[C. IVLII CAESARIS] BELLVM ALEXANDRINVM

I

Bello Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem classem arcessit; Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho euocat; tormenta undique conquiri et frumentum mitti, auxilia adduci iubet. Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes quae minus esse firmae uidentur, testudinibus ac musculis aptantur; ex aedificiis autem per foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis deicitur aut per uim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur. Nam incendio fere tuta est Alexandria, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pauimentis. Caesar maxime studebat ut quam angustissimam partem oppidi palus a meridie interiecta efficiebat, hanc operibus uineisque agendis ab reliqua parte urbis excluderet, illud spectans primum ut cum in duas partes esset urbs diuisa, acies uno consilio atque imperio administraretur, deinde ut laborantibus succurri atque ex altera oppidi parte auxilium ferri posset, inprimis uero ut aqua pabuloque abundaret, quarum alterius rei copiam exiguam, alterius nullam omnino facultatem habebat; quod utrumque large palus praebere poterat.

II

Neque uero Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut mora inferebatur. Nam in omnes partes per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum conuexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant. Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae officinae. Seruos praeterea puberes armauerant: quibus domini locupletiores uictum cotidianum stipendiumque praebebant. Hac multitudine disposita munitiones semotarum partium tuebantur; ueteranas cohortes uacuas in celeberrimis urbis locis habebant, ut quacumque regione pugnaretur, integris uiribus ad auxilium ferendum opponi possent. Omnibus uiis atque angiportis triplicem uallum obduxerant - erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat, - quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant. Praeterea alias ambulatorias totidem tabulatorum confixerant subiectisque eas rotis funibus iumentisque †obiectis derectis plateis in quamcumque erat uisum parte mouebant.

III

Vrbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat. Ipsi homine ingeniosi atque acutissimi, quae a nobis fieri uiderant, ea sollertia efficiebant ut nostri illorum opera imitati uiderentur, et sua sponte multa reperiebant unoque tempore et nostras munitiones infestabant et suas defendebant. Atque haec principes in consiliis contionibusque agitabant: populum Romanum paulatim in consuetudinem eius regni occupandi uenire. Paucis annis ante A. Gabinium cum exercitu fuisse in Aegypto; Pompeium se ex fuga eodem recepisse; Caesarem uenisse cum copiis; neque morte Pompei quicquam profectum quominus apud se Caesar commoraretur. Quem si non expulissent, futuram ex regno prouinciam; idque agendum mature: namque eum interclusum tempestatibus propter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse.

IV

Interim dissensione orta inter Achillan, qui ueterano exercitui praeerat, et Arsinoen regis Ptolomaei minorem filiam, ut supra demonstratum est, cum uterque utrique insidiaretur et summam imperii ipse obtinere uellet, praeoccupat Arsinoe per Ganymeden eunuchum nutricium suum atque Achillan interficit. Hoc occiso sine ullo socio et custode ipsa omne imperium obtinebat. Exercitus Ganymedi traditur. Is suscepto officio largitionem in militem auget; reliqua pari diligentia administrat.

V

Alexandria est fere tota subfossa specusque habet ad Nilum pertinentes quibus aqua in priuatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consuerunt: nam quae flumine Nilo fertur, adeo est limosa ac turbida ut multos uariosque morbos efficiat; sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe tota nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte erat urbis quae ab Alexandrinis tenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes posse nostros aqua intercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa uicatim, ex priuatis aedificiis specibus ac puteis extracta aqua utebantur.

VI

Hoc probato consilio magnum ac difficile opus adgreditur. Intersaeptis enim specibus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnam uim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit; hanc locis superioribus fundere in partem Caesaris non intermittebat. Quam ob causam salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis magnamque hominibus admirationem praebebat quam ob rem id accidisset; nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent uti atque ante consuessent, uulgoque inter se conferebant et degustando quantum inter se differrent aquae cognoscebant. Paruo uero temporis spatio haec proprior bibi omnino non poterat, illa inferior corruptior iam salsiorque reperiebatur.

VII

Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum casum periculi omnes deducti uiderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin naues conscendere iuberet, alii multo grauius extimescerent [casum], quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam paruo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in naues receptus daretur. Erat autem magna multitudo oppidanorum in parte Caesaris quam domiciliis ipsorum non mouerat, quod ea se fidelem palam nostris esse simulabat et descisse a suis uidebatur: at mihi si defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur; cum uero uno tempore et natio eorum et natura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad proditionem dubitare nemo potest.

VIII

Caesar suorum timorem consolatione et ratione minuebat. Nam puteis fossis aquam dulcem reperiri posse adfirmabat: omnia enim litora naturaliter aquae dulcis uenas habere. Quodsi alia esset litoris Aegypti natura atque omnium reliquorum, tamen quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohiberi sese non posse quominus cotidie nauibus aquam peterent uel a sinistra parte a Paraetonio uel dextra ab insula, quae diuersae nauigationes numquam uno tempore aduersis uentis praecluderentur. Fugae uero nullum esse consilium non solum iis qui primam dignitatem haberent, sed ne iis quidem qui nihil praeterquam de uita cogitarent. Magno negotio impetus hostium aduersos ex munitionibus sustineri; quibus relictis nec loco nec numero pares esse posse. Magnam autem moram et difficultatem ascensum in naues habere, praesertim ex scaphis summam esse contra in Alexandrinis uelocitate locorumque et aedificiorum notitiam. Hos praecipue in uictoria insolentes praecursuros et loca excelsiora atque aedificia occupaturos: ita fuga nauibusque nostros prohibituros. Proinde eius consilii obliuiscerentur atque omni ratione esse uincendum cogitarent.

IX

Hac oratione apud suos habita atque omnium mentibus excitatis dat centurionibus negotium ut reliquis operibus intermissis ad fodiendos puteos animum conferant neue quam partem nocturni temporis intermittant. Quo suscepto negotio atque omnium animis ad laborem incitatis magna una nocte uis aquae dulcis inuenta est. Ita operosis Alexandrinorum machinationibus maximisque conatibus non longi temporis labore occursum est. Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento armis telis tormentis imposita in naues a Domitio Caluino ad litora Africae paulo supra Alexandriam delata est. Hae naues euro qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur; sed loca sunt egregia omni illa regione ad tenendas ancoras. Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia premerentur, nauigio actuario Caesarem faciunt certiorem.

X

Caesar ut per se consilium caperet quid faciendum uideretur, nauem conscendit atque omnem classem se sequi iussit, nullis nostris militibus impositis, quod cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat. Cumque ad eum locum accessisset qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram exposuisset, nonnulli ex eo numero cum longius a nauibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti. Ex his cognouerunt Caesarem ipsum in classe uenisse nec ullos milites in nauibus habere. Qua re comperta magnam sibi facultatem Fortunam obtulisse bene gerendae rei crediderunt. Itaque naues omnes quas paratas habuerant ad nauigandum, propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt. Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in nauibus habebat, et post horam X diei res agebatur, nox autem adlatura uidebatur maiorem fiduciam illis qui locorum notitia confidebant; sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio, quae neque uirtutem posset notare neque inertiam. Quibus de causis naues quas potuit Caesar ad terram detrahit, quem in locum illos successuros non existimabat.

XI

Erat una nauis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquis collocata. Hanc conspicati hostes non tenuerunt sese, magnoque impetu IIII ad eam constratae naues et complures apertae contenderunt. Cui coactus est Caesar ferre subsidium, ne turpem in conspectu hostium contumeliam acciperet, quamquam siquid grauius illis accidisset, merito casurum iudicabat. Proelium commissum est magna contentione Rhodiorum; qui cum in omnibus dimicationibus et scientia et uirtute praestitissent, tum maxime illo tempore totum onus sustinere non recusabant, nequod suorum culpa detrimentum acceptum uideretur. Ita proelium secundissimum est factum. Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, duae omnibus epibatis nudatae; magna praeterea multitudo in reliquis nauibus propugnatorum est interfecta. Quod nisi nox proelium diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset. Hac calamitate perterritis hostibus aduerso uento leniter flante naues onerarias Caesar remulco uictricibus suis nauibus Alexandriam deducit.

XII

Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum iam non uirtute propugnatorum, sed scientia classiariorum se uictos uiderent, †quibus ... et superioribus locis subleuabantur, ut ex aedificiis defendi possent† et materiam cuncta obicerent, quod nostrae classis oppugnationem etiam ad terram uerebantur. Idem posteaquam Ganymedes in concilio confirmauit sese et eas quae essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia ueteres reficere naues accuratiusque huic rei studere atque inseruire instituerunt. Ac tametsi amplius CX nauibus longis in portu naualibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt. Videbant enim non auxilia Caesari, non commeatus subportari posse, si classe ipsi ualerent; praeterea nautici homines urbis et regionibus maritimae cotidianoque usu a pueris exercitati ad naturale ac domesticum bonum refugere cupiebant et quantum paruulis nauigiis profecissent, sentiebant; itaque omni studio ad parandam classem incubuerunt.

