M. TVLLII CICERONIS - ACADEMICI LIBRI - LIBER I

I

In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone uenisse eum Roma pridie uesperi et, nisi de uia fessus esset, continuo ad nos uenturum fuisse. Quod cum audissemus, nullam moram interponendam putauimus quin uideremus hominem nobiscum et studiis eisdem et uetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire perreximus. Paulumque cum ab eius uilla abessemus, ipsum ad nos uenientem uidimus: atque illum complexi, ut mox amicorum est (satis enim longo interuallo ...), ad suam uilla reduximus. Hic pauca primo, atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma noui. Tum Atticus "Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso" inquit "et quaere potius ecquid ipse noui. Silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo." "Minime uero" inquit ille; "intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari uelit; sed habeo magnum opus in manibus, quae iam pridem; ad hunc enim ipsum" (me autem dicebat) "quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius." Et ego "Ista quidem" inquam "Varro iam diu exspectans non audeo tamen flagitare; audiui enim e Libone nostro, cuius nostri studium (nihil enim eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. Illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem uenit a te requirere. Sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque ueterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat."

II

Tum ille: "Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. Itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitaui. Nam cum philosophiam uiderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimaui si qui de nostri eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graecia intellegi non possunt. Itaque ea nolui scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. Vides autem eadem ipse; didicisti enim non posse non Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis uulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque uim uirtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus uerbis quoque nouis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur labor. Iam uero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius. Quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellant atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica nosti. quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometriae est; quam quibusnam quisquam enuntiare uerbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de uita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas. Siue enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud uerum et simplex bonum quod non possit ad honestate seiungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus se sine uoluptatibus sensum mouentibus ne suspicari quidem); si uero Academiam ueterem persequemur, quam nos ut scis probamus, quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad uitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a diis datum munus homini; sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo, ut ex [a] fontibus potius hauriant quam riuulos consequentur. Quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris: a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem. Et tamen in illis ueteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegenter, iucunditate quadam ad legendum inuitati; in laudationibus, in his ipsi antiquitatum prooemiis philosophiae more scribere uoluimus, si modo consecuti sumus."

III

Tum ego "Sunt" inquam "ista, Varro. Nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura tu sacerdotum, tu domesticam tu bellicam disciplinam, tu sedum regionum locorum tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti; plurimum quidem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et uerbis attulisti atque ipse uarium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum. Causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi, aut ne haec quidem qui illa nescient. Sed eam mihi non sane probas; immo uero et haec qui illa non poterunt, et qui Graeca poterunt non contemnent sua. Quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius Pacuuius Accius multi alii, qui non uerba sed uim Graecorum expresserunt poetarum - quanto magis philosophi delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophoclem Euripidem sic hi Platones imitentur Aristotelem Theophrastum, oratore quidem laudari uideo si qui e nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati. Ego autem Varro (dicam enim ut res est), dum me ambito dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo haec inclusa habebam et ne obsolescerent renouabam cum licebat legendo; nunc uero et fortunae grauissimo percussus uulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. Aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros ciues erudiendos nihil utilius, aut sic haec ita non sunt nihil aliud uideo quod agere possimus. Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres; et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum Athenis audiuit aliquamdiu, cuius tu fratrem Antiochum. Quam ob rem de quaeso te huic etiam generi litterarum."

IV

Tum ille: "Istuc quidem considerabo, nec uero sine te. Sed de te ipso quid est" inquit "quod audio?" "Quantam" inquam "de re?" VA. "Relictam a te ueterem Academiam" inquit, "tractari autem nouam." "Quid ergo" inquam "Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum ueterem e noua, quam nobis in nouam e uetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. Quamquam Antiochi magister Philo, magnus uir ut tu existimas ipse, +negaret in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit." VA. "Est" inquit "ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit." CIC. "Immo uero et ista et totam ueterem Academiam, a qua absum tam diu, renouari a te nisi molestum est uelim", et simul "adsidamus" inquam "si uidetur." VA. "Sane istuc quidem" inquit, "sum enim admodum infirmus. Sed uideamus idemne Attico placeat fieri a me quod te uelle uideo." "Mihi uero" ille; quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul uidere satisne ea commode dici possint Latine? Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus omnes. Tum Varro ita exorsus est: "Socrates mihi uidetur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura inuolutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, auocauisse philosophiam et ad uitam communem adduxisse, ut de uirtutibus et de uitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem uel procul esse a nostra cognitione censeret uel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene uiuendum. Hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti uarie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse, refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat. Quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum in uirtute laudanda et in hominibus ad uirtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest. Platonis autem auctoritate, qui uarius et multiplex et copiosus fuit, una et consenties duobus uocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant. Nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, qui Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci uocabulo nomen habuerunt. Sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. Ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae. Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam ueterem Academiam differebat. Abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem uidetur, Aristotele, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.

