L. APVLEI - DE PLATONE ET EIVS DOGMATE - LIBER I

I

Platoni habitudo corporis cognomentum dedit; namque Aristocles prius est nominatus. Ei Ariston fuisse pater dictus est; ceterum Perictione, Glauci filia, mater fuit: et de utroque nobilitas satis clara; nam Ariston pater per Codrum ab ipso Neptuno originem duxit, a Solone sapientissimo, qui legum Atticarum fundator fuit, maternus deriuatus est sanguis. Sunt qui Platonem augustiore conceptu prosatum dicant, cum quidem Apollinis figuratio Perictionae se miscuisset. Mense etiam, qui apud Atticos thargelion dicitur, natus est, die qua apud Delum Latona fertur Apollinem Dianamque peperisse. Pridie Socraten genitum accepimus. Somnium etiam Socratis scitum ferunt: nam uidisse sibi uisus est cygni pullum ex altari, quod in Academia Cupidini consecratum est, uolasse et in eius gremio residisse et postea olorem illum pinnis caelum petisse, canore musico auditus hominum deorumque mulcentem. Cum hoc Socrates in conuentu amicorum referret, Ariston Platonem puerum oblaturus Socrati magistro commodum prosequebatur. Quem ubi adspexit ille ingeniumque intimum de exteriore conspicatus est facie: "Hic ille erat, amici" inquit, "de Academia Cupidinis cygnus".

II

Talis igitur ac de talibus, Plato non solum heroum uirtutibus praestitit, uerum etiam aequiperauit diuum potestatibus. Nam Speusippus, domesticis documentis instructus, et pueri eius acre in percipiendo ingenium et admirandae uerecundiae indolem laudat, et pubescentis primitias labore atque amore studendi imbutas refert, et in uiro harum incrementa uirtutum et ceterarum conuenisse testatur. Ex isdem genitoribus Glaucus et Adimantus ei fratres fuerunt. Doctores habuit in prima litteratura Dionysium, at in palaestra Aristonem Argis oriundum, tantosque progressus exercitatio ei contulit, ut Pythia et Isthmia de lucta[ta] certauerit. Picturae non aspernans artem, tragoediis et dithyrambis se utilem finxit. Iamque carminum confidentia elatus, certatorem se profiteri cupiebat, ni Socrates humilitatem cupidinis ex eius mentibus expulisset et uerae laudis gloriam in eius animum inserere curasset. Et antea quidem Heracliti secta fuerat inbutus. Verum cum se Socrati dedisset, non solum ingenio atque doctrina Socraticos ceteros uicit, uerum etiam labore et elegantia inlustrauit sapientiam ab eo sibi traditam: labore, quo adserere eam nisus est; elegantia, per quam uenustate et maiestate uerborum ei plurimum adhibuit dignitatis.

III

Sed posteaquam Socrates homines reliquit, quaesiuit unde proficeret et ad Pythagorae disciplinam se contulit; quam etsi ratione diligenti et magnifica instructam uidebat, rerum tamen continentiam et castitatem magis cupiebat imitari; et, quod Pythagoreorum ingenium adiutum disciplinis aliis sentiebat, ad Theodorum Cyrenas, ut geometriam disceret, est profectus et astrologiam adusque Aegyptum iuit petitum, ut inde prophetarum etiam ritus addisceret. Et ad Italiam iterum uenit et Pythagoreos Eury[ta]tum Tarentinum et seniorem Archytam sectatus est. Atque ad Indos et Magos intendisset animum, nisi tunc eum bella uetuissent. Dialectica quapropter inuentia Parmenidae ac Zenonis studiosius exsecutus, ita omnibus quae admirationi sunt singula suos libros expleuit, ut primus tripertitam philosophiam copularet, sibique inuicem necessarias partes nec pugnare inter se tantummodo, sed etiam mutuis adiuuare auxiliis ostenderet. Nam quamuis de diuersis officinis haec ei essent philosophiae membra suscepta, naturalis a Pythagoreis, de Eleaticis rationalis atque moralis ex ipso Socratis fonte, unum tamen ex omnibus et quasi proprii partus corpus effecit; et, cum principes harum familiarum inpolitas sententias et inchoatas auditoribus tradidissent, eas hic, cum ratione limando tum ad orationis augustae honestissimam speciem induendo, perfectas atque etiam admirabiles fecit.