XIII

Erant omnibus ostiis Nili custodiae exigendi portorii causa dispositae; naues ueteres erant in occultis regiae naualibus quibus multis annis ad nauigandum non erant usi: has reficiebant, illas Alexandriam reuocabant. Deerant remi: porticus gymnasia publica aedificia detegebant, asseres remorum usum obtinebant; aliud naturalis sollertia, aliud urbis copia subministrabat. Postremo non longam nauigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati seruiebant et in ipso portu confligendum uidebant. Itaque paucis diebus contra omnium opinionem quadriremes XXII, quinqueremes V confecerunt; ad has minores apertasque complures adiecerunt, et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset, idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus parauerunt. Caesar Rhodias naues VIIII habebat - nam decem missis una in cursu litore Aegyptio defecerat, - Ponticas VIII, Syrias..., Cilicias V, et Asia XII. Ex his erant quinqueremes Çet quadriremes X, reliquae infra hanc magnitudinem et pleraeque apertae. Tamen uirtute militum confisus cognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat.

XIV

Postquam eo uentum est ut sibi uterque eorum confideret, Caesar Pharon classe circumuehitur aduersasque naues hostibus constituit: in dextro cornu Rhodias conlocat, in sinistro Ponticas. Inter has spatium CCCC passuum relinquit, quod satis esse ad explicandas naues uidebatur. Post hunc ordinem reliquas naues subsidio distribuit; quae quamque earum sequatur et cui subueniat constituit atque imperat. Non dubitanter Alexandrini classem producunt atque instruunt: in fronte conlocant XXII, reliquas subsidiarias in secundo ordine constituunt. Magnum praeterea numerum minorum nauigiorum et scapharum producunt cum malleolis ignibusque, siquid ipsa multitudo et clamor et flamma nostris terroris adferre possent. Erant inter duas classes uada transitu angusto quae pertinent ad regionem Africae - sic enim praedicant, partem esse Alexandriae dimidiam Africae - satisque diu inter ipsos est exspectatum, ab utris transeundi fieret initium, propterea quod ei qui intrassent et ad explicandam classem et ad ceptum, si durior accidisset casus, impeditiores fore uidebantur.

XV

Rhodiis nauibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac uirtute magis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus. Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret. Qui ubi †Caesaris† animum aduertit, "uideris mihi" , inquit "Caesar, uereri, si haec uada primis nauibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare. Nobis rem committe: nos proelium sustinebimus - neque tuum iudicium fallemus, - dum reliqui subsequantur. Hos quidem diutius in nostro conspectu gloriari magno nobis et dedecori et dolori est". Caesar illum adhortatus, atque omnibus laudibus prosecutus dat signum pugnae. Progressis ultra uadum IIII Rhodias naues circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt. Sustinent illi atque arte sollertiaque se explicant; ac tantum doctrina potuit ut in dispari numero nulla transuersa hosti obiceretur, nullius remi detergerentur, sed semper uenientibus aduersae occurrerent. Interim sunt reliquae subsecutae. Tum necessario discessum ab arte est propter angustias loci, atque omne certamen in uirtute constitit. Neque uero Alexandriae fuit quisquam aut nostrorum aut oppidanorum qui aut in opere aut in pugna occupatum animum haberent, quin altissima tecta peteret atque ex omni prospectu locum spectaculo caperet precibusque et uotis uictoriam suis ab dis inmortalibus exposceret.

XVI

Minime autem par erat proelii certamen. Nostris enim pulsis neque terra neque mari effugium dabatur uictis, omniaque uictoribus erant futura in incerto, cum illi si superassent nauibus, omnia tenerent, si inferiores fuissent, reliquam tamen fortunam periclitarentur. Simul illud graue ac miserum uidebatur, perpaucos de summa rerum ac de salute omnium decertare; quorum siqui aut animo aut uirtute cessisset, reliquis etiam esset cauendum quibus pro se pugnandi facultas non fuisset. Haec superioribus diebus saepe numero Caesar suis exposuerat, ut hoc maiore animo contenderent quod omnium salutem sibi commendatam uiderent. Eadem suum quisque contubernalem amicum notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur. Itaque hoc animo est decertatum ut neque maritimis nauticisque sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero nauium praestantibus multitudo prodesset, neque electi ad uirtutem e tanta multitudine uiri uirtuti nostrorum possent adaequare. Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres nostris incolumibus omnibus. Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiunt; quas protexerunt ex molibus atque aedificiis imminentibus et nostros adire propius prohibuerunt.

XVII

Hoc ne sibi saepius accidere posset omni ratione Caesar contendendum existimauit ut insulam molemque ad insulam pertinentem in suam redigeret potestatem. Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et illa et urbem uno tempore temptari posse confidebat. Quo capto consilio cohortes X et leuis armaturae electos quosque idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur in nauigia minora scaphasque imponit et alteram insulae partem distinendae manus causa constratis nauibus adgreditur praemiis magnis propositis qui primus insulam cepisset. Ac primo impetum nostrorum pariter sustinuerunt; uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis nauibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur. - Sed ubi primum locis cognitis uadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga uerterunt. His pulsis, custodia portus relicta, naues ad litora et uicum adplicarunt seque ex nauibus ad tuenda aedificia eiecerunt.

XVIII

Neque uero diutius ea munitione se continere potuerunt, etsi erat non dissimile atque Alexandriae genus aedificiorum, ut minora maioribus conferantur, turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis rebus parati uenerant ad oppugnandum. Sed terror hominibus mentem consiliumque eripit et membra debilitat; ut tum accidit. Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitauerunt et DCCCC passuum interuallum ad oppidum enatauerunt. Multi tamen ex his capti interfectique sunt; sed numerus captiuorum omnino fuit sex milium.

XIX

Caesar praeda militibus concessa aedificia diripi iussit castellumque ad pontem qui propior erat Pharo, communiuit atque ibi praesidium posuit. Hunc fuga Pharitae reliquerant; fortiorem illum propioremque oppido Alexandrini tuebantur. Sed eum postero die simili ratione adgreditur, quod his optentis duobus omnem nauigiorum excursum et repentina latrocinia sublatum iri uidebat. Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant, tormentis ex nauibus sagittisque depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram exposuerat - non enim plures consistere angustiae loci patiebantur; - reliquae copiae in nauibus stationem obtinebant. Quo facto imperat pontem aduersus hostem praeuallari et qua exitus nauibus erat fornice exstructo quo pons sustinebatur, lapidibus oppleri atque obstrui. Quorum altero opere effecto, ut nulla omnino scapha egredi posset, altero instituto, omnes Alexandrinorum copiae ex oppido se eiecerunt et contra munitiones pontis latiore loco constiterunt, eodemque tempore quae consueuerant nauigia per pontes ad incendia onerariarum emittere, ad molem constituerunt. Pugnabatur a nobis ex ponte, ex mole; ab illis ex area quae erat aduersus pontem, et ex nauibus contra molem.

XX

In his rebus occupato Caesare militesque hortante remigum magnus numerus et classiariorum ex longis nauibus nostris in molem se eiecit. Pars eorum studio spectandi ferebatur, pars etiam cupiditate pugnandi. Hi primum nauigia hostium lapidibus ac fundis a mole repellebant ac multum proficere multitudine telorum uidebantur. Sed postquam ultra eum locum ab latere eorum aperto ausi sunt egredi ex nauibus Alexandrini pauci, ut sine signis certisque ordinibus sine ratione prodierant, sic temere in naues refugere coeperunt. Quorum fuga incitati Alexandrini plures ex nauibus egrediebantur nostrosque acrius perturbantes insequebantur. Simul qui in nauibus longis remanserant, scalas rapere nauesque a terra repellere properabant, ne hostes nauibus potirentur. Quibus omnibus rebus perturbati milites nostri cohortium trium, quae in ponte ac prima mole constiterant, cum post se clamorem exaudirent, fugam suorum uiderent, magnam uim telorum aduersi sustinerent, ueriti ne ab tergo circumuenirentur et discessu nauium omnino reditu intercluderentur, munitionem in ponte institutam reliquerunt et magno cursu incitati ad naues contenderunt. Quorum pars proximas nacta naues multitudine hominum atque onere depressa est, pars resistens et dubitans quid esset capiendum consilii, ab Alexandrinis interfecta est; nonnulli feliciore exitu expeditas ad ancoram naues consecuti incolumes discesserunt, pauci adleuatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima nauigia adnatarunt.

