum non principalibus causis et perfectis sed adiuuantibus et proximis. Quae si ipsae non sunt in nostra potestate, non sequitur ut ne adpetitus quidem sit in nostra potestate. At hoc sequeretur, si omnia perfectis et principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae causae non essent in nostra potestate, ne ille quidem esset in nostra potestate. Quam ob rem qui ita fatum introducunt ut necessitatem adiungant, in eos ualebit illa conclusio; qui autem causas antecedentis non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil ualebit. Quod enim dicantur adsensiones fieri causis antepositis, id quale sit facile a se explicari putat. Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi commota uiso, tamen cum id uisum proximam causam habeat non principalem, hanc habet rationem, ut Chrysippus uult, quam dudum diximus, non ut illa quidem fieri possit nulla ui extrinsecus excitata, necesse est enim adsensionem uiso commoueri - sed reuertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, quae moueri incipere nisi pulsa non possunt. Id autem cum accidit, suapte natura quod superest et cylindrum uolui et uersari turbinem putat.

XIX

"Vt igitur" inquit "qui protrusit cylindrum dedit ei principum motionis, uolubilitatem autem non dedit, sic uisum obiectum imprimet illud quidem et quasi signabit in animo suam speciem, sed adsensio nostra erit in potestate, eaque, quem ad modum in cylindro dictum est, extrinsecus pulsa, quod reliquum est, suapte ui et natura mouebitur. Quodsi aliqua res efficeretur sine causa antecedente, falsum esset omnia fato fieri; sin omnibus quaecumque fiunt ueri simile est causam antecedere, quid adferri poterit cur non omnia fato fieri fatendum sit; modo intellegatur quae sit causarum distinctio ac dissimilitudo." Haec cum ita sint a Chrysippo explicata, si illi qui negant adsensiones fato fieri fateantur tamen eas non sine uiso antecedente fieri - alia ratio est, sed si concedunt anteire uisa nec tamen fato fieri adsensiones, quod proxima illa et continens causa non moueat adsensionem, uide ne idem dicant. Neque enim Chrysippus - concedens adsensionibus proximam et continentem causam esse in uiso positam - [neque] eam causam esse ad adsentiendum necessariam concedet, ut si omnia fato fiant, omnia causis fiant antecedentibus et necessariis; itemque illi, qui ab hoc dissentiunt confitentes non fieri adsensiones sine praecursione uisorum, dicent, si omnia fato fierent eius modi, ut nihil fieret nisi praegressione causae, confidendum esse fato fieri omnia; ex quo facile intellectu est, quoniam utrique patefacta atque explicata sententia sua ad eundem exitum ueniant, uerbis eos non re dissidere. Omninoque cum haec sit distinctio ut quibusdam in rebus uere dici possit, cum hae causa antegressae sint, non esse in nostra potestate quin illa eueniant quorum causae fuerint, quibusdam autem in rebus causis antegressis in nostra tamen esse potestate ut illud aliter eueniat, hanc distinctionem utrique adprobant, sed alteri censent, quibus in rebus cum causae antecesserint non sit in nostra potestate ut aliter illa eueniant, eas fato fieri; quae autem in nostra potestate sint, ad iis fatum abesse ...

XX

Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de uia declinantibus petere praesidium. "Declinat" inquit "atomus". Primum cur? Aliam enim quandam uim motus habebant a Democrito inpulsionis, quam plagam ille appellat, a te Epicure grauitatis et ponderis. Quae ergo noua causa in natura est quae declinet atomum? Aut num sortiuntur inter se quae declinet quae non? Aut cur minimo declinent interuallo, maiore non? Aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus? Optare hoc quidem est, non disputare. Nam neque extrinsecus inpulsam atomum loco moueri et declinare dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus, quicquam fuisse causae cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, quam ob rem naturalem motum sui ponderis non teneret. Ita cum attulisset nullam causam, quae istam declinationem efficeret, tamen aliquid sibi dicere uidetur, cum id dicam quod omnium mentes aspernentur ac respuant. Nec uero quisquam magis confirmare mihi uidetur non modo fatum, uerum etiam necessitatem et uim omnium rerum sustulisseque motus animi uoluntarios, quam hic qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse, nisi ad has commenticias declinationes confugisset. Nam ut essent atomi quas quidem esse mihi probari nullo modo potest, tamen declinationes istae explicarentur. Nam si atomis ut grauitate ferantur tributum est necessitate naturae, quod omne pondus nulla re inpediente moueatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est declinate quibusdam atomis uel si uolunt omnibus naturaliter ...

FRAGMENTA

1

Gell. VII 2,15. Itaque M. Cicero in libro quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his uerbis: Chrysippus aestuans laboransque, quonam hoc modo explicet et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur.

2

Seru. ad Aen. 3,376 uoluitque uices] definitio fati secundum Tullium qui ait: fatum est conexio rerum per aeternitatem se inuicem tenens quae suo ordine et lege sua uariatur, ita tamen ut ipsa uarietas habeat aeternitatem. (cf. Chrysippum ap. Gell. 7, 1).

3

Aug. ciu. 5,8. Illi quoque uersus Homerici huic sententiae suffragantur quos Cicero in Latinum uertit: tales sunt hominum mentes, quali pater ipse Iuppiter auctiferas lustrauit lumine terras. Nec in hac quaestione auctoritatem haberent poetica sententia; sed quoniam Stoicos dicit uim fati adserentes istos ex Homero uersus solere usurpare, non de illius poetae, sed de istorum philosophorum opinionem tractatur, cum per istos uersus, quos disputationi adhibent quam de fato habent, quid sentiant esse fatum apertissime declaratur, quoniam Iouem appellant, quem summum deum putant, a quo conexionem dicunt pendere fatorum.

4

Macr. sat. 3,16,3 s. Et ne uilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone, in quo honore fuerit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato uerba Ciceronis: nam cum esset apud se ad Lauernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni accipenser qui admodum raro capitur; sed est piscis ut ferunt in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum ex iis qui eum salutatum uenerant inuitauisset pluresque etiam inuitaturus uideretur, in aurem Pontius "Scipio" inquit "uide quid agas; accipenser iste paucorum hominum est."