IV

Multi auditorum eius utriusque sexus in philosophia floruerunt. Patrimonium in hortulo, qui Academiae iunctus fuit, et in duobus ministris et in patera, qua diis supplicabat, reliquit; auri tantum, quantum puer nobilitatis insigne in auricula gestauit. Ceterum tres ad Siciliam aduentus mali quidam carpunt, diuersis opinionibus disserentes. Sed ille primo historiae gratia, ut naturam Aetnae et incendia concaui montis intellegeret, secundo, petitu Dionysi, ut Syracusanis adsisteret, est profectus, et ut municipales leges eius prouinciae disceret; tertius eius aduentus fugientem Dionem, inpetrata a Dionysio uenia, patriae suae reddidit. Quae autem consulta, quae dogmata graece licet dici, ad utilitatem hominum uiuendique et intellegendi ac loquendi rationem extulerit, hinc ordiemur. Nam, quoniam tres partes philosophiae congruere inter se primus obtinuit, nos quoque separatim dicemus de singulis, a naturali philosophia facientes exordium.

V

Initia rerum esse tria arbitratur Plato: deum et materiam *inabsolutam, informem, nulla specie nec qualitatis significatione distinctam*, rerumque formas, quas ideas idem uocat*. Sed haec de Deo sentit, quod sit incorporeus. Is unus, ait, aperimetros, genitor rerumque omnium exstructor, beatus et beatificus, optimus, nihil indigens, ipse conferens cuncta. Quem quidem caelestem pronuntiat, indictum, innominabilem, ut ait ipse, aoraton, adamaston; cuius naturam inuenire difficile est; si inuenta sit, in multos eam enuntiari non posse. Platonis haec uerba sunt: theon heurein te ergon, heuronta te eis pollous ekpherein adynaton. Materiam uero inprocreabilem incorruptamque commemorat, non ignem neque aquam nec aliud de principiis et absolutis elementis esse, sed ex omnibus primam, figurarum capacem fictionique subiectam, adhuc rudem et figurationis qualitate uiduatam, deus artifex conformat uniuersam. Infinitam uero idcirco, quod ei sit interminata magnitudo; nam quod infinitum est indistinctam magnitudinis habet finem; atque ideo, cum uiduata sit fine, infinibilis recte uideri potest. Sed neque corpoream (sed) nec sane incorpoream concedit esse; ideo autem non putat corpus, quod omne corpus specie qualicumque non careat; sine corpore uero esse non potest dicere, quod nihil incorporale corpus exhibeat; sed ui et ratione sibi eam uideri corpoream, atque ideo nec tactu solo neque tamen sola opinione cogitationis intellegi. Namque corpora, propter insignem euidentiam sui, simili indicio cognosci; sed quae substantiam non habent corporum, ea cogitationibus uideri; unde adulterata opinione ambiguam materiae huius intellegi qualitatem.

VI

Ideas uero, id est formas omnium, simplices et aeternas esse nec corporales tamen; esse autem ex his, quae deus sumpserit, exempla rerum quae sunt eruntue; nec posse amplius quam singularum specierum singulas imagines in exemplaribus inueniri gignentiumque omnium, ad instar cerae, formas et figurationes ex illa exemplorum inpressione signari. Ousias, quas essentias dicimus, duas esse ait, per quas cuncta gignantur mundusque ipse; quarum una cogitatione sola concipitur, altera sensibus subici potest. Sed illa, quae mentis oculis comprehenditur, semper et eodem modo et sui par ac similis inuenitur ut quae uere sit; at enim altera opinione sensibili et inrationabili aestimanda est, quam nasci et interire. Et, sicut superior uere esse memoratur, hanc non esse uere possumus dicere. Et primae quidem substantiae uel essentiae primum deum esse et mentem formasque rerum et animam; secundae substantiae, omnia quae informantur quaeque gignuntur et quae ab substantiae superioris exemplo originem ducunt, quae mutari et conuerti possunt, labentia et ad instar fluminum profuga. Adhuc illa, quam dixi, intelligendi substantia quoniam constanti nititur robore, etiam quae de ea disputantur ratione stabili et fide plena sunt. At eius, quae ueluti umbra et imago est superioris, rationes quoque et uerba, quae de ea disputantur, incostanti sunt disciplina.