XXI

Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem ac munitiones continere, eodem in periculo uersatus est; postquam uniuersos cedere animaduertit, in suum nauigium se recepit. Quo multitudo hominum insecuta cum inrumperet, neque administrandi neque repellendi a terra facultas daretur, fore quod accidit suspicatus sese ex nauigio eiecit atque ad eas quae longius constiterant naues adnatauit. Hinc suis laborantibus subsidio scaphas mittens nonnullos conseruauit. Nauigium quidem eius multitudine depressum militum una cum hominibus interiit. Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum circiter CCCC et paulo ultra eum numerum classiari et remiges. Alexandrini eo loco castellum magnis munitionibus multisque tormentis confirmarunt atque egestis ex mari lapidibus libere sunt usi postea ad mittenda nauigia.

XXII

Hoc detrimento milites nostri tantum afuerunt ut perturbarentur, ut incensi atque incitati magnas accessiones fecerint in operibus hostium expugnandis. In proeliis cotidianis, quandocumque fors obtulerat, procurrentibus et erumpentibus Alexandrinis, manum .... comprehendi multum operibus .... et ardentibus studiis militum; nec diuulgata Caesaris hortatio subsequi legionum aut laborem aut pugnandi poterat cupiditatem, ut magis deterrendi et continendi a periculosissimis essent dimicationibus quam incitandi ad pugnandum.

XXIII

Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et aduersis incitari uiderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur: paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset; quo si auctore in Caesaris fidem amicitiamque uenturi essent, nullius periculi timorem multitudini fore impedimento quominus se dederent.

XXIV

Caesar etsi fallacem gentem semperque alia cogitantem, alia simulantem bene cognitam habebat, tamen petentibus dare ueniam utile esse statuit, quod si quo pacto sentirent ea quae postularent, mansurum in fide dimissum regem credebat, sin, id quod magis illorum naturae conueniebat, ducem ad bellum gerendum regem habere uellent, splendidius atque honestius se contra regem quam contra conuenarum ac fugitiuorum manum bellum esse gesturum. Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, ciues suos primum ad sanitatem reuocaret, deinde conseruaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostes armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum. At regius animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem coepit ne se dimitteret: non enim sibi regnum ipsum conspectu Caesaris esse iucundius. Compressis pueri lacrimis Caesar ipse commotus celeriter, si illa sentiret, fore eum secum adfirmas ad suos dimisit. Ille ut ex carceribus in liberum cursum emissus, adeo contra Caesarem acriter bellum gerere coepit ut lacrimas quas in conloquio proiecerat, gaudio uideretur profudisse. Accidisse hoc complures Caesaris legati amici centuriones militesque laetabantur, quod nimia bonitas eius fallaciis pueri elusa esset. Quasi uero id Caesar bonitate tantum adductus ac non prudentissimo consilio fecisset.

XXV

Cum duce adsumpto Alexandrini nihilo se firmiores factos aut languidiores Romanos animaduerterent eludentibusque militibus regis aetatem atque infirmitatem magnum dolorem acciperent neque se quicquam proficere uiderent rumoresque existerent magna Caesari praesidia terrestri itinere ex Syria Ciliciaque adduci, quod nondum auditum Caesari erat, commeatum qui mari nostris subportabatur, intercipere statuerunt. Itaque expeditis nauigiis locis idoneis ad Canopum in statione dispositis nauibus insidiabantur nostris commeatuque. Quod ubi Caesari nuntiatum est, uniuersam classem iubet expediri atque instrui. Praeficit huic Tiberium Neronem. Proficiscuntur in ea classe Rhodiae naues atque in his Euphranor sine quo nulla umquam dimicatio marituma, nulla etiam parum feliciter confecta erat. At Fortuna quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornauit, ad duriorem casum reseruat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur. Nam cum ad Canopum uentum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumuentus ab Alexandrinis. Cui subsidium nemo tulit, siue quod in ipso satis praesidii pro uirtute ac felicitate eius putarent esse, siue quod ipsi sibi timebant. Ita qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi uictrice periit.

XXVI

Sub idem tempus Mithridates Pergamenus, magnae nobilitatis domi scientiaeque in bello et uirtutis fidei dignitatisque in amicitia Caesaris, missus in Syriam Ciliciamque initio belli Alexandrini ad auxilia arcessenda, cum copiis, quas celeriter et propensissima ciuitatium uoluntate et sua diligentia confecerat, itinere pedestri, quo coniungitur Aegyptus Syriae, Pelusium adducit idque oppidum firmo praesidio occupatum Achillae propter opportunitatem loci - namque tota Aegyptus maritumo accessu Pharo, pedestri Pelusio uelut claustris munita existimatur, - repente magnis circumdatum copiis multiplici praesidio pertinaciter propugnantibus et copiarum magnitudine quas integras uulneratis defessisque subiciebat, et perseuerantia constantiaque oppugnandi, quo die est adgressus, in suam redegit potestatem praesidiumque ibi suum collocauit. Inde re bene gesta Alexandriam ad Caesarem contendit omnesque eas regiones per quas iter faciebat, auctoritate ea quae plerumque adest uictori, pacarat atque in amicitiam Caesaris redegerat.

XXVII

Locus est fere regionum illarum nobilissimus non ita longe ab Alexandria qui nominatur Delta; quod nomen a similitudine litterae cepit: nam pars quaedam fluminis Nili deriuata [inter se] duobus itineribus paulatim medium inter se spatium relinquens diuersissimo ad litus interuallo [a] mari coniungitur. Cui loco cum adpropinquare Mithridaten rex cognouisset et transeundum ei flumen sciret, magnas aduersus eum copias misit, quibus uel superari delerique Mithridaten uel sine dubio retineri posse credebat. Quemadmodum autem optabat eum uinci, sic satis habebat interclusum a Caesare a se retineri. Quae primae copiae flumen a Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt, proelium commiserunt festinantes praeripere subsequentibus uictoriae societatem. Quorum impetum Mithridates magna cum prudentia consuetudine nostra castris uallatis sustinuit. Cum uero incaute atque insolenter succedere eos munitionibus uideret, eruptione undique facta magnum numerum eorum interfecit. Quod nisi locorum notitia reliqui se texissent partimque in naues quibus flumen transierant recepissent, funditus deleti essent. Qui ut paulum ab illo timore se recrearunt, adiunctis his qui subsequebantur, rursus oppugnare Mithridaten coeperunt.

XXVIII

Mittitur a Mithridate nuntius Caesari qui rem gestam perferret. Cognoscit ex suis eadem haec accidisse rex. Ita paene sub idem tempus et rex ad opprimendum Mithridaten proficiscitur et Caesar ad recipiendum. Celeriore fluminis Nili nauigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat. Caesar eodem itinere uti noluit ne nauibus in flumine dimicaret, sed circumuectus eo mari quod Africae partis esse dicitur, sicuti supra demonstrauimus. Prius tamen regis copiis occurrit quam is Mithridaten adgredi posset, eumque ad se uictorem incolumi exercitu recepit. Considerat cum copiis rex loco natura munito, quod erat ipse excelsior planitie ex omnibus partibus subiecta; tribus autem rex lateribus uariis generum munitionibus tegebatur: unum latus erat adiectum flumini Nilo, alterum editissimo loco ductum, ut partem castrorum obtineret, tertium palude cingebatur.

XXIX

Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis ripis quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII. Rex cum hoc itinere uenire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit, qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium inpar inirent: nullum enim processum uirtus habebat aut periculum ignauia subibat. Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur. Itaque eodem tempore equites Germani dispersi uada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis repentinoque aggere iniecto flumen transierunt. Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes, ut in fuga spem salutis conlocarent; sed in frustra, namque ex ea fuga pauci ad regem refugerunt paene omni reliqua multitudine interfecta.

XXX

Caesar re praeclarissime gesta cum subitum aduentum suum iudicaret magnum terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus uictor ad castra regis pertendit. Haec cum et opere magno uallata et loci natura munita animaduerteret confertamque armatorum multitudinem conlocatam in uallo uideret,lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit. Itaque non magno interuallo relicto ab hoste castra posuit. Postero die castellum quod rex in proximo uico non longe a suis castris munierat brachiisque cum opere castrorum coniunxerat uici obtinendi causa Caesar adgressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea uictoria perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret. Itaque eo cursu quo refugientes Alexandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti, munitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt. Duabus ex partibus aditus oppugnationis nostris dabatur: una quam liberum accessum habere demonstraui, altera quae mediocre interuallum inter castra et flumen Nilum habebat. Maxima et electissima multitudo Alexandrinorum defendebat eam partem quae facillimum aditum habebat; plurimum proficiebant in repellendis uulnerandisque nostris qui regione fluminis Nili propugnabant: diuersis enim telis nostri figebantur, aduersi ex uallo castrorum, auersi ex flumine in quo multae naues instructae funditoribus et sagittariis nostros impugnabant.

