C. IVLII CAESARIS - DE BELLO GALLICO - LIBER II

I

Cum esset Caesar in citeriore Gallia legionesque essent conlocatae in hibernis, ita ut supra demonstrauimus, crebri ad eum rumores adferebantur, litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare. Coniurandi has esse causas: primum quod uererentur ne omni pacata Gallia ad eos exercitus noster adduceretur; deinde, quod ab non nullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia uersari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inueterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et leuitate animi nouis imperiis studebant, ab non nullis etiam, quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos homines facultates habebant uulgo regna occupabantur, qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.

II

His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia nouas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum misit. Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum uenit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Hi constanter omnes nuntiauerunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum uero dubitandum non existimauit quin ad eos proficisceretur. Re frumentaria comparata castra mouet diebusque circiter quindecim ad fines Belgarum peruenit.

III

Eo cum de improuiso celeriusque omni opinione uenisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andocumborium, primos ciuitatis, miserunt, qui dicerent se suaque omnia in fidem atque in potestatem populi Romani permittere, neque se cum Belgis reliquis consensisse neque contra populum Romanum coniurasse, paratosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuuare; reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxisse, tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuerint quin cum his consentirent.

IV

Cum ab his quaereret quae ciuitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat: plerosque Belgas esse ortos ab Germanis Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque qui ea loca incolerent expulisse, solosque esse qui patrum nostrorum memoria omni Gallia uexata Teutonos Cimbrosque intra fines suos ingredi prohibuerint; qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent. De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus adfinitatibusque coniuncti quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognouerint. Plurimum inter eos Bellouacos et uirtute et auctoritate et hominum numero ualere: hos posse conficere armata milia centum; pollicitos eo numero electa sexaginta, totiusque belli imperium sibi postulare. Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque agros possidere. Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diuiciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum magnae partis harum regionum, cum etiam Britanniae imperium optinuerint; nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium uoluntate deferri; oppida habere numero XII, polliceri milia armata quinquaginta; totidem Neruios, qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint; quindecim milia Atrebates, Ambianos decem milia, Morinos XXV milia, Menapios VII milia, Caletos X milia, Condrusos, Eburones, Caereosos, Paemanos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL milia.

V

Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus omnem senatum ad se conuenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit. Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Diuiciacum Haeduum magnopere cohortatus docet, quanto opere rei publicae communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit. Id fieri posse, si suas copias Haedui in finem Bellouacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint. His mandatis eum ab se dimittit. Postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se uenire uidit neque iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognouit, flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturauit atque ibi castra posuit. Quae res et latus unum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae essent tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque ciuitatibus ut sine periculo ad eum portari posset, efficiebat. In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII uallo fossaque duodeuiginti pedum muniri iubet.

VI

Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum octo. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentantum est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec. Vbi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta porta succendunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta multitudo lapides ac tela conicerent, in muro consistendi potestas erat nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praefuerant, unum ex iis qui legati de pace ad Caesarem uenerant nuntium ad eum mittit: nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse.

VII

Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio uenerant Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit; quorum aduentu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit, et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit. Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati omnibus uicis aedificiisque, quo adire potuerant, incensis ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et ab milibus passuum minus duobus castra posuerunt; quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum octo in latitudinem patebant.

VIII

Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem uirtutis proelio supersedere statuit; cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis uirtute posset et quid nostri auderent periclitabatur. Vbi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura opportuno atque idoneo, quod is collis ubi castra posita erat paululum ex planitie editus tantum aduersum in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in frontem leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat, ab utroque latere eius collis transuersam fossam obduxit circiter passum CD et ad extremas fossas castella, constituit ibique tormenta collocauit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumuenire possent. Hoc facto duabus legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas sex legiones pro castris in acie constituit. Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerant.

IX

Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri transirent hostes exspectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut inpeditos adgrederentur, parati in armis erant. Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. Vbi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. Ibi uadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum cui praeerat Q. Titurius legatus expugnarent pontemque interscinderent; si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erat, commeatuque nostros prohiberent.

X

Caesar certior factus ab Titurio omnem equitatum et leuis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt: per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt; primos qui transierant equitatu circumuentos interfecerunt. Hostes ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa uiderunt, atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio conuocato constituerunt optimum esse domum suam quemque reuerti et, quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique conuenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur. Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diuiciacum atque Haeduos finibus Bellouacorum adpropinquare cognouerant. His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat.