VII

Initium omnium corporum materiam esse memorauit; hanc et signari inpressione formarum. Hinc prima elementa esse progenita, ignem et aquam et terram et aera. Quae si elementa sunt, simplicia esse debent neque ad instar syllabarum nexu mutuo copulari, quod istis euenit, quorum substantia multimoda (multi) potestatum coitione conficitur. Quae cum inordinata permixtaque essent, ab illo aedificatore mundi deo ad ordinem numeris et mensuris in ambitum deducta sunt. Haec e plurimis elementis ad unum redacta esse. Et ignem quidem et aera et aquam habere originem atque principium ex trigono, qui sit anguli recti, imparibus lateribus; terram uero de recti[s] quidem anguli[s] trigonis, sed fastigiis paribus, esse. Et prioris quidem formae tres species existere; pyramidem, octangulam et uigintiangulam sphaeram. Et pyramidem figuram ignis in se habere, octangulam uero aeris, angulatam uicies sphaeram aquae dicatam esse; aequipedum uero trigonum efficere ex esse quadratum, kython, quae terrae sit propria. Quapropter mobilem pyramidis formam igni dedit, quod eius celeritas agitationi huius uideatur esse consimilis, secundae uelocitatis octangula sphaera est; hanc aeri detulit, qui leuitate et pernicitate post ignem secundus esset. Vicen[i]alis sphaera loco tertio est; huius forma fluuida et uolubilis aquae similior est uisa. Restat tesserarum figura, quae cum sit inmobilis terrae constantiam non absurde sortita est. Et alia initia inueniri forsitan posse ait, quae deo nota sint uel ei qui sit diis amicus.

VIII

Sed de primis elementis, igni et aqua ceterisque, et illa constare particulatim animalium et inanimantium corpora; mundumque omnem ex omni aqua totoque igni et aeris uniuersitate cunctaque terra esse factum, et non solum nullam horum partem extra orbem relinqui, sed ne uim quidem eius (et) extrinsecus inueniri. Haec autem inuicem ex se intra se apta et conexa esse; idcircoque in igne atque terra aquae et aeri est situs, et, sicut ignis aeri cognatione coniungitur, ita humor adfinitati terrenae iugatur. Hinc unum esse mundum in eoque omnia nec relictum locum, in quo alius, nec elementa superesse, ex quibus alterius mundi corpus possit esse. Ad haec ei adtributa est perpetua iuuentas et inuiolata ualetudo; eoque nihil praeterea extrinsecus est relictum, quod corrumpere posset ingenium eius et, si superesset, non eum laederet, cum ita apud se ex omni parte conpositus atque ordinatus foret, ut aduersantia et contraria naturae disciplinaeque eius officere non possent. Idcirco autem perfectissimo et pulcherrimo mundo instar pulchrae et perfectae sphaerae a fabricatore deo quaesitum est, ut sit nihil indigens, sed operiens omnia coercensque contineat, pulcher et admirabilis, sui similis sibique respondens. Hinc illud etiam: cum septem locorum motus habeantur, progressus et retrocessus, dexteriores ac sinistri, sursum etiam deorsumque nitentium et quae in gyrum circuitumque torquentur, sex superioribus remotis, haec una mundo relicta est sapientia[e] et prudentia[e] propria, ut rationabiliter uolueretur. Et hunc quidem mundum nunc sine initio esse dicit, alias originem habere natumque esse: nullum autem eius exordium atque initium esse ideo quod semper fuerit; natiuum uero uideri, quod ex his rebus substantia eius et natura constet, quae nascendi sortitae sunt qualitatem. Hinc et tangitur et uidetur sensibusque corporeis est obuius. Sed quo ei nascendi causam deus praestitit, ideo immortali perseuerantia est semper futurus.