XXXI

Caesar cum uideret milites acrius proeliari non posse nec tamen multum profici propter locorum difficultatem, cumque animum aduerteret excelsissimum locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset et studio partim pugnandi partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabatur, cohortes III circumire castra et summum locum adgredi iussit iisque Carfulenum praefecit, et animi magnitudine et rei militaris scientia uirum praestantem. Quo ut uentum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus acerrime pugnantibus, diuerso clamore et proelio perterriti Alexandrini trepidantes in omnes partes castrorum discurrere coeperunt. Quorum perturbatione nostrorum animi adeo sunt incitati ut paene eodem tempore ex omnibus partibus impetus fieret, primi tamen editissimum castrorum locum caperent. Ex quo decurrentes magnam multitudinem hostium in castris inter fecerunt. Quod periculum plerique Alexandrini fugientes aceruatim se de uallo praecipitarunt in eam partem quae flumine erat adiuncta. Horum primis in ipsa fossa munitionis magna ruina oppressis ceteri faciliorem fugam habuerunt. Constat fugisse ex castris regem ipsum receptumque in nauem multitudine eorum qui ad proximas naues adnatabant, demerso nauigio perisse.

XXXII

Re felicissime celerrimeque gesta Caesar magna uictoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandriam cum equitibus contendit atque ea parte oppidi uictor introiit quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum fefellit quin hostes eo proelio audito nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum adueniens fructum uirtutis et animi magnitudinis tulit. Omnis enim multitudo oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, ueste ea sumpta qua supplices dominantes deprecari consuerunt, sacrisque omnibus prolatis quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, aduenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione uenit suorum. Qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem, sed etiam talem aduentum eius felicem fuisse laetabantur.

XXXIII

Caesar Aegypto atque Alexandria potitus reges constituit, quos Ptolomaeus testamento scripserat atque obtestatus erat populum Romanum ne mutarentur. Nam maiore ex duobus pueris rege amisso, minori tradidit regnum maiorique ex duabus filiis Cleopatrae, quae manserat in fide praesidiisque eius; minorem Arsinoen cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, nequa rursus noua dissensio, priusquam diuturnitate confirmarentur regum imperia, per homines seditiosos nasceretur. Legiones ibi ueterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque uetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti. Simul ad imperii nostri dignitatem utilitatemque publicam pertinere existimabat, si permanerent in fide reges, praesidiis eos nostris esse tutos; si essent ingrati, posse isdem praesidiis coerceri. Sic rebus omnibus confectis et conlocatis ipse [itinere terrestri] profectus est in Syriam.

XXXIV

Dum haec in Aegypto geruntur, rex Deiotarus ad Domitium Caluinum cui Caesar Asiam finitimasque prouincias administrandas tradiderat, uenit oratum ne Armeniam minorem regnum suum neue Cappadociam regnum Ariobarzanis possideri uastarique pateretur a Pharnace; quo malo nisi liberarentur, imperata se facere pecuniamque promissam Caesari non posse persoluere. Domitius non tantum ad explicandos sumptus rei militaris cum pecuniam necessariam esse iudicaret, sed etiam turpe populo Romano et C. Caesari uictori sibique infame esse statueret, regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacen misit, Armenia Cappadociaque decederet neue occupatione belli ciuilis populi Romani ius maiestatemque temptaret. Hanc denuntiationem cum maiorem uim habituram existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones profectus unam ex tribus XXXVI secum ducit, duas in Aegyptum ad Caesarem mittit litteris eius euocatas; quarum altera in bello Alexandrino non occurrit, quod itinere terrestri per Syriam erat missa. Adiungit Cn.Domitius legioni XXXVI duas ab Deiotaro, quas ille disciplina atque armatura nostra complures annos constitutas habebat, equitesque C, totidemque ab Ariobarzane sumit. Mittit P. Sestium ad C. Plaetorium quaestorem ut legionem adduceret quae ex tumultuariis militibus in Ponto confecta erat, Quintumque Patisium in Ciliciam ad auxilia arcessenda. Quae copiae celeriter omnes iussu Domitii Comana conuenerunt.

XXXV

Interim legati a Pharnace responsa referunt: Cappadocia se decessisse, Armeniam minorem recepisse, quam paterno nomine iure obtinere deberet. Denique eius regni causa integra Caesari seruaretur: paratum enim se facere quod is statuisset. [P.] Domitius cum animaduerteret eum Cappadocia decessisse non uoluntate adductum, sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnes tres legiones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Armenia substitisse, perseuerare coepit ut eo quoquo regno decederet. Neque enim aliud ius esse Cappadociae atque Armeniae, nec iuste eum postulare ut in Caesaris aduentum res integra differretur; id enim esse integrum, quod ita esset ut fuisset. His responsis datis cum iis copiis quas supra scripsi, profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit: nam ex Ponto a Comanis iugum editum siluestre est, pertinens in Armeniam minorem, quo Cappadocia finitur ab Armenia. Cuius itineris has esse certas opportunitates cognouerat quod in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat, et quod Cappadocia his iugis subiecta magnam commeatus copiam erat subministratura.

XXXVI

Complures interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae de pace agerent regiaque munera Domitio ferrent. Ea constanter omnia aspernabatur nec sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum reciperare legatis respondebat. Magnis et continuis itineribus confectis cum aduentaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipsum loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno interuallo ab oppido remotis, castra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII. Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis delectos pedites omnesque paene disposuit equites, magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari iussit paganosque et oppidanos in his locis obuersari, ut siue amicus [siue inimicus] Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines animum aduerteret uersari tamquam amicorum aduentu, siue inimicus ut in hostium fines ueniret, praeda diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur.

XXXVII

Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace atque amicitia mittere ad Domitium, cum hoc ipso crederet facilius eum decipi posse. At contra spes pacis Domitio in eisdem castris morandi attulit causam. Ita Pharnaces amissa proximi temporis occasione, cum uereretur ne cognoscerentur insidiae, suos in castra reuocauit. Domitius postero die propius Nicopolin accessit castraque oppido contulit. Quae dum muniunt nostri, Pharnaces aciem instruxit suo more atque instituto. In fronte enim simplici derecta acie cornua trinis firmabantur subsidiis; eadem ratione haec media conlocabantur acie duobus dextra sinistraque interuallis simplicibus ordinibus instructis. Perfecit inceptum castrorum opus Domitius parte copiarum pro uallo constituta.

XXXVIII

Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo uersari, flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse Alexandriam per Syriam accederet. Qua cognita re Pharnaces uictoriae loco ducebat, si trahere tempus posset, cum discedendum Domitio celeriter putaret. Itaque ab oppido qua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum locum nostris uidebat, fossas duas derectas non ita magno medio interuallo relicto IIII pedum altitudinis in eum locum deduxit, quo longius constituerat suam non producere aciem. Inter has fossas aciem semper instruebat, equitatum autem omnem ab lateribus extra fossam conlocabat. Qui neque aliter utilis esse poterat et multum numero anteibat nostrum equitatum.

XXXIX

Domitius autem cum Caesaris magis periculo quam suo commoueretur, neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus adpeteret aut sine causa discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit; XXXVI legionem in dextro cornu collocauit, Ponticam in sinistro, Deiotari legiones in mediam aciem contulit, quibus tamen angustissimum interuallum frontis reliquit reliquis cohortibus in subsidiis conlocatis. Sic utrimque acie instructa processum est ad dimicandum.

XL

Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur. Acriter uarieque pugnatur. Nam XXXVI legio cum extra fossam in equites regis impetum fecisset, adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret auersosque hostes adgrederetur. At Pontica ex altera parte legio cum paulum aduersa hostibus cessisset, fossam autem circumire †acies secunda conata esset, ut ab aperto latere adgrederetur hostem, in ipso transitu fossae confixa et oppressa est. Deiotari uero legiones uix impetum sustinuerunt.Ita uictrices regiae copiae cornu suo dextro mediaque acie conuerterunt se ad XXXVI legionem. Quae tamen fortiter uincentium impetum sustinuit, magnis copiis hostium circumdata praesentissimo animo pugnans in orbem se recepit ad radices montium. Quo Pharnaces insequi propter iniquitatem loci noluit. Ita Pontica legione paene tota amissa, magna parte Deiotari militum interfecta, XXXVI legio in loca se superiora contulit non amplius CCL desideratis. Ceciderunt et proelio splendidi atque inlustres uiri nonnulli, equites Romani. Quo tamen incommodo Domitius accepto reliquias exercitus dissipati collegit itineribusque tutis per Cappadociam se in Asiam recepit.