XI

Ea re constituta secunda uigilia magno cum strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum peruenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio uideretur. Hac re statim Caesar per speculatores cognita insidias ueritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit. Prima luce confirmata re ab exploratoribus omnem equitatum, qui nouissimum agmen moraretur, praemisit. His Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit. T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit. Hi nouissimos adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum ab extremo agmine, ad quos uentum erat, consisterent fortiterque impetum nostrum milium sustinerent, priores, quod abesse a periculo uiderentur, neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent. Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interficerentur, quantum fuit diei spatium, sub occasumque solis destituerunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.

XII

Postridie eius diei Caesar, priusquam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere confecto ad oppidum Nouiodunum peruenit. Id ex itinere oppugnare conatus, quod uacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare non potuit. Castris munitis uineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit. Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte conuenit. Celeriter uineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis magnitudinem operum, quae neque uiderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos at Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut conseruarentur impetrant.

XIII

Caesar obsidibus acceptis primis ciuitatis atque ipsius Galbae regis duobus filis armisque omnibus ex oppido traditis in deditionem Suessiones accepit exercitusque in Bellouacos ducit. Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum quinque abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et uoce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem uenire neque contra populum Romanum armis contendere. Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis manibus suo more pacem ab Romanis petierunt.

XIV

Pro his Diuiciacus (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reuerterat) facit uerba: Bellouacos omni tempore in fide atque amicitia ciuitatis Haeduae fuisse: impulsos a suis principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in seruitutem redactos omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse. Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam calamitatem ciuitati intulissent, in Britanniam profugisse. Petere non solum Bellouacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum; quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.

XV

Caesar honoris Diuiciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidem recepturum et conseruaturum dixit; quod erat ciuitas magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabant, sescentos obsidies poposcit. His traditis omnibusque armis ex oppido conlatis ab eo loco in Ambianorum peruenit, qui se suaque omnia sine mora dediderunt. Eorum fines Neruii attingebant; quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: nullum aditum esse ad eos mercatoribus; nihil pati uini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod iis rebus relanguescere animos eorum et remitti uirtute existimarent: esse homines feros magnaeque uirtutis, increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque uirtutem proiecissent; confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.

XVI

Cum per eorum fines triduum iter fecisset, inueniebat ex captiuis Sabim flumen ab castris suis non amplius milia passuum X abesse: trans id flumen omnes Neruios consedisse aduentumque ibi Romanorum exceptare una cum Atrebatibus et Viromanduis, finitimis suis (nam his utrisque persuaserant uti eadem belli fortunam experirentur); exspectari etiam ab his Aduatucorum copias atque esse in itinere: mulieres, quique per aetatem ad pugnam inutiles uiderentur, in eum locum coniecisse quo propter paludem exercitui aditus non esset.

XVII

His rebus cognitis exploratores centurionesque praemittit, qui locum idoneum castris deligant. Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captiuis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostris exercitus perspecta nocte ad Neruios peruenerunt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negotii, cum prima legio in castra uenisset reliquaque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri; qua pulsa impedimentique direptis futurum ut reliquae contra consistere non auderent. Adiuuabat etiam eorum consilium qui re deferebant, quod Neruii antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque enim ad hoc tempus ei rei student sed, quicquid possunt, pedestribus ualent copiis), quo facilius finitimorum equitatum, si praedandi causa ad eos uenissent, impedirent, teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis enatis et rubis sentibusque interiectis effecerant ut instar muri haec saepe munimenta praeberent, quo non modo non intrari, sed ne perspici quidem posset. His rebus cum iter agminis nostri impediretur, non omittendum sibi consilium Neruii existimauerunt.

XVIII

Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter decliuis ad flumen Sabim, quod supra nominauimus, uergebat. Ab eo flumine pari accliuitate collis nascebatur aduersus huic et contrarius, passus circiter ducentos infimus apertus, ab superiore parte siluestris, ut non facile introrsus perspici posset. Intra eas siluas hostes in occulto sese continebant; in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum uidebantur. Fluminis erat altitudo circiter pedum trium.