IX

Animam uero animantium omnium non esse corpoream nec sane perituram, cum corpore fuerit absoluta, omniumque gignentium esse seniorem; atque ideo et inperitare et regere ea quorum curam fuerit diligentiamque sortita; ipsamque semper et per se moueri, agitatricem aliorum, quae natura sui inmota sunt atque pigra. Sed illam, fontem animarum omnium, caelestem animam, optimam et sapientissimam uirtute esse genetricem, subseruire etiam fabricatori deo et praesto esse ad omnia inuenta eius pronuntiat. Verum substantiam mentis huius numeris et modis confici congeminatis ac multiplicatis augmentis incrementisque per se et extrinsecus partis; et hinc fieri ut musice mundus et canore moueatur. Naturasque rerum binas esse, et earum alteram esse, *quam quidem doxasten appellat ille et quae uideri oculis et adtingi manu possit; alteram, *quae ueniat in mentem*, cogitabilem et intellegibilem; detur enim uenia nouitati uerborum, rerum obscuritatibus seruenti. Et superiorem quidem partem mutabilem esse ac facilem contuenti, hanc autem, quae mentis acie uidetur et penetrabili cogitatione percipitur atque concipitur, incorruptam, inmutabilem, constantem eandemque et semper esse. Hinc et duplicem rationem interpretationemque dicit: namque illa uisibilis fortuita et non ita perseueranti suspicione colligitur, at haec intellegibilis uera, perenni et constanti ratione probatur esse.

X

Tempus uero aeui esse imaginem, si quidem tempus mouetur, perennitatis fixa et inmota natura est; et ire in eam tempus, et in eius magnitudinem finiri ac dissolui posse, si quando hoc decreuerit fabricator mundi deus. Eiusdem temporis spatiis mensuras mundanae conuersionis intellegi. Solis quippe et lunae globum hoc agere, ceterasque stellas, quas nos non recte erroneas et uagas dicimus; nostrae enim super earum cursibus opiniones disputationesque possunt in errorem intellectum inducere. Ceterum ille rerum ordinator moras progressusque constituit, ut ne modico quidem errori locus esset. Dies quippe cum noctibus mensium spatia conplete, menses uicissim annorum orbes inuoluunt, nec prius quam signa haec luce siderea ardere coeperunt, iniri potuerunt temporum numeri, perituramque esse obseruationem conputationis huius, si hic olim chorus antiquus steterit. Namque ut mensurae et reuersiones temporum noscerentur circuitusque mundi uideretur, solis incensa sunt lumina, et uicissim, ut quies desiderata proueniret animantibus, opacitas est inuenta noctis. Mensesque effici, cum luna, circuli sui conpleto curriculo, ad eundem locum, a quo discesserit, reuertatur; anni uero spatia concludi, cum sol quadrinas temporum contigerit uices et ad idem signum fuerit inuectus. Horum enim ratio in se reuertentium et a se proficiscentium intellectum cogitationis inuenit. Esse autem stellarum nihilominus certos ambitus legitimis curriculis perpetuo seruatos, quos uix hominum sollertia conprehendit. Vnde fit ut et magnus ille uocitatus annus facile noscatur, cuius tempus inplebitur, cum uagantium stellarum comitatus ad eundem peruenerit finem nouumque sibi exordium et itinera per uias mundi reparauerit.