XLI

Pharnaces rebus secundis elatus cum de Caesare ea quae optabat speraret, Pontum omnibus copiis occupauit ibique et uictor et crudelissimus rex, cum sibi fortunam paternam feliciore euentu destinaret, multa oppida expugnauit, bona ciuium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque aetatis commendationem habebant, ea quae morte essent miseriora, Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat.

XLII

Sub idem tempus in Illyrico est incommodum acceptum, quae prouincia superioribus mensibus retenta non tantum sine ignominia, sed etiam cum laude erat. Namque eo missus aestate cum duabus legionibus Q. Cornificius Caesaris quaestor pro praetore, quamquam erat prouincia minime copiosa ad exercitum alendum et finitimo bello ac dissensionibus confecta et uastata, tamen prudentia ac diligentia sua, quod magnam curam suscipiebat nequo temere progrederetur, et recepit et defendit. Namque et castella complura locis editis posita, quorum opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum inferendum, expugnauit eaque praeda milites donauit. Quae etsi erat tenuis, tamen in tanta prouinciae desperatione erat grata, praesertim uirtute parta, et cum Octauius ex fuga Pharsalici proelii magna classe in illum se sinum contulisset, paucis nauibus Iadertinorum, quorum semper in rempublicam singulare constiterat officium, dispersis Octauianis nauibus erat potitus, ut uel classe dimicare posset adiunctis captiuis nauibus sociorum. Cum diuersissima parte orbis terrarum Cn. Pompeium Caesar uictor sequeretur compluresque aduersarios in Illyricum propter Macedoniae propinquitatem se reliquiis ex fuga collectis contulisse audiret, litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus tironum quae nuper erant conscriptae proficisceretur in Illyricum coniunctisque copiis cum Q. Cornificio, si quod periculum prouinciae inferretur depelleret; sin ea non magnis copiis tuta esse posset, in Macedoniam legiones adduceret. Omnem enim illam partem regionemque uiuo Cn. Pompeio bellum instauraturam esse credebat.

XLIII

Gabinius ut in Illyricum uenit hiberno tempore anni ac difficili siue copiosiorem prouinciam existimans siue multum fortunae uictoris Caesaris tribuens siue uirtute et scientia sua confisus, qua saepe in bellis periclitatus magnas res et secundas ductu auspicioque suo gesserat, neque prouinciae facultatibus subleuabatur quae partim exinanita partim infidelis, neque nauibus intercluso mari tempestatibus commeatus supportare poterat magnisque difficultatibus coactus, non ut uolebat, sed ut necesse erat, bellum gerebat. Ita cum durissimis tempestatibus propter inopiam castella aut oppida expugnare cogeretur, crebro incommoda accipiebat adeoque est a barbaris contemptus ut Salonam se recipiens in oppidum maritumum, quod ciues Romani fortissimi fidelissimique incolebant, in agmine dimicare sit coactus. Quo proelio duobus milibus militum amplius amissis, centurionibus XXXVIII, tribunis IIII, cum reliquis copiis Salonam se recepit summaque ibi difficultate rerum omnium pressus paucis mensibus morbo periit. Cuius et infelicitas uiui et subita mors in magnam spem Octauium adduxit prouinciae potiundae. Quem tamen diutius in rebus secundis et fortuna, quae plurimum in bellis potest, diligentiaque Cornificii et uirtus Vatinii uersari passa non est.

XLIV

Vatinius Brundisi cum esset, cognitis rebus quae gestae erant in Illyrico, cum crebris litteris Cornificii ad auxilium prouinciae ferendum euocaretur et M. Octauium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se, partim pedestribus copiis per barbaros, etsi graui ualitudine adfectus uix corporis uiribus animum sequebatur, tamen uirtute uicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis. Nam cum ipse paucas in portu naues longas haberet, litteras in Achaiam ad Q. Calenum misit ubi sibi classem mitteret. Quod cum tardius fieret quam periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octauii non poterant, nauibus actuariis quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra imposuit. His adiunctis nauibus longis et numero classis aucto militibus ueteranis impositis quorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritumasque nonnullas ciuitates quae defecerant Octauioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentes in suo consilio praeteruehebatur, nec sibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octauium persequeretur. Hunc oppugnantem Epidaurum terra marique ubi nostrum erat praesidium, aduentu suo discedere ab oppugnatione coegit praesidiumque nostrum recepit.

XLV

Octauius cum Vatinium classem magna ex parte confectam ex nauiculis actuariis habere cognosset, confisus sua classe substitit ad insulam Tauridem. Qua regione Vatinius insequens nauigabat, non quo Octauium ibi restitisse sciret, sed quod eum longius progressum insequi decreuerat. Cum propius Tauridem accessisset distensis suis nauibus, quod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio hostis, repente aduersam ad se uenientem nauem antemnis ad medium malum demissis instructam propugnatoribus animum aduertit. Quod ubi conspexit, celeriter uela subduci demittique antemnas iussit et milites armari et uexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naues subsequebantur, idem ut facerent, significabat. Parabant se Vatiniani repente oppressi; parati deinceps Octauiani ex portu procedebant. Instruitur utrimque acies, ordine disposita magis Octauiana, paratior militum animis Vatiniana.

XLVI

Vatinius cum animum aduerteret neque nauium se magnitudine neque numero parem esse, fortuitae dimicationi fortunae rem committere maluit. Itaque primus sua quinqueremi in quadriremem ipsius Octauii impetum fecit. Celerrime fortissimeque contra illo remigante naues aduersae rostris concurrerunt adeo uehementer ut nauis Octauiana rostro discusso ligno contineretur. Committitur acriter reliquis locis proelium concurriturque ad duces maxime: nam cum suo quisque auxilium ferret, magnum comminus in angusto mari proelium factum est. Quantoque coniunctis magis nauibus confligendi potestas dabatur, tanto superiores erant Vatiniani. Qui admiranda uirtute ex suis nauibus in hostium naues transilire non dubitabant et dimicatione aequata longe superiores uirtute rem feliciter gerebant. Deprimitur ipsius Octauii quadriremis, multae praeterea capiuntur aut rostris perforatae merguntur; propugnatores Octauiani partim in nauibus iugulantur, partim in mare praecipitantur. Ipse Octauius se in scapham confert; in quam plures cum confugerent, depressa scapha uulneratus tamen adnatat ad suum myoparonem. Eo receptus, cum proelium nox dirimeret, tempestate magna uelis profugit. Sequuntur hunc suae naues nonnullae quas casus ab illo periculo uindicarat.

XLVII

At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum uictor recepit quo ex portu classis Octauii ad dimicandum processerat. Capit ex eo proelio penterem unam, triremes duas, dicrotas VIII compluresque remiges Octauianos, posteroque ibi die dum suas captiuasque naues reficeret consumpto, post diem tertium contendit in insulam Issam, quod eo se recepisse ex fuga credebat Octauium. Erat in ea nobilissimum regionum earum oppidum coniunctissimumque Octauio. Quo ut uenit, oppidani supplices se Vatinio dediderunt, comperitque ipsum Octauium paruis paucisque nauigiis uento secundo regionem Graeciae petisse, inde ut Siciliam, deinde Africam caperet. Ita breui spatio re praeclarissime gesta prouincia recepta Cornificio reddita, classe aduersariorum ex illo toto sinu expulsa uictor se Brundisium incolumi exercitu et classe recepit.

XLVIII

Iis autem temporibus quibus Caesar ad Dyrrachium Pompeium obsidebat et Palaepharsali rem feliciter gerebat Alexandriaeque cum periculo magno, tum etiam maiore periculi fama dimicabat, Q. Cassius Longinus in Hispania pro praetore prouinciae ulterioris optinendae causa relictus, siue consuetudine naturae suae siue odio quod in illam prouinciam susceperat quaestor ex insidiis ibi uulneratus, magnas odii sui fecerat accessiones, quod uel ex conscientia sua, cum de se mutuo sentire prouinciam crederet, uel multis signis et testimoniis eorum qui difficulter odia dissimulabant, animum aduertere poterat, et compensare offensionem prouinciae exercitus amore cupiebat. Itaque cum primum in unum locum exercitum conduxit, sestertios C militibus est pollicitus, nec multo post cum in Lusitania Medobrigam oppidum montemque Herminium expugnasset, quo Medobrigenses confugerant, ibique imperator esset appellatus, sestertiis C milites donauit. Multa praeterea et magna praemia singulis concedebat. Quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorem, paulatim tamen et occulte militarem disciplinam seueritatemque minuebant.