V

"Sed quid ago" inquit "aut sumne sanus qui haec uos doceo? nam etsi non sus Mineruam ut aiunt, tamen inepte quisquis Mineruam docet." Tum atticus "Tu uero" inquit "perge Varro; ualde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo." Quid me" inquam "putas qui philosophiam iam professus sim populo nostro me exhibiturum." VA. "Pergamus igitur" inquit, "quoniam placet. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de uita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid uerum quid falsum qui rectum in oratione prauumue quid consenties quid repugnet iudicando. Ac primum illam partem bene uiuendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et uita. Corporis autem alias ponebant esse in toto alia in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, uim in manibus, claritatem in uoce, in lingua etiam explanatam uocum impressionem; animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis uirtutem idonea, eaque ab his in naturam et mortes diuidebantur. Naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia; in qua quod inchoatum est neque absolutum progressio quaedam ad uirtutem appellatur, quod autem absolutum, id est uirtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima. Ergo haec animorum; uitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad uirtutis usum ualerent. Iam uirtus in animi bonis et in corporis cernitur et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae uitae adiuncta sunt. Hominem enim esse censebant quasi partem quandam ciuitatis et uniuersi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate. Ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut [ad] tenendum, ut diuitias ut opes ut gloriam ut gratiam. Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum.

VI

Atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere. Id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. Communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis uidebatur, adipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa uirtute uersantur. Itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una uirtute esse positam beatam uitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis et cetera quae supra dicta sunt ad uirtutis usum idonea. Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in uita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conseruatione sui et in appetitione earum rerum quas natura praescriberet. Hinc gignebatur fuga desidiae uoluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione naturae; unde et amicitia existebat et iustitia atque aequitas, eaeque et uoluptatibus et multis uitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis quam primam posui forma atque descriptio. De natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant ut eam diuiderent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque efficeretur aliquid. In eo quod efficeret uim esse censebant, in eo autem quod efficeretur tantum modo materiam quandam; in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla ui contineretur, neque uim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi esse cogatur. Sed quod ex utroque, id iam corporis et quasi qualitatem quandam nominabant - dabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur uerbis interdum inauditis."

VII

"Nos uero" inquit Atticus; "quin etiam Graecis licebit utare cum uoles, si te Latina forte deficient." VA. "Bene sane facis; sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi uerbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis. Qualitates igitur appellaui quas poiotetas Graeci uocant, quod ipsum apud Graecos non est uulgi uerbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum uero uerba nulla sunt publica, suis utuntur. Et id quidem commune omnium fere est artium; aut enim noua sunt rerum nouarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. Quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla uersantur, quanto id nobis magnis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur." "Tu uero" inquam "Varro bene etiam meriturus mihi uideris de tuis ciuibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti, sed etiam uerborum." VA. "Audebimus ergo" inquit "nouis uerbis uti te auctore, si necesse erit. - Earum igitur qualitatum sunt aliae principes aliae ex his ortae. Principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae uariae sunt et quasi multiformes. Itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra prima sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra. Ergo illa initia et ut e Graeco uertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis mouendi uim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. Quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur. Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc uerbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac diuidi possint, cum sit nihil omnino in rerum naturam minimum quod diuidi nequeat. Quae autem moueantur omnia interuallis moueri, quae interualla item infinite diuidi possint. Et cum ita moueatur illa uis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque uersetur, et materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim ualentius esse a quo intereat); quam uim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, interdum ... quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improuisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.

VIII

Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus tamen non esse iudicium ueritatis in sensibus. Mentem uolebant rerum esse iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi idean appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere). Sensum autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectare sensibus uiderentur, quod essent aut ita paruae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset et constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. Itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant; scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus. Qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant; uerborum etiam explicatio probabatur, id est qua de causa quaeque essent ita nominata, quam etymologian appellabant; post argumentis quibusdam et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id quod explanari uolebant. In qua tradebatur omnis dialecticae disciplina id est orationis ratione conclusae; huic quasi ex altera parte oratoria uis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae. Haec forma erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim dissupationes si uultis exponam." "Nos uero uolumus" inquam, "ut pro Attico etiam respondeam." ATT. "Et recte quidem" inquit "respondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae ueteris auctoritas."