XI

Globorum uero caelestium, nexorum inter se per uices mutuas, omnium supremum esse eum qui inerrabili meatu censetur; eius amplexu ceteros coerceri. Et esse aplanesi primum ordinem, secundum Saturno datum, Ioui tertium, Martem quartum tenere, quintum Mercurio dari, sextum Veneris esse, septimum solis itineribus incendi, octauum metiri lunam. Exinde elementis omnia ac principiis occupari. Ignem ante alia superiorem esse, mox aeris locum, hinc aquae proximum et tunc globum terrae in medio situm, aequalem loco ac figura, inmobilem stare. Hoc astrorum ignes sphaeris adfixos perpetuis atque indefessis cursibus labi, et hoc animalis deos dicit esse; sphaerarum uero ingenium ex igni coalitum et fabricatum. Iam ipsa animantium genera in quattuor species diuiduntur, quarum una est ex natura ignis eiusmodi qualem solem ac lunam uidemus ceterasque siderum stellas, alterum ex aeria qualitate - hanc etiam daemonum dicit -, tertium ex aqua terraque coalescere; et mortale genus corporum ex eo diuidi terrenum atque terrestre - sic enim engeion et epigeion censui‹t› nuncupanda - terrenumque esse arborum ceterarumque frugum, quae humi fixae uitam trahunt, terrestria uero quae alit ac sustinet tellus. Deorum trinas nuncupat species, quarum est, prima unus et solus summus ille, ultramundanus, incorporeus, quem patrem et architectum huius diuini orbis superius ostendimus; aliud genus est quale astra habent ceteraque numina, quos caelicolas nominamus; tertium habent, quos medioximos Romani ueteres appellant, quod (est) sui ratione, sed et loco et potestate diis summis sunt minores, natura hominum profecto maiores.

XII

Sed omnia quae naturaliter et propterea recte feruntur prouidentiae custodia gubernantur nec ullius mali causa deo poterit adscribi. Quare nec omnia ad fati sortem arbitratur esse referenda. Ita enim definit: prouidentiam esse diuinam sententiam, conseruatricem prosperitatis eius, cuius causa tale suscepit officium; diuinam legem esse fatum, per quod ineuitabiles cogitationes dei atque incepta conplentur. Vnde si quid prouidentia geritur, id agitur et fato, et quod fato terminatur prouidentia debet susceptum uideri. Et primam quidem prouidentiam esse summi exsuperantissimique deorum omnium, qui non solum deos caelicolas ordinauit, quos ad tutelam et decus per omnia mundi membra dispersit, sed natura etiam mortales eos, qui praestarent sapientia ceteris terrenis animantibus, ad aeuitatem temporis edidit fundatisque legibus reliquarum dispositionem ac tutelam rerum, quas cotidie fieri necesse est, diis ceteris tradidit. Vnde susceptam proui‹de›ntiam dii secundae prouidentiae ita nauiter retinent, ut omnia, etiam quae caelius mortalibus exhibentur, inmutabilem ordinationis paternae statum teneant. Daemonas uero, quos Genios et Lares possumus nuncupare, ministros deorum arbitra[n]tur custodesque hominum et interpretes, si quid a diis uelint. Nec sena omnia referenda esse ad uim fati puta[n]t, sed esse aliquid in nobis et in fortuna esse non nihil. Et fortunae quidem inprouidos casus ignorari a nobis fatetur; instabile enim quiddam et incurrens intercedere solere, quae consilio fuerint et meditatione suscepta, quod non patiatur meditata ad finem uenire. Et tunc quidem cum inpedimentum istud utiliter prouenit, res illa felicitas nominatur; at ubi repugnationes istae nociuae erunt, infelicitas dicitur. Omnium uero terrenorum nihil homine praestabilius prouidentia dedit.

XIII

Quare idem bene hominis pronuntia[n]t esse animam corporis dominam. Et enim cum tres partes animae ducat esse, rationabilem, id est mentis optumam portionem, hanc ait capitis arcem tenere; irascentiam uero procul a ratione ad domicilium cordis deductam esse obsequique eam in loco respondere sapientiae; cupidinem atque adpetitus, postremam mentis portionem, infernas abdominis sedes tenere ut popinas quasdam et latrinarum latebras, deuersoria nequitiae atque luxuriae; relegatam uero idcirco longius a sapientia hanc partem uideri, nec inportuna uicinitate rationem consulturam desuper cunctorum saluti in ipsa cogitationum utilitate turbaret. Totum uero hominem in capite uultuque esse; nam prudentiam sensusque omnis non alias quam illa parte corporis contineri. Cetera enim membra ancillari et subseruire capiti, cibos et alia subministrare, uectare etiam sublime po[s]situm ut dominum atque rectorem prouidentiae eius a periculis uindicari. Sed machinamenta, quibus ad sentiendas et diiudicandas qualitates sensus instructi sunt, ibidem erga regiam capitis constituta esse in conspectu rationis, ut intellegendi ac persentiscendi ueritas adiuuetur.