XLIX

Cassius legionibus in hiberna dispositis ad ius dicendum Cordubam se recepit contractumque antea aes alienum grauissimis operibus prouinciae constituit exsoluere; et ut largitionis postulat Consuetudo, per causam liberalitatis speciosam plura largitori quaerebantur. Pecuniae locupletibus imperabantur, quas Longinus sibi expensas ferri non tantum patiebatur, sed etiam cogebat, in gregem locupletium simulationis causa tenues coiciebantur, neque ullum genus quaestuis aut magni et euidentis aut minimi et sordidi praetermittebatur quo domus et tribunal imperatoris uacaret. Nemo erat qui modo aliquam iacturam facere posset, quin aut uadimonio teneretur aut in reos referretur. Ita magna etiam sollicitudo periculorum ad iacturas et detrimenta rei familiaris adiungebatur.

L

Quibus de causis accidit ut cum Longinus imperator eadem faceret quae fecerat quaestor, similia rursus de morte eius prouinciales consilia inirent. Horum odium confirmabant nonnulli familiares eius; qui cum in illa societate uersarentur rapinarum, nihilominus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum Cassio adsignabant. Quintam legionem nouam conscribit. Augetur odium et ipso dilectu et sumptu additae legionis. Complentur equitum III milia maximisque ornantur impensis: nec prouinciae datur ulla requies.

LI

Interim litteras accepit a Caesare ut in Africam exercitum traiceret perque Mauretaniam ad fines Numidiae perueniret, quod magna Cn.Pompeio Iuba miserat auxilia maioraque missurus existimabatur. Quibus litteris acceptis insolenti uoluptate efferebatur, quod sibi nouarum prouinciarum et fertilissimi regni tanta oblata esset facultas. Itaque ipse in Lusitaniam proficiscitur ad legiones arcessendas auxiliaque adducenda; certis hominibus dat negotium ut frumentum nauesque C praepararentur pecuniaeque discriberentur atque imperarentur, nequa res cum redisset moraretur. Reditus eius fuit celerior omnium opinione. Non enim labor aut uigilantia cupienti praesertim quid Cassio deerat.

LII

Exercitu coacto in unum locum castris ad Cordubam positis pro contione militibus exponit quas res Caesaris iussu gerere deberet, polliceturque iis cum in Mauretaniam traiecisset, sestertios C se daturum; quintam fore in Hispania legionem. Ex contione se Cordubam recepit, eoque ipso die tempore postmeridiano cum in basilicam iret, quidam Minucius Silo cliens L. Racili libellum, quasi aliquid ab eo postularet ut miles, ei tradit, deinde post Pacilium - nam is latus Cassii tegebat - quasi responsum peteret, celeriter dato loco cum se insinuasset, sinistra corripit auersum dextraque bis ferit pugione. Clamore sublato fit a coniuratis impetus uniuersis. Munatius Flaccus proximum gladio traicit lictorem; hoc interfecto Q. Cassium legatum uulnerat. Ibi T. Vasius et L. Mercello simili confidentia Flaccum municipem suum adiuuat; erant enim omnes Italicenses. At ipsum Longinum L. Licinius Squillus inuolat iacentemque leuibus sauciat plagis.

LIII

Concurritur ad Cassium defendendum; semper enim Berones compluresque euocatos cum telis secum habere consuerat. A quibus ceteri intercluduntur qui ad caedem faciendam subsequebantur. Quo in numero fuit Calpurnius Saluianus et Manilius Tusculus. Minucius inter saxa quae iacebant in itinere fugiens opprimitur et relato domum Cassio ad eum deducitur. Racilius in proximam se domum familiaris sui confert, dum certum cognosceret confectusne Cassius esset. L. Laterensis cum id non dubitaret, adcurrit laetus in castra militibusque uernaculis et secundae legionis quibus odio sciebat praecipue Cassium esse gratulatur; tollitur a multitudine in tribunal, praetor appellatur. Nemo enim aut in prouincia natus, ut uernaculae legionis milites, aut diuturnitate iam factus prouincialis, quo in numero erat secunda legio, non cum omni prouincia consenserat in odio Cassii: nam legionem XXX et XXI paucis mensibus in Italia scriptas Caesar attribuerat Longino, quinta legio nuper erat ibi confecta.

LIV

Interim nuntiatur Laterensi uiuere Cassium. Quo nuntio dolore magis permotus quam animo perturbatus reficit se celeriter et ad Cassium uisendum proficiscitur. Re cognita XXX legio signa Cordubam infert ad auxilium ferendum imperatori suo. Facit hoc idem XXI. Subsequitur has V. Cum duae legiones reliquae essent in castris, secundani ueriti ne soli relinquerentur atque ex eo quid sensissent iudicaretur, secuti sunt factum superiorum. Permansit in sententia legio uernacula nec ullo timore de gradu deiecta est.

LV

Cassius eos qui nominati erant conscii caedis iubet comprehendi; † legiones V in castra remittit, cohortibus XXX retentis. Indicio Minucii cognoscit L. Racilium et L. Laterensem et Annium Scapulam, maximae dignitatis et gratiae prouincialem hominem sibique tam familiarem quam Laterensem et Racilium, in eadem fuisse coniuratione nec diu moratur dolorem suum quin eos interfici iubeat. Minucium libertis tradit excruciandum, item Calpurnium Saluianum qui profitetur indicium coniuratorumque numerum auget, uere ut quidam existimant, ut nonnulli queruntur coactus. Isdem cruciatibus adfectus L. Mercello. Squillus nominat plures. Quos Cassius interfici iubet exceptis iis qui se pecunia redemerunt. Nam palam HS LX cum Calpurnio paciscitur et cum Squillo L. Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum uitae dolorque uulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum auaritia certasse significabat.

LVI

Aliquot post diebus litteras a Caesare missas accipit, quibus cognoscit Pompeium in acie uictum amissis copiis fugisse. quae re cognita mixtam dolore uoluptatem capiebat: uictoriae nuntius laetitiam exprimebat, confectum bellum licentiam superiorum temporum intercludebat. Sic erat dubius animi utrum nihil timere an omnia licere mallet. Sanatis uulneribus arcessit omnes qui sibi pecunias expensas tulerant, acceptasque eas iubet referri; quibus parum uidebatur imposuisse oneris, ampliorem pecuniam imperat. Equitum autem Romanorum dilectum instituit; quos ex omnibus conuentibus colonisque conscriptos transmarina militia perterritos ad sacramenti redemptionem uocabat. Magnum hoc fuit uectigal, maius tamen creabat odium. His rebus confectis totum exercitum lustrat; legiones quas in Africam ducturus erat et auxilia mittit ad traiectum. Ipse classem quam parabat ut inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur, propterea quod edictum tota prouincia proposuerat, ut quibus pecunias imperasset neque contulissent, se adirent. Quae euocatio uehementer omnes turbauit.

LVII

Interim L. Titius qui eo tempore tribunus militum in legione uernacula fuerat nuntiat eam a legione XXX quam Q. Cassius legatus simul ducebat, cum ad oppidum Ilipam castra haberet, seditione facta centurionibus aliquot occisis qui signa tolli non patiebantur, discessisse et ad secundam legionem contendisse quae ad fretum alio itinere ducebatur. Cognita re noctu cum V cohortibus unetuicensimanorum egreditur, mane peruenit Naeuam. Ibi eum diem, ut quid ageretur perspiceret, moratus Carmonem contendit. Hic cum legio XXX et XXI et cohortes IIII ex V legione totusque conuenisset equitatus, audit IIII cohortes a uernaculis oppressas ad Obuculam cum iis ad secundam peruenisse legionem omnesque ibi se coniunxisse et T. Torium Italicensem ducem delegisse. Celeriter habito consilio M. Marcellum quaestorem Cordubam ut eam in potestate retineret, Q. Cassium legatum Hispalim mittit. Paucis ei diebus adfertur conuentum Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut uoluntate aut necessitate adductum - namque id uarie nuntiabatur - consentire cum Cordubensibus; duas cohortes legionis V, quae fuerant Cordubae in praesidio, idem facere. Cassius his rebus incensus mouet castra et postero die Segouiam ad flumen Singiliense uenit. Ibi habita contione militum temptat animos; quos cognoscit non sua, sed Caesaris absentis causa sibi fidissimos esse nullumque periculum deprecaturos, dum per eos Caesari prouincia restitueretur.

LVIII

Interim Torius ad Cordubam ueteres legiones adducit ac ne dissensionis initium natum seditiosa militum suaque natura uideretur, simul ut contra Q. Cassium qui Caesaris nomine maioribus uiribus uti uidebatur, aeque potentem opponeret dignitatem, Cn. Pompeio se prouinciam reciperare uelle palam dictitabat. Et forsitan etiam hoc fecerit odio Caesaris et amore Pompei, cuius nomen multum poterat apud eas legiones quas M. Varro optinuerat. Sed id qua mente, communis erat coniectura: certe hoc prae se Torius ferebat. Milites adeo fatebantur ut Cn. Pompei nomen in scutis inscriptum haberent. Frequens legionibus conuentus obuiam prodit, neque tantum uirorum, sed etiam matrum familias ac praetextatorum, deprecaturque ne hostili aduentu Cordubam diriperent: nam se contra Cassium consentire cum omnibus, contra Caesarem ne facere cogerentur orare.