IX

VA. "Aristoteles igitur primus species quas paulo ante dixi labefactauit, quas mirifices Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam diuinum esse diceret. Theophrastus autem, uir et oratione suauis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, uehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem ueteris disciplinae; spoliauit enim uirtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negauit in ea sola positum esse beate uiuere. Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea disciplina omnino semouendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in uirtute et in moribus, reliquisset totumque se ad inuestigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis ratione auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in Academia congregati diligenter ea quae a superioribus acceperant tuebantur. Iam Polemonem audiuerant assidue Zeno et Arcesilas. Sed Zeno, cum Arcesilam anteiret aetate ualdeque subtiliter dissereret et peracute moueretur, corrigere conatus est disciplinam. Eam quoque si uidetur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus." "Mihi uero" inquam "uidetur, quod uides idem significare Pomponium."

X

VA. "Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus neruos uirtutis inciderit, sed contra qui omnia quae[que] ad beatam uitam pertinerent in una uirtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum. Cetera autem etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae esse contraria; his ipsis alia interiecta et media numerabat. Quae autem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria; neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti. Sed quae essent sumenda, ex iis alia pluribus esse aestimanda alia minoris. Quae pluris ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam uocabulis commutauerat, sic inter recte factum atque peccatum officium et contra officium media locabant quaedam, recte facta sola in bonis actionibus ponens, praue id est peccata in malis; officia autem conseruata praetermissaque media putabat ut dixi. Cumque superiores non omnem uirtutem in ratione esse dicerent sed quasdam uirtutes quasi natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat. Cumque illi ea genera uirtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec uirtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen uirtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur. Cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis uoluit carere sapientem. Cumque eas perturbationes antiqui naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animi cupiditatem alia rationem collocarent, ne his quidem assentiebatur; nam et perturbationes uoluntarias esse putabat opinionisque iudicio suspici et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur immoderatam quandam intemperantiam. Haec fere de moribus.

XI

De naturis autem sic sentiebat, primum ut in quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet; statuebat enim ignem esse ipsam naturam quae quidque gigneret et mentem atque sensus. Discrepabat etiam ab isdem, quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec uero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus. Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutauit. In qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit noua, quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille phantasian, nos uisum appellemus licet, et teramus hoc quidem uerbum, erit enim utendum in reliquo sermone saepius - sed ad haec quae uisa sunt et quasi accepta sensibus assensionem adiungit animorum, quam esse uult in nobis positam et uoluntariam. Visis non omnibus adiungebat fidem sed is solum quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum quae uiderentur; id autem uisum cum ipsum per se cerneretur, comprehendibile - feretis haec?" ATT. "nos uero" inquit; "quonam enim alio modo katalemptos diceres?" - VA. "sed cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem in rebus quae manu prenderentur; ex quo etiam nomen hoc duxerat [at], cum eo uerbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem nouis uerbis (noua enim dicebat) usus est. Quod autem erat sensu comprensum id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut conuelli ratione non posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat; ex qua existebat etiam opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis. Sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in prauis numerabat, sed soli credendum esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et uera esse illi et fidelis uidebatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibus non principia solum sed latiores quaedam ad rationem inueniendam uiae reperiuntur. Errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a uirtute, sapientiaque remouebat. Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus."

XII

Quae cum dixisset [et], "Breuiter sane minimeque obscure exposita est" inquam "a te Varro et ueteris Academiae ratio et Stoicorum. Horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, correctionem ueteris Academiae potius quam aliquam nouam disciplinam putandam." Tum Varro "Tuae sunt nunc partes" inquit "qui ab antiquorum rationem desciscis et ea quae ab Arcesila nouata sunt probas, docere quod et qua de causa discidium factum sit, ut uideamus satisne ista sit iusta defectio." Tum ego "Cum Zenone" inquam "ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio uincendi ut quidem mihi uidetur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et [uel ut] iam ante Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene ueteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos animos breuia curricula uitae et ut Democritus in profundo ueritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil ueritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt. Itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret; sic omnia latere censebat in occulto neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset; quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere. Huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias disserens de sua plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum inuenirentur facilius ab utraque parte assensio sustineretur. Hanc Academiam nouam appellant, quae mihi uetus uidetur, si quidem Platonem ex illa uetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur - sed tamen illa quam exposuisti uetus, haec noua nominetur. Quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognoui ex is qui illum audierant maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate et to

...

quid autem stomachatur Mnesarchus, quid Antipater digladiatur cum Carneade tot uoluminibus?

...