XIV

Sensus uero ipsi ad ea quae sunt sensibilia apte conposita natura intellegentiam cognatam tenent. Ac primo oculorum acies gemellas perlucidas et quadam luce uisionis inlustres noscendi luminis officium tenere. Auditionem uero, aeriae naturae participem, aeris nuntiis percipere sonores. Iam gustatus solutiores esse sensus ideoque umidioribus et aquosis potius commodatos. Tactum etiam terrarum atque corporeum solidiora quaeque contingi offendique possunt sentire. Eorum etiam quae corrupta mutantur separata intellegentia est; in media namque regione oris nares natura constituit, quarum bifori uia odor cum spiritu commeat. Conuersiones autem multationesque odoratus causas dare easque de corruptis uel adustis uel mitescentibus aut madefactis sentiri, cum quidem ea, quae feruntur uapore uel fumo exhalantur, odorum uiis iudicium sensusque succedunt; nam res[istent] integrae et aer purus numquam eiusmodi auris inficiunt eos. Sensus quidem ipsi communes nobis sunt cum ceteris animantibus; at enim hominis sollertia eiusmodi diuino beneficio instructior auctiorque, quod auditus illi est uisusque praestantior. Oculis namque metitus est caelum siderumque circuitus et astrorum obitus atque ortus eorumque cum significatibus spatia comprehendit, ex quo pulcherrimus et uberrimus fons ille philosophiae profluxit. Auditu uero quid homini magnificentius potuit euenire, per quem prudentiam sapientiamque condisceret numerosque orationis metiretur ac modos faceret fieretque ipse totus modulatus ac musicus? Lingua et dentium uallum et ipsius osculi uenustas accessit. Quod quidem aliis animantibus ad explendam uictus necessitatem inferendasque uentri copias conparatum est, sed homini promptuarium potius rectae rationis et suauissimae orationis hoc datum est, ut, quae prudentia corde conceperit, ea sensa promat oratio.

XV

Sed totius corporis habitus et figura membrorum alia condicione sunt optuma, alia longe peiora: inferiora reguntur optimatium praestantia et ipsa ministerium suggerunt uictuale. Pedes ceteraque umerorum tenus capiti oboediunt. At superciliorum saepes praemuniunt oculis, ne desuper proruat, quod teneras uisiones mollesque perturbet. Pulmones loco ac sui genere cordi plurimum consulunt, cum exardescit ira trepidansque celerioribus motibus uertex cordis ipsius, madens sanguine, pulmonum excipitur mollitia, siti, frigore. Lienem uero iocineri non frustra esse finitimum, ut eius redundantiam participatis haustibus releuet abstergeatque ea quae sordium fuerint purumque ac sincerum praestet, quod maxime fibris est commodum. Ventrem hiris intestinorum circumplexum et nexibus inpeditum esse, ne esculenta et potulenta sese penetrarent, sed ut retenta paulisper utilitatem sui ac censum animantibus exhiberent; nam [ne] exhaustis et labentibus usque quae inferuntur, momentis omnibus adpetendi cibi necessitas inmineret et ad hoc unum occupari nobis dies noctesque esset necesse.