LIX

Tantae multitudinis precibus et lacrimis exercitus commotus cum uideret ad Cassium persequendum nihil opus esse Cn. Pompei nomine et memoria tamque omnibus Caesarianis quam Pompeianis Longinum esse in odio neque se conuentum neque M. Marcellum contra Caesaris causam posse perducere, nomen Pompei ex scutis deterserunt, Marcellum qui se Caesaris causam defensurum profitebatur, ducem adsciuerunt praetoremque appellarunt et conuentum sibi adiunxerunt castraque ad Cordubam posuerunt. Cassius eo biduo circiter IIII m. p. a Corduba citra flumen Baetim in oppidi conspectu loco excelso facit castra; litteras ad regem Bogudem in Mauretaniam et M. Lepidum proconsulem in Hispaniam citeriorem mittit, subsidio sibi prouinciaeque Caesaris causa quam primum ueniret. Ipse hostili modo Cordubensium agros uastat, aedificia incendit.

LX

Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem ceperant, ad eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis ferro flammaque consumerentur. Marcellus cum confligere miserrimum putaret, quod et uictoris et uicti detrimentum ad eundem Caesarem esset redundaturum, neque suae potestatis esse ... legiones Baetim traducit aciemque instruit. Cum Cassium contra pro suis castris aciem instruxisse loco superiore uideret, causa interposita quod is in aequum non descenderet, Marcellus militibus persuadet, ut se recipiant in castra. Itaque copias reducere coepit. Cassius quo bono ualebat Marcellumque infirmum esse sciebat, adgressus equitatu legionarios se recipientes conplures nouissimos in fluminis ripis interfecit. Cum hoc detrimento quid transitus fluminis uitii difficultatisque haberet cognitum esset, Marcellus castra Beatim transfert, crebroque uterque legiones in aciem educunt. Neque tamen confligitur propter locorum difficultates.

LXI

Erat copiis pedestribus multo firmior Marcellus; habebat enim ueteranas multisque proeliis expertas legiones. Cassius fidei magis quam uirtuti legionum confidebat. Itaque cum castra castris conlata essent et Marcellus locum idoneum castello cepisset quo prohibere aqua Cassianos posset, Longinus ueritus ne genere quodam obsidionis clauderetur in regionibus alienis sibique infestis, noctu silentio ex castris proficiscitur celerique itinere Vliam contendit, quod sibi fidele esse oppidum credebat. Ibi adeo coniuncta ponit moenibus castra ut et loci natura - namque Vlia in edito monte posita est - et ipsa munitione urbis undique ab oppugnatione tutus esset. Hunc Marcellus insequitur et quam proxime potest Vliam castra castris confert locorumque cognita natura, quo maxime rem deducere uolebat necessitate est deductus, ut neque confligeret - cuius si rei facultas esset, resistere incitatis militibus non poterat - neque uagari Cassium latius pateretur, ne plures ciuitates ea paterentur quae passi erant Cordubenses. Castellis idoneis locis conlocatis operibusque in circuitu oppidi continuatis Vliam Cassiumque munitionibus clausit. Quae priusquam perficerentur, Longinus omnem suum equitatum emisit; quem magno sibi usu fore credebat, si pabulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno autem fore impedimento, si clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum.

LXII

Paucis diebus Q. Cassi litteris acceptis rex Bogus cum copiis uenit adiungitque ei legioni quam secum adduxerat, conplures cohortes auxiliarias Hispanorum. Namque ut in ciuilibus dissensionibus accidere consueuit, ita temporibus illis in Hispania nonnullae ciuitates rebus Cassii studebant, plures Marcellum fouebant. Accedit cum copiis Bogus ad exteriores Marcelli munitiones. Pugnatur utrimque acriter, crebroque id accidit Fortuna saepe ad utrumque uictoriam transferente; nec tamen umquam ab operibus depellitur Marcellus.

LXIII

Interim Lepidus ex citeriore prouincia cum cohortibus legionariis XXXV magnoque numero equitum et reliquorum auxiliorum uenit ea mente Vliam ut sine ullo studio contentiones Cassii Marcellique componeret. Huic uenienti sine dubitatione Marcellus se credit atque offert; Cassius contra suis se tenet praesidiis, siue eo quod plus sibi iuris deberi quam Marcello existimabat, siue eo quod ne praeoccupatus animus Lepidi esse obsequio aduersarii uerebatur. Ponit ad Vliam castra Lepidus neque habet a Marcello quicquam diuisi. Ne pugnetur interdicit; ad exeundum Cassium inuitat fidemque suam in re omni interponit. Cum diu dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidue Lepido esset credendum, neque ullum exitum consilii sui reperiret, si permaneret in sententia, postulat uti munitiones dissicerentur sibique liber exitus daretur. Non tantum indutiis factis, sed prope iam constituta pace cum opera conplanarentur custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus - si tamen in omnibus fuit Cassius: nam de huius conscientia dubitabatur - impetum fecerunt compluresque ibi milites oppresserunt. Quod nisi celeriter indignatione et auxilio Lepidi proelium esset diremptum, maior calamitas esset accepta.

LXIV

Cum iter Cassio patefactum esset, castra Marcellus cum Lepido coniungit. Lepidus eodem tempore Marcellusque Cordubam cum suis, Cassius proficiscitur Carmonem. Sub idem tempus Trebonius proconsul ad prouinciam obtinendam uenit. De cuius aduentu ut cognouit Cassius, legiones quas secum habuerat equitatumque in hiberna distribuit, ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibique aduerso tempore nauigandi nauem conscendit, ut ipse praedicabat ne se Lepido et Trebonio et Marcello committeret, ut amici eius dictitabant, ne per eam prouinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam ueniret. Progressus secunda ut hiberna tempestate cum in Hiberum flumen noctis uitandae causa se contulisset, inde paulo uehementiore tempestate, nihilo periculosius se nauigaturum credens, profectus ad se nauigaturum credens, profectus aduersis fluctibus occurrentibus ostio fluminis, in ipsis faucibus cum neque flectere nauem propter uim fluminis neque in derectum tantis fluctibus tenere posset, demersa naue periit.

LXV

Cum in Syriam Caesar ex Aegypto uenisset atque ab iis qui Roma uenerant ad eum cognosceret litterisque urbanis animaduerteret multa Romae male et inutiliter administrari neque ullam partem re publicae satis commode geri, quod et contentionibus tribuniciis perniciosae seditiones orirentur et ambitione atque indiligentia tribunorum militum et qui legionibus praeerant, multa contra morem consuetudinemque militarem fierent quae dissoluendae disciplinae seueritatisque essent, eaque omnia flagitare aduentum suum uideret, tamen praeferendum existimauit, quas in prouincias regionesque uenisset, eas ita relinquere constitutas ut domesticis dissensionibus liberarentur, iura legesque acciperent, externorum hostium metum deponerent. Haec in Syria Cilicia Asia celeriter se confecturum sperabat, quod hae prouinciae nullo bello premebantur; in Bithynia ac Ponto plus oneris uidebat sibi impendere. Non excessisse enim Ponto Pharnacen audiebat neque excessurum putabat, cum secundo proelio uehementer esset inflatus quod contra Domitium Caluinum fecerat. Commoratus fere in omnibus ciuitatibus quae maiore sunt dignitate, praemia bene meritis et uiritim et publicie tribuit, de controuersiis ueteribus cognoscit ac statuit; reges tyrannos dynastas prouinciae finitimos qui omnes ad eum concurrerant, receptos in fidem condicionibus impositis prouinciae tuendae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano amicissimos.

LXVI

Paucis diebus in ea prouincia consumptis Sextum Caesarem amicum et necessarium suum legionibus Syriaeque praeficit; ipse eadem classe qua uenerat proficiscitur in Ciliciam. Cuius prouinciae ciuitates omnes euocat Tarsum, quod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est. Ibi rebus omnibus prouinciae et finitimarum ciuitatium constitutis cupiditate proficiscendi ad bellum gerendum non diutius moratur magnisque itineribus per Cappadociam confectis biduum Mazacae commoratus Comana ... uetustissimum et sanctissimum in Cappadocia Bellonae templum, quod tanta religione colitur ut sacerdos eius deae maiestate imperio potentia secundus a rege consensu gentis illius habeatur. Id homini nobilissimo Lycomedi Bithyno adiudicauit qui regio Cappadocum genere ortus, propter aduersam fortunam maiorum suorum mutationemque generis iure minime dubio, uetustate tamen intermissio, sacerdotium id repetebat. Fratri autem Ariobarzanis Ariarathi, cum bene meritus uterque eorum de re publica esset, ne aut regni hereditas Ariarathen sollicitaret aut heres regni terreret Ariobarzanen, partem Armeniae minoris concessit eumque Ariobarzani attribuit qui sub eius imperio ac dicione esset. Ipse iter coeptum simili uelocitate conficere coepit.