XIX

Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Neruios detulerant. Nam quod hostis adpropinquabat consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas ducebat; post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae legiones, quae proxime conscriptae erant, totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant. Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt. Cum se illi identidem in siluas ad suos reciperent ac rursus ex silua in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad fidem porrecta [ac] loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent, interim legiones sex, quae primae uenerant, opere dimenso castra munire coeperunt. Vbi prima impedimenta nostri exercitus ab iis qui in siluis abditi latebant uisa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii conuenerat, ut intra siluas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese ita confirmauerant, subito omnibus copiis prouolauerunt impetumque in nostros equites fecerunt. His facile pulsis ac proturbatis incredibilis celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore ad siluas et in flumine et iam in manibus nostris hostes uiderentur. Eadem autem celeritate aduerso colle ad nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.

XX

Caesari omnia uno tempore erant agenda: uexillum proponendum, quod erat insigne cum ad arma concurri oporteret, signum tuba dandum, ab opere reuocandi milites, qui paulo longius aggeris petendi causa processerant arcessendi, acies instruenda, milites cohortandi, signum dandum. Quarum rerum magnam partem temporis breuitas et successus hostium inpediebat. His difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod superioribus proeliis exercitati quid fieri oporteret non minus commode ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant, et quod ab opere singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere nisi munitis castris uetuerat. Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectabant, sed per se quae uidebantur administrabant.

XXI

Caesar necessariis rebus imperatis ad cohortandos milites quam in partem fors obtulit decucurrit et ad legionem decimam deuenit. Milites non longiore oratione cohortatus quam uti suae pristinae uirtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter sustinerent, quod non longius hostes aberant quam quo telum adigi posset, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram partem item cohortandi causa profectus pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus, ut non modo ad insignia adcommodata, sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrudenda tempus defuerit. Quam quisque ab opere in partem casu deuenit quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.

XXII

Instructos exercitus, magis ut loci natura deiectusque collis et necessitate temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum diuersis legionibus aliae alia in parte hostibus resisterent, saepibusque densissimis, ut ante demonstrauimus, interiectis prospectus impedirentur, neque certe subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus esset prouideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque euentus uarii sequebantur.

XXIII

Legiones nonae et decimae milites, ut in sinistra parte acie constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine exanimatos uulneribusque confectos Atrebates (nam his pars obuenerant) celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt et transire conantes insecuti gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitauerunt et in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio in fugam coniecerunt. Item alia in parte diuersae duae legiones undecima et octaua, profligatis Viromanduis, quibuscum erant congressi, ex loco superiore, in ipsis fluminis ripis proeliabantur. At totis fere a fronte et ab sinistra parte nudatis castris, cum in dextro cornu legio duodecima et non magno ab ea interuallo septima constitisset, omnes Neruii confertissimo agmine duce Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; quorum pars aperto latere legiones circumuenire, pars summum castrorum locum petere coepit.

XXIV

Eodem tempore equites nostri leuisque armaturae pedites qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra reciperent, aduersis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam petebant, et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros uictores flumen transisse conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent et hostes in nostris castris uersari uidissent, praecipites fugae sese mandabant. Simul eorum qui cum impedimentis ueniebat clamor fremitusque oriebantur, aliique aliam in partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti equites Treueri, quorum inter Gallos uirtutis opinio est singularis, qui auxilii causa ab ciuitate ad Caesarem missi uenerant, cum multitudine hostium castra compleri, legiones premi et paene circumuentas teneri, calones, equites, funditores, Numidas diuersos dissipatosque in omnes partes fugae uidissent, desperatis nostris rebus domum contenderunt; Romanos pulsos superatosque, castris impedimentisque eorum hostes potitos ciuitati renuntiauerunt.

XXV

Caesar ab decimae legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis duodecimae legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento uidit, quartae cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut uulneratis aut occisis, in his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo uiro, multis grauibusque uulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse tardiores et non nullos ab nouissimis deserto proelio excedere ac tela uitare, hostis neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem esse in augusto uidit neque illum esse subsidium quod submitti posset, scuto ab nouissimis uni militi detracto, quod ipse eo sine scuto uenerant, in primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent. Cuius aduentu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam extremis suis rebus operam nauare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.

XXVI

Caesar cum septimam legionem, quae iuxta constiterat, item urgeri ab hoste uidisset, tribunum militum monuit ut paulatim sese legiones coniungerent et conuersa signa in hostes inferrent. Quo facto cum alius alii subsidium ferret, neque timerent ne auersi ab hoste circumuenirentur, audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt. Interim milites legionum duarum quae in nouissimo agmine praesidio inpedimentis fuerant proelio nuntiato cursu incitato in summo colle ab hostibus conspiciebantur, et T. Labienus castris hostium potitus et ex loco superiore quae res in nostris castris gererentur conspicatus decimam legionem subsidio nostris misit. Qui cum ex equitum et calonum fuga quo in loco res esset quantoque in periculo et castra et legiones et imperator uersarentur cognouisset, nihil ad celeritatem sibi reliqui fecerunt.