XVI

Visceribus ossa sunt tecta; eadem reuincta sunt neruis. Et tamen ea quae sunt internuntia sentiendi sic sunt operta uisceribus, ne crassitudine sensus hebetentur. Illa etiam, quae iuncturis et copulis nexa sunt, ad celeritatem facilius se mouendi, haud multis sunt inpedita uisceribus. Denique ipsius capitis uerticem specta: contectum tenui cute capillisque hirsutum uidebis aduersum uim frigoris et caloris. At enim illae op[t]imae sunt partes quas labor subigit, ut femina ipsaque sessitandi regio est. Quid de cibatu ipso loquar, quem itinera ex utero manantia, fibris iecoris adiuncta, dispertiunt in cruoris habitudinem uersum, ut eum ex eo loco per omnes artus natura sollers deriuari faciat? Sed e regione cordis uenarum meatus oriuntur, per pulmonum spiracula uiuacitatem transferentes, quam de corde susceperint, et rursus ex illo loco diuisae per membra totum hominem iuuant spiritu[m]. Hinc illae anhelandi uices haustae redditaeque alterno modo, ne mutuis inpediantur occursibus. Venarum diuersae sunt qualitates, quas ad procreandum e regione ceruicum per medullas renum commeare et suspici inguinum loco certum est et pulsu uenarum genitale seminium humanitatis exire.

XVII

At cum totius corporis tres dicat esse substantias, primam uult uideri ex igni et aqua et ceteris elementis, aliam ex consimilibus partibus uiscerum, ossiculorum, cruoris et ceterorum, tertiam de discrepantibus diuersisque membris, id est capite, utero et articulis disparibus. Vnde et substantia, quae de simplicibus constat elementis, si id quod necessitate uictus extrinsecus adrogatur commodo congruit et generi singulorum, qualitatem corporis temperiemque custodit, et illis quae de consimilibus, robur auget et iis, quae inter se disparia supra diximus, pulchritudinem nutrit; et simul[abo] aequalitas ista sicci atque umidi, feruentis ac frigidi sanitatem, uires speciemque largitur, sicuti illa intemperans atque inmoderata permixtio singulis uniuersisque uitatis animal celeri exitio corrumpit.

XVIII

Tripertitam animam idem dicit: primam eius rationabilem esse partem, aliam excandescentiam uel inritabilitatem, tertiam adpetitus; eadem cupiditatem possumus nuncupare. Sed tunc animanti sanitatem adesse, uires, pulchritudinem, cum ratio totam regit parentesque ei inferiores duae partes concordantesque inter se iracundia et uoluptas nihil adpetunt, nihil commouent, quod inutile esse duxeri[n]t ratio. Eiusmodi ad aequabilitatem partibus animae temperatis, corpus nulla turbatione frangitur. Alioquin inuehit aegritudinem atque inualentiam et foeditatem, cum incompositae et inaequales inter se erunt, cum irascentiam et consilium subegerit sibique subiecerit cupiditas aut cum dominam illa reginamque rationem, obsequente licet et pacata cupidine, ira flagrantior uicerit. Sed aegritudinem mentis stultitiam esse dicit eamque in partes duas diuidit; harum unam inperitiam nominat, aliam insaniam uocat; et inperitae morbum ex gloriosa iactatione contingere, cum eorum, quorum ignarus est, doctrinam aliquis scientiamque mentitur; furorem uero pessima consuetudine et libidinosa uita solere euenire hancque insaniam nominari, quam uitiosa qualitas corporis prodit, cum ea quae rationi sunt parata in ipso uertice inportunis angustiis coartantur. At enim hominem tunc esse perfectum, cum anima et corpus aequaliter copulantur et inter se conueniunt sibique respondent, ut firmitas mentis praeualentibus corporis uiribus non sit inferior; corporis uero tunc natiuis incrementis augetur, cum ualitudinis ratio procurata salubriter modum necessarii uictus nescit excedere nec ualitudo obteritur magnitudine externorum laborum nec pabuli sarcina inmoderatius inuecti uel non, ut oportet, digesti distributique per corpus. Tunc enim artus ac membra uigoris debiti modum et uires retinent, cum id quod infertur ad totius corporis conseruationem ueluti singillatim exaequatum cunctis partibus diuiditur. Verum enimuero tunc exitium copo‹r›†...