LXVII

Cum propius Pontum finesque Gallograeciae accessisset, Deiotarus tetrarches Gallograeciae tum quidem paene totius, quod ei neque legibus neque moribus concessum esse ceteri tetrarchae contendebant, sine dubio autem rex Armeniae minoris ab senatu appellatus, depositis regiis insignibus, neque tantum priuato uestitu, sed etiam reorum habitu supplex ad Caesarem uenit oratum, ut sibi ignosceret quod in ea parte positus terrarum quae nulla praesidia Caesaris habuisset exercitibus, imperiisque aduersariorum coactus in Cn. Pompei castris fuisset: neque enim se debuisse iudicem esse controuersiarum populi Romani, sed parere praesentibus imperiis.

LXVIII

Contra quem Caesar cum plurima sua commemorasset officia quae consul ei decretis publicis tribuisset, cumque defectionem eius nullam posse excusationem eius imprudentiae recipere coarguisset, quod homo tantae prudentiae ac diligentiae scire potuisset quis urbem Italiamque teneret, ubi senatus populusque Romanus, ubi res publica esset, quis deinde post L. Lentulum C. Marcellum consul esset, tamen se concedere id factum superioribus suis beneficiis, ueteri hospitio atque amicitiae, dignitati aetatique hominis, precibus eorum qui frequentes concurrissent hospites atque amici Deiotari ad deprecandum; de controuersiis tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit, regium uestitum ei restituit. Legionem autem eam quam ex genere ciuium suorum Deiotarus armatura disciplinaque nostra constitutam habebat, equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere iussit.

LXIX

Cum in Pontum uenisset copiasque omnes in unum locum coegisset, quae numero atque exercitatione bellorum mediocres erant - excepta enim legione sexta quam secum abduxerat Alexandria ueteranam multis laboribus periculisque functam multisque militibus partim difficultate itinerum ac nauigationum partim crebritate bellorum adeo deminutam ut minus mille hominibus in ea esset, reliquae erant tres legiones, una Deiotari, duae quae in eo proelio quod Cn. Domitium fecisse cum Pharnace scripsimus fuerant, * legati a Pharnace missi Caesarem adeunt atque inprimis deprecantur ne eius aduentus hostilis esset: facturum enim omnia Pharnacen quae imperata essent. Maximeque commemorabant nulla Pharnacen auxilia contra Caesarem Pompeio dare uoluisse, cum Deiotarus qui declisset, tamen ei satisfecisset.

LXX

Caesar respondit se fore aequissimum Pharnaci, si quae polliceretur repraesentaturus esset. Monuit autem ut solebat mitibus uerbis legatos, ne aut Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarentur beneficio quod auxilia Pompeio non misissent. Nam se neque libentius facere quicquam quam supplicibus ignoscere neque prouinciarum publicas iniurias condonare iis posse qui [non] fuissent in se officiosi. Quin id ipsum quod commemorarent officium fuisse utilius Pharnaci, qui prouidisset ne uinceretur, quam sibi cui di immortales uictoriam tribuissent. Itaque se magnas et graues iniurias ciuium Romanorum qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere Pharnaci. Nam neque interfectis amissam uitam neque exsectis uirilitatem restituere posse; quod quidem supplicium grauius morte ciues Romani subissent. Ponto uero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis ciuibusque Romanis quae penes eum essent. Si fecisset iam tunc sibi mitteret munera ac dona quae bene rebus gestis imperatores ab amicis accipere consuessent. Miserat enim ei Pharnaces coronam auream. His responsis datis legatos remisit.

LXXI

At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur, quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur - nemini enim erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem reuocari - lentius agere, decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari coepit. Caesar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere consueuerat, tunc necessitate fecit adductus, ut celerius omnium opinione manum consereret.

LXXII

Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum: tumulus enim naturalis uelut manu factus excelsiore undique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi uallibus colles; quorum editissimus unus qui propter uictoriam Mithridatis et infelicitatem Triari detrimentumque exercitus nostri magnam in illis partibus habet nobilitatem, superioribus locis atque itineribus paene coniunctus est oppido nec multo longius milibus passuum III abest ab Zela. Hunc locum Pharnaces ueteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus occupauit.

LXXIII

Caesar cum ab hoste milia passuum V castra posuisset uideretque eas ualles quibus regia castra munirentur eodem interuallo sua castra munituras, si modo ea loca hostes priores non cepissent, quae multo erant propiora regis castris, aggerem comportari iubet intra munitiones. Quo celeriter conlato proxima nocte uigilia quarta legionibus omnibus expeditis impedimentisque in castris relictis prima luce neque opinantibus hostibus eum ipsum locum cepit in quo Mithridates secundum proelium aduersus Triarium fecerat. Huc omnem comportatum aggerem ex castris seruitia aggerere iussit, nequis ab opere miles discederet, cum spatio non amplius passum mille intercisa uallis castra hostium diuideret ab opere incepto Caesaris castrorum.

LXXIV

Pharnaces cum id repente prima luce animaduertisset, copias suas omnes pro castris instruxit . Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis peruulgata militari credebat instrui Caesar uel ad opus suum tardandum quo plures in armis tenerentur, uel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces uideretur. Itaque deterritus non est quominus prima acie pro uallo instructa reliqua pars exercitus opus faceret. At Pharnaces impulsus siue loci felicitate siue auspiciis et religionibus inductus quibus obtemperasse eum postea audiebamus, siue paucitate nostrorum qui in armis erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam seruorum multitudinem quae aggerem portabat, militum esse credidisset, siue etiam fiducia ueterani exercitus sui quem bis et uicies in acie conflixisse et uicisse legati eius gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri quem pulsum a se Domitio duce sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta ualle coepit. Cuius aliquamdiu Caesar inridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset: cum interim Pharnaces eodem gradu quo in praeruptam descenderat uallem, ascendere aduersus arduum collem instructis copiis coepit.

LXXV

Caesar incredibili eius uel temeritate uel fiducia commotus neque opinans imparatusque oppressus eodem tempore milites ab opere reuocat, arma capere iubet, legiones opponit aciemque instruit. Cuius rei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris. Nondum ordinibus instructis falcatae regiae quadrigae permixtos milites perturbant. Quae tamen celeriter multitudine telorum opprimuntur. Insequitur has ades hostiunt, et clamore sublato confligitur multum adiuuante natura loci, plurimum deorum immortalium benignitate. Qui cum omnibus casibus belli intersunt, tum praecipue eis quibus nihil ratione potuit administrari.

LXXVI

Magno atque acri proelio comminus facto dextro cornu quo ueterana legio sexta erat conlocata, initium uictoriae natum est. Ab ea parte cum in procliui detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen eisdem dis adiuuantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis. Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate. Itaque multis militibus partim interfectis partim suorum ruina oppressis qui uelocitate effugere poterant, armis tamen proiectis uallem transgressi nihil ex loco superiore inermi proficere poterant. At nostri uictoria elati subire iniquum locum munitionesque adgredi non dubitarunt. Defendentibus autem iis cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti. Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis equitibus profugit. Cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, uiuus in Caesaris potestatem adductus esset.

LXXVII

Tali uictoria totiens uictor Caesar incredibili est laetitia affectus, quod maximum bellum tanta celeritate confecerat, eoque subiti periculi recordatione laetior quod uictoria facilis ex difficillimis rebus acciderat. Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Coelio Viniciano in Ponto relinquit.

LXXVIII

Ita per Gallograeciam Bithyniamque in Asiam iter facit omniumque earum prouinciarum de controuersiis cognoscit et statuit; iura in tetrarchas reges ciuitates distribuit. Mithridaten Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque gestam in Aegypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis educatum - nam eum Mithridates rex Asiae totius propter nobilitatem Pergamo paruulum secum asportauerat in castra multosque retinuerat annos - regem Bosphori constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat, prouinciasque populi Romani a barbaris atque inimicis regibus interposito amicissimo rege muniuit. Eidem tetrarchian [legibus] Gallograecorum iure gentis et cognationis adiudicauit occupatam et possessam paucis ante annis a Deiotaro. Neque tamen usquam diutius moratus est quam necessitas urbanarum seditionum pati uidebatur. Rebus felicissime celerrimeque confectis in Italiam celerius omnium opinione uenit.