XXVII

Horum aduentu tanta rerum commutatio est facta, ut nostri etiam qui uulneribus confecti procubuissent scutis innixi proelium redintegrarent, calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent, equites uero, ut turpitudinem fugae uirtute delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis militibus praeferrent. At hostes etiam in extrema spe salutis tantam uirtutem praestiterunt ut, cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent, his deiectis et coaceruatis cadaueribus, qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta remitterent: ut non nequiquam tantae uirtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.

XXVIII

Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Neruiorum redacto maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum uictoribus nihil impeditum, uictis nihil tutum arbitrarentur, omnium qui supererant consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt et in commemoranda ciuitatis calamitate ex sescentis ad tres senatores, ex hominum milibus LX uix ad quingentos, qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt. Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia uideretur, diligentissime conseruauit suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperauit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.

XXIX

Aduatuci, de quibus supra scripsimus, cum omnibus copiis auxilio Neruiis uenirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum reuerterunt; cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt. Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes despectusque haberet, una ex parte leniter adcliuis aditus in latitudinem non amplius ducentorum pedum relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant: tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant. Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in prouinciam nostram atque Italiam facerent, iis impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra flumen Rhenum depositis custodiam ex suis ac praesidium sex milia hominum una reliquerunt. Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerunt.

XXX

Ac primo aduentu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant paruulisque proeliis cum nostris contendebant; postea uallo pedum in circuitu XV milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant. Vbi uineis actis aggere exstructo turrim procul constitui uiderunt, primum inridere ex muro atque increpitare uocibus, quod tanta machinatio ab tanto spatio instrueretur: quibusnam manibus aut quibus uiribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum suorum breuitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese conlocare confiderent?

XXXI

Vbi uero moueri et adpropinquare moenibus uiderunt, noua atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti, non existimare Romanos sine ope diuina bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promouere possent, se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt. Vnum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Aduatucos esse conseruandos, ne se armis despoliares. Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae uirtuti inuidere; a quibus se defendere traditis armis non possent. Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamuis fortunam a populo Romano pati, quam ab his per cruciatos interfici, inter quos dominari consuessent.

XXXII

Ad haec Caesar respondit: Se magis consuetudine sua quam merito eorum ciuitatem conseruaturum, si prius quam murum aries attigisset se dedidissent: sed seditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis. Se id quod in Neruiis fecisset facturum finitumisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent. Re nuntiata ad suos, quae imperarentur facere dixerunt. Armorum magna multitudine de muro in fossam quae erat ante oppidum iacta, sic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acerui armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo die pace sunt usi.

XXXIII

Sub uesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod dedicione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius seruaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celauerant armis, partim scutis ex cortice fatis aut uiminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia uigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus uidebatur, omnibus copiis repentino ex oppido eruptionem fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar imperarat, ignibus significatione facta ex proximis castellis eo concursum est, pugnatumque ab hostibus ita acriter est ut a uiris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos qui ex uallo turribusque tela iacerent pugnare debuit, cum in una uirtute omnis spes salutis consisteret. Occisis ad hominum milibus quattuor reliqui in oppidum reiecti sunt. Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris sectionem eius oppidi uniuersam Caesar uendidit. Ab iis qui emerant capitum numerus ad eum relatus est milium quinquaginta trium.

XXXIV

Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos, Venellos, Osismos, Coriosolitas, Esuuios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae ciuitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas ciuitates in dicionem potestatemque populi Romani esse redactas.

XXXV

His rebus gestis omni Gallia pacata tanta huius belli ad barbaros opinio perlata est, uti ab iis nationibus quae trans Rhenum incolerent mitterentur legati ad Caesarem, qui se obsides daturas, imperata facturas pollicerentur. Quas legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima aestate ad se reuerti iussit. Ipse in Carnutes, Andes, Turonos, quaeque ciuitates propinquae his locis erant ubi bellum gesserant, legionibus in hibernacula deductis in Italiam profectus est. Ob easque res ex litteris Caesaris dies quindecim supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.